Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

sedis, quæ in suis eidem præsedit vicariis, decreta sequentes videlicet ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos, ubi est major auctoritas, fuerit provocatum, non eis obsit, quorum fuerit soluta sententia, si convinci non potuerint, vel inimico animo judicasse, vel aliqua cupiditate aut gratia depravati, unde nobis et conscientia perhibet testimonium, et omnibus qui interfuerunt notum factum fuisse dignoscitur, quoniam illum servare quam judicare maluimus, si pro sacrorum canonum neglectu eorum judicio, per quos, Spiritu sancto inspirante, promulgati sunt, cum eo quem corrigere nequibamus damnari pariter non timeremus. Et idcirco nullo inimico animo, nulla cupiditate aut gratia depravati, flentes illius incorrigibilem secordiam et irrevocabilem pertinaciam, regularia in eum judicia exsecuti sumus, quæ ab eo suspendere diutius non præsumpsimus. Vestra etiam sapiens et summa auctoritas in decernendo attendet Apostolum docentem, quia quorumdam peccata præcedentia sunt ad judicium, quorumdam etiam et subsequuntur (1 Tim. v, 24). Quæ sicut beatus exponit Ambrosius (in Apolog. David, c. 6), ac si posita in bilance, in judicio sunt examinanda, utrum bona opera amplius pensando remuneranda precedant, et mala facta minima misericorditer dimittenda demonstrent, an male facta amplius pensando præcedant, ut mereantur damnationis judicium, et bona paucula suffocent. Quia et nos pro modulo nostro, non solum utilitatem, verum et noxietatem in Rothado cum factis suis pensavimus, et velut ficulneam infructuosam, terram rationalem diutius inutiliter occupantem, et etiam post plura tempora, pluresque admonitiones, quasi cophinos pinguedinis sibi appositos non recipientem, sed sterilem permanentem, non sine dolore cordis succidendum providimus.

quo potestatem, cui in omnibus sum, sicut rectum A demonstrant, Carthaginensis concilii, imo apostolicæ est, obedire paratus: sed quia summum auctoritati vestræ obsequium præstare me puto, cum ea quæ sentio, aut ad probationem, aut ad correctionem humiliter sapientiæ vestri magisterii pando, et Rothadi mores vobis intimare procuro, ne mea negligentia, qui eos novi, vos lateant, quatenus certius quod vobis placuerit de illo vestra auctoritas decernere valeat. Quem si nunc in depositione judicium vestrum manere decreverit, scimus de benignitate et modestia ac pietate filii vestri domni regis Caroli, quoniam quidquid de illo præfato filio vestro præceperitis, et rationabiliter poterit adimplere, sine ulla retractatione obediet. Sed et coepiscopi nostri de Ecclesiarum suarum stipendiis abundantissime illi impendent. Mea etiam exiguitas, sicut nunquam B ad retributionem mali propter contemptus et contumelias ab illo mihi illatas pervenire volui: ita quidquid benignitatis potero, libentissime abundantius etiam quam unquam fecerim, impendere procurabo. Si vero sine ulla satisfactione tam diutini contemplus sacrorum canonum, et sedis apostolicæ decretorum, ac suæ metropolis privilegii, atque synodalium judiciorum, quibus nec obedire, nec se obediturum de cætero profiteri vel subscribere voluit, et absque professione, vel subscriptione sua correctionis et obedientiæ, coram fratribus suis, quorum multoties regularia spreverat monita, cum inde pluraliter in Leonis et Gregorii epistolis relegatur. Si etiam, ut illa prætereamus, quæ ob sacerdotii verecundiam et opprobrium sæcularium, sequentes Africanum con- C cilium, nec ad notionem in synodum deduci permisimus, parvi pensis et sine aliqua correctione dimissis eis capitulis auctoritati vestræ sub fidei stipulatione directis, pro quibus fuerat judicatus ab episcopis, ad quorum judicium provocaverat, secundum expressa sacrorum canonum et apostolicæ sedis decreta, Coelestino dicente (epist. 2, episcopis per Apul. et Calab.): Quæ enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur? Me vestræ pietati placuerit illum restituere, ut primæ sedis et matris ac magistræ omnium Ecclesiarum pontificis, cunctorumque episcoporum patris atque magistri, regulare judicium ferre convenit, æquo animo feram. Credo tamen diligentis-D provocari. Qui numerus constitutus in duodecimo simam discretionem vestram provisuram contemptum ac contumaciam subjectorum erga prælatos suos, et libertatem impune delinquendi contra canones sacros, quæ hinc in nostris regionibus poterunt, ut quibusdam videtur, noxias vires accipere præsertim cum sapientissimæ auctoritati vestræ constet esse notissimum, demonstrare Sardicense concilium in septimo suo capitulo, qualiter dejecti et ad se clamantis episcopi restitutionis vel in depositione permansionis exsecutio, cum indemnitate simpliciter Judicantium, ab apostolica sede debeat celebrari. Quod et Innocentius, et Bonifacius, verum et Leo in decretis, et Gregorius evidentius in epistolis suis

[ocr errors]

Et cum hæc ita se habeant, aosque dubitatione confido, quia illud, quod in præfato Carthaginensis concilii capitulo sine ulla interpellatione subsequitur, decretum vestri moderaminis nequaquam præteriret: Sane, inquit (concil. African., can. 89), si ex consensu partium electi fuerint judices, etiam a pauciore numero quam constitutum est, non liceat

superiori capitulo demonstratus, et consensus partium expetitus, in dijudicatione Rothadi constat fuisse completus. Quorum et si judicium pro quacunque causa forte rationabiliore, et adhuc nobis incognita, vestræ summæ auctoritati, quam multa nobis occulta non transeunt, placuerit refragari, quia meum est mea vobis obediendo committere, et non judicia vestra discutere, sustinebo, et contra vestram restitutionem regularem, si forte in eo agenda visa fuerit (in qua vestra disponet auctoritas, qualiter isdem victor, ut solet, et voti compos quæ sunt episcopi de reliquo faciat), non recalcitrabo ducens pro magno, si a diutinis et multis

molestiis, quas ab illo et pro illo passus sum, jam A Treverensis, commissa fuit. Inter quas, Rhemensem

scilicet et Treverensem Ecclesiam (has enim duas tantum provincias Belgica regio habet), hæc semper distinctio fuit, sicut in ecclesiasticis monumentis invenimus, et vetustissimam consuetudinem semper obtinuisse comperimus, ut isdem episcopus non loci, sed dignitate ordinis prior secundum sacras regulas haberetur, qui foret in qualibet istarum Ecclesiarum metropoli antea ordinatus. Mihi vero necesse erit me taliter gerere, ne toties auctoritatis vestræ epistolas excommunicationes intentantes et objurgationes, quas raro et magna necessitate fiendas in apostolicorum virorum literis legimus, ferentes de reliquo accipiam, sicut istis temporibus, peccatis meis merentibus, frequenter accepi. Quoa si sanctitati vestræ placuerit, non vobis opus agere in postmodum erit, donec apostolica vestra jussio me inobedientem in aliquo contra regulas sacras per contemptum, quod absit, invenerit. Qui enim quare Dominus in Evangelio centurionis fidem laudet dicentis: Dic verbo et sanabitur puer meus (Matth. vIII, 8) intelligit, quam operatorium sit episcopi, imo sicut in Paulo in se loquentis Christi, quanto magis pontificis apostolicae sedis verbum, et quam obedienda sit ipsius præceptio, etiam sine ulla admirationis adjectione cognoscit. Quod et scientibus inculcare, et nescientibus intimare sapientibus et insipientibus debitores debemus episcopi: quibus si de reliquo verba iniquorum prævaluerint adversum nos, sicut jactitant proferentes, non erit necesse de provincialibus synodis, in quibus hactenus laboravimus, magnopere laborare: quippe quoniam erit et lex et spes sibi quisque. Quod quidem vestra humilitati meæ scripsit sublimitas, primo vos commotos esse ad Rothadi causam inquirendam cura, qua pro universis fratribus vestris constringimini, cum debita reverentia gratanter accepi, intelligens quia in numero fratrum nos qualescunque metropolitani computari debemus. Ea propter, sicut vestræ discretioni providendum est, ne subjecti episcopi a metropolitanis irregulariter condemnentur, ita nihilhominus providendum est, ut metropolitani a subditis suis episcopis non irregulariter contem nantur. Deinde quod perfectissime scripsistis secundo, quoniam sedem apostolicam Rothadus noD scitur appellasse, et ne videamini Ecclesiæ vestræ privilegiorum detrimenta diebus vestris æquanimiter tolerare, et hoc nihilominus a nobis et ab omnibus est rectissime suscipiendum, et solertissime conservandum. Quod et ego pro modulo meo, servandum esse volui et volo, et, favente Domino, in hac devotione manebo, sciens privilegium metropolitanæ sedis Rhemorum, cui me divina dignatio servire disposuit, in summo privilegio sanctæ sedis Romanæ manere, et privilegium esse sedis Romanæ, si sua auctoritate privilegium sibi subjectæ sedis fecerit vigere, et studuerit confir

tandem aliquando valeam respirare, et nunquam
mihi contingat ulterius contra illius inquietudines
inutiliter laborare. Et quod non solum ab ecclesia-
sticis personis, verum et multo magis etiam a sæ-
cularibus nostra judicia contemnuntur, et pro nihilo
ducuntur, dicentibus eis, et ad medium devocan-
tibus illa, quæ mihi vestræ auctoritati non sunt
ascribenda, ut non animum dulcedinis vestræ in
aliquo moveam, quod summopere cavere desidero.
Si qui in provincia nostra, quorum querela illo re-
stituto ad vos valeat pervenire, de majoribus causis
de cætero quædam commiserint, sicut de quibusdam
rebus frequentius quam in istis retroactis tempo-
ribus committuntur, ne a Deo damner silentio, eos
commonere studebo, et si corrigere se voluerint B
congaudebo, sin autem, ad vestrum eos judicium
provocabo. Qui si ire voluerint, vestra sancta sa-
pientia quid inde melius viderit decernere procu-
rabit. Si autem ire noluerint, facient quod sibi utile
judicaverint. Me utinam hinc a divina damnatione
sententia sancti Ambrosii liberet, qua dicit: Si, in-
quiens, quis potestatem non habet quem scit reum
abjicere, aut probare non valet, immunis est. Sic-
que, ut puto, quia in multis occupatus, et itineris
longitudine atque insoliditate obstrictus, de omni-
bus, antequam insolentiuni querela ad vos perve-
niat, ad apostolicam sedem referre non valeo, in-
firmitate gravatus, et gratias Deo termino jam vi-
cinus, potero præcavere ne a quocunque sanctitatis
vestræ animus erga me moveatur, ut aliqua mihi
excommunicatio intentetur. Et licet noverim se-
cundum Apostoli Evangelium, redditurum Domi-
num unicuique secundum opera ejus (Rom. 11, 6),
testimonium reddente illis conscientia, et inter se
invicem cogitationum accusantium aut etiam de-
fendentium, in die qua judicabit occulta hominum :
et ut Leo dicit: Si quid per servitutem nostram,
videlicet sacerdotalem, bono ordine et gratulando
impletur affectu, non ambigamus per Spiritum san-
ctum nobis fuisse donatum, et quod secus fuerit,
ratum esse non poterit: modis omnibus, quantum
ipse donaverit, a quo est omne datum optimum et
omne donum perfectum, providere studebo, ne a
communione sedis apostolicæ, quod absit, quolibet
modo extorrem me ultimus dies, qui mihi incertus
est, et subito venire potest, inveniat. Erit enim,
quamvis tardius quam necesse sit, quoniam ego
gravis peccator, gravi carcere corporis diu inclusus
teneor, merito in multis afflictus, providentissimo
Domino providente, et tempus et persona in Rhe-
morum Ecclesia, quando et in qua ab apostolica
auctoritate privilegium integratum sibi ex antiqua
consuetudine collatum et conservatum habebitur :
que nunquam excepto Romano pontifice primatem
habuit, nisi quandiu ejecto sine ullo crimine ab ea
suo pontifice Rigoberto violentia tyranni Milonis,
tempore Caroli principis pastore vacans, Bonifacio
apostolicæ sedis legato aliquandiu, sicut et Ecclesia

C

mare.

De co vero quod tertio oco ao medium devoca

B

quoniam prædictum hominem in sua fide acceperat, nullum malum haberet. Cui respondi, ut teneret ipsum hominem secum, ne interim ullum malum pateretur, donec ad cortem redirem, et quantum possem inde illum adjuvare curarem. Ipsum autem hominem nec tunc nec postea vidi, nec quo abscesserit cum episcopis audivi.

Quae idcirco sanctitati vestræ scribere studui, ut si aliquis malivolorum nostrorum more suo vobis quiddam sinistri ex hoc,suggerere voluerit, quid inde verum sit cognoscatis, et erga me vestrum animum non moveatis. Rationem denique, quam reddidi coram electis judicibus, de quibus per libellum provocationis ad electorum judicium fueram a Rothado impetitus, ipsi venerabiles episcopi vestræ auctoritati transmittunt. De gestis vero a Rothado post excommunicationem suam in provinciali synodo compilatis, quæ per vicinos nostros ad vos in derogationem nostram pervenisse audivimus, episcopi Rhemorum provinciæ per communes legatos nostros vestræ sanctitati quæ sciunt intimare curarunt.

stis, scribere aliud nihil præsumpsi, nisi quia causa A inde apud domnum nostrum regem adjuvarem, ut Rothadi a causis illorum, de quibus scripsistis, est pene in cunctis dissimilis. De eo quod tandem apostolica vestra benignitas indignitati meæ scribere est dignata, ut hæc vobiscum cogitem, et quod de Rothado decernitis approbem, et non ad mei injuriam id vos egisse aliquantulum autumem: quantum valeo totis medullis cordis, cum omni supplicatione et debita ac submissa humilitate, immensas gratiarum actiones sancto apostolatui vestro rependo, cum omni sinceritate animi rescribens, quia sicut mihi scribere dignati estis, ita per omnia credo. Et quia privilegium vestri summi pontificatus, ut condecet et omnes desideramus, evindicatum habetis, quod nemo nostrum contradixerat, in deductione Rothadi sicuti præcepistis ad vestram præsentiam, ut perdonare dignati estis, videre desidero, et visurum me esse confido, quia non aliud nisi ut supra monstravi, quod regulæ sacræ præcipiunt, et mihi petendum, et vobis concedendum est. Postulo videlicet, ut sic Rothado ab auctoritate vestra compassio exhibeatur, ut vigor ecclesiasticus non dissolvatur et sic vigor ecclesiasticus conservetur, ut debita misericordia et necessaria sufficientia ei non denegetur. Quatenus nec ipsius exemplo ad excedendum alii provocentur, nec quibus in istis regionibus, longius ab apostolica sede remotis, censuræ ecclesiasticæ moderatio est commissa, hinc, quod absit, conspiciant, unde aut negligentia, aut dissolutione tepescant, vel terminos quos statuerunt patres transgrediendi materiem se sumere posse dicant, quos, sicut intelleximus, nos hactenus servasse putamus. Vos videbitis quid inde facto melius erit, et nobis in judicio vestro videndum est quid Deus velit quoniam injusta esse non poterunt divina `judicia, quæ a soliditate confessionis apostolicæ petræ, adversus quam inferi portæ, id est suggestiones vel operationes pravæ, non prævalebunt, dictante justitia proferentur.

Item post aliquanta de promotione ipsius domni Hincmari ad episcopatum, quæ jam superius partim prænotata non curavimus hic iteranda. Denique præfato Ebone defuncto, Ecclesia sed et parochia nostra, secundum consuetudinem quam ex antiquo habuit etiam de his episcopis qui in episcopatu usque ad obitum in eadem Ecclesia non permanserunt, ipsius nomen inter sacrosancta mysteria in C episcoporum catalogo recitare pietatis gratia cœpit, et hactenus facit. Quod ego, ne scandalizarem devotos, quasi invidens saluti fraterna, maxime autem quiescentis in Domino animæ, qui non pro exorbitatione a catholicæ fidei sanitate anathematus, sed sua conscientia stimulante primum a seipso et postea a synodo, sed et apostolica sede damnatus exstitit, hoc prohibere sine apostolicæ sedis auctoritate nequaquam præsumpsi, dicente beato Coelestino papa, quia nefas est hæc pati religiosas arimas, quarum afflictione, qui membra nostra sunt, nos quoque convenit macerari. Nunc autem in epistolis sanctitatis vestræ, quas Engeluvinus diaconus nobis attulit, invenimus ut Teotgaudum et Guntharium in catalogo episcoporum non recipiamus. Et Antiochenum concilium, ut præmisimus, et melius ipsi scitis, de eo qui post damnationem juxta præcedentem consuetudinem episcopale præsumit ministerium, quod Ebonem fecisse non dubium est, rescribere mihi dignetur apostolica vestra auctoritas, utrum eumdem Ebonem inter episcopos in sacris dypticis in Ecclesia nostra nominare permittam, an ne de cetero in episcoporum catalogo nominetur prohibere debeam: quatenus vestra auctoritate fultus, quid in nostra Ecclesia inde sit observandum, sine ambiguitate decernentibus vobis demonstrem.

Epistolam, quam mihi auctoritas vestra cum obtestatione præcepit Rothado dirigere, domnus noster rex, filius vester, mox ut ad eum venit, per abbatem suum Rothado direxit. Rodulfus quoque ejusdem filii vestri domni nostri regis avunculus, tertio Idus nunc elapsi mensis Decembris a Ludovico Germaniæ rege revertens, cum valde vesperi a p corte regis nostri ad mansiones nostras super fluvium Ligerim, secus confinium regni Aquitaniæ festinarem, misit ad me hominem suum nomine Rodulfum, mandans quia præfatus rex Ludovicus quemdam hominem Rothadi, cum epistolis vestræ sanctitatis, manui et fidei suæ commisit, quatenus ita præsentiam domni nostri regis Caroli cum eisdem episcopis eum perduceret, ut nullum malum ei inferret. Est enim apud domnum nostrum regem idem homo accusatus, quod fraudatus sit res et thesaurum Ecclesiæ, et post perjurium inde commissum, fuga lapsus ad Ludovicum regem perrexerit. Unde idem Rodulfus petiit ut ego illum PATROL. CXXVI.

Cæterum Luido mihi dixit quod cum eo rationem

2

de damnatione et reclusione Gothescalci habuisse- A sum catholicis auribus displicere, revocare se a sua

opinione debuerat, nec ita Ecclesiæ præsules commovere, ut damnationis sententiam mereretur excipere. Quam utique, si in suo sensu voluerit permanere, nullus poterit relaxare. A qua damnatione si voluisset ad sensum catholicum resipiscere, paratus semper fui et sum, quoniam sic venerabiles judicaverunt episcopi, eum in catholicæ Ecclesiæ communionem recipere, sicut ei jubeo quæ sunt corpori necessaria ministrare.

[ocr errors]

Si autem vestra catholica sapientia vult scire quæ contra catholicam fidem ex veteri hæresi Prædestinatiana, quæ primum in Africa, postea in Galliis per idem tempus, quando et Nestoriana hæresis est exorta, et tempore Cælestini papæ, ipsius auctori

tis. Unde quoniam per alios jam audieram ad sanclitatem vestram verba venisse, misi auctoritati vestræ quædam ex verbis ct catholicorum sensibus in rotula, qualiter contra ipsius pestiferi hominis sensum sentiam, per Odonem episcopum, et nihil inde responsionis accipere merui. De quo nihilominus ut redderem rationem, quidam episcopi, quorum nihil de illo intererat, quoniam nec eos, ut ipsi manifestis indiciis prodiderunt, ad hoc charitas commovebat, nec auctoritas deducebat, me ad conciliabulum nuper Metis habitum, quod vocari synodum vetuistis, sicut intelligo, irregulariter quarto die antequam congregaretur, cum ego longius quam octoginta, et idem Gothescalcus plusquam centum millibus ab ipsa civitate disparati essemus, nihil me B tate, et instantia sancti Prosperi est revicta, dicere ante præmonitum per quemdam laicum hominem litteris vocaverunt. Et nunc ideo breviter de co sanctitati vestræ suggero, quoniam antequam ad episcopatus ordinem pervenirem, sicut abbas suus et monachi, inter quos fuerat conversatus, ei testimonium perhibent, in metropolis Ecclesiæ Rhemorum monasterio in Suessonica parochia, quod Orbacus dicitur, habitu monachus, mente ferinus, quietis. impatiens, et vocum novitate delectans, ac inter suos mobilitate noxia singularis, de omnibus quæ in his regionibus perverse tunc temporis sensa cognoverat, quædam sibi elegit capitula, ut novitate vocum innotesci valeret, utque simplicium et deceptorum sensus pervertere, et magistri nomen usurpando post se discipulos trahere, illisque qui ad sua vota prurientes auribus magistros sibi coacervare decertant, quærere indebite, quoniam legitime non poterat, simulatione vitæ religiosæ et doctrina præesse. Quique a Rhemorum chorepiscopo, qui tunc erat, contra regulas presbyter ordinatus, a monasterio irregulariter exiens, peragratis regionibus plurimis, et exitiosa semina sator pessimus seminans, tandem in Moguntina civitate habitæ synodo et Rabano archiepiscopo libellum sui erroris porrigens, damnatus ab omnibus Germaniæ episcopis, cum litteris synodalibus ad metropolim Rhemorum, cui jam auctore Domino præeram, est remissus. Postea autem a Belgica, Rhemorum ac Galliarum provinciarum episcopis auditus, et inventus hæreticus, quia resipisci a sua pravitate non D voluit, ne aliis noceret qui sibi prodesse nolebat, judicio præfatarum provinciarum episcoporum, in nostra parochia, quoniam Rothadus, de cujus parochia erat, illi nesciebat resistere, et novitates amans timebatur a nobis ne disceret prava sentire, qui noluit discere recta docere, neve idem Gothescalcus, cum aliis communem vitam ducens, errori suo faceret esse communes, monasteriali custodia mancipatus est, docente Apostolo: Hæreticum hominem post primam et secundam correptionem devita, sciens subversum esse hujusmodi et proprio judicio condemnatum (Tit. III, 10). Qui ut Leo papa de Eutyche dicit, cum videret insipientiæ suæ sen

C

videatur, de multis pauca vobis numero, sed non pondere, capitulatim significamus. Dicit, quod et veteres Prædestinatiani dixerunt, quoniam sicut Deus quosdam ad vitam æternam, ita quosdam prædestinavit ad mortem æternam. Dicit, quod et veteres Prædestinatiani dixerunt, quoniam non vult Deus omnes homines salvos fieri, sed tantum eos qui salvantur; omnes autem salvari quoscunque ipse salvare voluerit, ac per hoc quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius ut salventur. Quoniam si non omnes salvantur quos vult Deus salvos fieri, non omnia quæcunque voluit fecit; et si vult quod non potest, non omnipotens, sed infirmus est. Est autem omnipotens qui fecit quodcunque voluit, dicente Scriptura : Omnia quæcunque voluit Dominus fecit in cœlo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV, 6); et item: In voluntate tua, Domine, cuncta sunt posita, et non est qui possit resistere tuæ voluntati : si decreveris salvare nos, continuo liberabimur (Esiher x11, 9). Dicit, quod et veteres Prædestinatiani dixerunt, quod non pro totius mundi redemptione, id est non pro omnium hominum salute et redemptione Dominus et Salvator noster Jesus Christus sit crucifixus et mortuus, sed tantum pro his qui salvantur. Dicit quoquo modo, dispari traditione, sed pari errore, quod et veteres Prædestinatiani dixerunt, exponens sententiam apostoli Petri, eum qui emit eos negantes (II Petr. 11, 1). Baptismi, inquit, sacramento cos emit, non tamen pro eis crucem subiit, neque mortem pertulit, neque sanguinem fudit. Quod autem baptismi perceptio redemptio nuncupatur, doctor gentium manifeste fatetur: Nolite contristare, inquit, Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. iv, 30). At illa quæ propria et specialis est solorum omnium electorum, quam eis tantummodo crucifixus impertivit pius Redemptor ipsorum, sicut a præteritis, ita nimirum a præsentibus, natos et nascituros, vivos et mortuos, videlicet omnes pariter electos redemit, eruit, abluitque peccatis. Ipsi prorsus, ipsi sunt mundus pro quo passus est Dominus, ut ipse dixit : Panis quem ego dedero, caro mea al pro mundi vita (Joan. v1, 52). Et item alibi idem

abducere, verum et sciolos et incautos, atque zelum Dei sed non secundum scientiam habentes, in sententiam suam solitus erat traducere. Et non solum doctorum suorum doctor videri appetit, sed et hoc solerter satis intendit, ut secum loquentes vel in sermone capere valeat et si de veritate non poterit, invincibiliter sacramentis affirmare curabit, ea secum loquentes dixisse, quæ forte non dixerunt, ut ipse verax, et illi qui ei contradicunt probentur esse mendaces, et adversus suam doctrinam docentes.

EPISTOLA NI.

AD EPISCOPOS SYNODI SUESSIONENSIS.

De Vulfado el collegis, quorum judicium Nicolaus
papa jusserat in hac synodo renovari.
(Apud Sirmond.)

HINCMARUS, Rhemorum episcopus, REMIGIO, WENILONI, et cæteris archiepiscopis et episcopis, domni papa Nicolai auctoritate ad synodum, quo et exiguitatem meam cum coepiscopis nostris venire præcepit, in hanc Suessorum civitatem pro causa Vulfadi et collegarum ejus convocatis.

Gothescalcus scribit: Absit procul a me, ut vel A tare. Unde non solum idiotas in admirationem sui illud solummodo velim somniare, nedum semel susurrare, ut ullum eorum perpetualiter secum periturum antiquus rapere valeat anguis, pro quibus redimendis tam pretiosus Deo Patri Domini nostri Filii sui fusus est sanguis, Amen. Et item loquens ad Deum : ‹ Claret itaque satis aperte, quod nullus tibi perit, quisquis redemptus est per sanguinem crucis tuæ. Quod Prædestinatiani veteres non dixerunt, iste ut audacius ita perniciosius dicit, Deitatem sanctæ Trinitatis trinam esse. Sunt et alia quæ ipse et alii plures in istis partibus dicunt, quæ nobis sanæ fidei adversari videntur. Que dum per alium quam per vilitatem personæ meæ auctoritas vestra cognoverit, forte attendet solertius, et quæ inde timenda sunt docere studebit quantocius. Erit enim B in proximo inde necessitas: quia et si eorum corda in insania perversi sensus ebulliunt, orthodoxi tamen regis nostri tempore prava quæ sentiunt eloqui non præsumunt. Ita ut aperte videamus impleri quod scriptum est: Congregans sicut in utre aquas maris (Psal. xxx11, 7). Aqua enim maris sicut in uire congregata est, quia amara hæreticorum scientia quidquid hodie in isto regno filii vestri domni Caroli pravum sentit, in pectore comprimit, et aperte dicere non præsumit. Meam quoque exiguitatem et occulte canino dente corrodunt. Facile autem, adjuvante Domino, portare valebo. Quia et mihi paucum superest temporis spatium, et si inter filios Ecclesiæ, permittente Deo, in me acceperint potestatem corporaliter affligendi, divina gratia adjuvante, exercebunt patientiam. Sed etsi tantummodo male sentiendo adversabuntur, exercebunt quantulamcunque scientiam, et ut etiam inimici secundum præceptum Domini diligantur, exercebunt benevolentiam. Præfatum autem Gothescalcum, si vestra auctoritas mihi scripserit ut eum a custodia solvam, et aut ut ad vos eundi, ut per vos ejus doctrinam experiamini, aut ad quemcunque ex nomine designatum pergendi licentiam donem, quia ut melius ipsi scitis, sicut absolute quisque ordinari non valet, ita nisi ex ipsius consensu, cujus esse dignoscitur, certæ personæ commendandus, et ad certum locum monachus, vel quisque sub regula constitutus, a loco suo absolvi juxta regulas sacras non valet, ve

C

Si vobis visum fuerit per quoscunque ad rei notitiam, secundum seriem litterarum domni apostolici, canonice per ordinem cuncta quæ in suprascriptis fratribus gesta sunt, examinare et subtiliter investigare, ut quod justum et pium sensum fuerit de causa eorum sine contradictione, sicut idem domnus apostolicus et fraternitati vestræ et humilitati meæ scripsit, possitis perficere, devote ac libenter accipiam. Et si hanc quæ sequitur brevem responsionem, quantum ex me est, ad apostolica scripta videritis vobis sufficere, non ingratum forte habebitur, quod ad rem pertinentia succinctissime refero. Videlicet quia Rhemensis Ecclesiæ filii de collegio Vulfadi, ab Ebone post depositionem suam ordinati, non meo judicio, nec ab episcopis solummodo Rhemorum provinciæ, primum suspensi et postea dejecti, ut meo vel communi cum eis tantum placito, juxta Nicænos et Antiochenos canones (Nicæn. can. 5, Antioch. c. 4), humaniorem aut alteram suscipere sententiam valeant; sed prius suspensi, et processu temporis a synodo episcoporum quinque provinciarum, ad quam provocaverant, secundum decreta Innocentii

stris jussionibus nullomodo resultabo. Tantum ut Dad Rufum et Eusebium, inspectis quæ scripsit ad

auctoritatem vestram habeam, ne tantorum episcoporum judicium mea præsumptione parvipendere videat. Non enim illius delector, quam juste sustinet pertinaciter contumax, quantulacunque reclusionis molestia: sed doleo a qua revocari non potest perfidiam. Quem si cuicunque commendandum vestra auctoritas viderit, hoc in commendatione etiam providebit, ut cui commendabitur catholicus sit, et gravitatem ecclesiasticam, et vigorem ac Scripturarum scientiam habeat, quia non solum Scripturas ad suum sensum violenter inflexas, sed et catholicorum dicta detruncata per totum diem sine respiratione aliqua prævalet memoriter decan

Martianum, et juxta Zosimi successoris Innocentii decreta ad Patroclum Arelatensem episcopum et ad Massiliensem Ecclesiam (Innocent., ep. 21 et 22; Zozimus, ep. 6, 11 et 12), sed et alias plures Ecclesias, de his quos Proculus vitæ suæ conscius, datis litteris in abdicationem sui, per professionis atque subscriptionis suæ libellum sacerdotio submotus ordinavit, juxtaque sacros canones, et Leonis ac cæterorum Romanæ sedis pontificum decreta, quæ hic ponere prætermisi, et studio brevitatis, et ut vobis notissima, sunt judicati, et ab ecclesiasticis ordinibus dejecti, præjudicante Leone papa, atque dicente (epist. 1, ad episcopos Campania): Om

« VorigeDoorgaan »