Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

consilium. Depone noxiam tibi animositatem, et A subjectis intentaret damnationem, repente fronti

illas nænias, quin potius tragœdias, quæ vadis per
tuas collectiones et subscriptiones interpretando,
miki ostende, et tempore congruo, cum quibus et
cum quantis volueris de fratribus et coepiscopis no-
stris, sed et de communibus nostris fidelibus, fami-
liariter illas legamus, et inveniamus inde consilium,
qualiter et sine tuo periculo, et sine opprobrio so-
piantur, quia illa tua subscriptio, divinæ auctorita-
tis, quæ per beatum Leonem dicit, quia in causis,
quæ ad generalem observantiam pertinent omnium
Domini sacerdotum, nihil sine primatibus oportet
impleri, est contradictio. Et si in plurimorum sa-
pientum notitiam perlata fuerit tua derisio, inci-
pient, inquit Dominus, omnes illudere ei, dicentes :
Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consum- B
mare (Luc. XIV). Quia enim nihil fit, nisi quod aut Do-
minus voluntate facit, aut fieri contra voluntatem suam
interdum juste permittit, et miro modo fit, quia ejus
consilio militant etiam quæ ejus consilio repugnant,
si quædam aliquando perverse a perversis obtinentur,
vel evindicantur, aut ad eorum damnationem, aut ad
electorum purgationem, aut ad utrumque fieri Domi-
nus-juste permittit, et in suo tempore eos irridebit,quia
sicut item scriptum est: Illusionibus ipse deludet (Prov.
II). Propter quod Psalmista Spiritu sancto repletus,
unumquemque fidelem admonet dicens: Noli æmulari
in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente inju-
stitias, quoniam qui malignantur exterminabuntur. Et:
Vidi impium superexaltatum, et elevatum super cedros
Libani. Transivi, et ecce non erat, quæsivi eum, et non est
inventus locus ejus. Custodi innocentiam et vide cauita-
tem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico (Ps.XXXVI).

CAPUT XLVI.

De eo quod gloriatur se in omnibus, quæ contra quoslibet suscepit, fuisse ac semper fore victorem. Quæ idcirco dico, quia sicut a pluribus audio, per vanitatem te jactitas, quoniam quæcunque incepisti, aut contra regem, aut contra me, aut contra quoscunque tuorum, sive clericos, sive laicos, qui contra tuam voluntatem fecerunt, vel contra vicinos tuos, qui se contra te erexerunt, totum ex parte maxima semper evicisti, et quod adhuc restat evinces. Unde tunc potes in Domino te gloriari victorem, si per rectitudinem vincis errorem; si autem de errore errorem, aut vincis rectitudinem per errorem, non le potes gloriari victorem, sed debes flere miserabiliter te victum errore, et si ita non sapis, insipide desipis, quia unde tristari et flere debueras, inde jactaris. Graviore enim sunt vindicta plectendi, qui gaudent etiam in delictis. et lætantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. Et quidam sapiens dicit Qui semper vincit non semper bene vincit. Quando enim nobis diabolus vincendi libidinem suggerit, debemus recordari sententiæ beati Gregorii in capitulo decimo hujus opusculi supra positæ, qua dicit sæpe se vidisse, quod cum se ad feriendum graviter rhinoceros, id est temporali potestate fultus accenderet, et quasi elevato cornu PATROL. CXXVI.

C

signo crucis impresso omne in se incendium furoris exstinxisset, et minas deposuisset. Et si homini sæculari potestate prædito sic utique est agendum, quid nos miseri sacerdotes in judicio Dei dicemus, qui loco sacerdotali devincti, non nostras ullo modo, sed divinas injurias cum misericordia et discretione in alios, et cum severitate in nosmetipsos, vindicare debemus, si ad evindicationem parati semper existimus, quibus dicitur Benefacite his qui oderunt vos, non reddentes malum pro malo (Matth. v). Scriptum est enim Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus: sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi (I Petr. ; Rom. XII). Et Salomon dicit: Melior est patiens viro forte, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium (Prov. xv1). Minor est ergo victoria urbes expugnare, quia extra sunt quæ vincuntur: majus autem est quod per patientiam vincitur, quia ipse a se animus superatur, et semetipsum sibimetipsi subjicit, quando eum patientia in humilitate tolerantiæ substernit. Qui, inquit Apostolus, sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. v), ut non solum a pravo opere, sed etiam a concupiscentia pravi operis crucifixi, non sequamur deliberatione, minime autem opere, quod prave a nobis concupiscitur, vel in mente suggeritur, Domini incessanter petentes clementiam, ut qui nos jussit vigilare et orare, ut non intremus in tentationem, sua nos gratia protegat, ne inducamur in tentationem : et si ut homines labimur, citius ad pœnitentiam redeamus ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus; cui videlicet peccato, si tollere non possumus, ut non sit in nobis tollamus tamen per Dei adjutorium illi regnum, re dominetur nostri. Maxima quippe infelicitas est hominis, in malo suo prosperari feliciter. Scriptum est enim : Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter (Prov. xxxvIII). Non enim omne quod feliciter, bene: nec omne quod bene, feliciter. Feticiter enim semper incedere, filio perditionis est proprium. ‹ Grandis namque offensa est, ut Hieronymus dicit, postquam peccaveris, iram Dei non mereri. Et sanctus Gregorius Necesse est ut peccantes quosque tunc consideremus amplius miseros esse, quando eos conspicimus in culpa sua sine flagello derelictos. Hinc etenim per Salomonem dicitur Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos (Prov. 1). Qui enim at Deo avertitur et prosperatur, tanto perditioni fit proximus, quanto zelo disciplinæ invenitur alienus: quo contra Psalmista de Moyse, et Aaron, et Samuele dicit: Quia invocabant Dominum, et ipse exaudiebat illos, in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis (Psal. xcv); et more prophetico conversus mox ad Dominum dicit: Domine Deus noster, tu exaudiebas eos: Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. Propitiatio quippe Dei, 15

[ocr errors]

est delinquentem corripere. Cum judicamur, inquit, A disti, ut perniciosas excommunicationum maledictioa Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (1 Cor. x1); et : Qui in bonis ducunt dies suos, ut scriptum est, in puncto ad inferna descendunt (Job XX1). Hinc enim Psalmista de Domino dicit: Immissiones per angelos malos, viam fecit semite iræ suæ (Psal. LXXVII). Cor quippe Dominus prioribus meritis aggravatum juste permittit etiam subsequentibus malignorum spirituum persuasionibus falli: quod cum digne in culpam trahitur, reatus ejus in pœna cumulatur. Unde et iræ suæ Domino viam facere est, in eos, qui punire in se causas recte noluerunt, districte judicando dilatare: ut qui illuminati agere recta noluerunt, juste cæcati adhuc faciant unde amplius puniri mereantur, de quibus dicit Apostolus: Ut impleant peccata sua semper (I Thess. 11). Et hinc voce angeli ad Joannem dicitur: Qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXI). Et hine David dicit: Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam (Psal. LXVII). Et hinc per Moysen dicitur: Nondum completa sunt peccata Amorrhæorum (Gen. xv). Hinc per eumdem Dominus dicit: Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? In die ultionis reddam eis (Deut. xxx11). Et quia eorum mala narravit, illico adjunxit: In tempore quo lapsus fuerit pes eorum. Ecce atrocissima peccata illorum describuntur, et tamen ad ultionis diem adhuc subsequens lapsus aspicitur, quo eorum culpæ cumulentur. Habent jam quidem unde feriri mereantur, sed sustinetur tamen adhuc peccatum crescere, ut peccantes C possit acrior culpa cruciare. Jam meretur supplicium peccatum et causa peccati, sed exspectatur adhuc, ut augmentum supplicii subroget peccatum et pœna peccati. Peccatum, inquit Gregorius (homil. 11 in Ezech.), quod per poenitentiam citius non deletur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum est et pœna peccati, aut peccatum simul causa et pœna peccati. Omne enim quod prius committimus, peccatum est: sed si citius pœnitendo non tergitur, Justo judicio omnipotens Deus obligatam peccatis mentem etiam in culpam alteram permittit cadere, ut quæ flendo et corrigendo noluit mundare quod fecit, peccatum incipiat peccato cumulare. Peccatum ergo, quod pœnitentiæ lamento non diluitur, peccatum simul est et causa peccati, quia ex illo oritur unde adhuc peccatoris animus altius obligetur. Peccatum vero quod ex peccato sequitur, peccatum simul est et pœna peccati, quia excrescente cæcitate ex retributione prioris culpæ generatur, ut quasi jam quædam sint in peccatore supplicia ipsa incrementa vitiorum. Peccatum quippe tibi fuit insolentiæ contumacia, cum sine causa, si tamen sine causa, contra domnum regem te irrationabiliter crexisti: a quo peccato quia per humilitatis debitam et rationabilem satisfactionem noluisti respicere, exegisti ut ageret et agi præciperet in te, unde amplius furore exagitatus te contra illum commoveres: qua commotione devictus, in peccatum subsequens înci

D

nes in eos etiam qui erga te non inde peccaverunt
exereres quasi non in te, sed in illum ipsa peri-
cula, quæ de eisdem maledictionibus imminebant,
redundarent. Qui te ad hoc provocavit ut taliter
innoxiis malediceres, cum de his qui non judicio
justitiæ, sed livore vindictæ maledicunt, dicat
Apostolus: Neque maledici regnum Dei possidebunt
(I Cor. vi). Et hoc peccatum exstitit pœna præce-
dentis contumacia insolentis peccati, et causa adhuc
subsequentis peccati: quia cum voluisti ostentare
nihil te coutra rationem in ipsa excommunicatione
parochiæ tuæ fecisse, et verecundiam irrationabilis
facti a te depellere, et non esse ita te subditum
Metropolitanæ prælationi, ut non libere quidquid
velles in parochia tua sine meo consultu agere
posses, meque prævaricatorem canonum esse, quia
quod ligasti in parochia tua præsumpsi absolvere,
et non esse soluta quæ solvi, quin potius sedes
apostolica, et omnes illi per quos Deus sacros cano-
nes suo Spiritu condidit, ac per hoc ipse Deus, si
recte intellexisses, absolvit, nisi contra ea quæ tibi
et parochiæ tuæ scripsi, tecum sentirent, atque in
præfato sensu subscriberent. In hanc vesaniam ex
retributione justitiae corruisti, ut sicut de aversore
principe scriptum est: Qui peccavit, et peccare fecit
Israel (III Reg. XIV), contra evangelicam veritatem,
et apostolicam auctoritatem, et sacrorum canonum
constitutionem, de quibus promulgata sunt illa scripta,
quæ per me in unum collecta, et tibi ac parochiæ tuæ
constant esse directa, et ipse subscriberes, et alios
subscribere faceres, reclamantibus adversum te
sacris regulis, ut inconsulto priore tuo nihil novi
facere præsumas, quoniam quæ ad generalem ob-
servantiam omnium Domini pertinent sacerdotum,
nihil sine primatibus oportet impleri. Sed quia
nervi testiculorum Behemoth perplexi sunt, cum his
te explicare finxisti, te durius, et multiplicius nexui-
sli, et super dolorem vulnerum tuorum ipse super-
addens, alios solutos tecum conuexuisti, insuper et
contra canones, et decreta sedis Romanæ pontificum
commenta ad hoc collegisti, quatenus te ut onagrum
liberum a sede metropolitana monstrares, et me ut
prævaricatorem canonum, eisdem commentatio-
num tuarum vinculis astrictum ininsolubiliter de-
monstrares, et adhuc etiam sicut de malo in pe-
jus, ita de pejore in pessimum profecisti, ut
non solum tibi commissis clericis, sed et episco-
pis illa figmenta compilata, et regi danda osten-
deres, et mihi dari faceres, ut per illa me con-
crederen, et adeo me tibi subjugarem, ut, sicut
mandasti, verba evangelica et apostolica atque ca-
nonica, quæ tibi et Ecclesiæ tibi commissæ di-
rexeram, igne cremarem, et me non solum á
gradu, verum et a Christianitate exuerem, et potum
mortis mihi a te propinatum bibens, etiam homi-
cida mei velut Judas pœnitendo existerem, et in
hoc etiam gravius a Juda differrem, ut de Lono
facto me pœniteret. Hoc namque poculum, quod

confecisti ex nominibus sanctorum apostolicae sedis A Deum et homines prævaricatum Deus queritur. Et

pontificum, quasi ad ora melle oblitum, et indiscrete commixtum, de quo tibi commissos clericos potionasti, et quod quibusdam episcopis obtulisti, et Satanas primis parentibus nostris in paradiso obtulit, quando pomum bonum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile ostendit, eisque dixit: Quacunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii scientes bonum et malum (Gen. 1); et quibus promisit divinitatem, tulit immortalitatem, et pollicens liberam et nulli subjectam deitatis æqualitatem, captivitatis eis intulit miseram servitutem, quos sibi complices fecerat ad iniquitatem. Et tu clericis tuis, qui, inquis, mihi eodem Deo auctore commissi sunt, et in his similiter sentiunt, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, hac mecum pace potiantur, › ac si patenter addendo diceres, et in transgressionem sanctarum regularum per sanctum vere Spiritum prolatarum gradiantur; et mox subsequendo: Si, inquiens, aliqui secus nolentes fieri socii hujus disciplinæ, nec habeantur participes communionis nostræ. Quod non est aliud dicere, nisi permaneant in catholicæ Ecclesiæ communione, et si forte non verbis, rebus tamen quibusdam episcopis persuadendo : « Hanc, inquiens, tencte et mecum evindicate compilationem, et nulli nisi Romano pontifici debebitis subjectionem, et dissipabitis mecum Dei ordinationem in communis episcopalis ordinis discretam sedibus dignitatem. Sed concedamus hæc dicere et agere posse aliquem arrogantem atque jactantem, illa vero divinare non valeo, quomodo in mentem tuam venire potuit, ut regi illam compilationem versibus inversis, scilicet adulatoriis sensibus prælitam velles ostendere, quem latere non posse sciebas ad quid illam voluisti colligere. Sed et mihi quomodo potuisti mandare, ut non solum ea quæ ædificavi destruerem, verum sic metropolitana sedis privilegium et meipsum tibi subjicerem, et Evangelia, atque apostolos, et prophetas, et canones incendendo negarem, ut sicut ethnicus et publicanus omnibus fierem, cum licet infirmus et fragilis una cum sancta Ecclesia frequentissime cantem, esse virum sanctum, qui pro lege Dei sui certavit usque ad mortem. Et hinc anxie mihi hæsitanti occurrit Paulus de hujusmodi dicens: Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. 1). De quibus et Dominus ad Ezechielem prophetam dicit : Patres, inquiens, eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc, et filii dura cervice et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te (Ezech. 11). Sed prius nobis ex verbis beati Gregorii dicendum est quid sit pactum : « In pacto, inquit (hom. 9 in Ezech.), discordantium partium voluntas impletur, ut ad votum suum quæque perveniat, et jurgia desiderato fine concludat. Quod pactum inter

B

C

D

ecce est una culpa superbiæ, quia prævaricati sunt pactum. Ecce altera obstinationis, quia usque ad diem hanc. Ecce culpa gravis impudentiæ, quia dura facie, quoniam mala quæ faciunt jam nec erubescunt, et nunquam vel post culpas ad pœnitentiam redeunt, quia indomabili corde sunt. Cum vero tantæ pravitatis, tantæque obstinationis sint hi, ad quos propheta mittitur, quis jam non videat quia persona prophetæ a tam perversis hominibus despici valeat? Sed ecce auctoritas personæ tribuitur, cum subditur: Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus, si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quia domus exasperans est (Ezech. x1). Et tu, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quia domus exasperans est. (Ibid.) Stultum enim valde est, si illis placere quærimus, quos non placere Domino scimus. Debemus autem habere in metu et reverentia judicia justorum, quia membra omnipotentis Dei sunt, et hoc ipsi in terra reprehendunt, quod Dominus redarguit e cœlo. Nam perversorum derogatio, vitæ nostræ approbatio est quia jam ostenditur nos aliquid justitie habere, si illis displicere incipimus qui non placent Deo. Ideo boni timendi sunt ne offendantur, ne fortasse per eos ille provocetur ad iracundiam, qui eorum corda semper inhabitat. Propter quod etiam subditur: Tu autem, fili hominis, audi quæcunque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est. Nisi enim ad loquendum verba cum mittebatur obediret, omnipotentem Dominum, sicut auditores de perverso opere, sic propheta, id est prædicator de suo silentio Deum exasperasset. ›

CAPUT XLVII.

Quod victum se nunquam agnoscat. De ejus in metro politanum rebellione : et quod sacra eloquia exuri petierit, et schisma subscriptione sua fecerit. Et de injustis ejus obligamentis.

Unde mihi, ad cujus sollicitudinem pertinere dignosceris, non est tibi tacendum. Et quia ego monendo et tu resistendo luctari cœpimus, et puto in hac præsenti luctatione non ante sextam, aut septimam, vel usque ad decimam volutionem patieris succumbere: nempe, ut timeo, etiam cum ratione, veritate, atque auctoritate, ac nube testium, acriori duello Daretis et Entelli justissime victus, et judicum. justorum clamoribus percitus, jam subtus jacens, victum te dicere non dignaberis, et quæ ad tuam instructionem et correptionem tibi scripta sunt, non ad ædificationem suscipies, sed ad contentionem exaggerare studebis, et more tuo sueto ut invictus sis, secutus Heliu præcursorem arrogantium, et in arrogantia sua invictissimum, qui dixit : Plenus sum sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei : loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea el respondebo (Job xxx), te intra te cohibere non poteris, quin scientiam tuam sine ratione et auctoritate in auras incondite ut soles non proferas, et ut me ad rescribendum compellere possis, quatenus horas utilitat

et necessitati impendendas inutilitati et superfluitati A dum, non solum ut scienter doceat, sed etiam paexpendam, frivola et inutilia atque ratione carentia rescribere decertabis, et illa quæ jam a me tibi scripta sunt, sed et tuas ineptias ad episcoporum et sapientum examen me producere ad meum pro te dolorem et ad tuam perniciem exiges, et veniet super te, sicut vereor, illa sententia quæ scripta est : Necesse est ut veniant scandala, væ autem homini illi per quem scandalum venit (Matth. XVII). Et sicut me et eos qui mecum te nutrierunt, deinde alios atque alios, sed et plures de his qui tibi commissi fuerunt, verum et de his qui a te in foedus familiaritatemque suscepti fuerunt, viritim dereliquisti, et vicissim alios atque alios tibi in amicitiam et familiaritatem recepisti, cum delegeris potius eorum, qui se per diversa jactantes ab unitate catholicæ fraternitatis præciderunt, vel propter irrevocabilem suam pertinaciam præcidi exegerunt, ut nostris temporibus Gothescalcus atque Guntarius, exitiabilem pertinaciam sequi, quam ecclesiasticam mansuetudinem et piam paternitatem. Contingat tibi, quod absit, cum eis habere partem, quorum studueris imitari perversam intentionem : et idcirco si, quod non opto sed timeo, in hac dementia sicut cœpisti volueris perseverare, ne amplius contra verbosum studeam contendere verbis, sed ista aut ad correctionem, aut per aliorum judicium ad tuam revictionem sufficere valeant, et mihi de avulsione dextri oculi vel dextræ manus abscissione dolor continuus et perpetuus mœror accidat, sicut ex verbis beati Gregorii tria tibi proposui peccatum scilicet, et causam peccati, ac pœnam peccati: quæ etiam si negare velis admisisse convinceris, tibi alia tria ex verbis beati Augustini proponam, ut sicut scriptum est, Videas, et scias, et recogites, et intelligas pariter (Isa. XLI). Primum quidem provectum avaritiæ, unde Apostolus, et avaritia quæ est idolorum servitus (Coloss. 111). Avaritia enim, ut demonstrat Gregorius, non solum pecuniæ est, sed etiam altitudinis. Recte quippe avaritia dicitur, cum super modum sublimitas ambitur. Quod incidisse videris, qui contra decretum a Deo ordinatum, ne subditus secundum regulas tuo metropolitano fias, ut supra ostendi, rebellare conaris. In quo si perseverare delegeris, quantum delinquas, cum tantis auctoritatibus revincaris, ex ejusdem beati Augu-D stini verbis, quæ de sancti Cypriani dictis deprompsit, tibi ostendere necessarium duxi. Ait enim sanetus Cyprianus (epist. 65, ad Antonianum) : « Post inspirationem, inquiens, et revelationem factam, qui io quod erraveral perseverat prudens et sciens, sive venia ignorantiæ peccat: præsumptione enim. atque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. Hinc Augustinus (lib. 1v de Bapt. contra Donatistas, cap. 5) Hoc verissimum est, longe gravius esse peccatum ejus qui sciens, quam ejus qui nesciens peccaverit. ‹ Et ideo vir sanctus Cyprians, non solum doctus, sed etiam docilis, quod in Jade episcopi quem designat Apostolus, sic ipse intelexit, ut diceret etiam hoc in episcopo esse diligen

:

[ocr errors]

tienter discat. Non dubito quod si istam quæstionem in Ecclesia diu multumque versantem cum viris sanctissimis doctissimisque tractaret, per quos postea factum est, ut antiqua illa consuetudo etiam plenario concilio firmaretur, sine dubitatione demonstraret, non solum quam devotus esset in his quæ firmissima veritate perceperat, verum etiam quam docibilis in his quæ minus adverterat. Et tamen cum manifestissimum sit multo gravius peccare scientem quam nescientem, vellem mihi aliquis diceret : Si quis in hæresim incurrat, nesciens quantum malum sit, et alius ab avaritia non recedat, sciens quantum malum sit, quis eorum sit pejor? Possum etiam ita proponere, si alius nesciens in hæresim B incurrat, et sciens alius ab idololatria non recedat, quia et Apostolus dicit: Avaritia quæ est idolorum servitus (Coloss. 11), et ipse Cyprianus eamdem sententiam non aliter intellexit, sicut ad Antonianum scribens ait (epist. 52): Nec sibi in hoc novi hæretici blandiantur, quod se dicant idololatris non communicare, quando sint et apud illos adulteri et fraudatores qui teneantur idololatriæ crimine, secundum Apostolum dicentem (Ephes. v): Hoc enim scitote intelligentes, quia omnis fornicator, aut immundus, aut fraudator, quod est idololatria, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei; et iterum: Mortificate itaque membra vestra quæ sunt super terram, exponentes fornicationem, immunditiam, et concupiscentiam malam, et avaritiam quæ est idolorum servitus (Colloss. ). Quæro ergo quis peccet gravius, qui nesciens in hæresim incurrerit, an qui sciens ab avaritia, id est ab idololatria non recesserit? Secundum quidem illam regulam, qua peccata scientium peccatis ignorantiæ præponuntur, avarus cum scientia vincit in scelere hæreticum nescientem. Sed ne forte hoc fiat, facit in hæresi sceleris ipsius magnitudo, quod facit in avaritia scientis admissio, ut hæreticus nesciens avaro scienti coæquetur. » Exustionem quoque divinorum eloquiorum, quam mihi persuadere, si posses, obtentu apud te obtinendæ pacis conatus fuisti, sicut clericos parochiæ tuæ eodem obtentu per irregularem subscriptionem tecum connexuisti. Legimus quippe esse os cordis, sicut et os corporis. De ore enim cordis scriptum est: Labia dolosa in corde, et corde locuti sunt (Psal. x1); et juxta evangelicam veritatem: De corde exeunt cogitationes malæ, homicidia, perjuria, falsa testimonia (Matth. x1), et reliqua quæ ex ore cordis ad al orum procedunt notitiam per os corporis. Et legimus deliberationem voluntatis esse perfectionem operis, dicente Domino: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo (Matth. v), et ad discipulos suos: Posui, inquit vos, ut eatis et fructum afferatis (Joan. xv). ‹ Eatis, inquit Gregorius, volendo, fructum afferatis operando. Eatis enim volendo dixi, quia velle aliquid facere jam mente ire est. Et tu adeo ex deliberatione voluntatis pervenisti ad operationem sermonis,

B

ut mortiferum ad bibendum mihi propinares, scili- A quod probatur, sed ab ipsis, quod non probatur, cet ut eloquia sacra gratia tui incenderem, nisi mihi ille adesset qui in se credentibus repromisit dicens : Si mortiferum quid biberint, non eos nocebit (Marc. XVI). Dum pestiferas, inquit beatus Gregorius, suasiones audiunt, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocebit. » Et licet me Deus hinc gratia sua servaverit, tu tamen, nisi pœnitueris, studii tui lues judicium. « Tardius, inquit bea'us Gregorius (Pastor. III, admon. 33), peccatum solvitur, quod et per consilium solidatur: nisi enim mens omnimodo æterna despiceret, in culpa ex judicio non periret. Hinc est quod per prophetam Dominus non tam præcipitationum prava, quam delietorum studia reprehendit dicens: Ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat propter malitiam studiorum vestrorum (Jer. 1v). Hinc iterum iratus dicit: Visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum (Jer. XXI). Quo iam igitur a peccatis aliis differunt peccata quæ per consilium perpetrantur, non tam prava facta Dominus, quam studia pravitatis insequitur. In factis enim sæpe infirmitate, sæpe negligentia, in studiis vero malitiosa semper intentione peccatur. › Hinc ergo colligant qui in culpa se etiam per consilium ligant, qua quandoque ultione feriendi sunt, qui nunc pravorum non socii, sed principes fiunt. Schisma nihilominus, quo te a tibi commissis separaturum monstrasti, nisi tectum subscriberent, quos tecum subscribentes a nobis, qui ea quæ tibi et ecclesiæ tibi commissæ, de evangelica veritate, et apostolica auctoritate, atque canonica institutione direxi, servamus, imo ab Ecclesia catholica, quæ illa servat et irrefragabiliter omnes servare docet. Ut quoniam me ex merito meo despicis, ex beati Augustini verbis de Scripturæ sacræ auctoritate docentis agnoscas quam grave peccatum sit idololatria, quod ex ambitu altitudinis admisisse videris, et quia gravius est incensio divinorum eloquiorum, ad quod me quantum ex te fuit traduxisti, et quoniam gravissimum sit peccatum schisma, quo te a fraterna nostra unanimitate per tuam perniciosam subscriptionem separasti, si in eo, quod absit, permanere delegeris et si forte his subscripsisti, quæ evangelicæ veritati et apostolicæ auctoritati contraria, et decretis sanctorum conciliorum, quæ universalis Ecclesiæ probavit assensus, et apostolicæ sedis confirmavit auctoritas, inveniuntur adversa. Ait enim idem beatus Augustinus loquens ad Donatistas, imo contra Donatistas schismaticos per carnis præsentiam, sicut tibi nunc loqui creditur per litterarum suarum doctrinam, et quæ mori nunquam potuit charitatem velut ipse de Cypriano dicit (lib. v de Bapt., c. 17): Præsens est, inquiens, non solum per litteras suas, sed etiam per ipsam, quæ in illo maxime viguit et mori nunquam potuit, charitatem.> Quique te cum præfatis alloquens (lib. 11 de Bapt., cap. 6): Quare, inquit, vos, non dico ab innocentibus,

:

traditoribus separastis? An, ut dicere coeperam, graviora sunt crimina traditorum, quam schismaticorum? Non afferamus stateras dolosas ubi appendamus quod volumus, et quomodo volumus, pro arbitrio nostro dicentes, hoc grave, hoc leve est sed afferamus divinam stateram de Scripturis sanctis, tanquam de thesauris Dominicis, et in illa quid sit gravius appendamus, imo non appendamus, sed a Domino appensa recognoscamus. Tempore illo, quo Dominus (Exod. xxxII) priora delicta recentibus penarum exemplis cavenda monstravit, et idolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus (Jer. xxxvi), et schisma attentatum, idololatria gladio punita est, exustio libri bellica cæde et peregrina captivitate, schisma hiatu terræ sepultis auctoribus vivis, et cæteris cœlesti igne consumptis. Quis jam dubitaverit hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindicaLum? De eo quod in tua subscriptione misisti, ut tecum subscribentes: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, hac tecum pace potiantur (Num. xvi), in eodem libro dicit ad Donatistas (lib. 11 de Bapt., cap. 6): Quare non communicatis ecclesiis, quibus epistolas apostolicas missas tenetis et legitis, et secundum ipsas vos vivere dicitis? Et post pauca, quæ studio brevitatis prætereo, et lector ibidem ex ordine poterit invenire: Hos, inquit, omnes catholica unitas materno sinu complectitur, invicem onera sua portantes, et studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis, donec alteris eorum, si quid aliter sapiebant, Dominus revelaret. De hoc autem, quod quasi ex verbis Leonis subjunxisti (Ephes. IV): Si aliqui secus nolentes fieri socii hujus disciplinæ, nec habeantur participes communionis nostræ, conferantur verba tua ei m verbis Leonis in capitulo ubi hæc dicit, et junctim legantur, sicut ibi habentur (epist. 1, c. 5): « koc itaque admonitio nostra denuntiat quod si quis fratrum contra hæc constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostræ fuinrum esse consortem, qui socius esse noluit disz plinæ. Ne quid vero sit quod prætermissum a nobis forte credatur: Omnia decretalia constituta, tam D beatæ recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quæ de ecclesiasticis ordinibus, et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. Hæc est integritas capituli beati Leonis. Intueamur ergo, si disciplina discenda tuis a te proposita, disciplinæ, quam sequendam Leo docuit, æqua sorte conveniat, aut si tua doctrina ab illius doctrina discordet, et judicet cœlum ac terra quæ potius sit sequenda, tua disciplina, an Leonis doctrina. Et cum idem Leo dicat: Nec communionis nostræ esse consortem, qui socius esse noluit disciplinæ, discernendum est, cujus cominu

C

« VorigeDoorgaan »