Pagina-afbeeldingen
PDF

confecisti ex nominibus sanclorum apostolicæ sedis A Deum et homines prævaricatum Deus queritur. Et et necessitati impendendas inutilitati et superfluitati A dum, non solum ut scienter doceat, sed etiam pa

pontificum, quasi ad ora melle oblitum, el indiscrete commixtum, de quo tibi commissos clericos potionasii , et quod quibusdam episcopis obtulisti, et Satanas primis parentibus nostris in paradiso obtulit, quando pomum bonum ad vescendum , et pulchrum oculis, aspectuique delectabile ostendit, eisque dixit : Quacunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii scientes bonum et malum (Gen. iii); et quibus promisit divinitatem, tulit immortalitatem, et pollicens liberam et nulli subjectam deitatis æqualitatem, captivitatis eis intulit miseram servitutem, quos sibi complices fecerat ad iniquitatem. • Et tu clericis tuis, qui, inquis, mihi eodem Deo auctore commissi sunt, et in his similiter sentiunt, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, hac mecum pace potiantur, » ac si patenter addendo diceres, et in transgressionem sanctarum regularum per sanctum vere Spiritum prolatarum gradiantur; et mox subsequendo : « Si, inquiens, aliqui secus nolentes fieri socii hujus disciplinæ, nec habeantur participes communionis nostræ. • Quod non est aliud dicere, nisi permaneant in eatholicæ Ecclesiæ communione, et si forte non verbis, rebus tamen quibusdam episcopis persuadendo : * Hanc, inquiens, tenete et mecum evindicate compilationem, et nulli nisi Romano pontifici debebitis subjectionem, et dissipabitis meciim Dei ordinationem in communis episcopalis ordinis discretam sedibus dignitatem. » Sed concedamus h;ec dicere et agere posse aliquem arrogautem atque jactantem, illa vero divinare non valeo, quomodo in mentem tuam venire potuit, ut regi illam compilationem versibus inversis, scilicet adulatoriis sensibus praelitam velles ostendere, quem latere non posse sciebas ad quid illam voluisti colligere. Sed et mihi quomodo potuisti mandare, ut non solum ea quæ ædificavi destruerem, verum sic metropolitanæ sedis privilegium et meipsum tibi subjicerem, et Evangelia, atque apostolos, et prophetas, et camones incendendo negarem, ut sieut eulanicus et pu})licanus omnibus fierem, cum licet infirmus et fragilis una cum sancta Ecclesia frequentissime cantem, esse virum sanctum, qui pro lege Dei sui certavit usque ad mortem. Et hinc anxie mihi hæsitanti occurrit Paulus de hujusniodi dicens : Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. 1). De quibus et Dominus ad Ezechielem prophetam dicit : Patres, inquiens, eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc, et filii dura cervice et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te (Ezech. mi). Sed priiis nobis ex verbis beati Gregorii dicendnm est quid sit pactum : ι in pacto, inquit (hom. 9 in Ezech.), discordaniium partium voluntas imvletur, ut ad votum suum qu;eque perveniat, et jurgia desiderato fine concludat. Quod pactum inter

ecce est una culpa superbi;e, quia prævaricati sunt pactum. Ecce altera obstinationis , quia usque ad diem hanc. Ecce culpa gravis impudentiæ, quia dura facie, quoniam mala quæ faciunt jam nec erubescunt, et nunquam vel post culpas ad pœnitentiam redeunt, quia indomabili corde sunt. Cum vero tantae pravitatis, tantæque obstinationis sint hi, ad quos propheta mittitur, quis jam non videat quia persona prophetæ a tam perversis hominibus despici valeat ? Sed ecce auctoritas personæ tribuitur, cum subditur : Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus, si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quia domus exasperans est (Ezech. xii). Et tu, fili hominis, ne timeas eos, ne

B que sermones eorum metuas, quia domus exasperans

est. (Ibid.) Stultum enim valde est, si illis placere quærimus, quos non placere Domino scimus. Debemus autem habere in metu et reverentia judicia justorum, quia membra omnipotentis Dei sunt, et hoc ipsi in terra reprehendumt, quod Dominus redarguit e cœlo. Nam perversorum derogatio, vitæ nostræ approbatio est quia jam oslenditur nos aliquid justitiæ habere, si illis displicere incipimus qui non placent Deo. Ideo boni timendi sunt me offendantur, ne fortasse per eos ille provocetur ad iracundiam, qu1 eoruiii corda semper inhabitat. Propter quod etiam subditur : Tu autem, fili hominis, audi quæcunque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est. Nisi enim ad loquendum verba cum mittebatur obediret, omnipotentem Dominum, sicut auditores de perverso opere, sic propheta, id est, prædicator de suo silentio Deum exasperasset. » CAPUT XLVII.

Quod victum se numquam agnoscat. De ejus in metro politanum rebellione : et quod sacra eloquia e.ruri petierit, et schisma subscriptione sua fecerit. Et de iniustis ejus obligamentis. Unde mihi, ad cujus sollicitudinem pertinere dignosceris, non est tibi tacendum. Et quìa ego monendo et tu resistendo luctari cœpimus, et puto in hac præsenti luctatione non anle sextam, aut sepuimam, vel usque ad decimam volutionem patieris succumbere : nempe, ut timeo, etiam cum ratione, veritate, atque auctoritate, ac nube testium, acriori dnello Dareiis et Entelli justissime victus, et judicum justorum clamoribus percitus, jam subtus jacens, victum te dicere non dignaberis, et quæ ad tuam instructionem et correptionem tibi scripta sunt, non ad ædificationem suscipies, sed ad contentionem exaggerare studebis, et more tuo sneto ut invictus sis, secutus I{eliu præcursorem arrogantium, et in arrogantia sua invictissimuum, qui dixit : Plenus sum sermonibus, et coarctat me spiritus utem i mei : loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea ei respondebo (Job xxxii), te intra te cohibere non poteris, quin scientiam tuam sine ratione et auctoritate in auras incondite ut soles non proferas, et ut me ad rescrihendum compellere possis, quatenus horas uiilitai

expendam, frivola et inutilia atque ratione carentia roscribere decertabis, et illa quæ jam a me tibi scripta sunt, sed et tuas ineptias ad episcoporum et sapientum examen me producere ad meum pro te dolorem et ad tuam perniciem exiges, et veniet super te, sicut vereor, illa sententia quæ scripta est : Necesse est ut veniant scandala, autem homini illi per quem scandalum venit (Matth. xviii). Et sicut me et eos qui mecum te nutrierunt, deinde alios atque alios, seu et plures de his qui tibi commissi fuerunt, verum et de his qui a te in fœdus familiaritatemque suscepti fuerunt, viritim dereliquisti, et vicissim aiios atque alios tibi in amicitiam et familiaritatem vccepisti, cum delegeris potius eorum, qui se per „,\ersa jactantes ab unitate catholicæ fraternitatis pr;eciderunt, vel propter irrevocabilera suam pertimaciam præcidi exegerunt, ut nostris temporibus Gothescalcus atque Guntarius, exitiabilem pertinaciam sequi, quam ecclesiasticam mansuetudinem et piam paternitatem. Contingat tibi, quod absit, cum eis hal)ere partem, quorum stulueris imitari perversam illuentionem : et idcirco si, quod non opto sed timeo, in hac dementia sicut coepisti volueris perseverare, me amplius contra verbosum studeam contemlere verilis, sed ista aut ad correctionem, aut per aliorum judicium ad tuam revictionem sufficere valeant, et mihi de avuisione dextri oculi vel dextræ manus ai,scissione dolor continuus et perpetuus moeror aCejiat, sicut ex verbis beati Gregorii tria tibi proposui : peccatum scilicet, et causam peceati, ac pœnam peccati : quæ etiam si negare velis admisisse couvinceris, tibi alia tria ex verbis beati Augustini proponam, ut sicut scriptum est, Videas, et scias, et recogites, et intelligas pariter (Isa. xli). Primum quidem provectum avaritiæ, unde Apostolus, et avaritia quæ est idolorum servitus (Coloss. iii). Avaritia enim, ut demonstrat Gregorius, non solum pecuniæ est, sed etiam altiuudinis. Recte quippe avaritia dicitur,

cum super modum sublimitas ambitur. Quod inci

disse videris, qui contra decretum a Deo ordinatum, ne subditus secundum regulas tuo metropolitaiio fias, ut supra ostendi, rebellare conaris. In quo si perseverare delegeris, quantum delinquas, cum tantis aul uoritatibus revincaris, ex ejusdem beati Augustini verbis, quæ de sancti Cypriani dictis deprompsit, tibi ostendere necessarium duxi. Ait enim san«ius Cyprianus (epist. 65, ad Antonianum) : * Post inspirationem, inquiens, et revelationem factam, qui 5. , » quod erraverat perseverat prudens et sciens, sive venia ignorantiæ peccat : præsumptione enim at,ue obstinatione quadam nititur, cum ratione sup. retur. » Hinc Augustinus (lib. iv de ijapt. contra D „natistas, cap. 5) : • Hoc verissimum est, longe gravius esse peccatum ejus qui sciens, quam ejus qui nesciens peccaverit. « Et ideo vir sanctus Cyprian,s, non solum doctus, sed etiam docilis, quod in Iaude episcopi quem designat Apostolus, sic ipse in...exit, ut diceret eüam hoc in episcopo esse diligen

ID

tienler discat. Non dubito quod si istam quæstionem in Ecclesia diu multumque versantem cum viris sanctissimis doctissimisque tractaret, per quos postea factum est, ut antiqua illa consuetudo etiam plenario concilio firmaretur, sine dubitatione demonstraret, non solum quam devotus esset in his quæ firmissima veritate perceperat, verum etiam quam docibilis in his quæ minus adverterat. Et tamen cum manifestissimum sit multo gravius peccare scientem quam nescientem, vellem mihi aliquis diceret : Si quis in hæresim incurrat, nesciens quantum malum sit, et alius ab avaritia non recedat, sciens quanuum malum sit, quis eorum sit pejor ? Possum etiam ita proponere, si alius nesciens in hæresim incurrat, et sciens alius ab idololatria non recedat, quia et Apostolus dicit : Avaritia quæ est idolorum servitus (Coloss. iii), et ipse Cyprianus eamdem sententiam non aliter intellexit. sicut ad Antonianum scribens ait (epist. 52): « Nec sibi in hoc novi hæretici blandiantur, quod se dicant idololatris non communicare, quando sint et apud illos adulteri et fraudatores qui teneantur idololatriæ crimine, secundum Apostolum dicentem (Ephes. v): Hoc enim scitote intelligentes, quia oinnis fornicator, aut immundus, aut fraudator, quod est idololatria, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei; et iterum : Mortificate itaque membra vestra quæ sunt super terram, exponentes formicationem, immunditiam, et concupiscentiam malam, et avaritiam quæ est idolorum servitus (Colloss. iii). Quæro ergo quis peccet gravius, qui nesciens iu hæresim incurrerit, an qui sciens ab avaritia, id est ab idololatria non recesserit ? Secundum quidem illam regulam, qua peccata scientium peccatis ignorantiæ præponuntur, avarus cum scientia vincit in scelere hæreticum nescientem. Sed ne forte hoc fiat, facit in hæresi sceleris ipsius magnitudo, quod facit in avariuia scientis adiuissio, ut hæreticus nesciens avaro scienti coæquetur. » Exustionem quoque divinorum eloquiorum, quam mihi persuadere, si posses, ol)tentu apud te obtinendæ pacis conatus fuisti, sicut clericos parochiæ tuæ eodem obtentu per irregularem subscriptionem tecum connexuisti. Legimus quippe esse os cordis, sicut et os corporis. De ore enim cordis scriptum est: Labia dolosa in corde, et corde locuti sunt (Psal. xi); et juxta evangelicam veritatem : De corde exeunt cogitationes malæ, homicidia, perjuria, falsa testimonia (}latth. xi), et reliqua quæ ex ore cordis ail al orum procedunt notitiam per os corporis. Eu legimus deliberationem volumuatis esse perfectionem operis, dicente Domino : Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. v), et ad discipulos suos: Posui, inquit vos, ut eatis et fructum afferatis (Joan. xv). • Eauis, inquit Gregorius, volendo, fructum afferatis operando. Eatis enim volendo dixi, quia velle aliquid facere jam mente ire est. Et tu adeo ex deliberatione voluntatis pervenisti ad operationem sermonis,

[ocr errors]

ut mortiferum ad bibendum mihi propinares, scili- A quod probatur, sed ab ipsis, quod non probatur,

cet ut eloquia sacra gratia tui incenderem, nisi mihi ille adesset qui in se credentibus repromisit dicens: Si mortiferum quid biberint, non eos nocebit (Marc. xvi). Dum pestiferas, inquit beatus Gregorius, suasiones audiunt, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocebit. » Et licet me Deus hinc gratia sua servaverit, tu tamen, nisi poenitueris, studii tui lues judicium. « Tardius, inquit beatus Gregorius ( Pastor. iii, admon. 53), peccatum solvitur, quod et per consilium solidatur : nisi enim mens omnimodo aeterna despiceret, in culpa ex judicio non periret. Hinc est quod per prophetam Dominus non tam præcipitationum prava, quam delietorum studia reprehendit dicens : Ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat propter malitiam studiorum vestrorum (Jer. iv). Hinc iterum iratus dicil : Visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum (Jer. xxi). Quo- iam igitur a peccatis aliis differunt peccata quæ per consilium perpetrantur, non tam prava facta Dominus, quam studia pravitatis insequitur. In factis enim sæpe infirmitate, sæpe negligentia, in studiis vero malitiosa semper intentione peccatur. » Hinc ergo colligant qui in culpa se etiam per consilium ligant, qua quandoque ultione feriendi sunt, qui nunc pravorum non socii, sed principes fiunt. Schisma nihilominus, quo te a tibi commissis separaturum monstrasti, nisi tectum subscriberent, quos tecum subscribentes a nobis, qui ea quæ tibi et ecclesiæ tibi commissæ, de evangelica veritate, et apostolica auctoritate, atque canonica institutione direxi, servamus, imo ab Ecclesia catholica, quæ illa servat et irrefragabiliter omnes servare docet. Ut quoniam me ex merito meo despicis, ex beati Augustini verbis de Scripturæ sacrae auctoritate docentis agnoscas quam grave peccatum sit idololatria, quod ex ambitu altitudinis admisisse videris, et quia gravius est incensio divinorum eloquiorum, ad quod me quantum ex te fuit traduxisti, et quoniam gravissimum sit peccatum schisma, quo te a fraterna nostra unanimitate per tuam perniciosam subscriptionem separasti, si in eo, quod absit, permanere delegeris : et si forte his subscripsisti, quæ evangelicæ veritati et apostolicæ auctoritati contraria, et decretis sanctorum conciliorum, quæ universalis Ecclesiæ probavit assensus, et apostolicæ sedis confirmavit auctoritas, inveniuntur adversa. Ait enim idem beatus Augustinus loquens ad Donatistas, imo contra Donatistas schismaticos per carnis præsentiam, sicut tibi. nunc loqui creditur per litterarum suarum doctrinam, et quae mori nunquam potuit charitatem : velut ipse de Cypriano dicit (lib. v de Bapl., c. 17): t Præsens est, inquiens, non solum per litteras suas, sed etiam per ipsam, quæ in illo maxime viguit et mori nunquam potuit, charitatem. » Quique te cum præfatis alloquens (lib. ii de Bapt., cap. 6): c Quare, inquit, vos, non dico ab innocentibus,

traditoribus separastis ? An, ut dicere cœperam,

graviora sunt crimina traditorum, quam schismaticorum ? Non afferamus stateras dolosas ubi appenlamus quod volumus, et quomodo volumus, pro arbitrio nostro dicentes, hoc grave, hoc leve est : sed afferamus divinam stateram de Scripturis sanctis, tanquam de thesauris Dominicis, et in illa quid sit gravius appendamus, imo non appendamus, sed a Do:nino appensa recognoseamus. Tempore illo, quo Dominus (Exod. xxxii) priora delicta recentihus penarum exemplis cavenda monstravit, et idolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus (Jer. xxxvi), et schisma attentatum, idololatria gladio primita est, exustio

B libri bellica cæde et peregrina captivitate, schisma nionem, illius cum universali Ecclesia, an tuam op- A ejus. » Haec idcirco tribus promissis de verbis hoa_

hiatu terrae sepultis auctorihus vivis, et caeteris coelesti igne consumptis. Quis jam dubitaverit hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindicalum ? » De eo quod in lua subscriptione misisii, ut tecum subscribentes : Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis , hac tecum pace potiantur (Num. xvi), in eodem libro dicit ad Donatistas (lib. ii de Bapt., cap. 6) : • Quare non communicatis ecclesiis, quibus epistolas apostolicas missas tenetis et legitis, et secundum ipsas vos vivere dieitis? » Et post pauca, quæ studio brevitatis prætereo, et lector ibidem ex ordine poterit invenire : Hos, inquit, omnes catholica unitas materno sinu complectitur, invicem onera sua portantes, et studentes servare uiuitatem spiritus in vinculo pacis, donec alteris eorum, si quid aliter sapiel)ant, Dominus revelaret. De hoc autem, quod quasi ex verbis Leonis subjunxisti (Ephes. iv) : « Si aliqui secus nole:* ; fieri socii hujus disciplinæ, nec habeantur particip:>s communionis nostræ, » conferantur verba tua ciim verbis Leonis in capitulo ubi hæc dicit, et junctim legantur, sicut ibi habentur (epist. 1, c. 5): « Hoc itaque admonitio nostra denuntiat quod si quis f:atrum contra hæc constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostræ futurum esse consortem, qui socius esse noluit dis- . plinæ. Ne quid vero sit quod prætermissum a nobis forte credatur : Omnia decretalia constituta , tam beatæ recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quæ de ecclesiasticis ordinibus, et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. » Hæc est integritas capituli beati Leonis. Intueamur ergo, si disciplina discenda tuis a te proposita, disciplinæ, quam sequendam Leo docuit, æqua sorte conveniat, aut si tua doctrina ab illius doctrina discordet, et judicet cœlum ac terra quae potius sit sequenda, tua disciplina, an Leonis doctrina. Et cum idem Leo dicat: , Nec communionis nostræ esse consortem, qui socius esse noluit disciplinæ, » discernendum est, cujus commupilani episcopi cum tuis complicibus deleat catholieus quisque eligere, præsertim cum idem Leo dicat : « Si quis in 'ecretalia constituta tam heatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum suorum, quæ de ecclesiasticis or'inibus, et canonum promulgata sunt disciplinis commiserit, veniam sibi deinceps moverit denegari. » In quæ decretalia constituta te manisfestum est commisisse, sicut et in scriptis semel et secundo a me tibi directis ostenditur, et ecce jam tertio in hoc scripto supra monstratur : a quorum disciplina, imo a cathclica Ecclesia, cujus exstitere rectores, hac subscriptione tua te separasti, si, ut praedictum est, et semper dicendum est, a te subscripta eisdem constitutis esse inveniuntur adversa. Quapropter adliuc etiam tria tibi ex verbis beati Augustini catholicæ Ecclesiæ doctoris eximii proponenda proposui, pr;eponens his tribus beati Cypriani sententiam, a beato Augustino favorabiliter collaudatam (epist. 75, ad Jubajanum in fine), et ab omnibus catholicis ac pie viventibus acceptandam. * Servatur, inquit beatus Cyprianus (lib. iv de Bapt., cap. 7), a nobis patienter et leniter charitas animi, honor collegii, vinculum fidei, concordia sacerdotii. » H;ec, inquit Augustinus, verba Cypriani sunt. An forte invidia et malevola dissensio parvum malum est? Quomodo ergo isti erant in unitate, qui non erant in pace? Vox enim non mea, aut alicujus hominis, sed ipsius Domini, nec per homines, sed per angelos sonuit Christo nato : Gloria in excelsis Deo, et in terra paae hominibus bonæ volumtatis (Luc. ii). Quod utique nato in terris Christo non sonaret ore angelico, nisi Deus hoc vellet intelligi, eos esse in unitate corporis Christi, qui siint in pace Christi, eos autem esse in pace Christi, qui sunt bonæ voluntatis. Porro sicut in benevolentia bona voluntas , sic in malevolentia mala voluntas est. Jam vero ipsa invidia , quæ non potest esse nisi malevola, quantum malum est? M on qu;eramus alios testes, suflicit nobis ipse Cyprianus, per quem tam multa de zelo et livore Dominus veracissima intonuit, et salubria præcepit. Legamus ergo Epistolam Cypriani de zelo et livore, et videamus quantum malum sit invitlere melioribus, cujus mali originem ab ipso diabolo exstitisse memorabiliter docet. « Zelare, inquit, quod bonum videas, et invidere melioribus, leve apud quosdam et modicum crimen videtur, fratres dilectissimi. » Deinde paulo post, cum ejus mali caput atque originem quæreret : « I!inc diabolus, inquit, inter ii:itia statim mimdi, et periit primus et perdi'it. » Et paulo post : « Quale malum est, inquit, fiatres, quo angelus cecidit, quo circumveniri et subverti alta illa et præclara sublimitas potuit, quo deceptus est ipse q:ii decepit? Exinde invidia grassatur in terris, dum iivore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est : 1 mvidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum {Sap. 11). Imitantur ergo illum qui sunt ex parte

[ocr errors]

ti Augustini a me tibi proponendis praeposui, quoniam zelo et furore illa perniciosa ligamenta, de quibus agitur, te egisse, et hane contra sacras regulas subscriptionem adinvenisse veraciter credimus. Quapropter necessarium duxi primum quidem tibi ostendere, quia in sola catholica, unitate per hæreses vel schismata non divisa, vera sunt ligam;enta, ut vera sunt sacramenta. * Puto me, inquit beatus Augustinus (lib. vii de Bapt., c. 5!), non temere dicere, alios ita esse in domo Dei, ut ipsi etiam sint eadem domus Dei, quæ dicitur ædificari super petram, quæ unica columba appellatur, quæ sponsa pulchra sine macula et ruga, et hortus conclusus, fons signatus, puteus aquæ vivæ, paradistis cum fructu pomorum : quæ domus etiam claves accepit, ac potestatem solvendi et ligandi. Hanc domum si quis corripientem corrigentemque contempserit, sit tibi, inquit, tanquam ethnicus et pu''icamus. » Et sciendum nobis est, quia praeposita regula corripiendi data huie domui Dei, videlicet catholicæ Ecclesiæ, haec sententia si contempta fuerit, subditiir : Sit tibi, inquit, tanquam ethnicus et ru'!icanus (Matth. xviii). Secundum antem capitulum, contra injustam ob'igationem innoxiorum a te patratam, quasi specialiter de hoc facto loquentis, et te una cum eis qiios alloquebatur eomputantis, ex verbis ejus'em doetoris magnifici tibi propono, dicentis (D. Aug. l. ii de Bapt., c. 6): « Si tunc in illos quos arguebatis vera diceretis, causam vestram unitati orbis terrarum persuasissetis, ut vobis retentis illi excluderentur. Quod si conati estis facere, et non obtinuistis, innocens orbis terrarum qui judicibus ecclesiasticis potius quam victis litigatóribus credidit. Si autem noluistis agere causam vestram , innocens est orbis terrarum qui damnare non potuit inauditos. Quare ergo vos ab innocentibus separas!is ? Sacrilegium schismatis vestri defendere non valetis. » Spiritales autem, sive ad hoc ipsum pio studio proficientes, non eunt foras, quia et cuin aliqua vel perversitate vel necessitate hominum videntur expelli, ibi magis probant quam intus permaneant, cum adversns Ecclesiam nullatenus erigimtur, sed in solida unitatis petra fortissimo charitatis robore radicantur. Ad hoc enim pertinet quod in illo Abrahæ sacrifieio dicitur : Aves autem non divisit (Gen. xv), videlicet quia se ab unitate spiritales non praecidunt. Quo contra Antiochenum concilium de his, qui se a ministerio ecclesiastico stubtrahunt, et seorsum colligunt, seque ab unitate dividunt, dicit (conc. Antioch., can. 5): « Si quis preshyter aut diaconus, episcopum proprium contemnens, se ab Ecclesia sequestraverit, et seorsum colligens altare constituerit, et commonenti episcopo non acquieverit, nec consentire vel obedire voluerit semel et iterum convocanti, hic damnatus omnimodo nec ultra remedium consequatur : quia suam recipere non poterit dignitatem. Qtiod si Ecclesiam conturbave et sollicitare perstiterit, tanquam seiitiosus per potestates exteras opprimatur. » El Carthaginense con

cilium (can. 1!) : « Si quis presbyter a praeposito A salutem (f{om. x), in illo latrone declaratum est.

suo correptus fuerit, debet utique apud vicinos episcopos conqueri, ut ab ipsis ejus causa possit audiri, ac per ipsos suo episcopo reconcilari : quod nisi fecerit, sed superbia, quod absit, inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, aut separatim cum aliquibus schisma faciens sacrificium Deo obtulerit, anathema habeat, et locum amittat : si querimoniam justam adversus episcopum non habuerit, inquirendum erit. » Secundum hoc capitulum, simul cum nono capitulo Antiocheni concilii, comministri Ecclesiæ Laudunensis absque schismate et rebellione, juxta temporis angustiam et imminens periculum , innocenter injuriam passi episcopum metropolitanum adierunt, et ideo, sicut supra ostendi, in communione ecclesiastica restitui et permanere debuerunt. Unde Carthaginense concilium de irregulariter judicantibus, et injuste judicauis, et de majoris auctoritatis judicibus : a Placuit, inquit (can. 15), ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos ubi est major auctoritas fuerit provocatum, non eis obsit quorum fuerit soluta sententia, si convinci non potuerint, vel inimico animo judicasse, vel aliqua cupiditate aut gratia depravati. » De episcopo autem, si forte schisma a sacris canonibus in Ecclesia fecerit, Africanum concilium dicit (can. 20): t Circa eos sane, inquiens, qui fuerint concordes, non solum circa Ecclesiam Carlhaginensem, scilicet metropolim, sed et circa omne sacerdotale consortium. » Et post pauca : v 0portet ut quis universis fratribus ac toto concilio inhæserit, non solum sua jure integro, sed et diœceses possideat. At vero qui sibiinet putant plebes suas sufficere fraterna dilectione contempta, non tantum diœceses amittant, sed ut dixi etiam propriis publica careant auctoritate, ut rebelles. » De a te autem separatis a communione catholica, sicut in petitione mihi a Laudunensi Ecclesia data continetur, scilicet parvulis in tua parochia causa injuriarum tuarum non baptizandis, et obeuntibus viatici muneris communione non reconciliandis, audi quid exinde ad remedium pertinens idem doctor catholicissimus et subtilissimarum rerum investigator, et gratia Dei inventor sagacissimus dicat (Aug., lib. iv de Bapt., cap. 22): • Baptismi, inquiens, sane vicem aliquando implere passioiiem, de latrone illo, cui non baptizato dictum est: IIodie mecum eris in paradiso (Luc. xxiii), non leve documentum idem beatus Cyprianus assumit. Quod etiam atque etiam consideraiis, invenio non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex baptismo deerat posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum : nec quia (•redidit passus est, sed dum paleretur credidit. Quantum itaque valeat etiam sine visibili baptismi sacramento quod ait Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad

[ocr errors]

Sed tunc impletur invisibiliter, eum ministerium baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. Nam multo magis in Cornelio et in amicis ejus (Act. x), quam in illo latrone posset videri superfluum, ut aqua etiam tinguerentur, in quibus jam donum Spiritus sancti, quod nisi baptizatos alios accepisse sancta Scriptura testatur, certo quoqtie indicio, quod illis temporibus congruebat, cum linguis loquentibus eminuerat : baptizati stint tamen, et in hoc facto apostolica exstat auctoritas. Usque adeo nemo debet, in quolibet provectu interioris hominis, si forte ante baptismum usque ad spiritalem intellectum pio corde profece- . rit, contemnere sacramentum, quod ministrorum opere corporaliter adhibetur, sed per hoc Deus hominis consecrationem spiritaliter operatur. Ncc ob aliud existimo baptizandi munus Joanni fuisse attributum, ita ut Joannis baptismus diceretur, nisi ut Dominus ipse qui dederat, cum servi baptismum n0n sprevisset accipere , dedicaret humilitatis viam, et quanti pendendum esset suum baptisma, quo ipse haptizaturus erat , tali facto apertissime declararet. Videbat enim, tanquam potentissimus medicus salutis æternæ, quorumdam non defuturum tumorem, qui cum intellectu veritatis et probabilibus moribus ita profecissent, ut multis baptizatis vita atque doctrina se præponere minime dubitarent, supervacaneum sibi esse crederent baptizari quando ad illum imentis habitum se pervenisse sentirent ad quem multi baptizati adhuc ascendere conarentur. (Ibid., c. 25.) Quid autem valeat et quid agat in homine corporaliter adliibita sanctificatio sacramenti, sine qua tamen latro ille non fuit, quia non ejus accipiendæ voluntas defuit, sed non accipiendæ necessitas affuit, diflicile esl dicere: nisi tamen plurimum valeret, non servi baptismum Dominus accepisset. Vertim quia per se ipsa consideranda est, excepta salute hominis cui perficiendæ adhibetur, satis indicat, quod el in malis, et in eis qui sæculo verbis non factis renunliant, ipsa integra est, cum illi nisi corrigantur salutem habere non possint. Sicut autem in latrone, quia per necessitatem corporaliter defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritaliter afluit, sic et cum ipsa præsto est , si per necessitatem desit quod latroni affuit, perficitur salus. Quod traditum tenet universitas Ecclesiæ , cum parvuli infantes baptizantur, qui certe nondum possunt corde credere ad justitiam, et ore confiteri ad salutem, quod latro potuit, quinetiam flendo et vagiendo, cum in eis mysterium celebratur, ipsis mysticis vocibus obstrepunt, et tamen mullus Christianorum dixerit eos inaniter baptizari. (Ibid., c. 24.) Et si quisquam quærat in hac re auctoritatem divinam, quamquam quod universa tenet Ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper retentum est , non nisi apostolica auctoritate traditum rectissime creditur, tamen veraciter conjicere possumus quid valeat in parvulis baptismi sacramencum ex circumcisione carnis, quam prior populus

« VorigeDoorgaan »