Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostræ futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinæ. Pensemus igitur non dolosa, sed recta statera, quem nostrum pressius istud contingat capitulum, utrum me, qui ea, quæ irrefragabiliter observanda sunt constituta, auctoritate metropolitana in parochia provinciæ mihi commissæ conservare decrevi, an te, qui in illa, quæ inviolabiliter conservanda sunt constituta, et temerasti et convelli fecisti, et præter me, primatem tuum, contra statuta ecclesiastica subscripsisti et subscribi fecisti, cum sicut statuta ecclesiastica docent, sine me nihil decernere valeas, quæ ad generalem observantiam pertinent omnium

Quam obtestationem non nova præsumptione exero, A tra hæc constituta venire tentaverit, et prohibita
sed pro modulo meo beati Pauli sequor exemplum,
scribentis ad Timotheum, quem juvenem ordinavit
Episcopum, licet non de hac causa, sed de aliis, de
quibus necessarium duxit, hujusmodi obtestationem
exeruit. Cujus verba, per quem locutus est Christus,
etiam tibi inculco. Testificor, inquit, coram Deo, et
Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine
præjudicio, nihil faciens in aliam partem declinando
(1 Tim. v); et: Præcipio tibi corum Deo, qui vivificat
omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub
Pontio Pilato benam confessionem, ut serves manda-
tum sine macula irreprehensibile usque in adventum
Domini nostri Jesu Christi (I Tim. vi). De Lucii autem
epistola, quæ ante Nicænum concilium facta fuit,
non ideo tibi scripsi, quasi non sufficiant ad auctori- B Domini sacerdotum, sicut Africanum decrevit con-
tatem, quæ sacrorum conciliorum canones, et ex
his promulgata decreta alia sedis apostolicæ dicunt,
sed ut scientiam tuam quæ inflat, sine charitate
quæ ædificat, vento distentam esse demonstrem.
Hæc, frater, patienter atque benigne suscipe, et apud
peritos medicos disce sapientiam, quia illis impo-
nentibus sæpe funem portat phreneticus unde lige-
tur. Et illa, de quibus me comprehendi a te posse
existimas, discrete intellige: quoniam alia sunt quæ
metropolitanus sine consilio atque consensu omnium
coepiscoporum provincia agere non debet, sicut
causas accusantis episcopum, ad discutiendum, vel
ipsum canonice judicandum, sive noxium vel purga-
tum decernere, vel in loco decedentis episcopi ordi-
nare, et de quibuscunque noviter emergentibus
causis, vel dubiis aut obscuris et alia sunt, de qui-
bus certa et expressa in sacris regulis habemus
judicia, quæ refragari vel convelli non licet, sed
sine retractatione exsequi auctoritas et ratio ipsa
compellit.

CAPUT XXXVI.

De irregulari subscriptione, quam collectiom suæ ap-
posuit.

His igitur documentis certissimis constat quod me
replicare cogit ipsa necessitas, quia si in parochia
tua, quæ mihi cum sollicitudine totius Rhemorum
provinciæ commissa est, secundum privilegium
mihi datum, quod male admisisti corrigere detre-
classem, a præstitutis regulis negligentia discede-
rem, a quibus præsumptione tu discessisti. Egi
ergo secundum jus metropolitanae auctoritatis, in
quo jure metropolitane dignitatis, me a te, subjectæ
civitatis episcopo, mihi velis nolis subjecto, capitu-
lum beati Leonis discrevit, quo jussit metropolitanis
singularum provinciarum jus traditæ sibi antiquitus
dignitatis intemeratum servare, ita ut a præstitutis
regulis nulla, aut negligentia, aut præsumptione
discedant. Aliud autem capitulum ejusdem beati
Leonis me tibi ordinis societate conjunxit, in epi-
stola ad omnes episcopos per diversas provincias
constitutos, de sacris ordinibus et canonum pro-
mulgata disciplinis, cum dicit (epist. 1) Hoc ad-
monitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum con-

cilium dicens (conc. Afric. can. 53): ‹ Ut posteriores anterioribus deferant, nec eis inconsultis aliquid agere præsumant. Qua de re, inquit Aurelius, dico, prout captus animi mei retinet, eos qui putaverint spretis majoribus aliquid præsumendum, competenter esse ab omni concilio coercendos. › Et hinc Leo ad Theodorum Forojuliensem episcopum dicit (Leo, epist. 59): Quia in causis, quæ ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, nihil sine primatibus oportet impleri. › Contra constituta ergo venisti, cum ea, quæ ipsa præcipiunt nulli poscenti negari, omnibus in tua parochia denegari jussisti. Prohibita quidem fuisti ausus admittere, cum adversus ea me postposito C subscripsisti et subscribi fecisti, quod etiam nec in rectis agere debuisti; subscriptio namque tua, sicut a multis dicitur, habetur hujusmodi: Hinemarus Deo miserante Ecclesiæ Laudunensis episcopus, his sanctorum apostolica sedis Patrum decretis obtemperandum subscripsi. Qui quoque mihi eodem Deo auctore commissi sunt, et in his similiter sentiunt, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. hac mecum pace potiantur. Si vero aliqui secus nolentes fieri socii hujus disciplinæ, nec habeantur participes communionis nostræ. Actum Lauduno vi Idus Julias. >

D

Qua subscriptione tua manifestissime claret, quia si Nicæno concilio, et aliis generalibus catholicis synodis, eorumque fixis et immobilibus decretis contraria sentis in aliquo, te tibique complices a catholica communione segregasti, dicens: His decretis obtemperandum subscripsi. Unde verbis beati Gregorii alloquentis Serenum Massiliensem episcopum te alloquor, dicens (lib. 1x, ep. 9): Die frater, a quo factum sacerdote aliquando auditum est quod fecisti? Si non aliud, vel illud te debuit revocare, ut despectis aliis fratribus solum te sanctum et esse crederes sapientem. Præcipue cum sacrorum canonum prohibitio te ab hac præsumptione modis omnibus revocet. Hoc vero quod dicis, Deo miserante Ecclesiæ Laudunensis te esse episcopum, oramus ut verum sit. Legimus tamen de quibus fam dicere Dominum : Ipsi regnave

runt, et non ex me : principes exstiterunt, et non co- A suisti. Non enim, quando illam subscriptionem firma

gnovi (Ose. vii). Et: Dedi eis regem in ira mea, et principem in furore meo (Ose. x). Qui facit hypocritam regnare propter peccata populi (Job xxx1v). In eo quod subscripsisti, Actum Lauduno vi Idus Julias, intelligimus secundum leges quas probat Ecclesia, atque secundum sacros canones, hanc tuam sine consule prolatam non valere sententiam. Alia namque sunt, quæ subscribuntur ad notitiam rei vel temporis, alia quæ, scripto prolata sententia, subscriptione alligantur ad observationem constitutionis, aut professionis, seu accusationis, vel petitionis. Sententia, inquiunt leges (Cod. Th. leg. 1, de const. princ., can. 56), si sine scripto dicta fuerit, nec nomen habere sententiæ mereatur; et: «Si qua

re

sti, quin potius te et subscribentes tecum infirmasti, sollicitus fuisti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, sed sollicitus fuisti dissolvere unitatem spiritus contra vinculum pacis. Unde providendum est tibi, ne inter adulteratores verbi Dei computeris, quos, ut supra posui, redarguit Paulus apostolus. Sed et de hac sententia idem dicit Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus, unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ (Ephes. Iv). Unde beatus Gregorius : Ad unam igitur vocationis spem nequaquam pertingitur, si non ad eam unita cum proximis mente curratur. Est, inquit Dominus ad Moysem, locus penes me, et stabis super petram (Exod. xxx11). Locus qui

post hæc edicta sive constitutiones sine die et con- B dem apud Dominum est sanctæ Ecclesiæ unitas, qua sule fuerint deprehensa, auctoritate careant. Et hinc Africæ provinciæ canones episcopis litteras ab ordinatoribus suis manu eorum conscriptas jubent accipere, continentes consulem et diem. De eo quod subnexuisti: Qui quoque mihi commissi sunt, et in his similiter sentiunt, hac mecum pace potiantur, videris non simplici intelligentia posuisse, hac mecum pace potiantur : quia non est pax vera, nisi in unanimitate catholica, alioquin dicentes, ut scriplum est: Pax, pax, cum non esset pax (Jer. viii). Non est pax impiis, dicit Dominus (Isa. XLVIII). Impii namque dicuntur, qui aut per fidem ctam Ecclesiæ catholicæ non incorporantur, aut ab ca fide vel opere per hæreses aut schismata recedunt. Et in unanimitate catholica non subscri- C psisti, neque tibi commissos subscribere fecisti, si, ut dixi, contra Nicænos canones, et alia generalia concilia, fixaque decréta sentis vel sensisti, ac per hoc sollicitus servare unitatem spiritus in vinculo pacis, nequaquam in ista subscriptione fuisti. Sicut enim in edicto quintæ synodi scriptum est: < Solent prave sentientes, ut simpliciores decipiant, vocibus quidem uti quæ ab orthodoxis pie dicuntur, rectum autem earum intellectum et expositionem ad suam impietatem transferre: quoniam est quando eædem voces, cum bene exponuntur et intelliguntur, cum pietate sunt : quando autem male a prave sentientibus interpretantur et proferuntur, impietatem habent. Et sanctus Gregorius in homilia 10 Ezechielis dicit: Quia quisquis expositor in explanatione sacri eloquii, ut fortasse auditoribus placeat, aliquid mentiendo componit, sua et non Dei verba loquitur, si tamen placendi vel seducendi studio mentiatur. › Et ta, si hanc sententiam Apostoli tuis dictis interposuisti, ut ad subscribendum, quod non licet, comministros tuos facilius posses seducere, de auro et argento Dei, id est de sensu et eloquio divino, sicut per prophetam Dominus ad idololatram populum dicit, tuo sensu tibi et illis idolum fabricasti. Manifestum est enim, quia sententia apostolica, quam in eadem tua subscriptione ad tuam confirmandam sententiam perverse misisti, non eo sensu dicta est a beato Paulo apostolo, sicut eam ibi po

D

supra petram statur, dum confessionis ejus soliditas utiliter tenetur. Hi enim in loco qui penes Dominum est, et supra petram stant, qui per hæreses vel per schismata ab unitate se Ecclesiæ non dividunt. Quia, ut sanctus Hilarus papa dicit (epist. 2), sicut et supra posui: ‹ Non minus in sanctarum traditionum sanctiones delinquitur, quam in ipsius Domini injuriam prosilitur. Credimus namque, ac cum Ecclesia catholica confitemur, sacros canones Spiritu Dei conditos: unde qui per contemptum pertinaciter a sacris canonibus deviant, in Spiritum sanctum quo sunt conditi peccant. Pertinaciter autem addidi, quoniam Dominus dicit (Matth. xII), quod in Spiritum sanctum peccantibus nec hic esse, nec in futuro sæculo remittendum. Et multos hæreticos legimus et credimus ad fidem catholicam revertentes, et hic remissionem suæ percepisse blasphemiæ, et in futuro spem indulgentiæ consequendæ sumpsisse. Nec tamen ejus refragatur sententia, qui alibi dixit Verte impios, et non erunt (Prov. XII). Non quidem ut non sint per essentiam, sed non erunt quod fuerant per impietatis culpam : sicut et Paulus dicit de se: Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. n). Exstinctus quippe fuerat sævus ille persecutor, et vivere cœperat pius prædicator, Hinc etiam adhuc dico, quod cum catholica credo Ecclesia, et confiteor, quia Spiritu Dei, ut Leo cum aliis orthodoxis affirmat, canones sacri sunt conditi. Qui siquidem Spiritus est Patris, Spiritus est Filii, et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, quorum est una substantia, una voluntas et operatio, unus est Dominus, ac per hoc a Patre et Filio et Spiritu sanclo, tota scilicet Trinitate uno Deo et Domino, canones sacri sunt conditi, a quibus qui per contemptum pertinaciter deviant, in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, scilicet in Deum ac Dominum peccant. Constat igitur quia, ut Hilarius papa scribit, non minus in sanctarum traditionum sanctiones delinquitur, quam in ipsius-Domini, Patris scilicet et Filii et Spiritus sancti, injuriam prosilitur. Et consequenter iterum pertinaciter, id est perseveranter addidi, quia beatus Joannes apostolus dicit : Est peccatum ad mortem, non dico ut oretur pro eo et

lens me ostendere canonum prævaricatorem, qui quasi contra canones in tua parochia solvi quæ ligasti, et certans me nota damnationis inurere, quam conscientia tua nequibat effugere, et ideo plus veritus humanam verecundiam, ne vilis fieres ex his quæ perpere gessisti tuis subditis, quam reatum ante divinos oculos, quod humili resipiscentia corrigere poteras, ad illud argumentum te convertisti, ut hanc irregularem, imo tragoedialem subscriptionem excogitares, et hac adinventione Dominum ad iracundiam amplius provocares, et tecum alios necteres. Lege igitur in decretis Gelasii sententiam de Acacio, et de episcopis qui eum regulariter contendebant posse absolutum dicere, et eam tibi et his quos tecum fecisti subscribere applica, et quid egeris recognosce. Et quod ibi de sede apostolica leges, de tua metropoli, quæ jussa sedis apostolicæ exsecuta est, dictum puta. Ait enim (Gelasius, epist. 11, in fine) Ideo cum sede apostolica minime congruebant, quia in sortem reciderant prævaricatoris Acacii, et illius se sine dubio pervidebant sententia consequenter adstringi, ob hoc eum videri nolebant esse damnatum, quia se cognoscebant in eadem prævaricatione esse damnatos, in qua hodieque manere persistunt. Sed sicut hi simili conditione constricti, complicem suum non possunt judicare non jure damnatum, neque rei reum possunt competenter absolvere sic illo juste prævaricatore damnato, ipsi quoque pari jacent damnatione prostrati, neque nisi resipiscentes inde poterunt prorsus absolvi ; quia sicut per unum scribentem eorum omnium vulgata transgressio est, qui in eamdem perfidiæ reciderant actionem, sic in uno eodemque, qui pro omnibus scripserat, vel scribendo omnium prodiderat voluntates, transgressione punita, pariter quoque cum eodem, vel in eodem est complicum transgressio punita cunctorum. Et sanctus Hilarius in epistola de synodis, quam de exsilio ad Gallicanos misit episcopos, dicit: Nihil, inquiens, mirum videri 'vobis debet, fratres charissimi, quod tam frequenter exponi fides cœptæ sunt necessitatem hanc furor hæreticus imposuit, et necessitas consuetudinem intulit exponi fides, et expositis subscribi. Ubi enim sensus conscientiæ periclitatur, illic littera postula

est peccatum non ad mortem (I Joan. v, 16), dico ut A exuisti, sed eos prævaricatione potius nexuisti, vooretur pro eo. Est quidem peccatum ad mortem, in eodem peccato manentibus: est peccatum non ad mortem, ab eodem peccato recedentibus. Nullum est quippe peccatum, pro quo aut non oret Ecclesia remittendum, aut quod data sibi divinitus potestate discedentibus ab eo non possit absolvere, vel pœnitentibus relaxare, cui dicitur: Quæcunque dimiseritis super terram, dimissa erunt et in cœlis, et quæcunque solveritis super terram, erunt soluta et in cœlis (Matth. xvi, 18). Cum enim dicitur: Quæcunque solveritis, omnia quæcunque sint, et quantacunque sint, et qualiacunque sint, ex quocunque statu, vel ex quocunque lapsu comprehenduntur : veraci nihilominus eorum manente sententia, quæ nunquam solvenda esse denuntiantur, in eodem tenore consi- B stentibus, non etiam ab hoc eodem peccato postea recedentibus. Ex his igitur manifestissime claret de eadem tua subscriptione, in qua dicis : His, quin a te specialiter excerptis, sanctorum apostolicæ sedis Patrum decretis obtemperandum subscripsi. Quia si, ut supra dixi, et nunc iterum dico, Nicæno concilio, et aliis generalibus ac catholicis synodis, eorumque fixis et irrefragabilibus decretis, quæ apostolica sedes et cuncta Ecclesia catholica recipit, veneratur, et servat, contraria in aliquo sentis, vel teneri ac servari decernis, te tibique complices a catholica communione segregasti, et quando catholicæ observantiæ contrariis subscripsisti, sollicitus servare unitatem spiritus in vinculo pacis nequaquam in ista subscriptione fuisti. Et beati Leonis decernentis C (epist. 59) Quia in causis, quæ ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, nihil sine primatibus oportet impleri, non fuisti socius disciplinæ. Unde timendum est ut non sis etiam consors communionis suæ, a cujus communione si quod absit fueris alienus, cum his, quorum decreta convelli fecisti, sicut ex sacris canonibus et decretis Romanæ sedis pontificum tibi scripto direxi, ac per hoc cum Ecclesia catholica communionem habere non poteris. Et non leve tibi ullo modo videatur quod supra ex verbis ejusdem beati Leonis posui, quibus dicit (epist. 84, ad Leonem Augustum): « Quæ patefacta sunt quærere, et quæ perfecta sunt retractare, et quæ sunt diffinita convellere, quid aliud est quam de adeptis gratiam non referre, et ad interdictæ ar- D tur, nec sane subscribi impedit, quod salutare est boris cibum improbos appetitus mortiferæ cupidita

[ocr errors]

tis extendere? Sed cum magna cordis intentione considera, cui peccato peccatum quod admisisti diffinita convellens comparet, scilicet quod non nisi sanguine Filii Dei prævalet expiari, videlicet quod a primo parente commissum in omnes posteros pertransivit, sicut dicit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12): sicut et per te in omnes tecum subscribentes contra diffinita a sanctis Patribus peccatum pertransiit, qui te agente in hoc peccaverunt, quia in illa subscriptione non te penitus

confiteri. Converte igitur oculos mentis tuæ ad actum tuum, quod irrationabiliter, et contra auctoritatem atque sine ulla necessitate in hac præsumpliva subscriptione tua perpetrare non timuisti, et tibi subditos agere compulisti, ne furor tuus, etsi diverso modo, non diverso dolo, in hoc facto furori hæreticorum æquetur, qui illic litteram postulasti, ubi sensus conscientiæ non periclitabatur, et fecisti subscribi quod salutare non est confiteri, si tamen sacro Nicæno concilio, et Romanæ sedis pontificum decretis post Nicænum concilium habitis, et ex sacris canonibus promulgatis, in aliquo est contrarium, quod a te et tuis complicibus

constat esse subcriptum. In quo pernicioso facto a A mentium Deus non est, ut beatus dicit Gregorius.

Deus quippe in unitate est, et illi ejus habere gratiam merentur, qui se ab invicem per sectarum scandala non dividunt. Unde per se Veritas admonet dicens: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. 1x). Ut quisquis habere sal sapientiæ studet, curet necesse est quatenus a pace concordiæ nunquam recedat. Sed sunt nonnulli, qui dum plus sapere quam necesse est student, a proximorum pace resiliunt, dum eos velut hebetes stultosque contemnunt, sicut tu egisti, qui cum tuis complicibus, et tecum subscribentibus, a vinculo et unitate pacis ecclesiasticæ divisisti, contemnens auctoritatem tuæ metropolis, et contradicens atque resistens his quæ de Evangelica veritate et B apostolica atque ecclesiastica auctoritate tibi et ecclesiæ, Laudunensi metropolitana sollicitudine scripsi, et eadem catholicæ Ecclesiæ auctoritate, considerans periculum imminens, quod male ligasti pro officio loci mei dissolvi.

te non leviter est erratum, in quem a beato Ge-
lasio ostenditur transgressio punienda cunctorum,
qui omnibus præscripsisti, et ab omnibus commi-
nistris tuis subscribi fecisti. Unde idem Gelasius di-
cit: Quoniam idem ipse error, qui semel est cum
suo auctore damnatus, in participe quolibet pravæ
communionis effecto, exsecrationem sui gestat et
pœnam. Et in epistola ad Anastasium (epist. 10,
sub medium): Cum dicat Apostolus ( Rom. 1),
non solum qui non facienda faciunt reos videri, sed
etiam qui consentiunt facientibus? Proinde sicut
non potest, perversitatis communicatore suscepto,
non pariter perversitas approbari: sic non potest
refutari perversitas complice sectatore perversitatis
admisso. Legibus certe vestris criminum conscios,
susceptoresque latrocinantium par judiciorum pœna
constringit nec expers facinoris æstimatur, qui
licet ipse non fecerit, facientes tamen in familiari-
tatem fœdusque receperit. Et in edicto quinti con-
cilii scriptum est: Miramur eorum dementiam,
qui divinæ Scripturæ contraria agunt, evidenter
dicenti (Sap. XIV), quia æqualiter horribilia sunt
apud Deum impius et impietas ejus. Actio enim cum
actore punietur. Si autem similiter impietas hor
ribilis est Deo, et ille qui impie agit, certe sepa
ratus est talis a Deo, et anathemati juste subjicitur.
Anathema enim nihil aliud significat nisi a Deo se-
parationem, sicut in Veteri et in Novo Testamento
judicium de anathemate significat. In mente igitur
habe scriptum a beato Paulo: Sic autem peccantes
in fratres, et percutientes eorum infirmam conscien-
tiam, in Christum peccatis (I Cor. vin). Graviter
autem illi in Christum peccant, qui periculosissimo,
et maxime detestando mendacio in religione men-
tientes, infirmorum conscientias percutiunt, de
quibus specialiter scriptum est: Perdes omnes qui
loquuntur mendacium (Psal. v). Et in decretis
apostolicæ sedis scriptum est: Quoniam quisquis
schismatico assenserit, schismaticus esse negari non
poterit. Schisma enim a scissura est animorum, ut
catholici doctores dicunt, vocatum. Eodem enim
cultu, eodem ritu credit ut cæteri, solo congrega-
tionis delectatur discidio, et schismaticus est, Jicet
sic credat ut catholica credit Ecclesia, si in dogma- D
tibus ecclesiasticis ab Ecclesia se scindit catholica,
cui quisquis assenserit, schismaticus esse negari
non poterit: quod et si omnes sacerdotes et mun-
dus assentiat, damnatio consentientes involvit, non
prævaricationem consensus absolvit. Non enim cri-
men minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex
privato. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui
mundum peccantem generali diluvio interemit.
Quorum perditionem evidenter catholica demon-
strat Ecclesia, quæ ut pro hæreticis, ita conjun-
ctim et pro schismaticis, orat, ut ad fidei et pacis
redeant unitatem, sciens hæreticos et schismaticos
in hæresi ac schismate permanentes regnum Dei
non intraturos: quia nisi ad judicium, in scissura

CAPUT XXXVII.

Ut non sit prudens apud semetipsum, et de discretione in pace tenenda.

Unde, frater, et me et te moneo, ut attendamus quod Dominus per prophetam dicit: Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isa. v); et per Apostolum: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos (Rom. XII); et : Si quis se existimat aliquid scire, nondum cognovit quomodo oporteat eum scire (1 Cor. vIII); et: Si quis vult C inter vos sapiens esse, stultus fiat ut sit sapiens, quia sapientia hujus mundi inimica est Deo (I Cor. 111 ); et per Jacobum apostolum monstrat : Quia superba et contentiosa sapientia terrena, animalis est et diabolica: sapientia autem quæ desursum est, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens (Jac. III). Scientia etenim virtus est, humilitas custos virtutis, et miranda actio cum elatione non elevat, sed gravat. Qui enim sine humilitate virtutes congregat, in ventum pulverem portat, et unde aliquid ferre cernitur, inde deterius cæcatur. Hinc etiam scriptum est: Qui emittit fontes in convallibus (Psal. cm); et : Convalles abundabunt frumento (Psal. LXIV ). A montibus namque aqua dilabitur, quia superbas mentes veritas doctrinæ deserit: sed fontes in convallibus surgunt, quia corda humilium verbum prædicationis accipiunt. Unde per se Veritas admonet dicens: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. Ix ). Ut quisquis habet sal sapientiæ, studiose curet necesse est, quatenus a pace concordiæ nunquam recedat. Et ne in pace tenenda quis erret, per semetipsam veritas, cum terrenam pacem a superna distingueret, atque ad venturam discipulos ex præsenti provocaret, ait: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis ( Joan. xiv ); relinquo scilicet transitoriam, do mansuram. Si ergo in ea cor quæ relicta est figitur, nunquam ad illam quæ danda est pervenitur. Pax igitur præsens Ita tenenda est, uz

et diligi debeat et contemni: quæ si immoderate A
diligitur, diligentis animus in culpa capitur: et dum
nimis humanam pacem desiderat, pravos hominum
mores nequaquam redarguit, et consentiendo per-
versis ab auctoris sui se pace disjungit, et dum hu-
mana foras jurgia metuit, interni fœderis discus-
sione feritur. Hinc David, dum totum se ad foedera
pacis internæ constringeret, testatur quod cum ma-
lis concordiam non teneret, dicens: Nonne qui te
oderant oderam illos, et super inimicos tuos tabesce-
bam? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt
mihi (Psal. cxXXVIII). Inimicos etiam Dei perfecto
odio odisse est, ad quod facti sunt diligere, et quod
faciunt increpare, mores pravorum premere, vitæ
prodesse. Pensandum est igitur, quando ab increpa-
tione quiescitur, qua culpa cum pessimis pax tene- B
tur, si Propheta etiam velut in hostiam Deo obtulit,
quod contra se pro Domino pravorum inimicitias
excitavit.

CAPUT XXXVIII.

Ut sacræ Scripturæ verba, et sacras regulas recte intelligat.

CAPUT XXXIX.

Ut ab eo removeat dolorem, a se ipso periculum, et ab utroque improperium.

Admoneo te paterna et fraterna dilectione, ut removeas a me dolorem, a te periculum, et ab utrisque nostrum a plurimis illatum improperium. A me quidem dolorem, quia ut sanctus Gregorius dicit :

Minorem dolorem mala ingerunt, quæ ab extraneis inferuntur, plus vero in nobis ea tormenta sæviunt, quæ ab illis patimur, de quorum mentibus præsumebamus, quia cum damno corporis mala nos cruciant amisse charitatis. Hinc est enim quod de Juda traditore suo per Psalmistam Dominus dicit : Et quidem si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique : et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo. Tu vero homo unanimis dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Domini ambulavimus cum consensu (Psal. LIV). Et rursum: Homo pacis meæ, in quo sperabam, et qui edebat panes mecs ampliavit adversum me supplantationem (Psal. XL). Ac si de traditore suo apertis vocibus dicat: Transgressionem ejus tanto gravius pertuli, quanto hanc ab eo qui meus esse videbatur sensi. Omnes ergo electi, quia summi capitis membra sunt, caput quoque suam in passionibus sequuntur, ut ipsos adversarios in sua morte sentiant, de quorum vita præsumebant, et tanto eis crescat merces operis, quanto eis virtutis lucrum proficit et ex alienæ damno charitatis. Et quoniam minus jacula feriunt quæ prævidentur, et nos tolerabilius mundi mala suscipimus, si contra hæc per præscientiæ clypeum munimur, eo ista de te tolerabilius porto, quo longe ante per prophetam a Domino dictum lego: Unusquisque, inquit, a proximo suo se custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet, et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquetur (Jer, 1x). Et paulo post : In ore pacem cum amico suo loquetur, et occulte ponet ei insidias, nunquid super his non visitabo, dicit Dominus? (Matth. x.) Et per semetipsam Veritas dicit: Inimici hominis domestici ejus (Malac. 11). Et cum scriptum sit: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem, quæ inter alia dicit: Honora patrem D tuum et matrem tuam, requirent ex ore ejus quia angelus Domini exercituum est (Exod. xx). Tu e contra, ne magnitudo miserationum Domini, quas de manu illius gratuita gratia sine merito ullo suscepi, extollat me, datus es mihi stimuluş recognoscendæ infirmitatis meæ, angelus Satanæ, ut me et matrem tuam Rhemorum metropolim, quæ te nutrivit, elatis moribus et inobedientiis colaphizes. Sed sciens quia virtus in infirmitate perficitur, libenter gloriabor in his, quæ infirmitatibus meis, aut a Deo per corporales molestias, aut a diabolo per tentationes, aut ab homine per quaslibet immissiones inferun‣ tur, ut inhabitet in me infirmo virtus Christi, qui

Admoneo etiam tuam dilectionem, ut cum sacræ Scripturæ verbis etiam sacras regulas, sicut a saneto Spiritu quo et sacræ Scripturæ sunt conditæ, intelligas quoniam qui sacræ legis verba non recie intelligunt, saluberrimum vini potum in veneni sibi poculum vertunt, ac per medicinale ferrum vulnere se mortali feriunt, dum per hoc in se sana perimunt, per quod salubriter abscidere sauciata debuerunt: C quos videlicet ad intellectum prayum intentio perversa non raperet, nisi prius superbia inflaret : dum enim se præ cæteris sapientes arbitrantur, sequi alios ad melius intellecta despiciunt : atque ut apud imperitum vulgus scientiæ sibi nomen extorqueant, student summopere et ab aliis recte intellecta destruere, et sua perversa roborare; quorum sapientia sicut novacula acuta facit dolum (Psal. L1); quia sicut novacula acuta sæpe assimilat se agere vultus nitorem, et genas vulnere suo sauciat, ita dolosa versutia dolo prava intelligentiæ vulnerat quos sano sensu sanare se simulat. Unde bene per prophetam dicitur: Secuerunt prægnantes Galaad ad dilatandum terminum suum (Amos 1). Quia nimirum hene dicta prave intelligentes, fidelium mentes, quæ jam aliquid de veritatis intellectu conceperant, perversa doctrina perimunt: et dum scientiæ sibi nomen extendunt, parvulorum corda jam de verbi conceptione gravida erroris gladio scindunt, et quasi doctrinæ sibi opinionem faciunt. Quibus primum necesse est ne inanem gloriam quærant ; quia si radix elationis absciditur, consequenter rami prava assertionis arefiunt. Nam catholici doctores, et Ecclesiæ sanctæ rectores, qui de hæresibus scripserunt, eos qui verba divini eloquii non recte intelligunt, vel non recte interpretantur, sed ad suos sensus illa allegorizant, in catalogo prave sentientium hæreticis connumerantes ascribunt.

« VorigeDoorgaan »