Pagina-afbeeldingen
PDF

est peccatum non ad mortem (I Joan. v, 16), dico ut A exuisti, sed eos prævaricatione potius nexuisti, vo

oretur pro eo. Est quidem peccatum ad mortem, in eodem peccato manentibus : est peccatum non ad mortem, ab eodem peccato recedentibus. Nullum est quippe peccatum, pro quo aut non oret Ecclesia remittendum, aut quod data sibi divinitus potestate discedentibus ab eo non possit absolvere, vel poenitentibus relaxare, cui dicitur : Quæcumque dimiseritis super terram, dimissa erunt et in cælis, et quæcunque solveritis super terram, erunt soluta et in lis (Matth. xviii, 18). Cum enim dicitur : Quæcumque solveritis, omnia quæcunque sint, et quantacumque sint, et qualiacunque sint, ex quocunque statu, vel ex quocunque lapsu comprehenduntur: veraci nihilominus eorum manente sententia, quæ numquam solvenda esse denuntiantur, in eodem tenore consistentibus, non etiam ab hoc eodem peccato postea recedentibus. Ex his igitur manifestissime claret de eadem tua subscriptione, in qua dicis: His, quin a te specialiter excerptis, sanctorum apostolicæ sedis Patrum decretis obtemperandum subscripsi. Quia si, ut supra dixi, et nunc iterum dico, Nicæno concilio, et aliis generalibus ac catholicis synodis, eorumque fixis et irrefragabilibus decretis, quæ apostolica sedes et cuncta Ecclesia catholica recipit, veneratur, et servat, contraria in aliquo sentis, vel teneri ac servari decernis, te tibique complices a catholica communione segregasti, et quando catholicæ observantiæ contrariis subscripsisti, sollicitus servare unitatem spiritus in vinculo pacis nequaquam in ista subscriptione fuisti. Et beati Leonis decernentis (epist. 59) : Quia in causis, quæ ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, nihil sine primatibus oportet impleri, non fuisti socius disciplinæ. Unde timendum est ut non sis etiam consors communionis suæ, a cujus communioiie si quod absit fueris alienus, cum his, quorum decreta

convelli fecisti, sicut ex sacris canonibus et decretis Romanæ sedis pontificum tibi scripto direxi, ac per hoc cum Ecclesia catholica communionem habere non poteris. Et non leve tibi ullo modo videatur quod supra ex verbis ejusdem beati Leonis posui, quibus dicit(epist. 84, ad Leonem Augustum): « Quæ patefacta sunt quærere, et quæ perfecta sunt retractare, et quæ sunt diflìnita convellere, quid aliud est quam de adeptis gratiam non referre, et ad interdictae arboris cibum improbos appetitus mortiferæ cupiditatis extendere ? » Sed cum magna cordis intentione considera, cui peccato peccatum quod admisisti diflinita convellens comparet, scilicet quod non nisi sanguine Filii Dei prævalet expiari, videlicet quod a primo parente commissum in omnes posteros pertransivit, sicut dicit Apostolus : Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccaium mors, et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12) : sicut et per te in omnes tecum subscribentes contra diffinita a sanctis Patribus peccatum pertransiit, qui te agente in hoc peccaverunt, quia in illa subscriptione non te penitus

lens me ostendere canonum prævaricatorem, qui quasi contra canones in tua parochia solvi quæ ligasti, et certans me nota damnationis inurere, quam conscientia tua nequibat effugere, et ideo plus veritus humanam verecundiam, ne vilis fieres ex his quæ perpere gessisti tuis subditis, quam reatum ante divinos oculos, quod humili resipiscentia corrigere poteras, ad illud argumentum te convertisti, ut hanc irregularem, imo tragoedialem subscriptionem excogitares, et hac adinventione Dominum ad iracundiam amplius provocares, et tecum alios necteres. Lege igitur in decretis Gelasii sententiam de Acacio, et de episcopis qui eum regulariter contendebant posse absolutum dicere, et eam tibi et his B quos tecum fecisti subscribere applica, et quid egeris recognosce. Et quod ibi de sede apostolica leges, de tua metropoli, quæ jussa sedis apostolicæ exsecuta est, dictum puta. Ait enim (Gelasius, epist. 11, in fine) : v ldeo cum sede apostolica minime congruel)ant, quia in sortem reciderant prævaricatoris Acacii, et illius se sine dubio pervidebant sententia consequenter adstringi, ob hoc eum videri nolebant esse damnatum, quia se cognoscebant in eadem prævaricatione esse damnalos, in qua hodieque manere persistunt. Sed sicut hi simili conditione constricti, complicem suum non possunt judicare non jure damnatum, neque rei reum possunt competenter absolvere : sic illo jusle prævaricatore damnato, ipsi quoque pari jacent damnatione prostrati, neque nisi resipiscentes inde poterunt prorsus absolvi; quia sicut per unum scribentem eorum omnium vulgata transgressio est, qui in eamdem perfidiæ reciderant actionem, sic in uno eodemque, qui pro omnibus scripserat, vel scribendo omnium prodiderat voluntates, transgressione punita, pariter quoque cum eodem, vel in eodem est complicum transgressio puuita cunctorum. » Et sanctus Hilarius in epistola de synodis, quam de exsilio ad Gallicanos misit episcopos, dicit : * Nihil, inquiens, mirum videri vobis debet, fratres charissimi, quod tam frequenter exponi fides coeptæ sunt : necessitatem hanc furor hæreticus imposuit, et necessitas consuetudinem intulit exponi fides, et expositis subscribi. Ubi enim sensus conscientiæ periclitatur, illic littera postulatur, nec sane subscribi impedit, quod salutare est confiteri. » Converte igitur oculos mentis tuæ ad actum tuum, quod irrationabiliter, et conlra auctoritatem atque sine ulla necessitate in hac praesumptiva subscriptione tua perpetrare non timuisti, et tibi subditos agere compulisti, ne furor uuus, etsi diverso modo, non diverso dolo, in hoc facto furori hæreticorum æquetur, qui illic litteram postulasti, ubi sensus conscientiæ non periclitabatur, et fecisti subscribi quod salutare non est confiteri, si tamen sacro Nicæno concilio, et Romanæ sedis pontificum decretis post Nicænum concilium habitis, et ex sacris canonibus promulgatis, in aliquo est contrarium, quod a tc et tuis complicibus

[ocr errors]
[ocr errors]

constat esse subcriptum. In quo pernicioso facto a A mentium Deus non. est, ut ])eatus dicit Gregorius.

te non leviter est erratum , in quem a beato Gelasio ostenditur transgressio punienda cunctorum, qui omnibus præscripsisti, et ab omnibus comministris tuis subscribi fecisti. Unde idem Gelasius dicit : « Quoniam idem ipse error, qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravæ communionis effecto, exsecrationem sui gestat et pœnam. » Et in epistola ad Anastasium ( epist. 10, sub medium ) : « Cum dicat Apostolus (Rom. 1 ), non solum qui non facienda faciunt reos videri, sed etiam qui consentiunt facientibus ? Proinde sicut non potest, perversitatis communicatore suscepto, non pariter perversitas approbari : sic non potest refutari perversitas complice sectatore perversitatis admisso. Legibus certe vestris criminum conscios, susceptoresque latrocinantium par judiciorum pœna constringit : nec expers facinoris æstimatur, qui ' licet ipse non fecerit, facientes tamen in familiaritatem foedusque receperit. » Et in edicto quinti concilii scriptum est: “ Miramur eorum dementiam , qui divinæ Scripturæ contraria agunt, evidenter dicenti (Sap. xiv), quia æqualiter horribilia sunt apud Deum impius et impietas ejus. Actio enim cum actore punietur. » Si autem similiter impietas hor

ribilis est Deo, et ille qui impie agit, certe sepa

ratus est talis a Deo, et anathemati juste sul)jicitur. Amathema enim nihil aliud significat nisi a Deo separationem, sicut in Veteri et in Novo Teslamento judicium de anathemate significat. In mente igitur habe scriptum a beato Paulo : Sic autem peccantes in fratres, et percutientes eorum infirmam conscientiam, in Christum peccatis (I Cor. viii). Graviter autem illi in Christum peccant, qui periculosissimo, et maxime detestando mendacio in religione mentientes, infirmorum conscientias percutiunt, de quibus specialiter scriptum esl : Perdes omnes qui loquuntur mendacium ( Psal. v ). Et in decretis apostolicæ sedis scriptum est : Quoniam quisquis schismatico assenserit, schismaticus esse negari non poterit. Schisma enim a scissura est animorum, ut catholici doctores dicunt, vocatum. Eodem enim cultu, eodem ritu credit ut cæteri, solo congregationis delectatur discidio, et schismaticus est, Jicet

[ocr errors]

sic credat ut catholica eredit Ecclesia, si in dogma- D

tibus ecclesiasticis ab Ecclesia se scindit catholica, cui quisquis assenserit, schismaticus esse negari non poterit : quod et si omnes sacerdotes et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non prævaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit. Quorum perditionem evidenter catholica demonstrat Ecclesia , quæ ut pro hæreticis, ita conjunctim et pro schismaticis, orat, ut ad fidei et pacis redeant unitatem, sciens hæreticos et schismaticos in hæresi ac schismate permanentes regnum Dei non intraturos: quia nisi ad judicium, in scissura

Deus quippe in unitate est, et illi ejus habere gratiam merentur, qui se ab invicem per sectarum scandala non dividunt. Unde per se Weritas admonet dicens : Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos ( Marc. ix). Ut quisquis habere sal sapientiæ studet, curet necesse esl quatenus a pace concordiæ nunquam recedat. Sed sunt nonnulli, qui dum plus sapere quam necesse est student, a proximorum pace resiliunt, dum eos velut hebetes stultosque contemnunt, sicut tu egisti, qui cum tuis complicibus, et tecum subscribentibus, a vinculo et unitate pacis ecclesiasticæ divisisti, contemnens auctoritatem tuæ metropolis, et contradicens atque resistens his quæ de Evangelica veritate et apostolica atque ecclesiastica auctoritate tibi et ecclesiæ Laudunensi metropolitana sollicitudine scripsi, et eadem catholicæ Ecclesiæ auctoritate, considerans periculum imminens, quod male ligasti pro officio loci mei dissolvi.

CAPUT XXXVII.

Ut non sit prudens apud semetipsum, et de discretione in pace temenda.

Unde, frater, et me et te moneo, ut attendamus quod Dominus per prophetam dicit : qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isa. v); et per Apostolum : Nolite prudentes esse apud vosmetipsos ( Rom. xii); et : Si quis se eristimat aliquid scire, nondum cognovit quomodo oporteat eum scire (I Cor. viii ); et : Si quis vult inter vos sapiens esse, stultus fiat ut sit sapiens, quia sapientia hujus mundi inimica est Deo (I Cor. iii); et per Jacobum apostolum monstrat : Quia superba et contentiosa sapientia terrena, animalis est et diabolica : sapientia autem quæ desursum est, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta , suadibilis, bonis consentiens (Jac. iii). Scientia etenim virtus est, humilitas custos virtutis, et miranda actio cum elatione non elevat, sed gravat. Qui enim sine humilitate virtutes congregat, in ventum pulverem portat, et unde aliquid ferre cernitur, inde deterius cæcatur. Hinc etiam scriptum est : Qui emittit fontes in convallibus (Psal. ciii); et : Convalles abundabunt frumento (Psal. Lxiv). A montibus namque aqua dilabitur, quia superbas mentes veritas doctrinæ deserit : sed fontes in convallibus surgunt, quia corda humilium verbum prædicationis accipiunt. Unde per se Weritas admonet dicens : Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos ( Marc. ix). Ut quisquis habet sal sapientiæ, studiose curet necesse est, quatenus a pace concordiæ nunquam recedat. Et ne in pace tenenda quis erret, per semetipsam veritas, cum terrenam pacem a superna distingueret, atque ad venturam discipulos ex præsenti provocaret, ail : Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. xiv); relinquo scilicet transitoriam, do mansuram. Si ergo in ea cor quæ relicta est figitur, nunquam ad illam quæ danda est pervenitur. Pax igitur præsens ita tenenoa est, ux diligitur, diligentis animus in culpa capitur: et dum nimis humanam pacem desiderat, pravos hominum mores nequaquam redarguit, et consentiendo perversis ab auctoris sui se pace disjungit, et dum humana foras jurgia metuit, interni fœderis disetissione feritur. Ilinc David, dum totum se ad foedera pacis internæ constringeret, testatur quod cum malis concordiam non teneret, dicens : Nonne qui te oderant oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam ? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi (Psal. cxxxviii). Inimicos etiam Dei perfecto odio odisse est, ad quod facti sunt diligere, et quod faciunt increpare, mores pravorum premere, vitæ prodesse. Pensandum est igitur, quando ab increpatione quiescitur, qua culpa cum pessimis pax tenetur, si Propheta etiam velut in hostiam Deo obtulit, quod contra se pro Domino pravorum inimicitias excitavit.

et diligi debeat et contemni : quae si immoderate A

CAPUT XXXVIII.

Ut sacræ Scripturae verba, et sacras regulas recte intelligat.

Admoneo etiam tuam dilectionem, ut cum sacræ Scripturæ verbis etiam sacras regulas, sicut a sancto Spiritu quo et sacræ Scripturæ sunt conditæ, inteMigas: quoniam qui sacræ legis verba non recte intelligunt, saluberrimum vini potum in veneni sibi poculum vertunt, ac per medicinale ferrum vulnere se mortali feriunt, dum per hoc in se sana perimunt,

per quod salubriter abscidere sauciata debuerunt : C.

quos videlicet ad infellectum pravum intentio perversa non raperet, nisi prius superbia inflaret: dum enim se præ cæteris sapientes arbitrantur, sequi alios ad melius intellecta despiciunt : atque ut apud imperitum vulgus scientiæ sibi nomen extorqueant, student summopere et ab aliis recte intellecta destruere, et sua perversa roborare ; quorum sapientia sicut novacula acuta facit dolum (Psal. li); quia sicut novacula acuta saepe assimilat se agere vultus nitorem, et genas vulnere suo sanciat, ita dolosa versutia dolo pravæ intelligentiæ vulnerat quos sano sensu samare se simulat. Unde bene per prophetam dicitur : Secuerunt prægnantes Galaad ad dilatumdum terminum suum (Amos 1). Quia nimirum bene dicta prave intelligentes, fidelium mentes, quæ jam aliquid de veritatis intellectu conceperant, perversa doctrina perimunt : et dum scientiæ sibi momen extendunt, parvulorum corda jam de verbi conceptione gravida erroris gladio scindunt, et quasi doctrinæ sibi opinionem faciunt. Quibus primuin necesse est ne inanem gloriam quærant : quia si radix elationis absciditur, consequenter rami pravæ assertionis arefiunt. Nam catholici doctores, et Ecclesiæ sanctæ rectores, qui de hæresibus scripserunt, eos qui verba divini eloquii non recte intelligunt, vel non recte interpretantur, sed ad suos sensiis illa allegorizant, in catalogo prave sentientium hæreticis connumerantes ascribunt.

CAPUT XXXIX. Ut ab eo removeat dolorem , a se ipso periculum, et ab utroque improperium.

Admoneo te paterna et fraterna dilectione, ut reAmoveas a me dolorem, a te periculum, et ab utrisque nostrum a plurimis illatum improperium. A me quidem dolorem, quia ut sanctus Gregorius dicit : « Minorem dolorem mala ingerunt, quæ ab extrameis inferuntur, plus vero in nobis ea tormenta sæviunt, quæ ab illis patimur , ιle quorum mentibus præsumebamus, quia cum damno corporis mala nos cruciant amissæ charitatis. » Hinc est enim quod de Juda traditore suo per Psalmistam Dominus dicit : Et quidem si inimicus meus maledicisset mihi, supportassem utique : et si is qui oderat me super me ma* gna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo. Tu vero homo unanimis dux meus et motus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Domini ambulavimus cum consensu (Psal. liv). Et rursum : Homo pacis meæ, in quo sperabam, et qui edebau panes meos ampliavit adversum me supplantationem (Psal. xl). Ac si de traditore suo apertis vocibus dicat : Transgressionem ejus tanto gravius pertuli, quanto hanc ab eo qui meus esse videbatur sensi. Omnes ergo electi , quia summi capitis membra sunt, caput quoque sunm in passionibus sequuntur, ut ipsos adversarios in sua morte sentiant, de quorum vita praesumebant, et tanlo eis crescat merces operis, quanto eis virtutis lucrum proficit et ex alienæ damno charitatis. Et quoniam minus jacula feriunt quæ prævidentur, et nos tolerabilius mundi mala suscipimus, si contra hæc per præscientiæ cfypeum munimur, eó ista de te tolerabilius porto , quo longe ante per prophetam a Domino dictum lego : Unusquisque, inquit, a provino suo se custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quua omnis frater supplantans supplantabit , et omnis amicus fraudulenter incedet, et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquetur (Jer. 1x). Et paulo post : In ore pacem cum amico suo loquetur, et occulte pomet ei insidias, numquid super his non visitabo, dicit Dominus ? (Matth. x.) Et per semetipsam Weritas dicit : Inimici hominis domestici ejus (Malac. ii). Et cum scriptum sit : Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem, quæ inter alia dicit : Honora patrem tuum et matrem tuam , requirent ex ore ejus , quia angelus Domini erercituum est (Exod. xx). Tu e contra, ne magnitudo miserationum Domini, quas de manu illius gratuita gratia sine merito ullo suscepi, extollat me, datus es mihi stimulus recognoscend;e infirmitatis meae , angelus Satanæ , ut me et matrem tuam IRhemorum metropolim , quæ te nutrivit , elatis moribus et inobedientiis colaphizes. Sed sciens quia virtus in infirmitate perficitur , libenter gloriabor in his, quæ infirmitatibus meis, aut a Deo per corporales molestias, aut a diabolo per tentationes, aut ab homine per quaslibet immissiones inferuntur, ut inhabitet in me infirmo virtus Christi, qui discordiæ, quam contra auctoritalem et rationem, conlraque salutem tuam erga me videris habere, a

perficit in infirmitate virtutem. Periculum quoque A diae livore insequimur, imitantes illum qui mori fraternæ dilectionis unanimitatem, quæ, ut supra A nibus Nicolaum ordinaverint, nec tamen dictis et

te quantocius amove : certissime sciens, quoniam .

quantislibet virtutibus polleas, spiritalis nullatenus fieri potes, si uniri per concordiana mihi et cæteris fratribus tuis neglexeris. Scriptum quippe est : Fructus Spiritus est charitas, gaudium, par (Galat. v) : qui autem servare pacem non curat, ferre fructum Spiritus recusat. Certus enim es, si sanum sapis, quoniam tandiu nullum boni operis Deo sacrificium immolas, quamdiu a proximorum charitate discordas : multo minus autem, si a dilectione mea discordas, qui te benigne nutriendum suscepi, orphauum dulci dilectione nutrivi, in clericum totondi, litteris per me et per quoscunque potui erudivi, per singulos gradus ad orJinem episcopatus Provexi, familiaritatem et dulcedinem dilectionis domni nostri regis tibi obtinui. Pensare enim cum magno timore debes quod scriptum est : Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quoniam frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offer munus tuum (Matth. v, 23). Ex qua scilicet pr;eceptione considerare debes, quaha intolerabilis ejus culpa monstratur, cujus hostia repellitur. Nam cum mala cuncta bonis sequentibus diluantur, pensandum nohis est quanta sint mala discordiæ, quæ nisi exstincta funditus fuerint, bonum sequi non permittunt: quia quælibet in nobis hona opera fuerint, si charitas desit, per malum discordiæ locus aperitur in acie, ut ad feriendum nos valeat hostis intrare. Ego, crede mihi, non tecum, sed cum tuis improj)abilibus moribus et actuum motibus, de quibus te sæpe et verbis et litteris reprehendi et castigavi, et ut doleo, dolui, discordiam habeo. Fac quod salubriter tibi cupio, et tuo convenit ministerio, et me placabilem ac præstabilem in cimetis habebis. Alioquin exspectabo, si per Dei gratiam verbum Domini, quod inter me et te adhuc laborat, tandem Irequiescere valeat. Si peccaverit, inquit, in te frater tuus, increpa illum : si pœnitentiam egerit, dimitte illi (Matth. xviii). Interim autem, donec hoc ver})um Domini inter me et te laborabit, utar continue salubris antidoti medieina contra mortiferum discordiae poculum mihi a te propinatum, quam Dominus et Salvator noster conscitis infirmitatis nostræ largiri dignatus est, dicens: Cum stabitis ad orandum, remittite si quid habetis adrersus aliquem in cordibus vestris, ut et Pater vester coelestis dimittat vobis peccata vestra (Murc. xi). Et scilicet Conditor noster, dum tale placitum nostræ mentis aspexerit, a peccato nos solvet, quia munus pro culpa sumet. Quod munus etiam holocaustum gratia Dei misericordis fiet. si fuerit simila oleo conspersa, et in zeli sartagine frixa : scilicet cum misericorditer eum d.ligiraus, et inter sacra pro eo oramus, quem zeli salutaris fervore insequi videmur, vel a quo invi

B

[ocr errors][ocr errors]

etiam pro inimicis venerat, et tamen positurum se animam pro amicis dicebat, ut profecto nobis ostenderet, quia cum diligendo lucrum facere de inimicis possumus, etiam ipsi amici sunt qui persequuntur. Quæ non ideo dico, ut persecutionem tuam in damnis temporalibus vel in contumeliis timeam, aut magnopere sentiam, quibus etiam etsi voles me nocere non potes : sed de illa persecutione dico, licet sim injustus, qui me veraciter et ex corde peccatorem profiteor, de qua beatus Petrus dicit: Quoniam inter quos Loth habitabat, iniquis operibus de die in diem ejus animam cruciabant (II Petr. 11), et de qua Apostolus recolens historiæ veteris: Quomodo, inquit, tunc is, qui secundum carnem erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc (Gal. iv). Quia, ut ita dicamus, ferrum nostræ animæ nequaquam perducitur ad subtilitatem acuminis, si hoc non eraserit alienæ lima pravitatis. CAPUT XL. Verum non esse quod dicere solebat, Hincmari consilio regem ipsi adversatum esse.

Et quia dictum est mihi, te plurimis solere dicere, quoniam quidquid tibi, de tuis hominibus, et de hominibus suis ad Laudunum directis, et de eo quod te commendavit Conrado, contrarium domnus noster rex egerit, hoc meo instinctu et consilio atque consensu egisse, tibi refero non esse verum, sicut et scriptis ad eumdem domnum nostrum regem, sed et ad alios inde in eodem tempore directis possum ostendere, et coram plurimis episcopis apud Pistas domno nostro regi dixi me audisse quod sic diceres, et idem domnus moster rex coram eisdem episcopis respondit, sicut et pro certo verum dixit, quod nec meo instinctu, nec meo consilio, neque meo consensu hoc egerit, licet quædam fuerint et sint, de quibus metropolitana auctoritate, vel synodali conventione, ac regia potestate corripi debueris atque debeas. Qiiae non ideo dico, ut me apud te excusare operæ pretium ducam, eum stultum esse majores nostri demonstrent, si eis placere quærimus, vel displicere timemus, quos bonorum judiciis non placere cognoscimus : sed ut in quibus ex veritate possum, quantum ex me est, quantumque sufficio, idoneum reddam bonum nomen, quod Apostolus etiam ab his qui foris sunt haebere jubet episcopum. Quia vero auctoritate divina regi obedire jubemur, ipsius jussione respondisse me ex Scripturis et sacris legibus atque sanctorum verbis tuis litteris ad eum directis non nego. ln qua responsione si quid perpere dixisse vel egisse me invenisti ostende, et aut rationabiliter sine contentione defendam, aut humiliter sine disceptatione recognoscam.

CAPUT XLI. Quod si cutpam agnosceret, pro divino timore indulgentiam expeteret.

C;eterum, si me contra auctoritatem et debitam dixi, te mihi reputasse audivi, egisse recognoscerem, quia dicente beato Joanne apostolo : Si confiteamur peccata nostra, fidelis et justus est Dominus, ut remittat nobis peccata nostra (I Joan. 1), et prima salutis spes est confessio, deinde dilectio, Quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. iv), non dimitterem quin inde salubrem indulgentiæ medicinam expeterem, non pro humano, sed pro divino timore, et fraterno amore, ac propria salvatione. Non enim perfunctorie nobis sacerdotibus legendum et tenendum est, quod etiam laicis et feminis Spiritus sanctus per beatum dicit Gregorium (homil. 52 in Evang.) : « Est ubi se quisque interroget, et in confessione Christi se veraciter probet. Veremur sæpe a proximis despici, dedignamur injurias verbi tolerare. Si contingat jurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere. Cor quippe carnale, dum hujus vitæ gloriam quaerit, humilitatem respuit : et plerumque ipse homo qui irascitur, discordanteum sibi reconciliari appetit, sed ire ad satisfaciendum prior erubescit. Pensemus facta veritatis, ut videamus quo jaceant nostrae pravitatis actiones. Si enim membra summi capitis sumus, imitari eum cui connectimur debemus. Quid namque ad nostræ eruditionis exemplum Paulus egregius prædicator dicit ? Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo (II Cor. v). Ecce inter nos et Deum discordiam peccando fecimus,

et tamen ad nos Deus suos legatos prior misit, ut C

nos ipsi qui peccavimus, ad pacem Dei rogati veniamus. Erubescat ergo humana superbia, confundatur quisque si non satisfaciat prior proximo, quando post culpam nostram, ut ei reconciliari debeamus, et ipse quoque qui offensus est legatis intervenientibus obsecrat Deus. »

CAPUT XLII.

De auferendo a nobis ambobus opprobrio a multis illato.

Aufer ergo, faciendo quæ debes, et quæ opto ac oro, et utinam dignus exaudiri fuissem, a me et a te opprobrium quod mihi a multis reputatur, quia talem, sicut et contra divinæ ordinationis dispositionem, et contra regem, et erga me, et erga Ecclesiam tibi commissam, et erga plurimos alios effectus es, episcopum ordinaverim. Sed qui mihi hæc reputant, non attendunt, quia non ut Judam electum praesenti iustitia, et ut per eum divina dispositio impleretur, Apostolum, sicut et Saul regem postea reprobatum, de quo scriptum est : Erat vir electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel •melior illo (I Reg. ix). Deus omnia sciens per providentiam ordinavit, et nil culpæ contraxit, qui peccare non potuit; sed ut homo nesciens quod futurum erat, te per improvidentiam ordinavi et divini judicii non injusti minister exstiti, quia sicut timeo aliis peccatis meis hoc esse promerui. Quanquam et sancti apostoli cum beato Stephano et aliis diaco

factis illius, improbabilibus postea comprobatis, per manuum suarum impositionem communicaverunt, quem ordinantes bonum crediderunt, et mansurum perpetuo in bonitate optaverunt : sicut nec Samuel culpam contraxit in ordinatione Saul, quem divina jussione a se ordinatum, et a Domino postea rejectum, sicut de te doleo, diutissime flevit, velut sacra narrat historia. Repulatur etiam mihi, quod te nepotem meum gratia propinquitatis'episcopum

ordinaverim. Quasi non et alii per me sint ordinati

episcopi, qui non sunt mihi carne propinqui, et nolunt attendere mihi hoc reputantes, quia non impedit ad quemquam ordinandum carnis propinquitas, si ordinandus fuerit electus et petitus secundum

B ecclesiasticas regulas. Non et Dominum, a quo et

per quem cœpit episcopatus, carne sibi propinquos legimus ordinasse apostolos. Sed licet in te nepote meo egerim unde gemo, quia nescio qualiter de hoc et de aliis meis factis, terribilis in consiliis super filios hominum in occulto suo judicio, qui posuit tenebras latibulum suum disponat : scio tamen omnipotentem advocatum , et misericordem judiceum meum, ante quem est omne desiderium meum, et cui gemitus meus non est absconditus. Si enim obaudieris monita beati Pauli Timotheo a se juvene ordinato episcopo directa, et a me et a te opprobrium tuæ ordinationis tolles, in quibus inter cætera dicit : Nemo adolescentiam tuam contemnat (II Tim. iv); id est, talem te exhibe, ut propter ætatis adolescentiam nemo te conlemptibilem habeat, quia cujus vita despicitur, restat ut et prædicatio contemnatur. Si hæc, frater, tibi in aliquo dura sunt, quæ non sunt dicta ea intentione, ut velim quod absit in aliquo tuam damnationem, vel dehonorationem, sed potius salutem et correctionem, attende quia, ut beatus dicit Gregorius, per amaruin poculum confectionis pervenitur ad effectum optatae salutis. Et Salomon dicit : Meliora sunt vulnera amici, quam odientis inimici oscuia (Prov. xxvii). Et Dominus dicit : Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. 111); et : Quem diligit Dominus, corripit : flagellat autem omnem filium quem recipit (Heb. xii).

CAPUT XLIII.

De sacrarum Scripturarum falsatione, et responso ejus ad litteras de Nevino. Qui canones sint reciiendi, et de imperitia et jactamtia ejusdem. De ertrico item, et de eo quod sæpe illum admonuit. Per plures denique audio te apud multos me infamare, quoniam sacras Scripturas soleam detruncare, et ad meum sensum inflectere. Quod ut pro certo adhuc credo nec in uno loco me egisse, si tamen hoc quod dicis poteris approbare, et si hoc ad approbationem volueris ducere, ostende coram quantis et quibus tibi libuerit, et aut patenter ostendam te mea verl)a hene non intelligere, aut ab aliquo illa falsata fuisse : et si forte me, quod dicis, si tamen dicis, egisse cognovero, quantocius corri

« VorigeDoorgaan »