Pagina-afbeeldingen
PDF

gere procurabo. Quod enim de me dicere diceris', A archiepiscopum Wenilonem remisi, nec ad memo

Gothescalcus hoc de Scripturis facere consuevit, illas scilicet detruncare, et ad suum sensum violenter inflectere : sed et ea quæ in canonicis libris non continentur auditoribus suis proferre, sicut et supra priscos hæreticos facere consuevisse ostendi, quia sicut B. dicit Gregorius: • Sæpe hæretici, dum sua student perversa astruere, ea proferunt quæ profecio in sacrorum librorum paginis non tenentur. » Unde et discipulum suum prædicator egregius admonet dicens : 0 Timothee, depositum custodi, demitans profanas vocum novitates (I Tim. vi). Quia dum laudari hæretici tanquam de excellenti ingenio cupiunt, quasi nova quædam proferunt, quæ in antiquorum Patrum libris veteribus non tenentur : sicque fit ut dum videri sapientes desiderant, miseris suis audi- B toribus stultitiæ semina spargant. Et quoniam hæc egisse Gothescalcus in conventu episcopali revictus fuit, idem concilium, sicut scriptum est : Qui imponit stulto silentium, iras mitigat (Prov. xxvi), silentium ei imposuit, mihique illum ad custodiendum commisit, sicque complicum ejus, qui jam sicut vermes in putredine scatentes ebulliebant, iræ partim sunt mitigatæ, et congregatæ sunt a Domino quasi in utrem aquæ maris, cum amaritudo perversarum mentium nondum apud nos, de his quæ Gothescalcus eos docuerat, erumpit exterius in vocem pravæ libertatis. Et quod de sanctis Scripturis Gothescalcus agebat, et tu me agere notaris dicere, ut cum pace tua dicam, tu de sacris canonibus, et ecclesiasticis regulis, atque de legibus soles agere, C sicut jam quater egisse te possum ostendere. Scilicet in rotula per Hadulphum archipresbyterum tuum mihi vransmissa, in qua de canonibus et legibus quædam detruncando, quædam de suo sensu expulsa prave interpretando, de capella parochiæ meæ in Attolæ villa sita nonnulla adversum me concinnasti. Similiter iii rotula a te mihi data, in qua fabulam de Amalberto et uxore ejus contexens plurima in eum captasti. In rotulis nihilominus domno regi et mihi per comministros tuos directis, in quibus historias altercationum inter te et eumdem domnum regem, et item inter te et Normannum descripsisti, et vocum ac factorum tuorum novitates explicuisti, sententias Scripturarum et canonum atque legum te D ferientes tuo sensu in alios detorsisti, veluti ex ore et opere tuo, et ex eisdem sententiis, majorum astipulante doctrina, singillatim ac viritim possum ostendere. In quaterniunculis quoque, a te mihi per Wenilonem venerabilem archiepiscopum missis, plurima inter se diversa collegisti, quæ tecum facere æstimasti, non videns, quin potius videre non valens, aut non volens, quia inter se dissonabant, et de illis ipsis epistolis, ex quibus eamdem tuam collectionem compilasti, conjunctim sequentia dolo penitus omisisti; sed et illa quæ cuncta catholica Ecclesia recipit, tenet, sequitur, veneratur, honorat, amplectitur, quæque tibi in diplomate, parvo corpore, sed maximo merito, per præfatum venerabilem

riam reducere voluisti. Nimia sunt quæ dico, si haec ita esse illa ipsa tua scripta quæ habeo non attestantur, et lex, quam catholica Ecclesia recipit, manifeste decernit dicens : • Confiteri quis in judicio non tantum: sua voce, sed et litleris, et quocunque modo potest, convinci autem non nisi Scriptura aut testibus potest. » Et tu his scriptis hæc quæ dico denegans, si necesse fuerit, in judicio revinci valebis. Et Gelasius in decretis suis ad episcopos per Dardaniam constitutos dicit : v quoniam manifeste quilibet vel professione sua vel communione possit agnosci. » Praeterea per Heddonem, clericorum tuorum præpositum, conscriptam nuperrime more tuo solito mihi rotulam direxisti, contra litteras de in mea parochia delinquentibus a me tibi directas, quæ ita se habent. Hincmarus Rhemorum episcopus Hincmaro coepiscopo nostro salutem. Nivinus, etc. Reliaua huius epistolæ, vide supra, col. 224. Et has litteras non ita, ut debueras, recepisti, sed ex eis nacta occasione, amaritudinem, quam erga me in animo geris, verbis evaporando exhalasti, volens ostentare tuam sapientiam et meam insipientiam, et demonstrare me Nivino injuste et contra auctoritatem egisse; et os mihi obstruere, ut de his quæ ex te audieram, non te auderem corripere, ut si forte vera forent te corrigeres, sin autem, ne illa incurreres præcaveres : cum sicut derogantium linguas nostro vitio non debemus, quantum ex nobis est, ad derogandum acuere, ita debemus derogantium detractiones, prout rationabiliter potuerimus compescere. Sed non talis est tuus animus, ut ea quæ benigne tibi dicuntur vel scribuntur, nisi talia fuerint qualia versantur in corde tuo, benigne et patienter possis audire; unde Salomon ait : Acetum in nitro ei qui cantat carmina cordi pessimo (Prov. xxv). « Acetum, inquit Gregorius, si mittatur in nitrum, fervescit nitrum protinus et ebullit: et perversa mens, quando per increpationem corripitur, aut per prædicationis dulcedinem ad bona suadetur, de correptione fit deterior, et inde in murmurationis iniquitate succenditur, unde debuit ab iniquitate compesci. » Litteris autem meis, quas per singulas periodos dissolvere voluisti, non eis convenientibus auctoritatibus respondisti, nec recto sensu eum in hoc es imitatus, qui tuis scriptis istiusmodi tenore, veritate subnixis auctoritatibus solitus est respondere: quia non in hoc jure rationem studes attendere, sed tuam intentionem modo quolibet confirmare. Non enim ille, qui taliter tuis solet scriptis respondere, talis responsionis modum ab his didicit a quibus hæc studuit discere. De Nivino autem, ut me oportuit, ea quæ gesta sunt tibi nota facere procuravi. Cujus advocationem non videtur mihi ut oporteat te suscipere. Quod et si adversum me illam volueris suscipere, et ratio atque auctoritas consentit, quantum ex me est, inde tibi non refugio respondere. Cæterum isdem ætatem habet, ipse de se loquatur. Et si legaliter ac regulariter me accusare voluerit, aut de excommunicationis, aut de collaborationis, aut de alterius cujusque rei præjudicio, rationem inde ei reddere non recuso. Nemo tamen potest me apud te regulariter accusare, nec de meo judicio ad tuum judicium provocare, nec sollicitudo totius Rhemensis provinciæ cum mea parochia est tibi commissa, ut inde amplius tibi reddere debeam rationem, nisi ut tibi scribere studui. Scrutare epistolam beaii Augnstini ad Xantippum primatem suum, quam suprapositam legere prævales, et invemies te debere mihi de tuis judiciis reddere rationem : et si de tuo judicio quisquam ad meum judicium provocaverit, ego debeo inde veritatem investigare, et singula quæque canonice terminare. Tti autem, quando hæc audisti quæ mihi post litteras meas tibi inde directas rescripsisti, debueras mihi aut humiliter suggerere quæ inde audisti, ut si perpere inde actum haberem, corrigere procurarem : sin autem, fraterna ac paterna benignitate veritatem inde tuæ filiali dilectioni rescriberem, quod et faceres si apud te humilis esses, et erga me charitatem haberes. Verumtamen pro modulo meo secutus beati apostoli Petri exemplum, qui etiam minoribus suis quærentibus cur ad Gentiles intrasset, rationem per ordinem reddidit, et testes su;e rationi adhibuit, bomum duco, quocunque modo tu mihi ea quæ scripsisti mandaveris, ut iterato quæ inde sunt vera tibi rescribam. Widelicet quia, ut scripsisti, nullius prava vel mendosa suggestione illi ea de quibus diffamatus est imputavi, nec ad comprobationem sui sceleris testibus causa indiguit, quia sicut ipse scripsisti, negotii qualitas unumquemque aut excusat, aut accusat. Unde et Dominus de eo quod quidam paterfamilias ei, qui apud eum diffamatus est quasi dissipasset bona illius, dixit : Quid hoc audio de te ? redde rationem villicationis tuæ (Luc. xvi). Et supra sufficienter habes in quihus negotiis testes legaliter atque regulariter examinati requirendi sunt, et in quibus negotiis ratio non indigeat testibus. Manifestum est enim et presbyteris, et aliis clericis, et laicis, ac feminis, et mobilibus, et villanis in nostra civitale, quia sanctimonialem, de qua tibi scripsi, ab infantia in monasterio Deo dicatam, et a sacerdote velatam, clanculo prius de ipso monasterio furatam, in mansione in qua manebat apud hortos per plurimas noctes habuit, consentiente portario, cujus factione ipsa egrediebatur de monasterio, et a Nivini hominibus abducebatur : in quo monasterio ipsa sanctimonialis regulariter inde est disciplinata. Quapropter cum fama excrescere cœpit, et ego ad civitatem reverti incepi, misit suos homines, Walchanonem scilicet et Lupum, qui eam scalis pretio locatis de ipso monaslerio noctu eduxerunt, et ad beneficiuum, quod ei dederam in noslra parochia, deduxerunt, et ibi per plures dies eamdem sanctimonialem Nivinus habuit, sicut et presbyteri, et circumraanentes homines ac v;!lani manifestissime sciunt.

A Et cum uoinisteriales nostri ipsaum sanctimonialem cœperunt requirere, per eosdem suos homines illam in-Calmontensem deduci fecit. De placitis autem sibi a me datis quot et quanti spatii fuerint, canonici et monachi, et fideles ac nobiles laici, ac presbyteri parochiani cognoscunt, in quorum præsentia et quorum consilio inde egi, quæ secundum regulas sacras inveni. De eo vero quod dicis, me ab illo quæsisse qualiter famam suam purgaret, non ideo ab eo quæsivi, ut non scirem quia hoc agere non poterat, sed ut vel ita eum ad confessionem et pœnitentiam, atque post ad indnlgentiam possem compellere, quem voluntarium ad ea non poteram provocare : et eo usque illum perduxi, ut si præfati sui homines, quia non, liberæ conditionis sunt, aut cum aqua B calida, aut cum aqua frigida, inde ad judicium Dei exirent, quid inde Deus ostenderet mihi sufficeret. Et cum se ratione convictum atque constrictum vidit, in contumaciam et contumelias prosilivit : cui dixi, quod nisi aut confiteretur, aut satisfaceret parochiæ meæ unde infamabatur, ipse et illi sui homines, qui eamdem sanctimonialem cum eo furati fuerant, in mea parochia habitare non possent, et progrediento illo ad contumelias atque calumnias, quia de mea parochia, vel de mea provincia non erat, et res et mancipia in regno senioris nostri non habebat, per quæ illum constringere ad reddendam rationem valerem, et per beneficium vel per peculiare noluit sustinere distringi, excommunicavi illum a mea parochia. Quod dicis, oportet episcopum omnibus bene C facere, omnes recipere fideles, verum est, et utinam ita facias. Sed aliter vicini et parochiani tui de te dicunt, et tibi specialiter commissi aliter sentiunt. Cæterum de his quae tibi mandavi ex te me audisse, si alteri sic mandarem, scio quia gratias mihi inde referret, et tu sic faceres quantum intelligo, si amariuudo animi tui tibi permitteret, et occasionem invenire non velles, ut mihi de his quæ in quaterniunculis per venerabilem archiepiscopum Wenilonem a te missis compilasti, iterum iicet non ad rem pertinentia inculcando conscriberes, et me dicere provocares, unde in sermone capere posses. Quod evidenter ipse in praefato uuo scripto demonstras : quia commemoratis dictis Anacleti, Victoris, Callisti, et Eleutheri, qui ante Nicænum concilium pro quorumdam consolationibus, sicut dicit Gelasius, ad diversos suas epistolas direxerunt, subjungis : Ecce, pater, qui canones recipiendi, venerandi, ae observandi habeantur. Et quia patrem me, ut paret, irrisione potius quam veneratione vocasti, dico tibi * Et si pater ego sum, ubi est honor meus ? (Mal. 1.) Dicam tamen tibi : Fili pro arbitrio tuo veJ proprie vel aliene, si isti sunt canones recipiendi, venerandi, ac observandi, quos commemorasti, qui sunt illi, quos et apostolica sedes, et omnes episcopi per universum orbem, a primæ sedis apostolicæ pontifice usque ad illum qui modo novissime etiam post te est ordinatus episcopus, ino et omnis catholica Ecclesia, canones appellant ? quique a Nicæno cou

[ocr errors]

cilio, quod primum in nostris cödicibus, quos ab apostolica sede majores nostri acceperunt sequendos per ordinem usque ad Africanum concilium pro canomibus recipiendis, venerandis, et observandis retinent, et Innocenlius, Zosimus, Bonifacius, Cœlestimus, Leo, Hilarus, Symmachus, Gelasius, Hormisda, Gregorius, et cæteri quique observandos canones nominant? Inter quos et istas epistolas apostolicæ sedis pontificum, quas canones appellas, Gelasius, ut supra posui, differentiam facit, et illa concilia canonum observanda decrevit, has autem epistolas pro consolalione quorumdam direetas, venerabiliter suscipiendas dicit, et item in decretis suis inter alia dicit (Gelasius in commonitorio ad Faustum) : « Nobis, inquit, opponunt eanones, quin orientales episcopi, dum nesciunt quid loquantur, contra quos ipsi se venire produnt, qui primæ sedi sana rectaque suadenti parere fugiunt. Ipsi sunt canones, qui appellationes totius Ecclesiæ ad hujus sedis examen voluere deferri. » Quod manifestum est de Sardicensibus canonibus illum dicere, de quibus et Innocen1ius ad Wictricium, et Gregorius ad Vincentium his consona dicunt, quæ in hoc etiam legis opusculo. Et ibidem post aliquanta : • Widerint ergo si alios habent canones, quibus suas ineptias exsequantur. 0æterum isti, qui sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, non solum sedem apostolicam ad judicium vocare non possunt, et Constantinopolitanæ episcopus civitatis, quæ utique per canones inter sedes nullum nomen accepit, in communionem re

cidens perfidorum non debuit submoveri? » Nam, ut C.

ipse demonstrat, Heracleotes suffraganea fuit. Hoc autem Gelasium dicere patet de sacris Nicænis canonibus, qui privilegia sedium constituerunt, sicut in sexto ipsorum capitulo aperte monstratur. Unde Bonifacius (epist. 3, Hilario Narbon.) : • Nulli, imquit, videtur incognita synodi constitutio Nicænæ, quæ ita praecipit, ut eadem proprie verba ponamus : Per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse posse subjectas. Quod illi, quia aliter credendum non est, servandum, sancto Spiritu suggerente, sibimet censuerunt; » et paulo post : • Quod idcirco dieimus, ut advertat claritas tua, adeo nos canonum præcepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. » Et Leo ad Anastasium (epist. 88, cap. H) : « Secundum sanctorum Patrum canones, Spiritu Dei conditos,

' et totius mundi reverentia consecratos, metropoli

tanos singularum provinciarum episcopos jus traditæ sibi antiquiius dignitatis intemeratum hahere decernimus. » Et item Gelasius, ut supra ostendi, post descriptionem authenticarum Scripturarum, et Nicænæ, Constantiuopolitanæ, ac Ephesinæ , Chalcedonensis quoque synodi, addidit : t Et si qua sunt concilia a sanctis Patribus instituta, post horum, quatuor auctoritatem, et custodienda et recipienda decrevimus. • ipsas autem epistolas, ut

A prædixi, et sæpe dicere necessilas ipsa compellit, pro diversorum Patrum consolatione diversis temporibus datas, a sede apostolica venerabiliter susci , piendas, sicut et facimus, dicit. Addam etiam : Si illa quæ de præfatorum pontificum apostolicæ sedis epistolis dicis recipiendos venerandos canones esse, qui quod vis sanctum dicis et licitum, et quod non vis non sanctum et illicitum, ac si in voluntate 4ua cuncta sint posita, et non sit qui tuæ possit resistere voluntati, pande nobis, quæsumus, quid censeas de eorum decretis, qui post Nicænum concilium, et alia catholica concilia, observanda decretalia constituta de eisdem sacris canonibus promulgata sanxerunt, sicut Siricius, Innocentius, Zosimus, Bonifacius, Cœlestinus, Leo, Hilarus, Symmachus, B Gelasius, Hormisla, Gregorius, et quique alii, quorum decreta Ecclesia catholica, et Patres ac prædecessores nostri servanda tenuerunt, et venerati sunt. Et quoniam in quibusdam a præfatis, quos appellas canones, dissonant, magistrali censura decerne, quæ ex his sequi et quæ refutare debeamus : quoniam nisi tu ferula singularis auctoritatis de nostra consuetudine ista rejeceris, quæ sicut et Patres nostri, mentibus nostris tenenda et servanda imbibimus, non videtur mihi ut facile ab ecclesiastico usu illa quæ tenemus generaliter valeas removere, de quibus salis superque superius potes relegere, quæ „si tibi non suffecerint, nec plura sufiicient. Tantum de una re superadjiciam, videlicet quoniam qui dieis : « Ecce qui canones recipiendi , venerandi, ac observandi habeantur, » non satis eosdem canones perscrutatus es, in quibus, sicut scripsisti, habetur ut qui accusare alium elegerit, præsens per se ei non per alium accuset, inscriptione videlicet præmissa. Qiiod quia ad munimen tui convertere studiuisti, legere debueras, quia ipsa sententia de antiquis legibus Romanis fuit assumpta, in quibus legibus. In capituli interpretatione edicti Walentiniani de episcopali judicio, posleriore videlicet constitutione, ita scriptum habetur (Interp. Novellæ Valent.) : , Lex ista de diversis rebus multa constituit, sed in primis de clericis quod dictum est, ut nisi per compromissi vinculum judicium episcopale non adeant, posteriore lege Majoriani abrogatum est. » Quam constitutionem, sicut petiit et obtinuit, ita ex tunc hactenus Ecclesia conservavit. Sed et sicut in litteris meis legisti, differentiam intelligere debueras inler admonitionem et de accusatione judicationem, et inter hoc quod dixi, si ita est ut passim a multis et etiam publice in publicis placilis divulgatur, et hoc — quod non dixi, quia ita est. Unde a multis et etiam publice quod non licet, in publicis vel a publicis placitis accusaris. Et quod confuse dixisti, te mirari si aliqui ex his placitis fecissent a vobis pro hoc petitionem negotio, ex verbis Callisti adjungens, nullus doctor per scripta accusetur, non bene distinxisli, quia nec bene intellexisti ex legibus et canonibus differenliam inter petitionem et accusationem. lìevolye hinc leges, et decreta sedis apostolicæ, et

[ocr errors]

disce quæ nescis. Unde iterum quasi vestigans, se- A sens si confidit ad objecta respondeat, scilicet prae

quar te per angulosos anfractus, et dicam tibi ad notitiam pauca de pluribus, sed quibus te consequi valeam. Innocentius ad Maximum et Severum episcopos scripsit (epist. iv) : « Nuper Maximilianus filius noster agens in rebus cujusmodi querelam detulerit, libelli ejus series annexa declarat. » Et Gregorius Sabino subdiacono (lib. vii, ind. 11, epist. 46) : t Clerus ecclesiæ Regitanæ multa contra reverentissimum fratrem nostrum Bonifacium episcopum suum, data nobis petitione, conquestus est, petens ut ad nos debuisset habere veniendi licentiam, quatenus causæ ipsæ hic subtiliter probarentur. Sed quia nos interim praedictum fratrem nostrum huc modo non prævidimus deducendum, visum nobis est illic

personam deputare ad causam eamdem cognoscen- B

dam. Et ideo mediis sacrosanctis Evangeliis, experientia tua, una cum Paulino, Proculo, Palumbo, Venerio, atque Martiano reverentissimis fratribus coepiscopisque nostris, sine cujusquam personæ respectu, tam clericorum querelam, quam adversus suum, sicut diximus, habent episcopum, vel si quam forte contra eos ille habuerit, cum omni æquitate ac sollicitudine perscrutetur: et quidquid in veritate cognoverit, nobis una cum praedietis nostris fratribus subtiliter diligenterque significet, ut renuntiatione vestra redditi certiores, quid fieri debeat decernamus. » Et ad prædictos episcopos, clerus ecclesiæ Regitanæ contra reverentissimum fratrem nostrum Bonifacium episcopum suum data nobis petitione conquestus est, et reliqua. Sed et de auditione, sine petitione vel accusatione, ad Sabinum idem beatus Gregorius scripsit (lib. xi, epist. 28): • Pervenit ad nos, inquiens, reverentissimum Palumbum, fratrem et coepiscopum nostrum, quod dici grave est, Ecclesiæ suæ, vel parochiarum causas utilitatesque negligere. » Et post aliquanta : « Ideoque experientia tua prædictum fratrem nostrum studeat commonere, ut res Ecclesiæ, vel parochiarum suarum, sive ministeria, rationabiliter vindicet atque defendat, » et reliqua. De accusatione autem episcopi, aut cujuslibet ordinis clerici, ex sacris canonibus sufficienter supra potes relegere. Verumtamen oportet te discrete intelligere quod de accusatione leges dicunt : « In criminalibus, inquiunt, causis, vel objectionibus, per mandatum nullus accuset, nec si per rescriptum principis hoc potuerit impetrare : sed ipse qui crimen intendit, præsens per se accuset, ut scias quo sensu de accusatione hoc dicant. » Et canones dicunt (conc. Carthag., c. 19): « Quisquis episcoporum accusatur, ad primatem provinciæ ipsius causam deferat accusator, nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, misi ad causam suam dicendam electorum judicum die statuta litteris evocatus minime occurrerit. » Manifestum est autem, quia episcopus accusatus apud primatem non esse præsens ostenditur, qui litteris evocari præcipitur. Et Bonifacius de Maximo dicit (epist. 2) : • Si adesse voluerit, præ

senti accusatori : si adesse neglexerit, dilationem sententiæ de absentia non lucretur. » Accommoda ergo sensum tuum bene dictis, et non prave intelligi tradas bene dicta, ad tuum sensum illa inflectens. Velis enim vel nolis, illi erunt canones, quos catholica Ecclesia canones vocat, et non erunt illi canones, quos tua socordia ad effrenationis tuæ libertatem canones advocas. Erunt autem epistolæ venerabiliter suscipiendæ, a sede apostolica pro diversorum Patrum consolatione datæ, quas canones vocas; et concilia a sanctis Patribus instituta; ad auctoritatem erunt custodienda et recipienda, sicut decrevit Gelasius, et cæteri sedis Romanæ pontifices, atque illi qui in eisdem conciliis, suggerente sibimet sancto Spiritu, sacros canones condiderunt, et quos sedes apostolica, et Ecclesia catholica canones vocat. Verba quoque obstrusa, et undecunque per glossulas collecta, et sine ratione posita, quæ in hoc scripto tuo posuisti, sicut et in aliis domno regi et mihi olim directis congessisti, redarguunt te typo jactantiæ, cum dicat Apostolus: Vocum novitates devita (I Tim. vi); et : Malo quinque verba loqui in Ecclesia ad ædificationem, quam decem millia verborum in lingua (I Cor. xiv). Qui enim linguam, in qua natus es, non solum non loqui, verum nec intelligere nisi per interpretem potes, cum suppeterent sufficienter verba Latina, quæ in his locis ponere poteras, ubi Græca, et obstrusa, et interdum Scottica et alia barbara, ut tibi visum fuit, nothata atque corrupta posuisti, C paret quia non ex humilitate, vel ad manifestationem, ea quæ dicere voluisti Græca verba, quae ipse non intelligis, inconvenientissime posuisti, sed ad ostentationem illa insipientissime inseruisti, ut omnes qui illa legerint intelligere possint, te illa velle vomere quæ non glutiisti. Hunc namque morem etiam a pueritia habuisti in his quæ te dictare rogabam, maximé autem in versibus, et præcipue in figuris porphyriacis, in quibus verba linguæ alienæ, atque obstrusa, impropria et utilitate sensus carentia, quæ nec ipse intelligebas, studiose ponebas. Quod mente percipiebam, et mihi admodum displicebat : sed cum viderem te per jactantiam amore laudis flagrare, et me non posse sentirem in ætatis adolescentia te ad tantum robur mentis accendere, ut ad discendi ac versificandi studium te provocarem, et jactantiæ a te pravitatem eraderem, ne acriori correptione fractus revocareris ab studio, permisi te interim tantum, ut studio litterali incumberes, de scientia jactitare, donec in maturiori ætate ab illo etiam vitio possem compescere, secutus pro modulo meo Apostolum, qui cum infirmum auditorem suum perpenderet, aut prava adhuc velle agere, aut de actione recta humanæ laudis retributione gaudere, ait : Vis non timere potestatem ? bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. xii). lnterea, quia illud, quo hæc agere cogitabam, tempus ante tempus excessit, cum præceptione Apostoli, jubentis vocum novitates vitare, ab hac jactantia et bueras : quoniam sancti et sapientes ac magnæ auctoritatis viri, et etiam utriusque linguæ, Græcæ videlicet et Latinæ periti, suis scriptis verba Græca, misi ea quæ in Scripturis, vel canonibus, sive legibus, sine interpretatione sunt posita, et veluti Latina in usu habita, verum et obstrusa suis dictis immittere ad ostentationem noluerunt. De Hel)ræa vero lingua Alleluia, et Osanna, atque Amen, propter auctoritatem primæ linguæ, et reverentiam sensus sine interpretatione usi fuerunt. Nos etiam moderni glossarios Græcos, quos suatim Lexicos vocari audivimus, sed et sapientum scripta de nominibus obstrusis habemus, et adeo sensatuli sumus, ut nostras dictatiunculas eo usque circumducere et producere possimus, quatenus verba Græca vel obstrusa de glossariis assumpta in admirationem vel stuporem nescientibus seu scalpentes aures habentibus proferre possimus, cui vanitati obviat Scriptura dicens : Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccle. 1). Et timeo, quia sicut agis de verbis, et canonum ac legum sensibus, novitates vocum in eis delectando requirens, ad hoc usque te perducat elatio cordis, et jactantia inflatæ ac inanis scientiæ, ut ita in Scripturarum sensibus facias et aberres, quia ut Scriptura dicit : Qui modica spernit, paulatim decidit (Eccli. xix). Quoniam qui minora corrigere ac devitare negligit, ad majora proruens, ab statu justitiæ, non quidem repente, sed partibus totus cadit. Attende igitur quod dicit Apostolus : Si quis existimat se aliquid scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire (I Cor. viii); et : Si quis vult inter vos sapiens esse, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. iii); et : Nolite prudentes esse apud vosmetipsos (Rom. xii); et : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes (ibid.). Beatus quoque Gregorius in epistola sua dicit, quoniam domnæ Dominicæ salutes mandans ideo non rescripsit, quia cum esset Latina ei Græce scribere voluit, parvipendens illi rescribere, quoniam a corde pensavit quæ per sermonem in scripto suscepit. De eo quod petis a me te instrui, si Bertricus de m;ea esset provincia, non autem ex propria parochia, qualiter ex eo acturus essem, illo inspirante, qui cognita nequitia sibi dicentium : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo, non enim respicis personam hominum, dic nobis, si licet censum dare Cæsari, an non (Matth. xxii), respondeo tibi : Interrogabo te et ego unum sermonem. Rescribe mihi per ordinem et ex integro, qualiter ego feci et dixi, et qualiter tu fecisti et dixisti in placito confinium parochiarum nostrarum, te conhibente condicto de Amalberto parochiano meo, qui in tua parochia et mea provincia legaliter uxorem accepit, et in parochiam meam duxit, quem tu irregulariter excommunicasti, et uxorem suam legaliter acceptam, quæ per mandatum tibi suggessit quoniain idem vir ejus cum ea non posset concumbere, de parochia mea apud Laudunum ad tuum

ostentatione te doctorem et episcopum cohibere de- A judicium reduci rogasti; et ego dicam tibi qualiter

facerem de Bertrico, si de mea esset provincia, et non esset ex propria mea parochia. De hoc quod dicis: Sciendus est modus correptionis, quin præfati Bertrici, utrum secretus, an publicus, utrum a Christianorum consortio,aut a corpore et sanguine Domini fuerit segregatus, quem publicæ deditum pœnitentiæ non audisti, et modum istius ejectiouis de parochia mea nosse convenit: Tibi respondeo, quia si tanto studio sacros canones perscrutateris, ut moderata discretione te in subjectorum tibi actibus gereres, ne in sanctarum Scripturarum auctoritatem prædicationemque majorum offenderes, et in ipsis tibi suljectis servares quod scriptum est : Diligenter agnosce vultum pecoris tui, et omnes greges tuos considera (Prov. xxvi); et : Perfode parietem, et vide abominationes, quas isti faciunt hic (Ezech. viii), quanta intentione illa legis, unde tua commenta compilare procuras, quatenus effrenis, et sine ullius coercitione, viam voluntatum tuarum currere, et in affectum cordis transire prævaleas, bene intelligere posses et modum, quo toleratus et correptus et diu exspectatus fuit, quem audire potuisti, sicut eum in pœnitentia publica positum dicis te non audisse, et scire cur hac conditione isdem Bertricus, qui non est de mea parochia, neque de mea provincia, regulariter cum suis exire præcipitur. Et quoniam qua mente hoc interrogas me latere non potest, paratus, juxta Petri vocem, ad satisfactionem omni poscenti, quantum Deus dederit, respondere de ea quæ in me est spe (I Petr. iii), tibi ex hac quæstione respondeo, quia Pilatus veritatem, quam ante oculos corporis, non autem ante oculos mentis habebat, quid est veritas ? (Joan. xviii) interrogavit, et audire non meruit, quia, ut dicit S. Gregorius, quam non invenit humilem, veritas fugit mentem; et : Qui ficte quærunt, invenire Dominum numquam merentur (I Cor. 1); et isdem : Dei virtus, et Dei sapientia, a cujus facie est sapientia et intellectus (Psal. xci:i); et : Qui docet hominem scientiam, contra quem non est sapientia, non est prudentia, non est consilium (Prov. xxi); quique est via, veritas, et vita (Joan. xiv), via scilicet conversationis sanctæ, veritas doctrinæ divinæ, vita beatitudinis sempiternæ, confitetur, id est, laudat patrem, quia abscondit ea a sapientibus et prudentibus (Isa. v), de quibus scriptum est : Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes, quæ revelavit parvulis (Luc. x), id est humilibus, quoniam, Qui resistit superbis, humilibus dat gratiam (Jac. iv); et : Valles, id est humiles, abundabunt frumento (Psal. lxiv), id est eloquii divini pabulo. His ita de his qui non sunt de mea parochia, sed neque de mea provincia. Cum autem me interrogaveris de tuis parochianis, confido in clementissima gratia Dei dicentis : Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. Lxxx), quoniam qui mihi dedit regimen disciplinæ, dabit et spiritum sapientiæ, quo salutaria tibi valeam respondere. Denique de hoc quod mihi objicis, te scisse atque

« VorigeDoorgaan »