Pagina-afbeeldingen
PDF

sensisse, sæpius de te similia me audisse, ac falso A correptionem meam, ut optaveram, prodesse tibi

audita pro veris recepisse, atque tenuisse, et quia voluntarie audio verba mendacii, et detractoribus tuis aurem libenter accommodo, non me ad iram commoveo, quia et capiti nostro plura et majora mendaciter objecta fuere, scilicet, quia dæmonium haberet, et publicanorum atque peccatorum esset amicus (Matth. xi); et multa alia. Unde et in his titu!um mei Domini recognosco, et tanta ac talia mihi et facta, et dicta, et mandata habes, ut de his commoveri non possim : sed quod ad remedium tibi adinvenisti, remediabiliter dictum accipio : quia sicut Heliu prævius arrogantium, qui non meruit per beatum Job, sicut cæteri amici ejus, a sua stultitia hostiis expiari, de se dicit: Venter tuus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit (Job xxxii), nisi se verbis evaporet inflata adversum me tua stomachatio, aut follem inflati ventris tui disrumperet, aut alias secundum antiquum poetam,

Ut displosa sonat quantum vessica sonaret.

Factus sum insipiens, tu me coegisti. Sed nec te cogente tibi taliter responderem, nisi beatum Au

gustinum Juliano, elato ac duræ mentis juveni et

exepiscopo, respondisse hujusmodi sensu e1 partim etiam verbis legissem, docente Paulo, et explanante Gregorio, qualiter sit respondendum Galatarum mentes habentibus. Verumtamen quia sapientibus et insipientibus debitor sum, præcipue omnibus consistentibus in provincia Rhemensi, cujus sollicitudo meæ indignitati est a Deo commissa, et unicuique secundum ordinem et personam ac qualitatem suam, inter quos et tu annumeraris, væ mihi est, si non docendo, custo fiendo, suadendo, increpando, mulcendo, terrendo, aliquando leniter, aliquando vero severius agendo, pro viribus et captu meo evangelizavero tibi cum aliis, quae ad fidem rectam, et bonos mores, atque ad bonas actiones pertinent, in sanctis Scripturis atque sacris canonibus reciam habere intelligentiam, et continuam observantiam, et humilitatem, atque obedientiam tibi prælatis, secundum sanctas Scripturas, et eosdem sacros canones dependendam, et tibi subditis necessariam sollicitudinem,

non vidi, de quibus reprehendi te audio, tacere tibi non audeo, et quæ adversum me, rationi et auctoritati atque saluti tuæ contraria, contraque alios tibi male non meritos, quibus potes molitionibus satagis, unde apud homines inconveniens nomen episcopo, et periculum habes coram Domino, quæ nullo rancore sed pio animi dolore commemoro, tibi taceré non debeo, cum Dominus dicat: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum (Levit. xix); et item : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum ; si pœnitentiam egerit, dimitte illi (Luc. xvii). Non igitur nol)is tacendum est ea quæ ad dicendum sunt necessaria, vel his a quibus honoramur, vel his a quibus contemnimur, cum Dominus unicuique nostrum dicat : Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et fronlem tuam duriorem frontibus eorum : ut adamantem et silicem dedi faciem tuam (Ezech. 111), ut nec subditorum humilitatem debeamus erubescere, nec superbiam formidare. Sed nec honorantes, nec contemnentes nos admonere debemus erubescere, cum Weritas dicat : Qui me erubuerit et meos sermones, hunc filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua (Luc. ix). Sed et quem in suis actibus infirmari, vel in contumacia permanere conspicimus, remissiores et clementiores nos illis, usque dum firmentur ac corrigantur, ostendere non debemus. Unde scriptum est : Filiæ tibi sunt, serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas (Eccli. viij. Infirmæ quippe animæ, atque ad appetiuum mundi deditæ, aliquando melius ex severitate servantur, ut obfirmata facie, id est per severitatis custodiam, ab omni spe frivolæ remissionis obducta, inconstantem animam terreat, atque a delectatione vitiorum districtionis vigore constringat. Quod cum a doctore agitur, semper mecesse est ut dulcedo et humilitas in eorde teneatur, quatenus et multum amet, et nunquam contra eum quem corrigit, per elationem superbiat, cui tameu amorem suum , et humilitatem ' pro utilitate ejus prodere recusat. Mihi ergo, fili el contemptor, et tibi parces, si a contumacia cordis, et ab inconditis moribus, atque inconvenientibus actibus resipueris. Tibi

et benignitatem, atque modestiam impendendam, et D et mihi paream, quando ea, quæ de te displicenda

,in his continuum laborem atque perseverantiam. Quia cum dicitur nobis qualibuscumque speculatoribus : Quia sanguis nobis subditorum, si non annuntiaverimus eis, de manibus nostris requiretur (Ezech. iii), augetur metus. Quia si in subjectis suis, is qui prælatus ad speculandum est, etiam de morte corporis quandoque morituri tam graviter reus tenetur, quo reatu de morte animæ sui)jeclorum constringitur, quæ potuisset semper vivere, si verba correptionis audisset? Sanguis ergo morientis de matribus speculatoris requiritur, quia peecatum subditi culpæ præpositi si tacuerit reputalur. Et quia frequenter, juxta præeeptionem Domini, verbis et litteris, secreto per me et cum aliis, te corripui, sed

audiero, aut corrigenda in te videro vel cognovero, non tacebo. Ut igitur ego non taceam, et ui libenter audias, atque obaudias, consideremus pariter quam liber a commissorum sibi sanguine fiierat prædicator egregius, qui dicebat : Mundus sum, a sanguine om nium vestrum, non enim subterfugi quo minus annuntiarem omne consilium Dei vobis (Act. xx). Si enim non annuntiasset, mundus a sanguine eorum hon esset : sed quibus omne consilium Dei annuntiare studuit, ab eorum sanguine mundus fuit. In qua voce nos convemimur, nos conslringimur, nos rei esse ostendimur, qui sacerdotes et prælati vocamur, qui super ea mala quæ propria habemus alienas quoque mortes addimus, quia tot occidimus, quot ad mortem ire

-

attendamus, quia non sullicit tantum si verbo sine
bono exemplo prædicemus, quia cujus vita despicitur,
restat ut et prædicatio contemnatur; el : Qui man-
datum solverit et docuerit, hic minimus pocabitur in
regno cælorum ; qui autem fecerit et docuerit, hic ma-
gnus vocabitur in regno cælorum (Matth. v), id est in
Ecclesia justorum. Igitur corrige hæc quæ egisti, et de
cætero sollicite stude, ne hujusmodi probra incurras,
aut scripturas authenticas, aut ea quæ Dominus per
sanctos suos locutus est corrumpendo, quia scriptum
est : Non addas quidquam verbis illius, et arguaris,
inveniarisque mendar (Prov. xxx). Quod ita catholici
doctores exponunt: Ne corrumpas eloquia sanctarum
Scripturarum, quod quidam hæretici, ne his convin-
cerentur, fecisse noscuntur.
CAPUT XLIV.
Qualiter redire valeat ad paternæ charitatis dulce-
dinem.

Unde, frater et quondam dulcissime fili , qui exigentibus peccatis de nido paterno, velut implumis, citius quam necesse fuerat evolasti, et antcquam soliditate plumarum, id est humilitatis veste fieres protectus, quasi nudus his animositatum et sæcularium cupiditatum spinis ac vepribus, quibus laceraris, insedisti, sed si volueris sacris regulis et religioni concordari, gratia Dei sine difficultate ad cubile paternæ dulcedinis redire valebis, te ante teipsum repoue, et memento unde excideris, et age pœnitentiam. Quod si volueris, necesse est ut intelligas per qualia et quanta delinquas, qui apud te tumens, nulli subesse voles, et cunctis præesse non potes : et idcirco sacras regulas, perverse interpretando, et quas prave interpretari non potes, quasi non sint, in tuis collectionibus ex studio præterimttendo, convellere satagis, quibusdam etiam de tuo quædam contra veritatem immittis, et dum invictus esse deside'as, exterius quæ non debes defendis, et interius veram dilectionem amittis, et te a compage fraternæ unanimitatis præcidis : quod sine ulla dubitatione de illius magisterio tibi descendit, qui, ut scriptum est : 0mne sublime videt, et est reae super universos filios superbiæ, factusque est ut nullum timeret (Job xli); quique dixit : Ascendam super altitudinem nubium,

similis ero Altissimo (Isa. xiv). Et quia divin;e ordi- D

mationis dispositionem servare, et socialem vitam in cœlo tenere non voluit, Lucifer qui mane oriebatur de cœlo cecidit, et veram beatitudinem perdens, miseriam sempiternam incurrit, sibi consentientes et obsequentes alque complices de beatis iniseros fecit, et adeo in miseriam suam excrevit, ut se recognoscere et humiliare non possit. Quod vitium primis parentibus nosnis immisit, ut suam culpam delinquentes non dicerent, sed in alium, videlicet in auctorem suæ conditionis, non autem iniquitatis, .retorquere studerent. Quo vitio adhuc non minime laborat genus huiuanum, et timeo ac doleo quia ego et tu al» hoc viuio ia totum alieni non siiuus. Atteude igitur tota mentis intentione verba beati Leonis, qui

quotidie lepidi et tacentes videmus, et solertissime A bus diei, (epist.

1ö, ad Pulcheriam) : « Sedis, inquiens, apostolicæ moderatio hane lemperanliam observat, ut severius agat cum obduratis, et veniam cupiat præstare correctis. » Quam temperautiam ex divino magisterio sedes apostolica suscepit, et hanc omnibus sedibus imitandam proposuit : quoniam error confessus et correctus jam culpa caret, quia veniam habet : error vero convietus nec sie correctus, et culpam habet et venia caret. , Et, ut Auguslinus dicit, melius est in factis malis humilis confessio, quam in bonis superba gloriatio. » Et beatus Joannes in Apoealypsi voce divina an$elo , id est episcopo Ephesi dicit : Memor esto unde ercideris, et age poenitentiam, et prim4 opera fae : sin autem, venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pænitentiam egeris (Apoc. 11). Et angelo, id est episcopo Laodiciæ ecclesiæ dicit ; Collyrio inunge oculos tuos nt videas (Apoc. 111). Collyrio quippe oculos ut videamus inungimus, cum ad couspiciendam veri luminis claritatem intellectus nostri aeiem medicamine operationis adjuvamus. Sicqtie in mutuam gratiam redire valebimus, si hæc et alia tibi salubria, et ministerio nostro competentia, agere et sequi volueris : quia, ut item beatus Leo dicit: « Dulcius munera gratiae divinæ proveniunt, quoties non sine magnis sudoribus acquiruntur, et minus videri bonum solet pax continuata per otium quam reddita per labores : ipsa quoque veritas et claritis remitescit, et fortitis retinetur, dum quæ pritis fides docuerit, haee postea examinatio conlirmarit. » Noli ergo diutius, tanquam civili bello, nostris contra nos erectis signis armisque pugnare, et seditiones a multis et per multos super multos compressas, redivivo contumaciæ furore in perniciem tuam, et Ecclesiæ catholicæ commotionem reexcitare. Itedi ad pauernam charitatem humiliter, quaim contempsisti contumaciter. Fiat pax, ut dicit beatus Augustintis de Donatistis contra Ecclesiam se erigentibus, in virtute Jerusalem, qu;e virtus charitas est, cui sanctæ civitati dictum est : Fiat par in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psal. cxxi). Et noli te extollere contra maternam metropolis tuæ generalem totius provinciæ sollicitudinem, et contra paternam nutritoris et ordinatoris tui benignitatem, quam tibi cum cæteris, sine aliquo detrimento, tantum ut te recognoscas, et melropolis privilegium, et metropolitani dilectio, sine diiiicultate cupiunt exhibere. Sciunt enim et auctoritas metropolis et metropolitanus, illum vere esse magnum, qui totius ambitionis fuerit alienus, dicente Domino: Quicunque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister: et quicunque voluerit inter vos primus esse , erit vester servus, sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (}Iatth. xx). t Et tamen, inquit Leo, hæc illis tunc insinuabantur, qui de pusillo volebant crescere, et de infimis ad summa transire. » Tu autem, ut scriptum est, jam magister infantium, et doctor insipientium factus, debes modum tuum cognoscere, et tibi subditis, a quibus obedientiam exigis, humilitatem obedientiæ tibi prælatis dependendo in- A tibi collum abscideretur, quam ad illa perducereris

sinuare : praesertim cum ordines et distinctiones episcoporum sacri canones et decreta sedis Romanæ pontificum, necnon et leges quas Ecclesia probat et servat, sufficientissime ostendant, et irrefragabiliter conservari decernant : quæ si quis præsumit convellere, quid est aliud nisi seipsum ab universali Ecclesia, quæ partim jam in cœlo cum Deo regnat, partim autem adhuc in terris peregrinatur, et ad patriam coelestem suspirat, praecidere ? Unde, frater, maximo cordis dolore perculsus, cogor tibi dicere quod Moyses et Aaron rebelli et sibi populo resistenti dixerunt : Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Nos enim quid sumus ? (E.rod. xvi.) Et licet me mihil esse cognoscam, scio tamen quia servanda est mihi in corde humilitas, et quando causa exigit, in regimine disciplinæ miscenda est lenitas cum severitate. Faciendum quoddam ex utroque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate solvantur jura regiminis. Quod juxta Pauli vocem (Ilebr.

[ocr errors]
[blocks in formation]

agenda, quæ multi dicunt a te etiam iterata. Et sicut illa non servasti vera, quæ toties atque tantisper alligare curasti, qui solebas dicere et scribere, quia verba sacerdotis aut vera sunt aut sacrilega, ita sunt nihilominus falsa quæ diceris per plures disseminare, scilicet quia nihil aliud adversum te habeo, nisi quoniam non vis consentire ut sedes apostolica suam potestatem non habeat. A temetipso enim hæc dicis, et non alii tibi dixerunt de me, nec didicisti a me, nec etiam vidisti in me, wel audisti ex me : sed tu auxiliator humanusillam summam sedeim non petitus inde adjuvas unde a te se adjuvari non sentit.Jam per annorum millia etiam in paganismo orbis caput existens, nec ex quo Petrum aposlolorum Cepham, quin caput et principem, cui Dominus dixit : Tu es Petrus et super hanc petram, id est, super hanc firmam et solidam fidei confessionem, quam tu es confessus, ædificabo Ecclesiam meam (Matth. xvi ); et Ac tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. xxii); et : Si diligis me, pasce oves meas (Joan. xx), videlicet quæ sunt in universo mundo, quaquaversum se catholica diffundit Ecclesia, licet per terrarum plagas dispersa, sub uno tamen pastore ac pastorum principe Christo, unitate fidei in ovili uno conclusa, suscipere meruit prima sedes,et omnium ecclesiarum in toto orbe terrarum mater atque magistra, antequam heri sero vel nudiustertius terra te germinaret, et uterus maternus in hanc lucem produceret, mansit et permanet. Nam non ego, sed tu illius potestati ac privilegio derogare videris, qui Dei ordinationi, quam per eam disposuit, ut nulli subesse valeas, resistere proutpoteslabo

• ras. Quanquam non unde, nec sicut canones sacri,quos

in diversas distenderis, degebas in primis diebus ,

quando ad episcopatum venisti, cum quanta benignitate a domno rege suscipiebaris, quanta dulcedine mea fruebaris, quanta unaniinitate cum fratribus et coepiscopis nostris utebaris, cum quanto aiuore a Palatinis, et ab aliis hujus terræ hominibus colebaris, cum quanta amoris reverentia a tibi commissis, sed et a nostris, a quibus et cum quibus el inter quos nutritus fuisti, venerabaris, antequam immoderatus amor sæculi tibi irreperet, et per quosdam subriperet, et ad se te raperet ; et cum te raptum habuit, fecit mundus sicut solet facere mundus immundus, cunctos quos accepit decepit, cunctos quibus arrisit irrisit, et sicut a plurimis dicitur, ad ea te sponte offerre (tantum ut hoc ego nescirem, nullo nisi forte cupiditate aut indebito timore cogente, quem non haberes si episcopaliter viveres) exsequenda perduxit, quæ in tantum detestabaris, ut antea

[ocr errors]

ipsa veneratur et servat, praecipiunt, sed pro motibus incompositi animi tui, undecunque et per andromas de hora in horam appellas, et illam semel etiam et secundo ab ea litteris evocatus adire detrectas : cum ea quæ voles, et pro quibus te illam fingis appellando adire, quolibet modo apud domnum regem obtines, pro certo sciens adhuc de causis regulari ordine non te compellari, pro quibus appellans in synodo, cum appellatione tua illam, sicut ipsa per canones præcipit, cures adire. Licet absque rationabili necessitate, quantum ex te constat, litteras evocationis tuæ obtinueris, ut ipsam primam et sanctam sedem adires. Cæterum ipsa unde et sicut audit rescribit. Crede mihi, frater ac fili, si qui sunt qui te hortantur in hac pertinacia, quam indebite et sine ulla necessitate assumpsisti, et in qua permanes, pertinere, non pro tua salute, neque pro tuo honore hoc faciunt. Et non episcopum, non quemcunque sanum sapientem invenies, cum ad certam rationem veneris, qui tibi consentiat ita intelligere debere sacras regulas, sicut eas interpretaris, et ab aliis vis inuelligi, ut nulli debeas subdi : quod tibi pressius demonstrabo, si necessitate, quod , absit, cogente me ad hoc sine mea voluntate compuleris. Accipe ergo salubre et honestum tibi oblatum

consilium. Depone noxiam tibi animositatem, et A subjectis intentaret damnationem, repente fronti est delinquentem corripere. Cum judicamur, inquit, A disti, ut peruiciosas excommunicationum maledictio

illas nænias, quin potius tragœdias, quæ vadis per tuas collectiones et subscriptiones interpretando, mihi ostende, et tempore congruo, cum quibus et cum quantis volueris de fratribus et coepiscopis nostris, sed et de communibus nostris fidelibus, familiariter illas legamus, et inveniamus inde consilium, qualiter et sine tuo periculo, et sine opprobrio sopiantur, quia illa tua subscriptio, divinæ auctoritatis, quæ per beatum Leonem dicit, quia in causis, quæ ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, nihil sine primatibus oportet impleri, est contradictio. Et si in plurimorum sapientum notitiam perlata fuerit tua derisio, incipient, inquit Dominus, omnes illudere ei, dicentes : Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare (Luc. xiv). Quia enim nihil fit, uisi quod aut Dominus voluntate facit, aut fieri contra voluntatem suam interdum juste permittit, et miro modo fit, quia ejus consilio militant etiam quæ ejus consilio repugnant, si quædam aliquando perverse a perversis obtinentur, vel evindicantur, aut ad eorum damnationem, aut ad electorum purgationem, aut ad utrumque fieri Dominusjuste permituit, et in suo tempore eos irridebit,quia sicut item scriptum est: Illusionibus ipse deludet (Prov. iii). Propter quod Psalmista Spiritu sancto repletus, unumquemque fidelem admonet dicens: Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente injustitias, quoniam qui malignantur erterminabuntur. Et: Vidi impium supereraltatum, et elevatum super cedros Libani. Transivi, et ecce non erat, quæsivi eum, et non est inventus locus ejus. Custodi innocentiam et vide aeauitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico (Ps.xxxvi).

CAPUT XLVI.

De eo quod gloriatur se in omnibus, quæ contra quoslibet suscepit, fuisse ac semper fore victorem.

Quæ idcirco dico, quia sicut a pluribus audio, per vanitatem te jactitas, quoniam quæcumque incepisti, aut contra regem, aut contra me, aut contra quoscunque tuorum, sive clericos, sive laicos, qui conlra tuam voluntatem fecerunt, vel contra vicinos tuos, qui se contra te erexerunt, totum ex parte maxima semper evicisti, et quod adhuc restat evinces. Unde tunc potes in Domino te gloriari victorem, si per reciitudinem vincis errorem; si autem de errore errorem, aut vincis rectitudinem per errorem, nom le potes gloriari victorem,sed debes flere miserabiliter te victum errore, et si ita non sapis, insipide desipis, quia unde tristari et flere debueras, inde jactaris. Graviore enim sunt vindicta plectendi, qui gaudent etiam in delictis. et lætantur cum male fecerint, ei exsultant in rebus pessimis. Ei quidam sapiens dicit : Qui semper vincit non semper bene vincit. Quando enim nobis diabolus vincendi libidinem suggerit, debemus recordari sententiæ beati Gregorii in capitulo decimo hujus opusculi supra positæ, qua dicit sæpe se vidisse, quod cum se ad feriendum graviter rhinoceros, id est temporali potestate fultus accenderet, et quasi elevato cornu

PATaol. CXXVI.

signo crucis impresso omne in se incendium furoris exstinxisset, et minas deposuisset. Et si homini s;eculari potestate prædito sic utique est agendum, quid nos miseri sacerdotes in judicio Dei dicemus, qui loco sacerdotali devincti, non nostras ullo modo, sed divinas injurias cum misericordia et discretione in alios, et cum severitate in nosmetipsos, vindicare debemus, si ad evindicationem parati semper existimus, quibus dicitur : Benefacite his qui oderunt vos, non reddentes malum pro malo (Matth. v). Scriptum est enim : Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus : sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitit, potum da illi (I Petr. iii; Rom. xii). Et Salomon dicit: Melior est patiens viro forte, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium (Prov. xvi). Minor est ergo victoria urbes expugnare, quia extra sunt quæ vincuntur: majus autem est quod per patientiam vincitur, quia ipse a se animus superatiir, et semetipsum sibimetipsi subjicit, quando eum patientia in humilitale tolerantiæ substernit. Qui, inquit Apostolus, sunt Christi, carnem suam crucifi rerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. v), ut non solum a pravo opere, sed etiam a concupiscentia pravi operis crucifixi, non sequamur deliberatione, minime autem opere, quod prave a nobis concupiscitur, vel in mente suggeritur, Domini incessanter petentes clementiam, ut qui nos jussit vigilare et orare, ut non intremus in tentationem, sua nos gratia prote. gat, ne inducamur in tentationem : et si ut homines labimur, citius ad pœnitentiam redeamus ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore ad ol)ediendum desideriis ejus; cui videlicet peccato, si tollere non possumus, ut non sit in nobis tollamus tamen per Dei adjutorium illi regnum, i:e dominetur nostri. Maxima quippe infelicitas est hominis, in malo suo prosperari feliciter. Scriptum est enim : Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter (Prov. xxxviii). Non enim omne quod feliciter, bene : nec omne quod bene, feliciter. Feliciter enim semper incedere, filio perditionis est proprium. t Grandis namque offensa esi, ut Hieronymus dicit, postquam peccaveris, iram Dei non mereri. » Et sanctus Gregorius : « Necesse esu ut peccantes quosque tunc consideremus amplius miseros esse, quando eos conspicimus in culpa sua sine flagello derelictos. » Hinc etenim per Salomonem dicitur : Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos (Prov. 1). Qui enim a Deo avertitur et prosperatur, tanto perditioni lit proximus, quanto zelo disciplinæ invenitur alienus: quo contra Psalmista de Moyse, et Aaron, et Samuele dicit : Quia invocabant Domnum, et ipse exaudiebat illos, in columna nubis loquebatur ad eos. 0 ustodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis (Psal. xcviii); et more prophelico conversus mox ad Dominum dicit : Domine Deus noster, tu exaudiebas eos : Deus, tu propitius fuisti eis. et wlciscens in omnes adinventiones eorum. Propitialio quippe Dei, Aò

a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (I Cor. xi); et : Qui in bonis ducunt dies suos, ut scriptum est, in puncto ad inferna descendunt (Job xxi). Hinc enim Psalmista de Domino dicit: Immissiones per angelos malos, viam fecit semitæ iræ suæ (Psal. lxxvii). Cor quippe Dominus prioribus meritis aggravatum juste permittit etiam subsequentibus malignorum spirituum persuasionibus falli : quod cum digne in culpam trahitur, reatus ejus in pœna cumulatur. Unde et iræ suæ Domino viam facere est, in eos, qui punire in se causas recte noluerunt, districte judicando dilatare: ut qui illuminati agere reeta noluerunt, juste cæcati adhuc faciant unde amplius puniri mereantur, de quibus dicit Apostolus :

nes in eos etiam qui erga te non inde peccaverunt exereres : quasi non in te, sed in illum ipsa pericula, quæ de eisdem maledictionibus. imminebant, redundarent. Qui te ad hoc provocavit ut taliter innoxiis malediceres, cum de his qui non judicio justitiæ , sed livore vindictæ maledicunt, dicau Apostolus : Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. vi). Et hoc peccatum exstitit pœna præcedentis contumaciæ insolentis peccati, et eausa adhuc subsequentis peccati : quia cum voluisti ostentare nihil te coutra rationem in ipsa excommunicatione parochiæ tuæ fecisse, et verecundiam irrationabilis facti a te depellere, et non esse ita te subditum Metropolitanæ prælationi, ut non libere quidquid

Ut impleant peccata sua semper (I Thess. ii). Et hinc B velles in parochia tua sine meo consultu agere

voce angeli ad Joannem dicitur : Qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. xxii). Et hine David dicit : Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam (Psal. lxviii). Et hinc per Moysen dicitur : Nondum completa sunt peccata Amorrhæorum (Gen. xv). Hinc per eumdem Dominus dicit : Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? In die ultionis reddam eis (Deut. xxxii). Et quia eorum mala narravit, illico adjunxit : In tempore quo lapsus fuerit pes eorum. Ecce atrocissima peccata illorum describuntur, et tamen ad ultionis diem adhuc subsequens lapsus aspicitur, quo eorum culpæ cumulentur. HaJjent jam quidem unde feriri mereantur, sed sustinetur tamen adhuc peccatum crescere, ut peccantes possit acrior culpa cruciare. Jam meretur supplicium peccatum et causa peccati, sed exspectatur adhuc, ut augmentum supplicii subroget peccatum et pœna peccati. « Peceatum, inquit Gregorius (homil. 11 in Ezech.), quod per pœnitentiam citius non deletur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum est et pœna peccati, aut peccatum simul causa et poena peccati. Omne enim quod prius committimus, peccatum est : sed si citius pœnitendo non tergitur, Justo judicio omnipotens Deus obligatam peccatis mentem etiam in culpam alteram permittit cadere, ut quæ flendo et corrigendo noluit mundare quod fecit, peccatum incipiat peccato cumulare. Peccatum ergo, quod pœnitentiæ lamento non diluitur, peccatum simul est et causa peccati, quia ex illo oritur unde adhuc peccatoris animus altius obligetur. Peccatum vero quod ex peccato sequitur, peccatum simul est et pœna peccati, quia excrescente cæcitate ex retributione prioris culpæ generatur, ut quasi jam quædam sint in peccatore supplicia ipsa incrementa vitiorum. » Peccatum quippe tibi fuit insolentiæ eontumacia, cum sine causa, si tamen sine causa, contra domnum regem te irrationabiliter erexisti : a quo peccato quia per humilitatis debitam et rationabilem satisfactionem noluisti respicere, exegisti ut ageret et agi præciperet in te, unde amplius furore exagitatus te contra illum commoveres : qua coinmotione devictus, in peccatum subsequens inci

C.

posses, meque prævaricatorem canonum esse, quia quod ligasti in parochia tua præsumpsi absolvere, et non esse soluta quæ solvi , quin potius sedes apostolica, et omnes illi per quos Deus sacros canones suo Spiritu condidit, ac per hoc ipse Deus, si reete intellexisses, absolvit, nisi contra ea quæ tibi et parochiæ tuæ scripsi, tecum sentirent, atque in præfato sensu subscriberent. In hanc vesaniam ex retributione justiti;e corruisti, ut sicut de aversore principe scriptum est : Qui peccarit, et peccare fecit Israel (III Reg. xiv), contra evangelicam veritatem, et apostolicam auctoritatem, et sacrorum canonum constitutionem, de quibus promulgata sunt illa seripta, quæ per me in unum collecta, et tibi ac parochiæ tu;e constant esse directa, et ipse subscriberes, et alios subscribere faceres , reclamantibus adversum te sacris regulis, ut inconsulto priore tuo nihil novi facere præsumas, quoniam quæ ad generalem observantiam omnium Domini pertinent sacerdotum, nihil sine primatibus oportet impleri. Sed qnia nervi testiculorum Behemoih perplexi sunt, cum his te explicare finxisti, te durius et multiplicius nexuisti, et super dolorem vulnerum tuorum ipse superaddens, alios solutos tecum conuexuisti, insuper et contra canones, et decreta sedis I{oman;e pontificum commenta ad hoc collegisti, quatenus te ut onagrum liberum a sede metropolitana monstrares, et me ut prævaricatorem canonum , eisdem commentationum tuarum vinculis astrictum ininsolubiliter demonstrares, et adhuc etiam sicut de malo in pejus, ita de pejore in pessimum profecisti, ut non solum tibi commissis clericis, sed et episcopis illa figmenta compilata, et regi danda ostenderes, et mihi dari faceres, ut per illa me concrederem, et adeo me tibi subjugarem, ut, sicut mandasti, verba evangelica et apostolica atque canomica, quæ tibi et Ecclesiæ tibi commissæ direxeram , igne cremarem, et me non solum a gradu, verum et a Christianitate exuerem, et pottim mortis mihi a te propinatum bibens , etiam homicida mei velut Judas pœnitendo existerem, et in hoc etiaum gravius a Juda differrem, ut de lono facto ne pœniteret. Iloc mamque poculum, quod

« VorigeDoorgaan »