Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

disce quæ nescis. Unde iterum quasi vestigans, se- A sens si confidit ad objecta respondeat, scilicet præquar te per angulosos anfractus, et dicam tibi ad notitiam pauca de pluribus, sed quibus te consequi valeam. Innocentius ad Maximum et Severum episcopos scripsit (epist. IV): Nuper Maximilianus filius noster agens in rebus cujusmodi querelam detulerit, libelli ejus series annexa declarat. › Et Gregorius Sabino subdiacono (lib. vII, ind. 11, epist. 46) Clerus ecclesiæ Regitanæ multa contra reverentissimum fratrem nostrum Bonifacium episcopum suum, data nobis petitione, conquestus est, petens ut ad nos debuisset habere veniendi licentiam, quatenus causæ ipsæ hic subtiliter probarentur. Sed quia nos interim prædictum fratrem nostrum huc modo non prævidimus deducendum, visum nobis est illic personam deputare ad causam eamdem cognoscen- B dam. Et ideo mediis sacrosanctis Evangeliis, experientia tua, una cum Paulino, Proculo, Palumbo, Venerio, atque Martiano reverentissimis fratribus coepiscopisque nostris, sine cujusquam personæ respectu, tam clericorum querelam, quam adversus suum, sicut diximus, habent episcopum, vel si quam forte contra eos ille habuerit, cum omni æquitate ac sollicitudine perscrutetur : et quidquid in veritate cognoverit, nobis una cum prædictis nostris fratribus subtiliter diligenterque significet, ut renuntiatione vestra redditi certiores, quid fieri debeat decernamus. Et ad prædictos episcopos, clerus ecclesiæ Regitanæ contra reverentissimum fratrem nostrum Bonifacium episcopum suum data nobis petitione conquestus est, et reliqua. Sed et de audi- C tione, sine petitione vel accusatione, ad Sabinum idem beatus Gregorius scripsit (lib. x1, epist. 28): Pervenit ad nos, inquiens, reverentissimum Palumbum, fratrem et coepiscopum nostrum, quod dici grave est, Ecclesiæ suæ, vel parochiarum causas utilitatesque negligere. Et post aliquanta Ideoque experientia tua prædictum fratrem nostrum studeat commonere, ut res Ecclesiæ, vel parochiarum suarum, sive ministeria, rationabiliter vindicet atque defendat, et reliqua. De accusatione autem episcopi, aut cujuslibet ordinis clerici, ex sacris canonibus sufficienter supra potes relegere. Verumtamen oportet te discrete intelligere quod de accusatione leges dicunt: In criminalibus, inquiunt, causis, vel objectionibus, per mandatum nullus accuset, nec si per rescriptum principis hoc potuerit impetrare sed ipse qui crimen intendit, præsens per se accuset, ut scias quo sensu de accusatione hoc dicant. Et canones dicunt (conc. Carthag., c. 19) Quisquis episcoporum accusatur, ad primatem provinciæ ipsius causam deferat accusator, nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum judicum die statuta litteris evocatus minime occurrerit. Manifestum est autem, quia episcopus accusatus apud primatem non esse præsens ostenditur, qui litteris evocari præcipitur. Et Bonifacius de Maximo dicit (epist. 2): Si adesse voluerit, præ

D

:

senti accusatori si adesse neglexerit, dilationem sententiæ de absentia non lucretur. Accommoda ergo sensum tuum bene dictis, et non prave intelligi tradas bene dicta, ad tuum sensum illa inflectens. Velis enim vel nolis, illi erunt canones, quos catholica Ecclesia canones vocat, et non erunt illi canones, quos tua socordia ad effrenationis tuæ libertatem canones advocas. Erunt autem epistolæ venerabiliter suscipiendæ, a sede apostolica pro diversorum Patrum consolatione datæ, quas canones vocas; et concilia a sanctis Patribus instituta, ad auctoritatem erunt custodienda et recipienda, sicut decrevit Gelasius, et cæteri sedis Romanæ pontifices, atque illi qui in eisdem conciliis, suggerente sibimet sancto Spiritu, sacros canones condiderunt, et quos sedes apostolica, et Ecclesia catholica canones vocat. Verba quoque obstrusa, et undecunque per glossulas collecta, et sine ratione posita, quæ in hoc scripto tuo posuisti, sicut et in aliis domno regi et mihi olim directis congessisti, redarguunt te typo jactantiæ, cum dicat Apostolus: Vocum novitates devita (I Tim. v1); et Malo quinque verba loqui in Ecclesia ad ædificationem, quam decem millia verborum in lingua ( I Cor. XIV). Qui enim linguam, in qua natus es, non solum non loqui, verum nec intelligere nisi per interpretem potes, cum suppeterent sufficienter verba Latina, quæ in his locis ponere poteras, ubi Græca, et obstrusa, et interdum Scottica et alia barbara, ut tibi visum fuit, nothata atque corrupta posuisti, paret quia non ex humilitate, vel ad manifestationem, ea quæ dicere voluisti Græca verba, quæ ipse non intelligis, inconvenientissime posuisti, sed ad ostentationem illa insipientissime inseruisti, ut omnes qui illa legerint intelligere possint, te illa velle vomere quæ non glutiisti. Hunc namque morem etiam a pueritia habuisti in his quæ te dictare rogabam, maxime autem in versibus, et præcipue in figuris porphyriacis, in quibus verba linguæ aliena, atque obstrusa, impropria et utilitate sensus carentia, quæ nec ipse intelligebas, studiose ponebas. Quod mente percipiebam, et mihi admodum displicebat: sed cum viderem te per jactantiam amore laudis flagrare, et me non posse sentirem in ætatis adolescentia te ad tantum robur mentis accendere, Dut ad discendi ac versificandi studium te provocarem, et jactantiæ a te pravitatem eraderem, ne acriori correptione fractus revocareris ab studio, permisi te interim tantum, ut studio litterali incumberes, de scientia jactitare, donec in maturiori ætate ab illo etiam vitio possem compescere, secutus pro modulo meo Apostolum, qui cum infirmum auditorem suum perpenderet, aut prava adhuc velle agere, aut de actione recta bumanæ laudis retributione gaudere, ait: Vis non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. x¡1). Interea, quia illud, quo hæc agere cogitabam, tempus ante tempus excessit, cum præceptione Apostoli, jubentis vocum novitates vitare, ab hac jactantia et

B

:

ostentatione te doctorem et episcopum cohibere de- A judicium reduci rogasti; et ego dicam tibi qualiter bueras quoniam sancti et sapientes ac magnæ auctoritatis viri, et etiam utriusque linguæ, Græcæ videlicet et Latinæ periti, suis scriptis verba Græca, nisi ea quæ in Scripturis, vel canonibus, sive legibus, sine interpretatione sunt posita, et veluti Latina in usu habita, verum et obstrusa suis dictis immittere ad ostentationem noluerunt. De Hebræa vero lingua Alleluia, et Osanna, atque Amen, propter auctoritatem primæ linguæ, et reverentiam sensus sine interpretatione usi fuerunt. Nos etiam moderni glossarios Græcos, quos suatim Lexicos vocari audivimus, sed et sapientum scripta de nominibus obstrusis habemus, et adeo sensatuli sumus, ut nostras dictatiunculas eo usque circumducere et producere possimus, quatenus verba Græca vel obstrusa de glossariis assumpta in admirationem vel stuporem nescientibus seu scalpentes aures habentibus proferre possimus, cui vanitati obviat Scriptura dicens : Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccle. 1). Et timeo, quia sicut agis de verbis, et canonum ac legum sensibus, novitates vocum in eis delectando requirens, ad hoc usque te perducat elatio cordis, et jactantia inflatæ ac inanis scientiæ, ut ita in Scripturarum sensibus facias et aberres, quia ut Scriptura dicit: Qui modica spernit, paulatim decidit (Eccli. xix). Quoniam qui minora corrigere ac devitare negligit, ad majora proruens, ab statu justitiæ, non quidem repente, sed partibus totus cadit. Attende igitur quod dicit Apostolus: Si quis existimat se aliquid scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire (1 Cor. vIII); et : Si quis vult inter vos sapiens esse, stultus fiat, ut sit sapiens (1 Cor. 1); et Nolite prudentes esse apud vosmetipsos (Rom. x11); et: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes (ibid.). Beatus quoque Gregorius in epistola sua dicit, quoniam domnæ Dominicæ salutes mandans ideo non rescripsit, quia cum esset Latina ei Græce scribere voluit, parvipendens illi rescribere, quoniam a corde pensavit quæ per sermonem in scripto suscepit. De eo quod petis a me te instrui, si Bertricus de mea esset provincia, non autem ex propria parochia, qualiter ex eo acturus essem, illo inspirante, qui cognita nequitia sibi dicentium: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo, non enim respicis personam hominum, dic nobis, si licet censum dare Cæsari, an non (Matth. xxII), respondeo tibi: Interrogabo te et ego unum sermonem. Rescribe mihi per ordinem et ex integro, qualiter ego feci et dixi, et qualiter tu fecisti et dixisti in placito confinium parochiarum nostrarum, te conhibente condicto de Amalberto parochiano meo, qui in tua parochia et mea provincia legaliter uxorem accepit, et in parochiam meam duxit, quem tu irregulariter excommunicasti, et uxorem suam legaliter acceptam, quæ per mandatum tibi suggessit quoniam idem vir ejus cum ea non posset concumbere, de parochia mea apud Laudunum ad tuum

C

facerem de Bertrico, si de mea esset provincia, et non esset ex propria mea parochia. De hoc quod dicis Sciendus est modus correptionis, quin præfati Bertrici, utrum secretus, an publicus, utrum a Christianorum consortio,aut a corpore et sanguine Domini fuerit segregatus, quem publicæ deditum pœnitentiæ non audisti, et modum istius ejectionis de parochia mea nosse convenit: Tibi respondeo, quia si tanto studio sacros canones perscrutateris, ut moderata discretione te in subjectorum tibi actibus gereres, ne in sanctarum Scripturarum auctoritatem prædicationemque majorum offenderes, et in ipsis tibi subjectis servares quod scriptum est: Diligenter agnosce vultum pecoris tui, et omnes greges tuos considera (Prov. xxv1); et : Perfode parietem, et vide abominationes, quas isti faciunt hic (Ezech. vin), quanta intentione illa legis, unde tua commenta compilare procuras, quatenus effrenis, et sine ullius coercitione, viam voluntatum tuarum currere, et in affectum cordis transire prævaleas, bene intelligere posses et modum, quo toleratus et correptus et diu exspectatus fuit, quem audire potuisti, sicut eum in pœnitentia publica positum dicis te non audisse, et scire cur hac conditione isdem Bertricus, qui non est de mea parochia, neque de mea provincia, regulariter cum suis exire præcipitur. Et quoniam qua mente hoc interrogas me latere non potest, paratus, juxta Petri vocem, ad satisfactionem omni poscenti, quantum Deus dederit, respondere de ea quæ in me est spe (I Petr. 11), tibi ex hac quæstione respondeo, quia Pilatus veritatem, quam ante oculos corporis, non autem ante oculos mentis habebat, quid est veritas? (Joan. XVII) interrogavit, et audire non meruit, quia, ut dicit S. Gregorius, quam non invenit humilem, veritas fugit mentem; et Qui ficte quærunt, invenire Dominum nunquam merentur (I Cor. 1); et isdem : Dei virtus, et Dei sapientia, a cujus facie est sapientia et intellectus (Psal. xc1:1); et: Qui docet hominem scientiam, contra quem non est sapientia, non est prudentia, non est consilium (Prov. XX1) ; quique est via, veritas, et vita (Ĵoan. xIv), via scilicet conversationis sanctæ, veritas doctrinæ divinæ, vita beatitudinis sempiternæ, confitetur, id est, laudat patrem, quia abscondit ea a sapientibus et prudentibus (Isa. v), de quibus scriptum est : Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes, quæ revelavit parvulis (Luc. x), id est humilibus, quoniam, Qui resistit superbis, humilibus dat gratiam (Jac. Iv); et: Valles, id est humiles, abundabunt frumento (Psal. LXIV), id est eloquii divini pabulo. His ita de his qui non sunt de mea parochia, sed neque de mea provincia. Cum autem me interrogaveris de tuis parochianis, confido in clementissima gratia Dei dicentis: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX), quoniam qui mihi dedit regimen disciplinæ, dabit et spiritum sapientiæ, quo salutaria tibi valeam respondere. Denique de hoc quod mihi objicis, te scisse atque

[ocr errors]

sensisse, sæpius de te similia me audisse, ac falso A correptionem meam, ut optaveram, prodesse tibi

audita pro veris recepisse, atque tenuisse, et quia voluntarie audio verba mendacii, et detractoribus tuis aurem libenter accommodo, non me ad iram commoveo, quia et capiti nostro plura et majora mendaciter objecta fuere, scilicet, quia dæmonium haberet, et publicanorum atque peccatorum esset amicus (Matth. x1); et multa alia. Unde et in his titulum mei Domini recognosco, et tanta ac talia mihi et facta, et dicta, et mandata habes, ut de his commoveri non possim : sed quod ad remedium tibi adinvenisti, remediabiliter dictum accipio: quia sicut Heliu prævius arrogantium, qui non meruit per beatum Job, sicut cæteri amici ejus, a sua stultitia hostiis expiari, de se dicit: Venter tuus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit B (Job xxx), nisi se verbis evaporet inflata adversum me tua stomachatio, aut follem inflati ventris tui disrumperet, aut alias secundum antiquum poetam,

C

non vidi, de quibus reprehendi te audio, tacere tibi
non audeo, et quæ adversum me, rationi et auctori-
tati atque saluti tuæ contraria, contraque alios tibi
male non meritos, quibus potes molitionibus satagis,
unde apud homines inconveniens nomen episcopo,
et periculum habes coram Domino, quæ nullo ran-
core sed pio animi dolore commemoro, tibi tacere
non debeo, cum Dominus dicat: Ne oderis fratrem
tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne
habeas super illo peccatum (Levit. xix); et item :
Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum;
si pœnitentiam egerit, dimitte illi (Luc. XVH).
Non igitur nobis tacendum est ea quæ ad dicendum
sunt necessaria, vel his a quibus honoramur, vel his
a quibus contemnimur, cum Dominus unicuique no-
strum dicat Ecce dedi faciem tuam valentiorem fa-
ciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus
eorum ut adamantem et silicem dedi faciem tuam
(Ezech. 11), ut nec subditorum humilitatem debea-
mus erubescere, nec superbiam formidare. Sed nec
honorantes, nec contemnentes nos admonere debe-
mus erubescere, cum Veritas dicat: Qui me eru-
buerit et meos sermones, hunc filius hominis erube-
scet, cum venerit in majestate sua (Luc. 1x). Sed et
quem in suis actibus infirmari, vel in contumacia
permanere conspicimus, remissiores et clementiores
nos illis, usque dum firmentur àc corrigantur, osten-
dere non debemus. Unde scriptum est: Filiæ tibi
sunt, serva corpus illarum, et non ostendas hilarem
faciem tuam ad illas (Eccli. vII). Infirmæ quippe
animæ, atque ad appetitum mundi deditæ, aliquando
melius ex severitate servantur, ut obfirmata facie, id
est per severitatis custodiam, ab omni spe frivolæ
remissionis obducta, inconstantem animam terreat,
atque a delectatione vitiorum districtionis vigore
constringat. Quod cum a doctore agitur, semper ne-
cesse est ut dulcedo et humilitas in corde teneatur,
quatenus et multum amet, et nunquam contra eum
quem corrigit, per elationem superbiat, cui tamen
amorem suum, et humilitatem pro utilitate ejus
prodere recusat. Mihi ergo, fili et contemptor, et tibi
parces, si a contumacia cordis, et ab inconditis mo-
ribus, atque inconvenientibus actibus resipueris. Tibi

Ut displosa sonat quantum vessica sonaret. Factus sum insipiens, tu me coegisti. Sed nec te cogente tibi taliter responderem, nisi beatum Augustinum Juliano, elato ac duræ mentis juveni et exepiscopo, respondisse hujusmodi sensu et partim etiam verbis legissem, docente Paulo, et explanante Gregorio, qualiter sit respondendum Galatarum mentes habentibus. Verumtamen quia sapientibus et insipientibus debitor sum, præcipue omnibus consistentibus in provincia Rhemensi, cujus sollicitudo meæ indignitati est a Deo commissa, et unicuique secundum ordinem et personam ac qualitatem suam, inter quos et tu annumeraris, væ mihi est, si non docendo, custodiendo, suadendo, increpando, mulcendo, terrendo, aliquando leniter, aliquando vero severius agendo, pro viribus et captu meo evangelizavero tibi cum aliis, quæ ad fidem rectam, et bonos mores, atque ad bonas actiones pertinent, in sanctis Scripturis atque sacris canonibus rectam habere intelligentiam, et continuam observantiam, et humilitatem, atque obedientiam tibi prælatis, secundum sanctas Scripturas, et eosdem sacros canones dependendam, et tibi subditis necessariam sollicitudinem, et benignitatem, atque modestiam impendendam, et D et mihi parcam, quando ea, que de te displicenda

in his continuum laborem atque perseverantiam.

Quia cum dicitur nobis qualibuscunque speculatoribus Quia sanguis nobis subditorum, si non annuntiavėrimus eis, de manibus nostris requiretur (Ezech. 11), augetur metus. Quia si in subjectis suis, is qui prælatus ad speculandum est, etiam de morte corporis quandoque morituri tam graviter reus tenetur, quo reatu de morte animæ subjectorum constringitur, quæ potuisset semper vivere, si verba correptionis audisset? Sanguis ergo morientis de manibus speculatoris requiritur, quia peccatum subditi culpæ præpositi si tacuerit reputatur. Et quia frequenter, juxta præceptionem Domini, verbis et litteris, secreto per me et cum aliis, te corripui, sed

[ocr errors]

audiero, aut corrigenda in te videro vel cognovero, non tacebo. Ut igitur ego non taceam, et tu libenter audias, atque obaudias, consideremus pariter quam liber a commissorum sibi sanguine fuerat prædicator egregius, qui dicebat : Mundus sum a sanguine on nium vestrum, non enim subterfugi quo minus annuntiarem omne consilium Dei vobis (Act. xx). Sienim non annuntiasset, mundus a sanguine eorum non esset : sed quibus omne consilium Dei annuntiare studuit, ab eorum sanguine mundus fuit. In qua voce nos convenimur, nos constringimur, nos rei esse ostendimur, qui sacerdotes et prælati vocamur, qui super ea mala quæ propria habemus alienas quoque mortes addimus, quia tot occidimus, quot ad mortem ire

quotidie tepidi et tacentes videmus, et solertissime A bus dicit (epist. 15, ad Pulcheriam): ‹ Sedis, inattendamus, quia non sufficit tantum si verbo sine bono exemplo prædicemus, quia cujus vita despicitur, restat ut et prædicatio contemnatur; et : Qui mandatum solverit et docuerit, hic minimus vocabitur in regno cœlorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœlorum (Matth. v), id est in Ecclesia justorum. Igitur corrige hæc quæ egisti, et de cætero sollicite stude, ne hujusmodi probra incurras, aut scripturas authenticas, aut ea quæ Dominus per sanctos suos locutus est corrumpendo, quia scriptum est: Non addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax (Prov. xxx). Quod ita catholici doctores exponunt: Ne corrumpas eloquia sanctarum Scripturarum, quod quidam hæretici, ne his convincerentur, fecisse noscuntur.

CAPUT XLIV.

Qualiter redire valeat ad paternæ charitatis dulce

dinem.

Unde, frater et quondam dulcissime fili, qui exigentibus peccatis de nido paterno, velut implumis, citius quam necesse fuerat evolasti, et antequam soliditate plumarum, id est humilitatis veste fieres protectus, quasi nudus his animositatum et sæcularium cupiditatum spinis ac vepribus, quibus laceraris, insedisti, sed si volueris sacris regulis et religioni concordari, gratia Dei sine difficultate ad cubile paternæ dulcedinis redire valebis, te ante teipsum repone, et memento unde excideris, et age pœniten

quiens, apostolicæ moderatio hane temperantiam observat, ut severius agat cum obduratis, et veniam cupiat præstare correctis. Quam temperantiam ex divino magisterio sedes apostolica suscepit, et hanc omnibus sedibus imitandam proposuit: quoniam error confessus et correctus jam culpa caret, quia veniam habet: error vero convictus nec sie correctus, et culpam habet et venia caret. Et, ut Augustinus dicit, melius est in factis malis humilis confessio, quam in bonis superba gloriatio. › Et beatus Joannes in Apocalypsi voce divina angelo, id est episcopo Ephesi dicit: Memor esto unde excideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi et movebo candelabrum B tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris (Apoc. 11). Et angelo, id est episcopo Laodiciæ ecclesiæ dicit; Collyrio inunge oculos tuos ut videas (Apoc. 11). Collyrio quippe oculos ut videamus inungimus, cum ad conspiciendam veri luminis claritatem intellectus nostri aciem medicamine operationis adjuvamus. Sicque in mutuam gratiam redire valebimus, si hæc et alia tibi salubria, et ministerio nostro competentia, agere et sequi volueris: quia, ut item beatus Leo dicit: Dulcius munera gratiæ divinæ proveniunt, quoties non sine magnis sudoribus acquiruntur, et minus videri bonum solet pax continuata per otium quam reddita per labores: ipsa quoque veritas et clarius renitescit, et fortius retinetur, dum quae prius fides docuerit, hæe postea examinatio confir

tiam. Quod si volueris, necesse est ut intelligas per C marit. Noli ergo diutius, tanquam civili bello, noqualia et quanta delinquas, qui apud te tumens, nulli subesse voles, et cunctis præesse non potes : et idcirco sacras regulas, perverse interpretando, et quas prave interpretari non potes, quasi non sint, in tuis collectionibus ex studio prætermittendo, convellere satagis, quibusdam etiam de tuo quædam contra veritatem immittis, et dum invictus esse desideras, exterius quæ non debes defendis, et interius veram dilectionem amittis, et te a compage fraternæ unanimitatis præcidis: quod sine ulla dubitatione de illius magisterio tibi descendit, qui, ut scriptum est: Omne sublime videt, et est rex super universos filios superbiæ, factusque est ut nullum timeret (Job XLI); quique dixit: Ascendam super altitudínem nubium, similis ero Altissimo (Isu. xiv). Et quia divine ordinationis dispositionem servare, et socialem vitam in coelo tenere non voluit, Lucifer qui mane oriebatur de cœlo cecidit, et veram beatitudinem perdens, miseriam sempiternam incurrit, sibi consentientes et obsequentes atque complices de beatis miseros fecit, et adeo in miseriam suam excrevit, ut se recognoscere et humiliare non possit. Quod vitium primis parentibus nostris immisit, ut suam culpam delinquentes non dicerent, sed in alium, videlicet in auctorem suæ conditionis, non autem iniquitatis, retorquere studerent. Quo vitio adhuc non minime laborat genus humanum, et timeo ac doleo quia ego et tu ab hoc vitio in totum alieni non simus. Attende igitur tota mentis intentione verba beati Leonis, qui

D

stris contra nos erectis signis armisque pugnare, et
seditiones a multis et per multos super multos com-
pressas, redivivo contumaciae furore in perniciem
tuam, et Ecclesiæ catholicæ commotionem reexci-
tare. Redi ad paternam charitatem humiliter, quam
contempsisti contumaciter. Fiat pax, ut dicit beatus
Augustinus de Donatistis contra Ecclesiam se eri-
gentibus, in virtute Jerusalem, quae virtus charitas
est, cui sanctæ civitati dictum est: Fiat pax in vir-
tute tua, et abundantia in turribus tuis (Psal. cxx1).
Et noli te extollere contra maternam metropolis tuæ
generalem totius provincia sollicitudinem, et con-
tra paternam nutritoris et ordinatoris tui benignita-
tem, quam tibi cum cæteris, sine aliquo detrimento,
tantum ut te recognoscas, et metropolis privilegium,
et metropolitani dilectio, sine difficultate cupiunt ex-
hibere. Sciunt enim et auctoritas metropolis et me-
tropolitanus, illum vere esse magnum, qui totius
ambitionis fuerit alienus, dicente Domino: Quicun-
que voluerit inter vos major fieri, sit vester minister : et
erit vester
quicunque voluerit inter vos primus esse,
servus, sicut filius hominis non venit ministrari, sed
ministrare (Matth. xx). Et tamen, inquit Leo, hæc
illis tunc insinuabantur, qui de pusillo volebant
crescere, et de infimis ad summa transire. Tu au-
tem, ut scriptum est, jam magister infantium, et do-
ctor insipientium factus, debes modum tuum cogno-
scere, et tibi subditis, a quibus obedientiam exigis,

humilitatem obedientiæ tibi prælatis dependendo in- A tibi collum abscideretur, quam ad illa perducereris

sinuare præsertim cum ordines et distinctiones
episcoporum sacri canones et decreta sedis Romanæ
pontificum, necnon et leges quas Ecclesia probat et
servat, sufficientissime ostendant, et irrefragabiliter
conservari decernant : quæ si quis præsumit con-
vellere, quid est aliud nisi seipsum ab universali
Ecclesia, quæ partim jam in cœlo cum Deo regnat,
partim autem adhuc in terris peregrinatur, et ad pa-
triam cœlestem suspirat, præcidere ? Unde, frater,
maximo cordis dolore perculsus, cogor tibi dicere
quod Moyses et Aaron rebelli et sibi populo resisten-
ti dixerunt: Nec contra nos est murmur vestrum, sed
contra Dominum. Nos enim quid sumus? (Exod. XVI.)
Et licet me nihil esse cognoscam, scio tamen quia
servanda est mihi in corde humilitas, et quando B
causa exigit, in regimine disciplinæ miscenda est
lenitas cum severitate. Faciendum quoddam ex utro-
que temperamentum, ut neque multa asperitate
exulcerentur subditi, neque nimia benignitate sol-
vantur jura regiminis. Quod juxta Pauli vocem (Hebr.
IX), bene illa tabernaculi arca significat, in qua cum
tabulis virga simul et manna est: quia cum sacræ
Scripturæ scientia in rectoris pectore sic esse debet
virga districtionis, ut sit etiam manna dulcedinis :
et rursum non sit tanta dulcedo, ne hac dissolutione
sui loci oblitus quis pereat. Nam falsa pietate supe-
ratus, quia ferire Heli delinquentes filios noluit, apud
districtum judicem semetipsum cum filiis crudeli dam-
natione percussit. Si autem mihi locus et possibilitas,
quocunque obstaculo intercludente, ad id exsequen- C
dum quod debeo defuerit, ponam sartaginem inter me
et obsistentem mihi, murum ferreum,ut zeli munitione
defendar, ne destitutus pro dissolutione condemner.
CAPUT XLV.

Ut recordetur quanta in dulcedine fuerit initio epi-
scopatus, et deponat animositatem.

Tandem, frater et fili, moneo te, reduc in memoriam, qui nunc es omnibus in proverbio, et motione capitis, atque in fabula et cantico tota die, cum quanta quiete a tumultu cogitationum, quibus nunc in diversas distenderis, degebas in primis diebus quando ad episcopatum venisti, cum quanta benignitate a domno rege suscipiebaris, quanta dulcedine mea fruebaris, quanta unanimitate cum fratribus et coepiscopis nostris utebaris, cum quanto amore a D Palatinis, et ab aliis hujus terræ hominibus colebaris, cum quanta amoris reverentia a tibi commissis, sed et a nostris, a quibus et cum quibus et inter quos nutritus fuisti, venerabaris, antequam immoderatus amor sæculi tibi irreperet, et per quosdam subriperet, et ad se te raperet; et cum te raptum habuit, fecit mundus sicut solet facere mundus immundus, cunctos quos accepit decepit, cunctos quibus arrisit irrisit, et sicut a plurimis dicitur, ad ea te sponte offerre (tantum ut hoc ego nescirem, nullo nisi forte cupiditate aut indebito timore cogente, quem non haberes si episcopaliter viveres) exsequenda perduxit, quæ in tantum detestabaris, ut antea

agenda, quæ multi dicunt a te etiam iterata. Et sicut
illa non servasti vera, quæ toties atque tantisper
alligare curasti, qui solebas dicere et scribere, quia
verba sacerdotis aut vera sunt aut sacrilega, ita
sunt nihilominus falsa quæ diceris per plures disse-
minare, scilicet quia nihil aliud adversum te habeo,
nisi quoniam non vis consentire ut sedes apo-
stolica suam potestatem non habeat. A temetipso
enim hæc dicis, et non alii tibi dixerunt de me, nec
didicisti a me, nec etiam vidisti in me, vel audisti
ex me: sed tu auxiliator humanus illam summam se-
dem non petitus inde adjuvas unde a te se adjuvari
non sentit. Jam per annorum millia etiam in paganismo
orbis caput existens, nec ex quo Petrum apostolo-
rum Cepham, quin caput et principem, cui Dominus
dixit: Tu es Petrus et super hanc petram, id est,
super hanc firmam et solidam fidei confessionem,
quam tu es confessus, adipcabo Ecclesiam meam
(Matth. xvi); et : Ac tu aliquando conversus
confirma fratres tuos (Luc. xxII); et: Si diligis
me, pasce oves meas (Joan. xx), videlicet quæ
sunt in universo mundo, quaquaversum se catholica
diffundit Ecclesia, licet per terrarum plagas dispersa,
sub uno tamen pastore ac pastorum principe Christo,
unitate fidei in ovili uno conclusa, suscipere meruit
prima sedes,et omnium ecclesiarum in toto orbe terra-
rum mater atque magistra, antequam heri sero vel nu-
diustertius terra te germinaret, et uterus maternus
in hanc lucem produceret, mansit et permanet. Nam
non ego, sed tu illius potestati ac privilegio derogare
videris, qui Dei ordinationi, quam per eam dispo-
suit, ut nulli subesse valeas, resistere prout potes labo-
ras. Quanquam non unde,nec sicut canones sacri, quos
ipsa veneratur et servat, præcipiunt, sed pro moti-
bus incompositi animi tui, undecunque et per andro-
nas de hora in horam appellas, et illam semel etiam
et secundo ab ea litteris evocatus adire detrectas :
cum ea quæ voles, et pro quibus te illam fingis
appellando adire, quolibet modo apud domnum
regem obtines, pro certo sciens adhuc de causis
regulari ordine non te compellari, pro quibus appel-
lans in synodo, cum appellatione tua illam, sicut ipsa
per canones præcipit, cures adire. Licet absque
rationabili necessitate, quantum ex te constat, litte-
ras evocationis tuæ obtinueris, ut ipsam primam et
sanctam sedem adires. Cæterum ipsa unde et sicut
audit rescribit. Crede mihi, frater ac fili, si qui
sunt qui te hortantur in hac pertinacia, quam in-
debite et sine ulla necessitate assumpsisti, et in qua
permanes, pertinere, non pro tua salute, neque pro
tuo honore hoc faciunt. Et non episcopum, non
quemcunque sanum sapientem invenies, cum ad
certam rationem veneris, qui tibi consentiat ita
intelligere debere sacras regulas, sicut eas interpre-
taris, et ab aliis vis intelligi, ut nulli debeas subdi :
quod tibi pressius demonstrabo, si necessitate, quod.
absit, cogente me ad hoc sine mea voluntate compu-
leris. Accipe ergo salubre et honestum tibi oblatum

« VorigeDoorgaan »