Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

cusationis eorum subsequitur dicens: Descendam et A Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat,

videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint, an non, ut sciam (Gen. xx1). Dominus itaque omnia sciens, ut ex verbis sancti Gregorii præmisimus, et alii catholici doctores exponunt, judicandi nobis modum proponit, ut quæ non sunt manifesta non judicemus, et quæ manifesta sunt sine tarditate et hæsitatione aliqua judicemus, sicut supra ex verbis beati Ambrosii apostoli sententiam exponentis ostensum est: Cognito, inquit, opere pellendum peccantem fuisse de coetu fraternitatis dicit Apostolus. Omnes enim crimen ejus sciebant, in qua re neque testibus opus erat, neque tergiversatione aliqua poterat tegi crimen. >

CAPUT XXX.

Qua ratione solvi queant excommunicationes non legitimæ, et de iis qui injuste excommunicant. Quibus sententiis sanctarum Scripturarum, el sacrorum canonum, atque decretorum sedis Romanæ pontificum, fultus atque suffultus, et sicut adhuc in processu ostendam, metropolitana auctoritate, exsecrabilem atque exitiabilem, non excommunicationem, sed maledictionem tuam, in eos jaculatam, qui non accusati, nec confessi, nec convicti, nec etiam a te fuere secundum Domini jussionem commoniti, ac de his pro quibus eos excommunicaveras, sicut non solum mihi, sed et pene omnibus in Rhemensi provincia erat notum, innoxii, et tanti simul a sacro officio et sacra communione, atque a socie

aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat. Aliter enim maledictum profertur judicio justitiæ, aliter livore vindictæ. Contra maledictum quippe livore justitiæ depromptum, voce Pauli prædicantis admonemur, qui ait : Benedicite, et nolite maledicere (Rom. xi, 14); et rursum dicit: Neque maledici regnum Dei possidebunt (1 Cor. vi, 10). Nam et sancti viri, cum maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed ex justitiæ examine erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foras exsurgentia quia maledicto debeant ferire cognoscunt, et eo in maledicto non peccant, quo ab interno judicio non discordant. Tu vero a judicio justitiæ in tuis maledictionibus discordasti, qui non B judicio justitiæ, sed livore vindictæ, et causa injuriarum tuarum eas protulisti, non videns quoniam a te irregulariter maledictos sacri canones non vetant ab aliquo episcopo regulariter recipi, multo magis autem ab eo qui tibi præest innuunt eos debere absolvi. Scriptum est enim in Carthaginensi concilio. Augustinus episcopus legatus provincia Numidiæ dixit (can. 9)Hoc statuere dignamini, ut si qui forte merito facinorum suorum ab Ecclesia pulsi sunt, et sive ab aliquo episcopo vel presbytero fuerint in communionem suscepti, etiam ipse pari cum eis crimine teneatur obnoxius, refugientes sui episcopi regulare judicium. » Et item (can. 29): « Qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, sive episcopus, sive quilibet clericus, et tempore excom

tate Ecclesiæ catholicæ, solo tuo furore et causa C municationis suæ ante audientiam communionem

tuæ injuriæ, ad multorum exitium fuere depulsi, irritam et nullius momenti esse decrevi : præsertim cum sacræ regulæ nulli in mortis urgente periculo constituto baptisma denegari, nulli poscenti ultimam pœnitentiam et viatici muneris communionem interdici præcipiant, nulli etiam sepulturæ humanitatem abrogari permittant, et in tua parochia nemo in necessitate mortis ab eis quorum interest baptizari, neno communionis gratia reconciliari, neino sepeliri cum debita commendatione poterat, si ministri Ecclesiæ suis forent privati ministeriorum officiis. Et tua ligamenta non fuerunt sanctæ Ecclesiæ alligationes, sed tuæ maledictiones. Unde beatus Gregorius respondens Petro interroganti: Nunquidnam válde esse grave credimus, si fortasse cuilibet exagitati iracundia maledicamus? › In libro Dialogorum dicit (lib. 1 Dialog., cap 15): «Pensa, inquiens, quam gravis est culpa quæ separat a regno vitæ, cum Paulus dicat: Neque maledici regnum Dei possidebunt (1 Cor. vi, 10). ‹ Et interroganti eidem Petro: Quid si homo non fortasse ex malitia, sed ex linguæ incuria, maledictionis in proximum jaculatur vernum? respondit: Si apud districtum, inquiens, judicem, Petre, otiosus sermo reprehenditur, quanto nagis noxius? Pensa ergo quantum sit damnabilis qui a malitia non vacat, si et ille sermo pœnalis est qui a bonitate utilitatis vacat. Et in libro Morajum (lib. iv, cap. 6): ‹ Sciendum est, inquit, quod

D

præsumpserit, ipse in se damnationis judicetur protulisse sententiam. Sentisne quid audis? intelligisne quæ legis? Hi enim sacri canones eos ab aliis recipi prohibent, qui merito facinorum suorum ab Ecclesia pulsi sunt, et qui refugiunt sui episcopi regulare judicium, et qui pro suo neglectu excommunicati sunt, et ante audientiam tempore excommunicationis communionem præsumunt. Laudunenses autem clerici, nec pro suo neglectu excommunicati a te fuerunt, nec regulare judicium refugerunt, nec ante audientiam et cognitionem communionem contra regulas præsumpserunt. Regula quippe, unde et qualiter quique excommunicari debeant, nobis est manifeste deprompta, dicente Domino: Si peccaverit in te frater tuus, et reliqua usque dum dicitur, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Amen dico vobis, quæcunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo (Matth. xvII). Et hac regula, atque hoc regulari judicio, canonicoque ordine, ab Ecclesiae communione medicinaliter, usque dum convertantur et ad poenitentiam redeant, separatos constat rata a Deo prolata sententia: Quæcunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo (ibid.). Et sacri canones taliter a propriis episcopis abjectos vel excommunicatos, vel si dubium fuerit utrum taliter necne abjecti vel excommunicati fuerint, interim non recipi ab aliis præcipiunt, si ante per finitimos episcopos, vel per electos aut deputatos judices,

causæ eorum finiri nequiverint, donec in provinciali A sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec

inventus est dolus in ore ejus, qui cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur non comminabatur, tradebat autem judicanti se injuste (I Petr. 11). Et Paulus: Benedicite, et nolite maledicere, non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto (Rom. x). Et hinc per semetipsam Veritas dicit : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. v). ‹ Virtus, inquit Gregorius (hom. 35 in Evang.), est coram hominibus adversa tolerare, sed virtus coram Deo diligere: quia hoc solum Deus sacrificium accipit, quod ante ejus oculos in altari bonæ operationis flamma charitatis incendit. › Et Dominus illos dicit beatos, qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. v); non propter nequitiam, nisi forte per ipsam persecutionem convertantur ad correctionem, et consequantur purgationis beatitudinem. Tu autem, si contra leges divinas et humanas in te quiddam a quocunque exstitit perpetratum, mihi hoc notum facere, et per aliquod temporis spatium patienter debueras exspectare, usque dum inde cum fratribus et coepiscopis nostris salagerem, sicut etiam egeram, et non tuas molestias aliorum perditionibus vindicare. Et si forte, quærens resistendi suffugia, et potius perniciosum factum tuum elegeris defendere, quam recognoscere atque corrigere, objicere mihi volueris quod Innocentius ad Macedones scripsit episcopos dicens (epist. 29, sub finem): Sed ut sæpe accidit, quoties a populis aut

synodo, quo metropolitanus antistes probaverit,
discutiantur, et regulariter sententiam communiter
inventam abjecti suscipiant, sicut Nicæni canones
aperte demonstrant dicentes (can. 5): ‹ Hi qui
abjiciuntur, ab aliis non recipiantur. Requiratur
autem, ne pusillanimitate, aut contentione, aut alio
quolibet episcopi vitio, videantur a congregatione
seclusi. Manifestum est enim, quoniam dubia vel
obscura jubentur requiri, non certa vel manifesta.
Et Antiochenum concilium (can. 6): Communione,
inquit, privatus a proprio episcopo, non ante reci-
piatur ab aliis, donec proprio reconcilietur episcopo,
aut occurrens ad synodum quæ congregatur, pro se
satisfaciat, et persuadens concilio sententiam susci-
piat alteram. Et Sardicenses canones (can. 17): B
Ille, inquiunt, episcopus, qui juste aut injuste eum
abjecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur,
ut vel probetur sententia ejus a plurimis, vel emen-
detur. Scilicet ut discussione facta de ante dubiis
et obscuris, sententia rationabiliter dicta probetur,
vel irrationabiliter prolata emendetur. Et hoc de
ano, vel duobus, aut tribus, decem quoque, vel
viginti, aut triginta, et de dubiis vel obscuris servari
patienter aliquo modo poterat. At ubi manifestissime,
sicut omnibus constat esse notissimum, sine aliqua
ratione, vel culpa abjectorum, contra omnem aucto-
ritatem, trecenti, vel quadringenti, sive quingenti,
solo tuo furore, et causa injuriarum tuarum abjecti
erant, in quorum abjectione, ut beatus Augustinus
dicit (epist. 50), non hujus aut illius hominis erat Ca turba peccatur, quia in omnes propter multitudi-

periculum, sed populorum strages jacebat in perdi-
tione, etiam qui in tuis injuriis non peccaverunt,
sed potius doluerunt, pro quibus illi abjecti erant,
cui Christiano servari usque ad examinationem,
sicut de dubiis et obscuris et nihil periculi habenti-
bus, videri debuerit? Maxime erga non peccantes in
tuis injuriis, sed dolentes: cum Deus hanc retribu-
tionem modis omnibus detestetur, cum retribuuntur
mala pro bonis (Psal. xxxiv). Non ergo ante cogni-
tionem, sicut Sardicenses canones jubent (epist. 50),
sed post manifestam cognitionem, præfatos clericos
a te naledictos communioni regulariter sociavi. Et
si forte aliquid rationis vel auctoritatis haberet quod
fecisti, ubi tantorum populorum strages et pericula
imminebant, detrahendum foret, ut idem beatus D
Augustinus demonstrat, aliquid severitati, ut majori
bus malis sanandis subveniret charitas quæ cooperit
multitudinem peccatorum. Et si tantum in eos,
qui auctores vel patratores injuriarum tuarum erant,
maledictiones tuas jaculando exereres, forte portari
ab aliis poterant, usque dum synodali conventu tibi
demonstraretur te contra rationem egisse, docente
beato Petro apostolo: Hæc est enim gratia, si propter
conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens injuste.
Quæ enim gratia si peccantes et colaphizati sufferlis?
Sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia
apud Deum. In hoc enim vocati estis, quia et Christus
pussus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut

nem non potest vindicari, inultum solet transire, priora ergo dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine præcavendum; › rejicio tibi, ut vel in populos, aut in turbam peccantem; et non in populos et in turbam innoxiam, has maledictiones tuas exercres, qui nulli maledicere, etiam in te peccanti, minime autem non peccanti, præciperis. De alligatione autem episcopali, quod nobis satis tremendum, et cavendum, atque observandum est, sanctus Gregorius in homilia Evangelii vigesima sexta dicit: Sæpe in ligandis ac solvendis subditis pastor suæ voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur. Unde fit ut ipsa hac ligandi et solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non pro subjectorum moribus exercet. Unde recte per prophetam dicitur: Mortificabant animas quæ non moriuntur, et vivificabant animas quæ non vivunt (Ezech. x11). Non morientem quippe mortificat, qui justum damnat et non victurum vivificare nititur, qui reum supplicio absolvere conatur; ac sæpe agitur, ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat. Non igitur novum, sed veterum regularum constitutum est, quod egi in absolutione a te maledictorum: quia ut Gelasius de suo decessore dicit: Non novæ constitutionis auctor, sed veteris sum exsecutor. Sicut Carthaginenses canones manifeste demonstrant dicentes (can. 5): Novellæ suggestiones, quæ vel obscuræ sunt, vel

sub genere latent, inspecta a nobis formam acci- A lorum principis auctoritate decernimus, triginta pient cæterum de quibus apertissime divina Scriptura sanxit, non est differenda sententia, sed potius exsequenda. Proinde quod in laicis reprehenditur, id multo magis in clericis oportet prædamnari. Universi dixerunt, Nemo contra prophetas, nemo contra Evangelium facit sine periculo. Et post pauca

dierum spatio sacra te communione privatum, ab omnipotenti Deo nostro tanti excessus veniam cum summa pœnitentia ac lacrymis exorare. Quod si hanc sententiam nostram te cognoverimus implesse remissius, non jam tantum injustitiam, sed et contumaciam fraternitatis tuæ cognoscas juvante Domino severius puniendam. › Et item alibi (lib. 11, ind. 11, epist. 7) : « Quod si contra hæc quæ statuimus quolibet tempore, qualibet occasione, vel subreptione venire tentaveris, sacra scias te communione privatum, nec eam te, excepto ultimo vitæ tuæ tempore, nisi cum concessa Romani pontificis decernimus jussione percipere. Hæc enim consona sanctis Patribus diffinitione sancimus, ut qui sacris nescit

Reliqua vero, quæ vel facta vel dicta superius comprehensa sunt, vel aliis conciliis conscripta, quæ secundum legem inveniuntur, custodire nos oportet. Si quis vero statuta supergressus corruperit, vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus est, honore privetur. Universi dixerunt, Placet, placet. › Et post istam synodum, Chalcedonense celebratum concilium dicit (can. 1): Regulas sanctorum Patrum B obedire canonibus, nec sacris administrare, nec

per singula nunc usque concilia constitutas proprium
robur obtinere.decrevimus. Et item post aliquanta
(can. 10) Eos vero qui ausi fuerint post diffini-
tionen magnæ et universalis hujus synodi, quidquam
ex his quæ sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta
synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. › ‹ Et
hic si objicere mihi volueris quod supra dixi de ca-
pitulo hujus synodi a sede apostolica non recepto,
refero tibi ut legas superius, et videas quantum
dixi, quod de eodem capitulo sedes apostolica
non recipiat, scilicet, Si adversus ejusdem provin-
ciæ metropolitanum episcopus vel clericus habet.
querelam, petat sedem regiæ urbis Constantinopoli-
anæ, et apud ipsam judicetur. Et adhuc tibi refero,
quia idem concilium hoc quod de Constantinopoli- C
tana sede petenda dixit, non prohibuit, sed conces-
sit in hoc autem supposito capitulo dixit, Qui
ausi fuerint ex his quæ sunt prohibita perpetrare.
Quia igitur constat in his te inimico animo judicasse,
et cupiditate vincendi depravatum fuisse, secundum
Carthaginenses canones, obest tibi tua soluta senten-
tia. Et quoniam in rotulis tuis, domho regi et mihi
per comministros Ecclesiæ tuæ directis, multoties ac
multipliciter ad confirmandas tuas sententias, cum
sacris canonibus, et decretis apostolicae sedis pon-
tificum, etiam legales sententias catholicorum impe-
ratorum posuisti, proponam tibi legalem sententiam
Justiniani catholici imperatoris, quam probat et ser-
vat Ecclesia catholica, qua constitutione CXVIII, ca-
pitulo CCCCXLI, decrevit : Ut nemo episcopus, nemo
presbyter excommunicet aliquem antequam causa
probetur, propter quam ecclesiastici canones hoc
fieri jubent. Si quis autem adversus ea excommuni-
caverit aliquem, ille quidem qui excommunicatus
est, majoris sacerdotis auctoritate ad gratiam sanctæ
communionis redeat, is autem, qui non legitime
excommunicavit, intantum abstineat a sacra com-
munione tempus, quantum majori sacerdoti visum
fuerit, ut id quod injuste fecit, ipse juste patiatur. Et
hine sanctus Gregorius ad Joannem episcopum in-
juste excommunicantem inter cætera scripsit di-
cens: Cassatis prius atque ad nihilum redactis præ-
dictæ sententiæ tuæ decretis, ex beati Petri aposto-

D

communionem capere sit dignus altaribus. ›

CAPUT XXXI.

De eo quod parvulos, qui sape discrimine mortis periclitantur, baptizari prohibuit.

Denique sicut in petitione mihi ab ecclesia Laudunensi data continetur, causa injuriarum tuarum parvulos baptizari, qui sæpe discrimine mortis periclitantur, prohibuisti. In quo capitulo Pelagius et tu facti estis, ut ex majori parte egregius poeta dicit:

Ambo errore pares, quamvis diversa sequentes. Pelagius docuit parvulos recentes ab uteris matrum non baptizandos in remissionem peccatorum, quia nihil trahebant ex Adam, quod lavacro regenerationis expiaretur, certans ostendere nos vacue a Christo redemptos, contradicente sibi Apostolo: Per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransivit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v). Et tu sciens verum esse quod Dominus dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum cœlorum (Joan. 1), præcepisti non baptizari in tua parochia parvulos, etiam in mortis periculo constitutos, ne salvari valerent, cum scriptum sit : Non venit filius hominis animas perdere, sed salvare (Luc. 1x), obvians etiam decretis Siricii, Leonis, Gelasii, et Africani concilii, sicut jam tibi scriptis non solum semel sed et secundo mandavi. Unde quia ex integro jam tibi illa decreta scripto direxi, breviter tibi quædam exinde commemoro. Nam de infantibus baptizandis, qui necdum baptizati noscuntur, quoties necessitas exegerit, regula ecclesiastica per beatum Siricium est prolata, cujus regulæ conclusio constat hoc modo (epist. 1, Himerio): « Nunc præfatam regulam omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicæ petræ, super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, soliditate divelli. Et sanctus Leo: In mortis periculo, in obsidionis discrimine, in persecutionis angustiis, in timore naufragii, nullo tempore hoc veræ salutis singulare præsidium cuiquam denegari decrevit. Et Africanum

[ocr errors]

concilium, sed et idem sanctus Leo (epist. 92, Ru- A gatur? › satis mirari non valeo, quomodo teipsum stico): Etiam eis infantibus, de quibus non inveniuntur certissimi testes, qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per ætatem de traditis sibi sacramentis idonei respondere, absque ullo scrupulo eos baptizandos esse jusserunt. Et sanctus Gelasius (Ivo, p. 1, cap. 252): ‹ Etiamsi necessitas extrema compulerit, a laicis Christianis hujusmodi baptizari debere ostendit. ›

CAPUT XXXII.

De eo quod pœnitentiam et viaticum morientibus dari vetuit.

nescire, et tam grandem causam, sicut contra decreta
Coelestini egisti, oblivisci valens, inter cætera in tuo
pitaciolo verba ejusdem Coelestini papæ ponere
ausus fuisti. Quæ, etsi in professionis tuæ decreto
a te subscripto hanc beati Coelestini sententiam
decretalem præscripsisti, non solum suo, sed et tuo
judicio, te secundum sacros Carthaginenses canones,
honore privasti, qui dicunt (can. 13): ‹ Si quis
contra suam professionem vel subscriptionem vene-
rit in aliquo, ipse se honore privabit. Fecisti
enim quod Patrum regulis obviat, cum pœnitentes,
contra decreta Coelestini, et cæterorum pontificum
Romanorum, atque contra sacros canones, ad pœni-
tentiam suscipi, et morientibus viatico munere sub-
veniri prohibuisti, et pro tuo libitu usurpata a te
sententia, decretalium normam constitutorum fre-
gisti. Sed forte noluisti intelligere illa constituta
tuos esse canones, et ob id in tuo pitaciolo misisti :
Nulli sacerdoti liceat canones ignorare, omittens
quod ibi habetur suos. Non igitur radendum, vel
omittendum est pronomen suos, de verbis Cœlestini :
quoniam canones et Patrum regulæ canones et regu-
læ sunt sacerdotum, eo modo sicut lex Moysi di-
citur et lex Judæorum, de qua Dominus ad Ju-
dæos: In lege, inquit, vestra scriptum est (Joan. vIII),
et de eis iterum: In lege eorum scriptum est (Joan. xv).
Aut ergo quilibet non est sacerdos, et sui non sunt
canones aut qui sacerdos est, sui sunt canones. Non
ut sicut Judæi legem, eosdem canones pro suo libitu
ad suum sensum inflectant, sed ut sensum eorum
præceptis obediendo accommodent : quatenus eorum
præcepta sequendo, gressus rectos faciant pedibus
suis, et de Scripturarum lumine promulgatos lucer-
nam eos ponant actionibus suis, ut possint dicere
cum Psalmista: Lucerna pedibus meis verbum tuum,
Domine, et lumen semitis meis (Psal. cxvin). Si
aliqua etiam tortitudo sensibus, vel præceptionibus,
atque actionibus suis inesse videtur, eorum regulis
corrigatur, et ad ea quæ sentienda, tenenda, et se-
quenda sunt dirigatur. Lege igitur decreta Siricii,
et ejusdem Cœlestini, et sacros canones, et invenies
te contra illorum decreta, imo contra evangelicam
veritatem, et apostolicam auctoritatem, ausu nefa-
rio talia prohibuisse, sicut semnel, et secundo jam
tibi scripsi. Sed forte hæc, et ea quæ dicimus esse
canones, tenere non vis pro canonibus, sed illa de
quibus tua commenta finxisti. Ideo peregrino sensu
Coelestini verba interposuisti. Reduc tauren ad me-
moriam quæ in eodem tuo pitaciolo ex verbis Co-
lestini posuisti: Quæ, inquiens, sola admoni-
tionis auctoritate non corrigimus, necesse est per
severitatem congruentem regulis vindicemus. Per
totas hoc ergo, que propriis rectoribus carent,
ecclesias volumus innotescat, ut nullus sibi spe
aliqua forsitan blanditus illudat. › Quapropter obser-
vandum tibi est de cætero, ne per ipsas regulas
judiceris, quas de verbis sancti Coelestini tuis col-
lectionibus immisisti, sicut et ego servare studui

In eo vero capitulo, quo ultimam pœnitentiam denegari, et viatico munere subvenire morientibus B contra Nicænos et Africanos canones, et decreta Siricii, et Innocentii, atque Cœlestini, necnon et Leonis, vetuisti, sicut Innocentius, et cæteri doctores catholici ostendunt, Novati hæretici, licet diverso itinere, sed non diverso discrimine, sequipes exstitisti. Novatiani enim dogmatizant recipi non debere lapsos ad pœnitentiam atque communionem et tu sciens, juxta Nicænos canones, quovis tempore non esse denegandam pœnitentiam et communionis gratiam postulanti, causa injuriarum tuarum præcepisti, sicut in petitione a Laudunensi Ecclesia mihi porrecta continetur, etiam in exitu mortis positis pœnitentiam et communionis gratiam denegari, ne permittente Salvatore nostro a perpetuo exitio vindicari valerent, cum per se de se Veritas C dicat: Venit filius hominis quærere et salvare quod perierat, qui non venit justos sed peccatores vocare in pœnitentiam (Luc. XIX), multis voce Domini reclamantibus sanctis et Ecclesiæ catholicæ doctoribus ut præsidium regenerationis, ac pœnitentiæ, sacræque communionis, in mortis periculo positis et petentibus a quoquam nullatenus denegetur. Unde tibi ex integro quid sacri Nic.eni canones, quid sanctus Siricius, quid sanctus Innocentius, quid sanctus Coelestinus, quid sanctus Leo decreverint, tibi scribere studui, sed et judicium, quod de hæc contemnentibus sanctus Leo protulerit, præfatis subjunxi, tibique mandavi. Ait enim (epist. 1) Ne quid vero sit quod prætermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta, tam beatæ D recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quæ de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. › Unde quia ignorare non potes quid sanctus Colestinus prædecessor beati Leoniз decreverit, cujus decretorum partem tuæ collectioni interposuisti, quibus dicit: Nulli sacerdoti suos liceat canones Ignorare, nec quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare : quæ enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu, licentia populis permissa fran

vunt: quisquis ergo aliud sapit, anathema sit. › Imitare igitur sanctum David, qui audiens a Nathan propheta de peccato quod fecerat, ex cordis intimo dixit: Peccavi Domino (11 Reg. XII); et item: Quia percussit cor suum, eo quod fœdasset vestem Christi Domini (I Reg. XXIV). Et vestis Domini est Ecclesia, de qua scriptum est: Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris (Isa. XLIX, 18). Et Apostolus: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. 111, 27). Percute pectus tuum, quia percussio pectoris ostendit contritionem cordis, et dic cum profusis lacrymis : Peccavi Domino, ut merearis audire, Dominus transtulit peccatum tuum, non morieris (11 Reg. xii).

CAPUT XXXIII.

De eo quod sepulturam mortuis in parochia sua denegari præcepit.

quod præcepit, scilicet notum faciens quæ servare A primum est Nicænum, religant, aut ligare quos soldebeat ecclesiæ Laudunensi. Et quoniam, ut supra ostendi, verba beati Gregorii a proprio eorum sensu, quantum ex te fuit, alienasti, et imposturasti, atque detruncasti, ut anathema, quod in eodem capitulo convenienti sensu miserat, ad eos quibus non convenerat retorqueres, tibi scribere dignum duxi, quod de anathemate in synodica epistola, quam secundum morem, in ordinationis suæ exordio patriarchis, Alexandrino scilicet, Antiocheno, Hierosolymitano, et Constantinopolitano direxerat, scripsit (lib. 1, ep. 24) Præterea, inquiens, quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem, sicut sancti Evangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipere et venerari me profiteor: Nicanum scilicet, in quo perversum Arii dogma destrui- B tur, Constantinopolitanum quoque, in quo Eunomii et Macedonii error convincitur, Ephesinum etiam primum in quo Nestorii impietas judicatur, Chalcedonense vero, in quo Eutychis, Dioscorique pravitas reprobatur, tota devotione complector, integerrima probatione custodio, quia in his, velut in quadrato lapide, sanctæ fidei structura consurgit. Et cujuslibet vitæ atque actionis existat, quisquis eorum soliditatem non tenet, etiamsi lapis esse cernitur, tamen extra ædificium jacet. Quintum quoque concilium pariter veneror, in quo epistola quæ Ibæ dicitur erroris plena reprobatur, Theodorus personam mediatoris Dei et hominum in duabus subsistentiis separans, ad impietatis perfidiam cecidisse convincitur, scripta quoque Theodoriti, per quæ C beati Cyrilli fides reprehenditur, ausu dementiæ prolata refutantur. Cunctas vero quas præfata veneranda concilia personas respuunt respuo, quas venerantur amplector: quia dum universali sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis præsumit aut solvere quos religant, aut ligare quos solvunt. Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit. Quisquis vero præfatarum synodorum fidem tenet, pax ei sit a Deo Patre per Jesum Christum Filium ejus, qui cum eo vivit et regnat consubstantialiter Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia sæcula sæculorum. Amen. Et sacrum Nicænum concilium dicit (can. 15): De his, qui ad exitum veniunt, etiam nunc lex antiqua regularisque servabitur, ita ut si quis egreditur e corpore, ultimo et necessario D viatico minime privetur. Quod si desperatus et consecutus communionem, oblationisque particeps factus, iterum convaluerit, sit inter eos qui communionem orationis tantummodo consequuntur. Generaliter autem omni cuilibet in exitu posito, et poscenti sibi communionis gratiam tribui, episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit. Ecce audisti, frater, quod sacri Nicæni canones generaliter omni cuilibet in exitu posito, et poscenti communionis gratiam, non denegari, sed per eamdem communionem obeuntem absolvi præcipiunt. Et ecce audisti decernentem beatum Gregorium: Quisquis præsumit, aut solvere quos præfata concilia, quorum

In eo vero capitulo, quo sepulturam mortuis, sicut in petitione a Laudunensi ecclesia mihi porrecta continetur, denegari jussisti, nimia inhumanitate contra sacras historias sacrosque canones agere non erubuisti, cum sicut in historia veneranda libri Regum legimus etiam eorum corpora, qui ad consultum Domini propter peccatum Saul, ob quod facta est fames in diebus David tribus annis jugiter, crucifixi fuerant, laudabiliter custodita legamus a concubina Saul, ne lacerarentur ab avibus per diem, neque a bestiis per noctem, Donec stillaret aqua super eos de cœlo (11 Reg. xx1). Sicque sepulta sunt cum ossibus Saul et Jonathæ. Et in Evangelio legimus, quia petente Joseph, Pilatus jussit reddi corpus Domini (Matth. xxvii, 58), quem quasi nefarium petentibus Judæis crucifigi adjudicavit; unde et cum iniquis, secundum Scripturam, deputatus est (Isa. LII, 12). Et Judæi, ne remanerent etiam sceleratorum corpora in cruce die sabbati inhumata, obtinuerunt a Pilato ut frangerentur eorum crura, el tollerentur (Luc. xx1, 38). Et antiquorum patrum regulæ, etiam eorum corpora, qui sibi quolibet modo mortem intulerint, vel qui pro suis sceleribus puniuntur, ad sepulturam, licet sine hymnis et psalmis, deferri præcipiunt, et non sepultura in ventre matris omnium, id est terræ, carere etiam talium cadavera præceperunt. Si vere utique justitiam loqueris, juste judica, fili hominis, et vide si secundum præfatas regulas ac leges, metropolitana auctoritate pontificium habuerim hæc corrigere, quæ contra sacras regulas præsumpsisti.

CAPUT XXXIV.

Quod in rebus certis et definitis, nec synodus convocanda, nec sedes apostolica inquietanda sit, sed quæ statuta sunt observanda.

At si tu in contumacia tua, et in contemptu med permanere delegeris, et quæ hinc vera sunt profiteri nolueris, quia de certis et manifestis causis, quæ in nullo nobis sunt dubia vel obscura, de quibus diffinitivas sententias, quæ nulla possunt ratione convelli

« VorigeDoorgaan »