Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

B

a sanctis Patribus promulgatas habemus, synodale A ctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in consultum, vel coepiscoporum provinciæ nostræ consilium vel consensum, non debeo exspectare, nec a regulis præstitutis ulla aut negligentia aut præsumptione discedere, nec etiam sedem apostolicam inde requirendo inquietare, dicat sanctus Innocentius scribens ad Macedones archiepiscopos atque episcopos inde quid sentiat (epist. 27): « Cum tradidisset epistolas, quin Vitalis archidiaconus, vestrarum portitor litterarum eas præcepi illico recenseri : in quibus multa posita esse pervidi, quæ stuporem mentibus nostris inducerent, facerentque nos non modicum dubitare, utrum aliter putaremus, an ita illa essent posita quemadmodum personabant. Quæ cum sæpius repeti fecissem, adverti sedi apostolicæ, ad quam relatio quasi ad caput ecclesiarum missa currebat, fieri injuriam, cujus adhuc in ambiguum sententia duceretur. Unde de quibus jam dudum scripsisse me memini, nunc iterare formam argumentis evidentioribus relationis vestræ percunctatio geminata compel lit. Et ad Felicem episcopum Nucerianum (epist. 3): Stupuimus prudentem virum de his voluisse consulere, quæ omnibus sunt certa ratione comperta. › Et sanctus Zozimus (epist. Hesychio): ‹ Sciet quisquis hoc postposita Patrum et apostolicæ sedis auctoritate neglexerit, a nobis districtius vindicandum, ut loci sui minime dubitet sibi non constare rationem, si hoc putat post tot prohibitiones impune posse tentari. Contumeliæ enim studio fit quidquid interdictum toties usurpatur. Et sanctus Cœlestinus quod et tu in tuis collectionibus, ut præmisimus, posuisti (epist. 11, episcopis Apul. et Calab.) Nulli sacerdotum suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare. Quæ enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum, pro aliquorum libitu, licentia populis permissa frangatur? Et post aliquanta Quæ enim sola admonitionis auctoritate non corrigimus, necesse est per severitatem congruentem regulis vindicemus. Et Leo (epist. 1, episcopis), quod iterare non piget: Omnia decretalia constituta, tam beatæ recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quæ de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. Et item idem Leo ad Leonem Augustum: Quæ patefacta sunt quærere, et quæ perfecta sunt retractare, et quæ sunt diffinita convellere, quid aliud est, quam de adeptis gratiam non referre, et ad interdicta arboris cibum improbos appetitus mortiferæ cupiditatis extendere? Et item idem sanctus Leo ad eumdem Leonem Augustum dicit (epist. 84) : « Quia de rebus et apud Nicæam, et apud Chalcedonem sicut Deo placuit diffinitis, nullum audemus inire tractatum, tanquam dubia vel infirma sint, quæ tanta per sanctum Spiritum fixit auctoritas. » Et Hilarus papa dicit (epist. 11, Verano): « Quia non minus in san

C

D

injuriam ipsius Domini prosilitur. Et Gelasius : Satis indignum est quemquam vel pontificum, vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere, satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiæ in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus Ecclesiæ totius posuit principatum. Et item ad universos episcopos per Dardaniam constitutos : Patres, inquit (epist. 11, in princip.), nostri, catholici videlicet doctique pontifices, in unaquaque hæresi quolibet tempore suscitata, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione catholica atque apostolica, secundum Scripturarum tramitem, prædicationemque majorum, facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum voluerunt deinceps firmumque constare, nec in eadem causa denuo quæ præfixa fuerant retractari qualibet recenti præsumptione permiserunt : sapientissime pervidentes, quoniam si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret Ecclesiæ constitutum, ac semper eisdem furoribus redivivis omnis integra diffinitio turbaretur. Nam si limitibus etiam præfixis positarum semel synodalium regularum, non cessant elisa pestes resump:is certaminibus contra fundamentum sese veritatis attollere, et simplicia quæque corda percutere, quid fieret si subinde fas esset perfidis inire concilium, cum quamlibet illa manifesta sit veritas, nunquam desit quod perniciosa depromat falsitas, et si ratione vel auctoritate deficiens, sola tamen contentione non cedens? Quæ majores nostri divina inspiratione cernentes, necessarie præcaverunt, ut contra unamquamque hæresim quod acta semel synodus pro fide, communione, et veritate catholica atque apostolica promulgasset, non sinerent novis post hæc retractationibus mutilari, ne pravis occasio præberetur quæ medicinaliter fuerint statuta pulsandi: sed auctore cujuslibet insaniæ ac pariter errore damnato, sufficere judicarunt, ut quisque aliquando hujus erroris communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus, quoniam manifeste quilibet, vel professione sua, vel communione posset agnosci. Et si volueris hoc tantum de suscitatis hæresibus intelligere, pariter quoque quod dicit intellige Auctore, inquiens, cujuslibet insaniæ ac pariter errore damnato, sufficere judicarunt, ut quisque aliquando hujus erroris communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus. Quæ enim major potest esse vesania, vel quis deterior error, aut gravius contra catholicam Ecclesiam schisma, quam sanctorum conciliorum et apostolicæ sedis decreta contemnere, et leges quas probat Ecclesia conculcare, et Christianam pietatem abdicare, et innoxios contra omnes leges divinas et humanas gradu ac communione privare, atque ex proprio crimine innocentes in mortis urgentis periculo per baptismi gratiam non subveniri, obeuntibus

[ocr errors]

:

res, communicatores' damnatæ semel pravitatis pari sorte censentur. › Et item : ‹ Inauditos, indiscussos, inconvictos non debere percelli, maxime cum novæ causæ et nova rerum facies appareret, ut rectores isti plebium repentinis incursionibus, pro mundanæ potentiæ voluntate, sacris dignitatibus privarentur, ex nulla veteri causa, ex nullo collegio reatus, nec participatione cujuslibet erroris jam ante damnati, teneri eos convincique consortes, ut tanquam ex præterita diffinitione judicarentur obstricti. › Sed et beati Gregorii condigna invectio ad Vitalianum episcopum Sipontinum memoriam meam non transiit, quando tuam alligationem, quinimo exsecrabilem maledictionem dissolvi, qua'idem beatus homo dicit

et petentibus communionis gratiam denegari, mortuis A lus ambigit Christianus, omnes complices, sectatosepulturæ humanitatem non tribui? «Quidquid ergo, inquit Gelasius, pro fide, communione, et veritate catholica atque apostolica majores nostri promulgaverunt, non siverunt novis posthæc retractationibus mutilari, ne pravis occasio præberetur quæ medicinaliter statuta fuerunt pulsandi: sed generaliter auctore cujuslibet insaniæ ac pariter errore damnato, sufficere judicarunt, ut quisque aliquando hujus erroris communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus, quoniam manifeste quilibet vel professione sua, vel communione posset agnosci. Et item idem Gelasius dicit (in commonitorio): Decessorem, inquiens, meum exsecutorem fuisse veteris constituti, non novæ constitutionis auctorem: quod non solum præsuli apostolico facere B (lib. vшn, epist. 9): « Si custos religiosi habitus, aut licet, sed cuicunque pontifici. Quia vero non vetera constituta retractari vel refragari liceat, sed de novis emergentibus rebus novæ constitutiones requiri debeant, quæ tamen evangelicæ veritati non habeantur contraria, nec decretis sanctorum adversa; idem sanctus Gelasius in decretis suis, his enumeratis qui diffinitione constituta viritim et per diversa tempora fuere damnati, hoc modo demonstrat (epist. 11, sub initium) Synodus, inquiens, semel gesta condemnans, quin præfatos, ulterius ad nova concilia venire non sivit, sed universos quocunque modo in has blasphemias recidentes tradito sibi limite synodali refutavit Ecclesia: nec unquam recte cessisse manifestum est, qualibet necessitate cogente, noviter quæ fuerant salubriter constituta temerasse. » Et post aliquanta: Quoniam idem ipse error, qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravæ communionis effecto, exsecrationem sui gestat et pœnam. Et item: Quia et nova in utroque pontifice causa esset exorta, et novam discussionem consequenter inquireret, ut sicut semper esset effectum, sacerdotali concilio de sacerdotibus judicia provenirent. Et item : ‹ Cum novæ essent causæ, nova debuit ecclesiastica provenire discussio. › Et item: Novæ certe erant causæ, et his consequenter nova synodus debebatur.› Et item : ‹ An hæc licuit sæculari potestati, et actis talibus Acacio consentiente, absque ulla synodo, quam ipsa rerum novitas exigebat, absque sedis apostolica consultatione perficere, et sedi apostolicæ non licuit, secundum tenorem synodi Chalcedonensis, in veteri utique causa, et veteri constituto, justa diffinitione damnata, inimicis synodi Chalcedonensis Acacium communicantem a sua communione depellere? Et item: Nec opus fuit nova synodo, cum veteris constituti sufficienter hoc forma præscriberet. Et item: Quæ congregatio facta pontificum, non contra Chalcedonensem, non tanquam nova synodus contra veterem primamque convenit: sed potius secundum tenorem veteris constituti particeps apostolicæ exsecutionis effecta est. Et item: dubium quod sicut in unaquaque hæresi, quod incessabiliter repetendum est, quia firmum esse nul

[ocr errors]

Nec

C

D

esse nosses episcopus, filiæ gloriosa memoriæ Tulliani magistri militiæ, te illic posito, nec projectis religiosis vestibus ad sæcularem reverti habitum, nec ad nos licuisset perversam epistolam destinare. Nam si, ut præfati sumus, sollicitus exstitisses, prius ad nos ultio mulieris pravissimæ quam culpa debuit pervenire. Et hinc ad Sergium defensorem (lib. eodem, epist. 10): «Si homo esses, aut discretionem aliquam habuisses, ita regularis disciplinæ debuisti custos existere, ut ea quæ illic illicita committuntur, ante vindicta corrigeret, quam ad nos eorum nuntius perveniret. Et post pauca: Nam si quolibet modo in hac re negligens vel lentus exstiteris, ita in te noveris districtissime vindicandum, ut quod ex te nescis, pœna possis reserante cognoscere: quia sicut diximus, si intellectum hominis habuisses, hæc quæ modo facere præciperis, a te debueramus etiam cum ultione ante facta cognoscere.› Quid etiam hinc sacri canones per singula concilia decernant, devitans prolixitatem, et quia notissima sunt, hic ponere prætermitto. Tantum de Carthaginensi concilio testimonium, quod et supra posui, unum pono, Gratus episcopus dixit (conc. 1, can. 13): Novellæ suggestiones, quæ vel obscuræ sunt, vel sub genere latent, inspecta a nobis formam accipient. Cæterum de quibus apertissime divina Scriptura sanxit, non differenda sententia est, sed potius exsequenda. Lege Breviarium Africæ provinciæ canonum, sedi apostolicæ missum, et ab eadem sede corroboratum, et hæc in fronte canonum ipsorum invenies.

CAPUT XXXV.

Quod apostolica sedes cum episcopis conjudicet, qui secundum canones judicant, et quod non bene intelligat, ut metropolitanus absque provincialium instantia causas non audiat.

Quicunque igitur primates provinciarum a Domino constituti, et apostolica auctoritate confirmati, sed et quique catholici episcopi, de certis et manifestis rebus, de quibus expressa judicia, et irrefragabiliter atque inconvulse conservandas diffinitivas habemus sententias, se cundum sacros canones, et decreta sedis Ro

sede posse resolvere, præcipue quem ejus sententia noverant obligatum, prævaricatoria absolutione non illum penitus exuerunt, sed se prævaricatione potius nexuerunt. Sed et quia Dominus ad quemdam dicit: Ex verbis tuis te judico (Luc. XXIV), licet in tuis compilationibus non mittere, sed potius omittere delegeris ex eorum verbis de quibus testimonia collegisti, quæ te mordere non ignorasti, unum pro omnibus quasi peremptorium edictum tibi proponam. Cum enim quædam posuisti de diverse collectis a Lucio papa ex diversis decessorum ac prædecessorum suorum dictis, interscripsisti: Similiter, inquiens, auctoritate fulti apostolica præcipimus, ut nullus metropolitanus, absque cæterorum omnium

manæ pontificum, quæque decernimus et judica- A qui nullatenus se noverant potiorem sibi sine prima mus, apostolica sedes, et catholica Ecclesia, apostolorum fundamento fundata super angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, in nobis pro patribus natis filiis, id est pro apostolis creatis episcopis, ut in ordinandis coordinat, ita et in decernendis canonice condecernit, et in judicandis conjudicat. Nos autem, qui sacros canones, et decreta sedis Romanæ pontificum sub ipsius apostolicæ petræ judicio exsequimur, nihil aliud quam juste judicantium fautores, et justorum judiciorum exsecutores, obedientiam sancto Spiritui, qui per eos locutus est, et sedi apostolicæ, a qua rivus religionis, et ecclesiasticæ ordinationis, atque canonicæ judicationis profluxit, dependentes existimus. Quoniam B comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum quicunque baptismo catholico baptizent, sicut ad Joannem Baptistam dictam est, ipse est Christus videlicet Jesus qui baptizat, et quicunque sacrifcent, ipse est sacerdos secundum ordinem Melchisedech, sempiternum habens sacerdotium, qui sanctificat (Joan. 1): quia ut sanctus Leo dicit (epist. 91): Si quid per servitutem nostram bono ordine et gratulando impletur effectu, non ambigimus per Spiritum sanctum nobis fuisse donatum, et operi nostro ipse Salvator intervenit, nec unquam ab his abest, quæ ministris suis exsequenda commisit dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Matth. xxvi). Et item Leo: De his qui in Nicæno concilio, suggerente sibimet sancto Spiritu, quia aliter credendum non est, mansuras C usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos in toto orbe terrarum in suis constitutionibus vivunt, et si quid usquam aliter quam illi statuere præsumitur, sine cunctatione cassatur. Et sanctus Augustinus dicit (De vera Relig. c. 31): ‹ Æternam legem mundis animis fas est cognoscere, non est fas judicare. In istis autem temporalibus legibus, quanquam de his homines judicent, cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutæ atque firmatæ, non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas. Non ergo ea, que per me qualemcunque metropolitanum, et primatem Rhemorum provinciæ, ad cujus curam, secundum sacros canones et decreta sedis Romanæ pontificum, sollicitudo pertinet totius provinciæ, sedes apostolica, D et sancti patres nostri, qui cum Deo in cœlo regnant, et in terris miraculis coruscant, quin ipse ut præmiseram Salvator noster dissolvit, ex his quæ provincialis episcopus contra diffinitivas sanctarum regularum sententias alligasti, quantacunque et qualicunque tua et complicum tuorum subscriptione potes ligare, nec ea, quæ secundum præfixas regulas a sanctis Patribus ligo, potes absolvere : quia ut Gelasius in decretis suis dicit, veluti potes in libro, quem tibi ante altare sanctæ Mariæ in die ordinationis tuæ commisi, relegere: Inferior potiorem absolvere non potest, potior autem inferiorem consequenter absolvit. Proinde inferioris loci pontifices,

audiat causas, quia irrita erunt, et ipse causam pro facto dabit putans te alligare onus grave et importabile, et imponere in humeros metropolitanorum, quod tibi conjunctim idem Lucius scripsit, digito luo movere noluisti. Ait enim consequenter sine ulla interpositione: Episcopi vero per singulas provincias observent, ne posteriores se prioribus suis præferant, nec eis inconsultis, nisi quantum ad propriam pertinet parochiam, aliquid agant: sed omnes de communibus eorum causis consonam sententiam proferant et determinent, quoniam aliter actæ nullas vires habebunt, nec ecclesiastica reputabuntur. › Quia igitur partim Lucius, et post eum plenius Antiocheni canones decreverunt (can. 9): Ut episcopus præter metropolitanum nihil agat, nisi ea tantum quæ ad suam parochiam pertinent, possessionesque subjectas, ut regat juxta reverentiam singulis competentem, et providentiam gerat omnis possessionis, quæ sub ejus est potestate, ita ut presbyteros et diacones ordinet, et singula suo judicio comprehendat, debes limate attendere quod dicitur: Presbyteros, inquit, et diacones ordinet, et non exordinet: quia quos solus episcopus ordinare potes, solus, nisi ut venerandi præfigunt canones, a sacris officiis submovere vel suspendere nequaquam potes. Et singula, inquit, non autem generalia, tuo judicio comprehendas, quem convenit nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciæ gerere, propter quod ad metropolim omnes undique qui negotia videntur habere concurrant. › Et Leo tibi dicit (ibid.) :

Quoniam in causis, quæ ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, nihil sine primatibus oportet impleri. Et Lucius tibi ante Leonem prædixit, quod et canones Africa provinciæ dicunt: Ne tuis prioribus inconsultis, nisi quantum ad propriam pertinet parochiam, aliquid agas, quoniam aliter actæ nullas vires habebunt, nec ecclesiasticæ reputabuntur. › Quia ergo illa quæ male contra evangelicam ve ritatem, et apostolicam auctoritatem, contraque saet apostolicæ sedis constitu tiones, sine concilio metropolitani, in quo tibi con sentire non debuit, sicut nec fecit, ligasti, secundum

crorum canonum

stram non redit quod vox divina præcipiens dicit : Gratis accepistis, gratis date? (Matth. x.) Cur non ante mentis oculos revocatis, quod templum Redemplor noster ingressus, cathedras vendentium columbas evertit, et nummulariorum effudit æs? Quinam sunt in templo Dei hodie, qui columbas vendunt, nisi qui in Ecclesia pretium de impositione manus accipiunt, per quam videlicet manus impositionem Spiritus sanctus cœlitus datur? Columba igitur venditur, quia manus impositio, per quam Spiritus sanctus accipitur, ad pretium præbetur: sed Redemptor noster cathedras vendentium columbas evertit, quia talium negotiatorum sacerdotium destruit. Hinc est quod sacri canones simoniacam hæresim damnant, et eos sacerdotio privari præcipiunt, qui de largiendis ordinibus pretium quærunt. Cathedra ergo vendentium columbas evertitur, quando hi, qui spiritalem gratiam venundant, vel ante humanos, vel ante Dei ocu los sacerdotio privantur. De hac agnitione et beatus Augustinus in libro de Pœnitentia dicit (cap. 3) :

Lucii verba nullas vires habent, nec ecclesiasticæ A poralia lucra cumulare. Cur ergo ad memoriam vereputantur, libere potui solvere quod non ficuit tibi ligare. Sed et hoc bene, ut patet, non intellexisti, et certum est quia non recto sensu posuisti quod Lucius dixit: ‹ Ut nullus metropolitanus absque cæterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas. Quia pro omnibus reprehensibilibus, quæ de te per omnium, ut ita dixerim, ora volitant, et ad me non pervenire non possunt, semper quando easdem reprehensiones tuas audiero, omnes episcopos provinciales, ut eas mecum audiant, congregare non possum. Si enim bene intellexisses Carthaginenses canones quibus dicitur (conc. Carthag. iv, can. 23): Ut episcopus nuliius causam audiat sine præsentia clericorum suorum, in hac de auditione sententia non errares: cum alio sensu acci- B piendum sit quod Jacobus dixit ad Paulum: Audient, quin Judæi, te supervenisse (Act. xx1); et Paulus de se: Audiant omnes gentes, et liberatus sum de ore leonis (11 Tim. Iv); et alio sensu quod dicit ad Corinthios Audio inter vos scissuras esse, id est schismata, et ex parte credo (1 Cor. 1). Et alio quod item ad eos dicit: Auditur inter vos fornicatio (I Cor. v); et Eli filiis suis: Non bona est fama, quam ego audio de vobis (I Reg. 11). Unde inteliigere debes, inter auditionem et auditionem vel audientiam esse differentiam, sicut et Scripturæ demonstrant. De audientia quippe Felix ad Paulum: Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint (Act. XXII); et canones: Non oportet negare audientiam roganti : et aliter intelligenda est auditio in eo loco ubi dicitur : Domine, C audivi auditionem tuam et timui (Habac. 1); et aliter ubi dicitur: Justus ab auditione mala non timebit (Psal. 11). Similiter differentiam intelligere debes inter nominationem, et nominationem atque cognitionem, ut item Paulus dicit: Si quis frater nominatur fornicator (I Cor. v); et Ecce ego Paulus dico vobis, Et veniam cito ad vos, si Dominus voluerit, el cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem (I Cor. Iv). Hinc sicut in legibus atque in canonibus invenitur, inter cognitionem quoque et ́agnitionem esse differentiam intelligere debes, sicut ostenditur in Africæ provinciæ canonibus, in quibus scriptum est (can. 71): « Quicunque ab imperatore cognitionem judiciorum publicorum expetiverit, honore proprio privetur. Sed et alibi iidem ac Sardi- D etiam non amplius quam dotem suam, id est mancenses canones glossam cognitionis exprimunt. Et sanctus Gregorius in homilia Evangelii differentiam agnitionis, quæ significationibus vel relatu percipitur, ut Paulus: Significatum est mihi de vobis ab his qui sunt Chloes (1 Cor. 1), et reliqua, a cognitione, quæ legali ac regulari judicio comperitur, demonstrat loquens ad episcopos de Simoniaca bæresi, quam si per cognitionem in personis certis compertus fuisset, sine judicio ecclesiastico non dimisisset. Vobis, inquit (Greg. hom. 17 in Evang.), sacerdotes, lugens loquor, quia nonnullos vestrum cum præmiis facere ordinationes agnovimus, spiritalem gratiam vendere, et de alienis iniquitatibus cum peccati damno tem

Plerique, inquiens, boni Christiani tacent, et sufferunt aliorum peccata quæ noverunt, quia documentis sæpe deseruntur, ut ea quæ ipsi sciunt judicibus ecclesiasticis probare non possint. Quamvis enim vera sint quædam, non tamen judici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur. Nos vero a communione quemquam prohibere non possumus, quam▾ vis hæc prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis, nisi aut sponte confessum, aut aliquo, sive sæculari, sive ecclesiastico judicio accusatum atque convictum. Quis enim sibi utrumque audeat assu mere, ut cuiquam ipse sit et accusator et judex? Non enim temere et quomodolibet, sed per judicium ab Ecclesiæ communione separandi sunt mali, ut si per judicium auferri non possunt, tolerentur potius velut palea cum tritico, usque ad ultimum ventilabrum, vel pisces mali cum bonis usque ad segregationem, quæ futura est in littore, hoc est in fine sæculi. De qua agnitione ad me perventa, bene reminisci potes me jam te commonuisse, quoniam per multos audivi, sed et usque ad aures domini regis pervenit, quia et de impositione manus in ordinatione ecclesiasticorum graduum, etiam a manu munera accipiebas, et de ecclesiarum datione, quæ

sum, quem sub immunitate, sicut in capitulis ecclesiasticis continetur, habent cum decima fidelium, præmia requirebas, et a diffamatis presbyteris, ne discuterentur, redemptionem accipiebas. Unde et ab ecclesiæ tuæ filiis isdem domnus rex veritatem audire quæsivit, et requisitionem, interveniente tali causa quæ nota est, prosequi destitit, tibique quam terribilius potui, interdixi, ut his facinoribus nullo modo communicares. Sed et ante altare sanctæ Mariæ, ante

quod episcopus es ordinatus, a me dictum audisti, et accepisti, si forte obaudisti, et mente condidisti, ut quod gratis accepisti, gratis etiam aliis secundum præceptum Domini dares (Matth. x): quia dextera

ex Evangelio, quid Redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus templum cathedras vendentium columbas evertit. Columbas enim vendere est, de Spiritu sancto, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Ex quo, ut prædixi, malo jam innuitur quid sequatur, quia qui in templo Dei columbas vendere præsumpserunt, eorum Deo judice cathedræ corruerunt. Qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur. Nam ipse quoque, qui præmio ad sacrum honorem perducitur, jam in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratior est aliis venundare quod emit; et ubi est quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis

ad pretium ordinantium, dextera est iniquitatis. Sed A foris quoque diu stare non poterit. Scimus quippe et quando hæc de te audivi, et a domno rege hæc requisisse cognovi, tibi et præscripta verba beati Gregorii dixi, et hæc quæ subsequuntur inculcare curavi, quibus in homilia Evangelii trigesima nona dicit : Ingressus, inquit, Dominus Jesus templum, cœpit ejicere vendentes et ementes de illo (Luc. XIX). Sicut templum Dei in civitate est, ita et in plebe fideli vita religiosorum. Et sæpe nonnulli religionis habitum sumunt, et dum sacrorum ordinum locum percipiunt, sanctæ religionis officium in commercium terrenæ negotiationis trahunt. Vendentes quippe in templo sunt, qui hoc quod quibusdam jure competit, ad præmium largiuntur. Justitiam enim vendere est, hanc pro præmii acceptione servare. Ementes vero in templo sunt, qui dum hoc persolvere proximo B date? (Matth. x.) Et cum primo contra sanctam Ecquod justum est nolunt, dumque rem jure debitam facere contemnunt, dato patronis præmio emunt peccatum. Quibus bene dicitur: Domus mea domus orationis est, vos autem fecistis illam speluncam latronum (Isa. LVI): quia dum nonnunquam perversi homines locum religionis tenent, ibi malitiæ suæ gladiis occidunt, ubi vivificare proximos orationis suæ intercessione debuerunt. Et item in homilia quarta: Gratis, inquit Dominus, accepistis, gratis date (Matth. x). Præsciebat namque nonnullos hoc ipsum donum accepti Spiritus in usum negotiationis inflectere, et miraculorum signa ad avaritiæ obsequium declinare. Hinc est enim quod Simon per impositionem manus edita miracula concupiscens, percipere donum Spiritus sancti pecunia voluit, scilicet ut deterius venderet quod male comparasset. Hinc de templo Redemptor noster flagello de resticulis facto turbas ejecit, cathedras vendentium columbas evertit. Columbas quippe vendere est, impositionem manus, qua Spiritus sanctus accipitur, non ad vitæ meritum, sed ad præmium dare. Sed sunt nonnulli, qui quidem nummorum præmia ex ordinatione non accipiunt, et tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur, atque de largitate eadem laudis solummodo retributionem quærunt. Hi nimirum, quod gratis acceptum est, gratis non tribuunt, quia de impenso officio sanctitatis nummum favoris expetunt. Unde bene cum justum virum describeret Propheta ait: Qui excutit manus suas ab omni munere (Isa. xxxIII). Neque enim dicit,qui excutit manus suas a munere, sed adjunxit, ab omni: quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus quippe ab obsequio est, subjectio indebite impensa, munus a manu, pecunia, munus a lingua, favor. Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit. Et in epistola ad Joannem Corinthiorum episcopum : Pervenit, inquit (lib. IV, ep. 55), ad nos, quod in illis partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perveniat. Quod si ita est, flens dico, gemens denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, PATROL, CXXVI.

clesiam simoniaca hæresis sit exorta, cur non perpenditur, cur non videtur, quia eum, quem quis cum pretio ordinat, provehendo agit ut hæreticus fiat? Quia igitur hanc nefandissimam pravitatem universalis damnat Ecclesia, hortamur fraternitatem vestram, ut tam detestabile et immane peccatum de locis omnibus, quæ sub se sunt, sollicitudinis suæ compescat omnibus modis instantia. Nam si quid tale deinceps fieri senserimus, jam non verbis, sed canonica ultione corrigemus, et de vobis, quod non oportet, aliud incipiemus habere judicium. Et hinc in multis epistolis suis ad multos episcopos terribilia et grandia scripsit, quæ per te in suis locis legere potes, et cavere debes. Dixi etiam tibi, quia C verba Dei, quæ sanctus Petrus apostolorum princeps, qui hanc hæresim in Simone mago damnavit, in omnes ex tunc et nunc, et usque in finem sæculi, veridica et valentia permanent. Et sicuti cum illo pecunia sua exstitit in perditionem, ita et omnes qui hinc munera dant vel accipiunt, nisi dignam inde poenitentiam egerint, in perditione et manent et sine fine manebunt. Et cum uterque sint hæretici, scilicet, et qui pro impositione manus pretium donant, et qui munus accipiunt, reatu tamen majore delinquit, qui potiore honore perfruitur, quia graviora facit vitia peccatorum sublimitas dignitatum. Et det Dominus ut non sint vera, quæ per multos ex hoc de te audio, et obtestor te per sanctam et inseparabilem Trinitatem, et per crucem et sanguinem Jesu Christi, Filii Dei vivi, ex quo, et a quo, et per quem omnis episcopatus ecclesiasticus cepit exordium, et per ipsum sanctum Spiritum, qui maxime in ordinationibus operatur, et per omnem sanctorum angelorum militiam, ac per sanctam omnium electorum Ecclesiam conscriptam in cœlis, et per futurum judicium, quo Christus veniet judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem, et reddere unicuique secundum opera sua, ut nec ipse, contra divinas et canonicas constitutiones, te huic Deo contrariæ negotiationi quolibet modo vel quacunque excogitata adinventione immisceas, nec alicui, quantum ex te est, et quantum ad te pertinet, immisceri consentias: imo tuis, quanta potes obtestatione, interdicere studeas

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »