Pagina-afbeeldingen
PDF

sub genere latent, inspectæ a nobis formam accipient : cæterum de quibus apertissime divina Scriptura sanxit, non est differenda sententia, sed potius exsequenda. Proinde quod in laicis reprehenditur, id multo magis in clericis oportet prædamnari. Universi dixerunt, Nemo contra prophetas, nemo contra Evangelium facit sine periculo. » Et post pauca : « Reliqua vero, quæ vel facta vel dicta superius comprehensa sunt, vel aliis conciliis conscripta , quæ secundum legem inveniuntur, custodire nos oportet. Si quis vero statuta supergressus corruperit, vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus est, honore privetur. Universi dixerunt, Placet, placet. » Et post istam synodum , Chalcedonense celebratum concilium dicit (can. 1) : • Regulas sanctorum Patrum per singula nunc usque concilia constitutas proprium robur obtinere.decrevimus. » Et item post aliquanta (can. 10) : « Eos vero qui ausi fuerint post diffinitionem magnæ et universalis hujus synodi, quidquam ex his quæ sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. » « Et hic si objicere mihi volueris quod supra dixi de capitulo hujus synodi a sede apostolica non recepto, refero tibi ut legas superius, et videas quantum dixi, quod de eodem capitulo sedes apostolica non recipiat, scilicet, Si adversus ejusdem provinciæ metropolitanum episcopus vel clericus habet querelam, petat sedem regiæ urbis Constantinopoli*anæ, et apud ipsam judicetur. » Et adhuc tibi refero, quia idem concilium hoc quod de Constantinopolitana sede petenda dixit, non prohibuit, sed concessit : in hoc autem supposito capitulo dixit, Qui ausi fuerint ex his qu;e sunt prohibita perpetrare. Quia igitur constat in his te inimico animo judicasse, et cupiditate vincendi lepravatum fuisse, secundum Carthaginenses canones, obest tibi tua soluta sententia. Et quoniam in rotulis tuis, domino regi et mihi per comministros Ecclesiæ tuæ directis, multoties ac multipliciter ad confirmandas tuas sententias, cum sacris canonibus, et decretis apostolic;e sedis pontificum, etiam legales sententias catholicorum imperatorum posuisti, proponam tibi legalem sententiam Justiniani catholici imperatoris, quam probat et servat Ecclesia catholica, qua constitutione cxviii, ca

pitulo ccccxli, decrevit : Ut nemo episcopus, neino I)

presbyter excommunicet aliquem antequam causa probetur, propter qiiam ecclesiastici eanones hoc fieri jubent. Si quis autem adversus ea excommunicaverit aliquem, ille quide:n qui excommunicatus est, majoris sacerdotis auctoritate ad gratiam sanctæ communionis redeat, is autem, qui non legitime excommunicavit, intantum abstineat a sacra communione tempus, quantum majori sacerdoti visum fuerit, ut id quod injuste fecit, ipse juste patiatur. Et hinc sanctus Gregori::s ad Joannem episcopum injuste excommunicantem inter cætera scripsit dicens : • Cassatis prius atque ad mihilum redactis prædictæ sententiæ tuæ decretis, ex beati Petri aposto

A lorum principis auctoritate decernimus, triginta dierum spatio sacra le communione privatum, ab omnipotenti Deo nostro tanti excessus veniam cum summa pœnitentia ac lacrymis exorare. Quod si hanc sententiam nostram te cognoverimus implesse remissius, non jam tantum injustitiam, sed et contumaciam fraternitatis tuæ cognoscas juvante Domino severius puniendam. » Et item alibi (lib. ii, ind. 11, epist. 7) : « Quod si contra haec quæ statuimus quolibet tempore, qualibet occasione, vel subreptione venire tentaveris, sacra scias te communione privatum, nec eam te, excepto ultimo vitæ tuæ tempore, nisi cum concessa Romani pontificis decernimus jussione percipere. IHæc enim consona sanctis Patribus diffinitione sancimus, ut qui sacris nescit

B obedire canonibus, nec sacris administrare, nec communionem capere sit dignus altaribus. »

CAPUT XXXI.

De eo quod parvulos, qui saepe discrimine mortis periclitantur, baptizari prohibuit.

Denique sicut in petitione mihi ab ecclesia Laudunensi data continetur, causa injuriarum tuarum parvulos baptizari, qui sæpe discrimine mortis periclitantur, prohibuisti. In quo capitulo Pelagius et tu facti estis, ut ex majori parte egregius poeta dicit:

Ambo errore pares, quamvis diversa sequentes.

Pelagius docuit parvulos recenles ab uteris matrum non baptizandos in remissionem peccatorum, quia nihil trahebant ex Adam, quod lavacro regeneralionis expiaretur, certalis ostendere nos vacue a Christo redemptos, contradicente sibi Apostolo : Per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransivit, in quo omnes peccaverunt (I{om. v). Et tu sciens verum esse quod Dominus dicit : Nisi quis renatus fuerit er aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum cælorum (Joan. iii), præcepisti non l)aptizari in tua parochia parvulos, etiam in mortis periculo constitutos, ne salvari valerent, cum scriptum sit : Non venit filius hominis animas perdere , sed salvare (Luc. ix), obvians etiam decretis Siricii, Leonis, Gelasii, et Africani concilii, sicut jam tibi scriptis non solum semel sed et secundo mandavi. Unde quia ex integro jam tibi illa decreta scripto direxi, breviter tibi quaedam exinde commemoro. Nam de infantibus I)aptizandis, qui necdum baptizati noscuntur, quoties necessitas exegerit, regula ecclesiastica per beatum Siricium est prolata, cujus regulæ conclusio constat hoc modo (epist. M, Himerio): « Nunc praefatam regulam omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicæ petræ, super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, soliditate divelli. • Et sanctus Leo : • In mortis periculo, in obsidionis discrimine, in persecutionis angustiis, in timore maufragii, nullo tempore hoc veræ salutis singulare præsidium cuiquam denegari decrevit. » Et Africanum

[ocr errors]

concilium, sed et idem sanctus Leo (epist. 92, Ru- A gatur? » satis mirari non valeo, quomodo teipsum

stico): t Etiam eis infantibus, de quibus non inveniuntur certissimi testes, qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per ætatem de traditis sibi sacramentis idonei respondere, absque ullo scrupulo eos baptizandos esse jusserunt. » Et sanctus Gelasius (Ivo, p. 1, cap. 232) : « Etiamsi necessitas extrema compulerit. a laicis Christianis hujusmodi baptizari debere ostendit. »

CAPUT XXXII.

De eo quod pœnitentiam et viaticum morientibus dari vetuit.

In eo vero capitulo, quo ultimam pœnitentiam denegari, et viatieo munere subvenire morientibus contra Nicænos et Africanos canones, et decreta Siricii, et Innocentii, atque Cœlestini, necnon et Leonis, vetuisti, sicut Innocentius, et caeteri doctores catholici ostendunt, Novati hæretici, licet diverso itinere, sed non diverso discrimine, sequipes exstitisti. Novatiani enim dogmatizant recipi non debere lapsos ad pœnitentiam atque communionem : et tii sciens, jnxta Nicænos canones, quovis tempore non esse denegandam poenitentiam et communionis gratiam postulanti, causa injuriarum ttiarum praecepisti, sictit in petitione a Latidunensi Ecclesia mihi porrecta continetur, etiam in exitu mortis positis pœnitentiam et communionis gratiam denegari, ne permittente Salvatore nostro a perpetuo exitio vindicari valerent, cum per se de se Weritas dieat : Venit filius hominis quaerere et saltare quod perierat, qui non remit justos sed peccatores vocare in pænitentiam (Luc. xix), multis voce Domini reclamantibus sanctis et Ecclesiae catholicæ doctoribus ut præsidium regenerationis, ac pœnitenti;e, sacr;eque commu:iionis, in mortis periculo positis et petentibus a qiioqiiam nullatentis denegetur. Unde tibi ex integro quid sacri Nic eiii canones, quid sanctus Siricius, quid sanctus Innocentius, quid sanctus Cœlestinus, quid sanctiis Leo decreverint, tibi scribere stulji, sed et judiciiim, quod de hæc contemnentibus sanctus Leo protulerit, præfatis subjunxi, tibiqiie mandavi. Ait enit : (epist. 1) , Ne quid vero sit quod prætermissim a noìis forte credatur, omnia decretalia constituta, tam beatæ recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus et canoniim promulgata siint disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. , Unde quia ignorare non potes quid sanctus Cœlestinus prædecessor beati Leonis decreverit, cujus decretorum partem tuæ collectioni interposuisti, quibus dicit : « Niilli sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare : quæ enim a nobis res digna servalitur , si decretalium norma constitutorum pro aliqttorum libitu, liceutia populis permissa fran

[ocr errors][ocr errors]

nescire, et tam grandem causam, sicut contra decreta Coelestini egisti, oblivisci valens, inter c;etera in tuo pitaciolo verba ejusdem Coelestini papæ ponere ausus fuisti. Quæ, etsi in professionis tuæ decreto a te subscripto hanc locaii Coelestini sententiaim decretalem præscripsisti, non solum suo, sed et tuo judicio, te secundum sacros Carthaginenses canones, honore privasti, qui dicunt (can. 15) : « Si quis contra suam professionem vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore privabit. » Fecisti enim quo.l Patrum regulis obviat, cum pœnitentes, contra decreta Coelestini, eu c;eterorum pontificum I{omanorum, atque contra sacros canones, ad pœnitentiam suscipi, et morientibus viatico munere subveniri prohibuisti, et pro tuo libitu usurpata a te sententia, decretalium normam constitutorum fregisti. Sed forte noluisti intelligere illa constituta tuos esse canones, et ob id in tuo pitaciolo misisii : Nulli sacerdoti liceat canones ignorare, omittens quod ibi habetur suos. Non igitur radendum, vel omittendum est pronomen suos, de verbis Cœlestini : quoniam canones et Patrum regulæ canones et regtilæ sunt sacerdotiim, eo modo sicut lex Moysi dicitur et lex Julæorum , de qua Dominus ad Judæos: In lege, inquit, restra scriptum est (Joan. viii), et de eis iterum : In lege eorum scriptum est (Joan. xv). Aut ergo quilibet non est sacerdos, et sui non sunt canones : aut qui sacerdos est, sui sunt canones. Non ut sicut Judæi legem, eosdem canones pro suo libitu ad suum sensum inflectant, sed ut sensum eorum praeceptis obediendo accommodent : quatenus eorum: praecepta sequendo, gressus rectos faciant pedibiis suis, et de Scripturarum lumine promulgatos lucernam eos ponant actionibus suis, ut possint dicere cum Psalmista : Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psal. cxviii). Si aliqua etiam tortitudo sensibus, vel præceptionibus, atque actionibiis suis inesse videtur, eorum regulis corrigatur, et ad ea quæ sentienla, tenenda, et sequenda sunt dirigatur. Lege igitur decreta Siricii, et ejusdem Cœlestini, et sacros canones, et invenies te contra illorum decreta, imo contra evangelicain vcritatem, et apostolicam auctoritatem, ausu nefario talia prohibuisse, sicut semel, et secundo jam tibi scripsi. Sed forte hæc, et ea quæ dicimus esse canones, tenere non vis pro canonibus, sed illa de quibus tua commenta finxisti. lleo peregrino sensu Cœlestini verba interposuisti. Reduc tantem ad memoriam quæ in eodem tuo pitaciolo ex verbis Coelestini posuisti : * Quæ, inquiens, sola admonitionis auctoritate non corrigimus, necesse est per severitatem congruentem regulis vindicemus. Per totas hoc ergo, quæ propriis rectoribus carent, ecclesias volumus innotescat, ut nullus sibi spe aliqua forsitan blanditus illudat. » Quapropter observandum tibi est de caetero, ne per ipsas regulas judiceris, quas de verbis sancti Cœlestini tuis collectionibus immisisti, sicut et ego servare studui debeat ecclesiæ Laudunensi. Et quoniam, ut supra ostendi, verba beati Gregorii a proprio eorum sensu, quantum ex te fuit, alienasti, et imposturasti, atque detruncasti, ut anathema, quod in eodem capitulo convenienti sensu miserat, ad eos quibus non convenerat retorqueres, tibi scribere dignum duxi, quod de anathemate in synodica epistola, quam secundum morem, in ordinationis suæ exordio patriarchis, Alexandrino scilicet, Antiocheno, Hierosolymitano, et Constantinopolitano direxerat, scripsit (lib. 1, ep. 24): v Præterea, inquiens, quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem, sicut sancti Evangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipere et venerari me profiteor : Nicænum scilicet, in quo perversum Arii dogma destruitur, Constantinopolitanum quoque, in quo Eunomii et Macedonii error convincitur, Ephesinum etiam primum in quo Nestorii impietas judicatur, Chalcedonense vero, in quo Eutychis, Dioscorique pravitas reprobatur, tota devotione complector, integerrima probatione custodio, quia in his, velut in quadrato lapide, sanctæ fidei structura consurgit. Et cujuslibet vitæ atque actionis existat, quisquis eorum soliditatem non tenet, etiamsi lapis esse cernitur, tamen extra ædificium jacet. Quintum quoque concilium pariter veneror, in quo epistola quæ Ibae dicitur erroris plena reprobatur, Theodorus persomam mediatoris Dei et hominum in duabus subsistentiis separans, ad impietatis perfidiam cecidisse

quod præcepit, scilicet notum faciens quae servare A primum est Nicænum, religant, aut ligare quos sol

convincitur, scripta quoque Theodorili, per quæ C

beati Cyrilli fides reprehenditur, ausu dementiæ prolata refutantur. Cunctas vero qi;as præfata veneranda concilia personas respuunt respuo, quas

venerantur amplector : quia dum universali sunt

consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis præsumit aut solvere quos religant, aut ligare quos solvunt. Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit. Quisquis vero præfatarum synodorum fidem tenet, pax ei sit a Deo Patre per Jesum Cliristum Filium ejus, qui cum eo vivit et regnat consubstantialiter Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia sæcula sæculorum. Amen. » Et sacrum Nicænum concilium dicit (can. 15): * De his, qui ad exitum veniunt, etiam nunc lex antiqua regularisque servabitur, ita ut si quis egreditur e corpore, ultimo et necessario viatico minime privetur. Quod si desperatus et consecutus communionem, oblationisque particeps factus, iterum convaluerit, sit inter eos qui communionem orationis tantummodo consequuntur. Generaliter autem omni cuilibet in exitu posito, et poscenti sibi communionis gratiam tribui, episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit. » Ecce audisti, frater, quod sacri Nicæni canones generaliter omni cuilibet in exitu posito, et poscenti communionis gratiam, non denegari, sed per eamdem communionem obeuntem absolvi præcipiunt. » Et ecce audisti decernentem beatum Gregorium : « Quisquis præsumit, aut solvere quos praefata concilia, quorum

vunt : quisquis ergo aliud sapit, anathema sit. » Imitare igitur sanctum David, qui audiens a Nathan propheua de peccato quod fecerat, ex cordis intimo dixit : Peccavi Domino (II Reg. xii); et item : Quia percussit cor suum, eo quod fœdasset vestem Christi Domini (I Reg. xxiv). Et vestis Domini est Ecclesia, de qua scriptum est : Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris (Isa. xlix, 18). Et Apostolus : Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. iii, 27). Percute pectus tuum, quia percussio pectoris ostendit contritionem cordis, et dic cum profusis lacrymis : Peccavi Domino, ut merearis audire, Dominus transtulit peccatum tuum, non morieris (II Reg. xii).

CAPUT XXXIII.

De eo quod sepulturam mortuis in parochia sua denegari præcepit.

In eo vero capitulo, quo sepulturam mortuis, sicut in petitione a Laudunensi ecclesia mihi porrecta conlinetur, denegari jussisti, nimia inhumanitate contra sacras historias sacrosque canones agere non erubuisti, cum sicut in hisloria veneranda libri Regum legimus etiam eorum corpora, qui ad consultum Domini propter peccatum Saul, ob quod facta est fames in diebus David tribus annis jugiter, crucifixi fuerant, laudabiliter custodita legamus a concubina Saul, ne lacerarentur ab avibus per diem, neque a bestiis per noctem, Donec stillaret aqua super eos de cælo (II Reg. xxi). Sicque sepulta sunt cum ossibus Saul et Jonathae. Ei in Evangelio legimus, quia petente Joseph, Pilatus jussit reddi corpus Domini (Matth. xxvii, 58), quem quasi nefarium petentibus Judæis crucifigi adjudicavit; unde et cum iniquis, secundum Scripturam , deputatus est (Isa. liii, 12). Et Judæi, ne remanerent etiam sceleratorum corpora in cruce die sabbali inhumata, obtinuerunt a Pilato ut frangerentur eorum crura, et tollerentur (Luc. xxi, 58). Et antiquorum patrum regulæ, etiam eorum corpora , qui sibi quolibet modo mortem intulerint, vel qui pro suis sceleribus puniuntur, ad sepulturam, licet sine hymnis et psalmis, deferri præcipiunt, et non sepultura in ventre matris omnium, id est terræ, carere etiam talium

D cadavera præceperunt. Si vere utique justitiam lo

queris, juste judica, fili hominis, eu vide si secundum præfatas regulas ac leges, metropolitana auctoritate pontificiuin habuerim hæc corrigere, quæ contra sacras regulas præsumpsisti.

CAPUT XXXIV.

QuoJ in rebus certis et definitis, nec synodus conrocanda, nec sedes apostolica inquietanda sit, sed quae statuta sunt observanda. At si tu in contumacia tua, et in contempuu meo permanere delegeris, et quæ hinc vera sunt profiteri nolueris, quia de certis et manifestis causis, qu;e in nullo nobis sunt dubia vel obscura, de quibus diffinitivas sententias, quæ nulla possunt ratione convelli

a sanctis Patribus promulgatas habemus, synodale A ctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in

consultum, vel coepiscoporum provinciæ nostræ consilium vel consensum, non*debeo exspectare, nec a regulis præstitutis ulla aut negligentia aut præsumptione discedere, nec etiam sedem apostolicam inde requirendo inquietare, dicat sanctus Innocentius scribens ad Macedones archiepiscopos atque episcopos inde quid sentiat (epist. 27): « Cum tradidisset epistolas, quin Vitalis archidiaconus, vestrarum portitor litterarum eas praecepi illico recenseri: in quibus multa posita esse pervidi, qu;e stuporem mentibus nostris inducerent, facerentque nos uon modicum dubitare, utrum aliter putaremus, an ita illa essent posita quemadmodum personabant. Quæ cum sæpius repeti fecissem, adverti sedi apostolicæ, ad quam relatio quasi ad caput ecclesiarum missa currebat, fieri injuriam, cujus adhuc in ambiguum sententia duceretur. Unde de quibus jam dudum scripsisse me memini, nunc iterare formam argumentis evidentioribus relationis vestræ percunctatio geminata compellit. » Et ad Felicem episcopum Nucerianum (epist. 5): * Stupuimus prudentem virum de his voluisse consulere, quæ omnibus sunt certa ratione comperta. » Et sanctus Zozimus (epist. Hesychio): « Sciet quisquis hoc postposita Patrum et apostolicæ sedis auctoritate neglexerit, a nobis districtius vindicandum, ut loci sui minime' dubitet sibi non constare rationem, si hoc putat post tot prohibitiones impune posse teiitari. Contumeliæ enim studio fit quidquid interdictum toties usurpatur. » Et sanctus Coelestinus quod et tu in tuis collectionibus, ut præmisimus, posuisti (epist. 11, episcopis Apul. et Calab.) : « Nulli sacerdotum suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare. Quæ enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum, pro aliquorum libitu, licentia populis perimissa frangatur? » Et post aliquanta : t Quæ enim sola admonitionis auctoritate non corrigimus, necesse est per severitatem congruentem regulis vindicemus. » Et Leo (epist. 1, episcopis), quod iterare non piget: « Omnia decretalia constituta, tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quæ de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit , veniam sibi deinceps noverit denegari. » Et item illem leo ad Leonem Augustum : « Quæ patefacta sunt quærere, et quæ perfécta sunt retractare, et quæ sunt diffinita convellere, quid aliud est, quam de adeptis gratiam non referre, et ad interdictæ arboris cibum improbos appetitus mortiferæ cupiditatis extendere? » Et item idem sanctus Leo ad eumdem Leonem Augustum dicit (epist. 84): « Quia de rebus et apud Nicæam, et apud Chalcedonein sicut Deo placuit diffinitis, nullum audemus inire tractalum, tanquam dubia vel infirma sint, quæ tanta per sanctum Spiritum fixit auctoritas. » Et Hilarus papa dicit (epist. 11, Verano) : • Quia non minus in san

injuriam ipsius Domini prosilitur. , Et Gelasius : * Satis indignum est quemquam vel pontificum, vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere, satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiæ in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum. » Et item ad universos episcopos per Dardamiam constitulos: « Patres, inquit (epist. 11, in princip.), nostri, catholici videlicet doctique pontifices, in unaquaque hæresi quolibet tempore suscitata, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione catholica atque apostolica, secundum Scripturarum tramitem, prædicationemque majo

B rum, facta semel congregatione sanxerunt, incon

vulsum voluerunt deinceps firmumque constare, nec in eadem causa denuo quæ præfixa fuerant retractari qualibet recenti præsumptione permiserunt : sapientissime pervidentes, quoniam si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret Ecclesiæ constitutum, ac semper eisdem furoribus redivivis omnis integra diffinitio turbaretur. Nam si limitibus etiam præfixis positarum semel synodaliuin regularum, non cessant elisæ pestes resump;is certaminibus contra fundamentum sese verilatis attollere, et simplicia quæque corda percutere, quid fieret si subinde fas esset perfidis inire concilium, cum quamlibet illa manifesta sit veritas, nunquam desit quod perniciosa depromat falsitas, et si ratione vel auctoritate deficiens, sola tamen contentione non cedens? Quæ majores nostri divina inspiratione cernentes, necessarie præcaverunt, ut contra unamquamque hæresim quod acta semel synodus pro fide, communione, et veritate catholica atque apostolica promulgasset, non sinerent novis post hæc retractationibus mutilari, ne pravis occasio præberetur quæ medicinaliter fuerint statuta pulsandi : sed auctore cujuslibet insaniæ ac pariter errore damnato, sufficere judicarunt, ut quisque aliquando hujus erroris communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus, quoniam manifesle quilibet, vel professione sua, vel communione posset agnosci. » Et si volueris hoc tantum de suscitatis hæresibus intelligere, pariter quoque quod dicit intellige : « Auctore , inquiens, cujuslibet insaniæ ac pariter errore damnato, suflicere judicarunt, ut quisque aliquando hujus erroris communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus. » Quæ enim major potest esse vesania, vel quis deterior error, aut gravius contra catholicam Ecclesiam schisma, quam sanctorum conciliorum et apostolicæ sedis decreta contemnere, et leges quas probat Ecclesia conculcare, et Christianam pietatem abdicare, et innoxios contra omnes leges divinas et humanas gradu ac communione privare, atque ex proprio crimine innocentes in mortis urgentis periculo per baptismi gratiam non subveniri, obeuntibus sepulturæ humanitatem non tribui? « Quidquid ergo, inquit Gelasius, pro fide, communione, et veritate catholica atque apostolica majores nostri promulgaverunt, non siverunt novis posthæc retractationibus mutilari, ne pravis occasio praeberetur quæ medicimaliter statuta fuerunt pulsandi : sed generaliter auctore cujuslibet insaniæ ac pariter errore damnato, sufiicere judicarunt, ut quisque aliquando hujus erroris communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus, quoniam manifeste quililet vel professione sua, vel communione posset agnosci. » Et item idem Gelasius dicit (in commonitorio): « Decessorem, inquiens, meum exsecutorem fuisse veteris constituti, non novæ constitutionis auctorem : quod non, solum praesuli apostolico facere licet, sed cuicunque pontifici. » Quia vero non vetera constituta retractari vel refragari liceat, sed de novis emergentibus rebus novæ constitutiones requiri debeant, quæ tamen evangelicæ veritati non habeantur contraria, nec decretis sanctorum adversa ; idem sanctus Gelasius in decretis suis, his enumeratis qui • diflinitione constituta viritim et per diversa tempora fuere damnati, hoc modo demonstrat (epist. 11, sub initium): « Synodus, inquiens, semel gesta condemnans, quin præfatos, ulterius ad nova concilia venire non sivit, sed universos quocunque modo in has blasphemias recidentes tradito sibi limite synodali refutavit Ecclesia : nec unquam recte cessisse manifestum est, qualibet necessitate cogente, iioviter quæ fuerant salubriter constituta temerasse. » Et post aliquanta : • Quoniam idem ipse error, qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravæ communionis effecto, exsecrationein sui gestat et poenam. » Et item : • Quia et nova in utroque pontifice eausa esset exorta, et novam discussionem consequenter inquireret, ut sicut semper esset effectum, sacerdotali concilio de sacerdotibus judicia provenirent. » Et item : • Cum novæ essent causae, nova debuit ecclesiastica provenire discussio. » Et item : « Novæ certe erant causæ, et his consequenter nova synodus debebatur. » Et item : « An hæc licuit sæculari potestati, et actis talibus Acacio consentiente, absque ulla synodo, quam ipsa reruxm novitas exigebat, absque sedis apostolicae consultatione perficere, et sedi apostolicæ non licuit, secundum tenorem synodi Chalcedonensis, in veteri utique causa, et veteri constituto, justa diffinitione damnata, inimicis synodi Chalcedonensis Acacium communicantem a sua communione depellere? » Et item : « Nec opus fuit nova synodo, cum veteris constituti suflicienter hoc forma præscriberet. » Et item : « Quæ congregatio facta pontificum, non contra Chalcedonensem, non tanquam nova synodus contra veterem primamque convenit : sed potius secundum tenorem veteris constituti particeps apostolicæ exsecutionis effecta est. » Et item : a Nec dubium quod sicut in unaquaque haeresi, quod incessabiliter repetendum est, quia firmum esse nul

et petentibus communionis gratiam denegari, mortuis A lus ambigit Christianus, omnes complices, sectato

res, communicatores* damnatae semel pravitatis pari sorte censentur. » Et item : « Inauditos, indiscussos, inconvictos non debere percelli, maxime cum novæ causæ et nova rerum facies appareret, ut rectores isti plebium repentinis incursionibus, pro mundanæ potentiæ voluntate, sacris dignitatibus privarentur, ex nulla veteri causa, ex nullo collegio reatus, nec participatione cujuslibet erroris jam ante damnati, teneri eos convincique consortes, ut tanquam ex præterita diffinitione judicarentur obstricti. » Sed et beati Gregorii condigna invectio ad Vitalianum episcopum Sipontinum memoriam meam non transiit, quando tuam alligationem, quinimo exsecrabilem maledictionem dissolvi, qua'idem beatus homo dicit B (lib. viii, epist. 9): « Si custos religiosi habitus, aut esse nosses episcopus, filiæ gloriosæ memoriæ Tulliani magistri militiae, te illic posito, nec projectis religiosis vestibus ad sæcularem reverti habitum, nec ad nos licuisset perversam epistolam destinare. Nam si, ut praefati sumus, sollicitus exstitisses, prius ad nos ultio mulieris pravissimæ quam culpa debuit pervenire. » Et hinc ad Sergium defensorem (!ib. eodem, epist. 10): « Si homo esses, aut discretionem aliquam habuisses, ita regularis disciplinæ debuisti custos existere, ut ea quæ illic illicita committuntur, ante vindicta corrigeret, quam ad nos eorum nuntius perveniret. » Et post pauca : « Nam si quolibet modo in hac re negligens vel lentus exstiteris, ita in te noveris districtissime vindicandum, ut quod ex C te nescis, pœna possis reserante cognoscere : quia sicut diximus, si intellectum hominis habuisses, hæc quæ modo facere praeciperis, a te debueramus etiam cum ultione ante facta cognoscere. » Quid etiam hinc sacri canones per singula concilia decernant, devitans prolixitatem, et quia notissima sunt, hic ponere prætermitto. Tantum de Carthaginensi concilio testimonium, quod et supra posui, unum pono, Gratus episcopus dixit (conc. 1, can. 13): « No. vellae suggestiones, quæ vel obscuræ sunt, vel sub genere latent, inspectæ a nobis formam accipient. Cæterum de quibus apertissime divina Scriptura sanxit, non differenda sententia est, sed potius exsequenda. • Lege Breviarium Africæ provinciae canonum, sedi apostolicæ missum, et ab eadem sede corroboratum, et hæc in fronte canonum ipsorum unwenles. CAPUT XXXV. Quod appstolica sedes , cum episcopis conjudicet, qui secundum canones judicant, et quod non bene intelligat, ut metropolitanus absque provincialium instantia causas mon audiat. Quicunque igitur primates provinciarum a Domino constituti, et apostolica auctoritate confirmati, sed et quique catholici episcopi, de certis et manifestis rebus, de quibus expressa judicia, et irrefragabiliter atque inconvulse comservandas diflinitivas habemus sententias, secundum sacros canones, et decreta sedis Ro

« VorigeDoorgaan »