Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

solis ortu usque ad occasum, per litteras suas, et per homines quos mittebat, universos perturbantem, et a fide vera segregantem, et juste atque rationabiliter a pontificali habitu denudatum, nullatenus divina regula de cætero suscipit in doctoris sede residere, ne ex hoc propriæ suæ hæreseos multo jam recrudescere faciat intelligentiam, et fiant, juxta quod scriptum est, novissima illius hominis deteriora prioribus. Et Macedonius Constantinopolitanus episcopus, ut supra dixi, ab imperatore Anastasio legitur expulsus, quoniam Evangelia falsasset, et maxime illud Apostoli dictum : Quod apparuit in carne, justificatum est in spiritu (I Tim. 1); et pervertisse, ut legeretur, ut esset Deus, apparuit per

ex amborum consensu conjugia dissocianda dicebant, A tum principem per oblata ab eo codicia: sed et a contradicente Domino: Quod Deus conjunxit homo non separet (Matth. x1x). Aliud vero, quod baptisma peccata penitus non auferret, cum Dominus dicat: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus (Joan. XII). Tertium vero, quia si de iniquitatibus suis quis pœnitentiam in triennium ageret, postmodum perverse vivere ei liceret, cum scriptum sit: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio ejus? (Eccli. XXXIV.) Baptizatur ergo a mortuo, et iterum tangit eum, qui prava opera quæ se egisse meminit deplorat, sed eisdem se iterum post lacrymas implicat. Quartum vero est, quod non suo sensu posuisti, quia si compulsi aliqui, de quibus reprehendebantur contra catholicam sensisse Ecclesiam, anathematizare se dicerent, anathematis vin- B carnem. Quales redarguit Paulus apostolus, de se et culo nullo modo teneri. De quibus sanctus dicit Gregorius: Quia ipsi sibi testes sunt quia Christiani non sunt : quoniam ligamenta sanctæ Ecclesiæ vanis se æstimant conatibus solvere ac per hoc nec absolutionem sanctæ Ecclesiæ quam præstat fidelibus verani putant, si ligaturam ejus valere non æstimant. › Unde in orthodoxorum scriptis legimus, ex ipsis qui in Nicæna sancta synodo convenerunt, et expositæ ab ea fidei diffinitioni vel symbolo subscripserunt, et ab eadem subscriptione apostataverunt, et iterum per catholicam subscriptionem ad universalem Ecclesiam redierunt, quosdam fuisse susceptos, sicut et in aliis synodis, et in epistolis Leonis, atque Gregorii legimus. Constat igitur, quia non sunt tigamenta vel solutiones sanctæ Ecclesiæ, quæ con- C Ira sanctam Ecclesiam fiunt, vel quæ ab his fiunt, qui contra dogmata catholicæ Ecclesiæ sentientes, contraria ipsi sanctæ Ecclesiæ ligant vel solvunt. Sancta quippe Ecclesia dicit: Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Lavabo inter innocentes manus meas (Psal. XXV, 6). Denique eisdem verbis beati Gregorii : quibus dicit: Si qui vero sunt qui dicunt, quia compulsus quispiam necessitate se anathematizave. rit, anathematis vinculo non tenetur, verbis tuis imposuisti, immittens et superadjiciens, aut contra ea quæ sub anathemate prohibita sunt præsumpserit. In eo autem loco ubi dixit: Si qui sunt igitur, qui sub nomine Christiano, hæc quæ prædiximus D errorum capitula, aut prædicare audent, aut taciti apud semetipsos tenere, detruncasti et pervertisti dicens: Si qui sunt igitur, qui sub nomine Christiano hæc aut prædicare audent, non timens sententiam sanctæ sextæ synodi in duodecima actione prolatam hoc modo: Inveteratum Macarium in impietatis dogmatibus, et non solum universam Christo amabilem plebem, quæ hanc a Deo conservandam regiam urbem inhabitat, eversione turbulenta potantem, testimoniaque sanctorum et probabilium patrum falsantem, et quædam quidem abscidentem, quædam vero addentem, et secundum quod ei videbatur in devia mittentem piissimum et a Deo corona

[ocr errors]

suis sociis dicens: Non enim sumus, inquit, sicut plurimi adulterantes verbum Dei (II Cor. 11). « Adulterare est, inquit beatus Gregorius, verbum Dei, aut aliter sentire quam de illo est, aut ex eo non spiritales fructus, sed adulterinos fetus quærere laudis humanæ. Unde Gelasius ad episcopos per Dardaniam constitutos, in decretis suis scripsit (epist. 14, in principio): « Quia majores nostri necessario præcaverunt, ut contra unamquamque hæresim, quod acta semel synodus pro fide, communione, et veritate catholica atque apostolica promulgasset, non sinerent novis post hæc retractationibus mutilari, ne pravis occasio præberetur quæ medicinaliter fuerant statuta pulsandi : sed auctore cujuslibet insaniæ, ac pariter errore damnato, sufficere judicarunt, ut quisquis aliquando hujus erroris communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus, quoniam manifeste quilibet vel professione sua vel communione posset agnosci. » Et post aliquanta: Quoniam idem ipse error, qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravæ communionis effecto exsecrationem sui gestat el pœnam. Hæc igitur, qui beati Gregorii verba imposturasti, attendens quæ beatus dicit Gelasius, et ante oculos mentis ponens, quia Macarius et Macedonius idcirco a sacerdotio, etiam ante humanos oculos, judicio synodali et potestate principali fuerunt dejecti, accelera satisfacere terribili in consiliis super filios hominum.

CAPUT XXIII.

Quod apostolica sedes partem noni capituli Chalcedonensis non recipial, sicut beatus Leo papa de

monstrat.

Sententiam denique Chalcedonensis concilii, quam tuæ compilationi apposuisti, a quocunque expositam qui adinvenit de ea quid diceret : Ut si clericus habet causam adversus episcopum proprium, vel adversus alterum, apud synodum provinciæ judicetur : quod si adversus ejusdem provinciæ metropolitanum episcopus vel clericus habet querelam, petat primatem diœcescos, aut sedem regiæ urbis Constantino

politanæ, et apud ipsum judicetur, quod et in capi- A Juvenalis episcopus ad obtinendum Palæstinæ pro

tulo decimo septimo recapitulavit. Lege gesta sy-
nodi Chalcedonensis, et Breviarium de duabus hæ-
resibus Nestorianorum et Eutychianorum, collectum
a.sancto Liberato archidiacono Ecclesiæ Carthaginis
regionis sexta, sed et epistolas sancti Leonis papæ,
et invenies hoc ipsius concilii nonum capitulum, in
cujus fine dicitur: Petat primatem diœceseos, aut
sedem regiæ urbis Constantinopolitanæ, et apud
ipsum judicetur, et quod de divisione diœcesis inter
Antiochenum et Hierosolymitanum episcopos conve-
nit, ab apostolica sede non fuisse recepta. Sed nec
illud capitulum Constantinopolitani concilii, in quo
synodus ipsa constituit præferendam Constantinopo-
lim secundæ et tertiæ sedi, et post Romanum ponti-
ficem habere primatum, quod et per pragmaticam B
formam imperialis potestatis obtinuit, et Chalcedo-
nensis synodus, in absentia legatorum sedis aposto-
licæ, confirmando quibusdam non consentientibus
renovavit, et post, reclamantibus de sacrorum ca-
nonum et privilegii apostolicæ ac primæ se-
dis injuria et præjudicio eisdem legatis ipsius
apostolicæ sedis, synodus in sententia sua pa-
trocinante imperatore permansit. Egit enim Ana-
tolius tunc Constantinopolitanus episcopus apud
syonodum (Leo, ep. 53 ad Anatol.), et apud
imperatorem, nacta occasione de damnatione Dio-
scori secundæ sedis Alexandrinæ episcopi, hac
calliditate, quonian mens potentiæ avida nec absti-
net velitis, nec gaudet concessis, ut quia in Constan-
tinopolitana CL, episcoporum synodo Nectarius obti-
nuerat quatenus Constantinopolis prælata secundæ
et tertiæ sedi, post Romanum pontificem primatum
haberet, istud capitulum aliis necessariis interposi-
tum de appellatione episcoporum et clericorum ad
sedem regiæ urbis Constantinopolitana foret: quate-
nus constitutionem Sardicensis concilii de appella-
tione clericorum apud finitimos episcopos, et appel-
lationem episcoporum de regionali concilio ad sedem
apostolicam, eidem apostolicæ sedi abriperet, et sibi
ascribi faceret : quo, sicut mox claruit, primatum
sedis apostolicæ liberius contra sacros canones et
antiquam consuetudinem usurparet, et universalis
appellaretur et esset. Unde sanctus Leo, de his apud
synodalem conventum obtentis ad Maximum Antio-
- chenum episcopum scribens dicit (epist. 65) : « Nunc
autem ad omnia generaliter pronuntiare sufficiat,
quod si quid a quoquam contra statuta Nicænorum
canonum in quacunque synodo vel tentatum est, vel
ad tempus videtur extortum, nihil præjudicii potest
inviolabilibus inferre decretis, et facilius erit qua-
rumlibet consensionum pacta dissolvi, quam prædi-
clorum canonum regulas ex ulla parte corrumpi.
Subripiendi enim occasiones non prætermittit ambi-
tio, et quoties ob intercurrentes causas generalis
congregatio facta fuerit sacerdotum, difficile est ut
cupiditas improborum non aliquid supra mensuram
moliatur appetere. Sicut etiam de Ephesina synodo,
quæ impium Nestorium cum dogmate suo perculit,

C

D

vinciæ principatum credidit se posse sufficere, et insolentes ausus per commentitia scripta firmare. Quod sanctæ memoriæ Cyrillus Alexandrinus episcopus merito perhorrescens, scriptis suis mihi quid prædicti cupiditas ausa esset indicavit, et sollicita prece multum poposcit, ut nulla illicitis conatibus præberetur assensio. Nam cujus epistolæ ad nos exemplaria direxisti sanctæ memoriæ Cyrilli, eam in nostro scrinio requisitam nos authenticam noveris reperisse. Hoc tamen proprium diffinitionis meæ est, ut quantumlibet amplior numerus sacerdotum aliquid per quorumdam subreptionem decernat, quod illis trecentorum decem et octo constitutionibus inveniatur adversum, id justitiæ consideratione cassetur : quoniam universæ pacis tranquillitas non aliter poterit custodiri, nisi sua canonibus reverentia intemerata servetur. Si quid sane ab his fratribus, quos ad sanctam synodum vice mea misi, præter id quod ad causam fidei pertinebat, gestum esse perhibetur, nullius erit penitus firmitatis: quia ad hoc tantum ab apostolica sunt sede directi, ut excisis hæresibus catholicæ essent fidei defensores. Quidquid enim præter speciales causas synodalium conciliorum ad examen episcopale defertur, potest aliquam dijudicandi habere rationem, si nihil de eo est a sanctis Patribus apud Nicæam diffinitum. Nam quod ab illorum regulis et constitutione discordat, apostolicæ sedis nunquam poterit obtinere consensum. Et ad Pulcheriam Augustam: Frater, inquit (epist. 58), et coepiscopus meus Anatolius, parum considerans quantum, pietatis vestræ beneficio, et mei favoris assensu, Constantinopolitanæ Ecclesiæ sacerdotium fuerit consecutus, non tam de adeptis gavisus, quam de immodicis appetendis supra mensuram sui honoris accensus est, credens huic tam intemperanti cupiditati posse prodesse, quod ei quorumdam consensum suum præbuisse dicitur extorta subscriptio; cum tamen destruendis mox conatibus contradictio fratrum coepiscoporumque meorum, vicem meam agentium, fideliter et laudabiliter obviaret ; quoniam contra statuta canonum paternorum, quæ ante longissimæ ætatis annos in urbe Nicæna spiritalibus sunt fundata decretis, nihil cuiquam audere conceditur ita ut si quis diversum aliquid decernere velit, se potius minuat, quam illa corrumpat. Quæ si ut oportet a cunctis pontificibus intemerata serventur, per universas Ecclesias tranquilla erit pax et firma concordia, nullæ de mensura honorum dissensiones, nullæ de ordinationibus lites, nullæ de privilegiis ambiguitates, nulla erunt de alieni usurpatione certamina sed æquo jure charitatis rationabilis et morum officiorumque ordo servabitur, et ille vere erit magnus, qui fuerit totius ambitionis alienus, dicente Domino Quicunque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister. Et quicunque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus, sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. xx). Et tamen hæc illis tune insinuabantur, qui de pusillo

[ocr errors]

quantis potuerit splendere virtutibus, quarum non aliter particeps erit, nisi charitate magis voluerit ornari, quam ambitione distendi. Hanc autem improbi desiderii conceptionem nunquam quidem debuit intra cordis sui recipere secretum sed cum illi fratres et coepiscopi mei qui vice mea aderant obviarent, ab illicito appetitu ex eorum saltem contradictione cessasset. Nam et vestræ pietatis apices, et ipsius scripta declarant, legatos sedis apostolicæ, sicut oportuit, contradictione justissima restitisse, ut inexcusabilior esset præsumptio, quæ se nec increpata cohibuit. Unde quia convenit fidei vestræ vel gloriæ, ut sicut hæresis Deo per vos agente destructa est, ita etiam omnis ambitus retundatur, agite quod et Christianæ est probitatis et regiæ, ut prædictus episcopus parcat patribus, consulat paci neque sibi æstimet licuisse, quod Antiochenæ Ecclesiæ, sine ullo exemplo, contra statuta canonum, episcopum ordinare præsumpsit: quod nos amore reparandæ fidei, et pacis studio, retractare cessavimus. Abstineat ergo ab ecclesiasticarum injuria regularum, et illicitos declinet excessus, ne se ab universali Ecclesia, dum inimica paci tentat abscidat: quem opto magis irreprehensibiliter agentem diligere, quam in hac præsumptione, quæ illum ab omnibus separare poterit, perdurare. Et quia videns Anatolius nullo modo se posse vel per se, vel per imperatorem, obtinere quod voluit, se inde recrediderit, idem sanctus Leo demonstrat, scribens

volebant crescere, et de infimis ad summa transire. A major suis velit esse prioribus, liberumque illi sit, Constantinopolitanæ vero præsul Ecclesiæ, quid amplius quam assecutus est concupiscit? aut quid illi satisfaciet, si tantæ urbis magnificentia et claritudo non sufficit? Superbum nimis est et immoderatum, ultra proprios terminos tendere, et antiquitate calcata, alienum jus velle præripere, atque ut unius crescat dignitas, tot metropolitanorum impugnare primatus, quietisque provinciis, et olim sanctæ synodi Nicænæ moderatione dispositis, bellum novæ perturbationis inferre, atque ut venerabilium Patrum decreta solvantur, quorumdam episcoporum proferre consensum, cui tot annorum series negavit effectum. Nam sexagesimus fere annus hujus conhibentiæ esse jactatur, qua se prædictus episcopus æstimat adjuvari, frustra cupiens id sibi prodesse, quod B etiam si quisquam ausus est velle, nullus tamen potuit obtinere. De hoc siquidem, quia appellationem clericorum ex Sardicensi concilio ad finitimos episcopos, et appellationem episcoporum ad selem apostololicam sibi voluit arrogare, et universalis et appellari et esse, et legati sedis apostolicæ in synodo reclamaverunt, isdem beatus Leo ad Martianum Augustum scribit dicens (epist. 57): ‹ Apud Christianum, et vere religiosum, vereque orthodoxum principem loquor, multum Anatolius episcopus proprio detrahit merito, si illicito crescere optat augmento. Habeat sicut optamus Constantinopolitana civitas gloriam suam, et protegente Dei dextera, diuturno clementiæ vestræ fruatur imperio : alia tamen ratio est rerum sæcularium, alia divinarum: nec C ad eumdem Anatolium (epist. LXXVII) : « Si firmo, præter illam petram, quam Dominus in fundamento mire posuit, stabilis erit ulla constructio; propria perdit, qui indebita concupiscit. Satis sit prædicto, quod vestræ pietatis auxilio, et mei favoris assensu, episcopatum tantæ urbis obtinuit. Non dedignetur regiam civitatem, quam apostolicam facere non potest sedem, nec ullo modo speret, quod per aliorum offensiones possit augeri. Privilegia enim ecclesiarum, sanctorum Patrum canonibus instituta, et venerabilis Nicænæ synodi fixa decretis, nulla possunt improbitate convelli, nulla novitate violari. In quo opere auxiliante Christo fideliter exsequendo, necesse est me perseverantem exhibere famulatum : quoniam dispensatio mihi credita est, et ad meum tendet reatum, si paternarum regulæ sanctionum, D quæ in synodo Nicæna ad totius Ecclesiæ regimen Spiritu Dei instruente, sunt condita, me, quod absit, conhibente violentur; et major sit apud me unius fratris voluntas, quam universæ domus Domini communis utilitas. Et ideo sciens gloriosam clementiam vestram ecclesiasticæ studere concordiæ, et his quæ pacificæ congruunt unitati piissimum præstare consensum, precor et sedula suggestione vos obsecro, ut ausus improbos, unitati Christianæ pacique contrarios, ab omni pietatis vestre abdicetis assensu, et fratris mei Anatolii nocituram ipsi, si perstiterit, cupiditatem salubriter comprimatis ne ea quæ vestræ gloriæ atque temporibus inimica sunt cupiens,

inquit, incommutabilique proposito dilectio tua curam gratiæ communis habuisset, nihil profecto quod ullam anxietatem tibi ingereret exstitisset. Non enim sinebat ratio, ut ejus charitatem spernerem, queni amore pacis, et studio reparandæ catholicæ fidei, inter ipsa episcopatus rudimenta juvissem, optans in ecclesiasticis curis talem habere consortem, ut mihi de sanctis præcursoribus tuis, nec Joannis spiritalem copiosamque doctrinam, nec auctoritatem Attici, nec industriam Procli, nec fidem beati Flaviani deesse sentirem, et ita studiis tuis uterer, ut nullus auderet vel fidei catholicæ resultare, vel Nicænis venerabilium Patrum regulis contraire. Sed cum in injuriam canonum, ut agnoscis, illa tentata sint, quæ omnibus Ecclesiis scandalum maximum generarent, quid aptius ac modestius facerem, quam ut te primum, ut ab hac intentione discederes, fraterno animo missis litteris admonerem? ad quas cum non rescriberes, ipse te a colloquii mei consortio separasti. Denique inde jam tacui, sed clementissimo principi custodi fidei frequenti litterarum petitione suggessi, ut pro pace ecclesiarum, quam tibi maxime prodesse cognoscis, hæc quæ nunc a tua dilectione facta sunt implerentur. Cui ineffabiles gratias ago, quod secundum eruditionem Spiritus sancti, cujus est virtute plenissimus, sacerdotali dignatur studere concordiæ, sciens sibi orationes supplicantium copiosius profuturas, si famuli unius Domini in nullo sint a veræ

pacis unitate divisi. Et post aliquanta: Illam, in- A cipe, nullatenus approbavit, quæ præsul Ecclesiæ quit, culpam, quam de augenda potestate aliena ut asseris adhortatione contraxeras, efficacius atque sincerius tua charitas diluisset, si quod tentari sine tua voluntate non potuit, non ad sola clericorum consilia transtulisses: quia sicut in mala suasione delinquitur, ita et in mala consensione peccatur. Sed gratum mihi, frater charissime, est, quod dilectio tua profitetur sibi displicere, quod tunc etiam placere non debuit. Sufficit in gratiæ communis regressum professio dilectionis tuæ, et attestatio principis Christiani: nec videtur tarda correctio, cui tam venerabilis assertor accessit. Abjiciatur penitus inconcessi juris qui dissensionem fecerat appetitus. Sufficiant limites, quos sanctorum Patrum providentissima decreta posuerunt, ut quieta sit suis meritis B et antiquis privilegiis dignitas omnium sacerdotum. Renovetur et maneat in te Dominicæ charitatis affectio, ad quam dilectionem tuam sæpius cohortatus sum, cum fratre et coepiscopo nostro Juliano, qui communem gratiam semper optavit, cujus industria et sollicitudines tuæ relevabuntur, et fides catholica munietur. Super omnia autem fraterna cbaritate hortor et moneo, ut ea quæ ad gloriam vel ad munimen pertinent sacerdotalis officii, Nicanorum canonum universalis Ecclesiæ pacem servantia decreta custodias. Sic enim inter Domini sacerdotes inviolata charitas permanebit, si paribus studiis quæ sunt a sanctis Patribus constituta serventur. ›

CAPUT XXIV.

De eodem canone Chalcedonensi, et de canonibus apostolorum, deque sententiis Angilramno datis, et de epistolis pontificum collectis ab Isidoro.

Quia vero iterum quidam hæc relevare ac restituere conati sint, allegantes quoniam synodus Chalcedonensis aut rata in totum tenebitur, aut in totum annullanda ducetur, beatus Gelasius explanat, et vanas opiniones atque objectiones destruit, et quæ sunt tenenda in decretis suis ostendit, dicens (lib. de Anath. vinc.): ‹ Ne forte, quod solent, dicant quin Græci, quod si synodus Chalcedonensis admittitur, omnia constare debeant quae illic videntur esse deprompta. Aut enim ex toto eam admitti oportere, aut si ex parte repudianda est, firmam ex toto constare non posse. Cognoscant igitur, quoniam illud secundum Scripturas sanctas traditionemque maJorum, secundum canones regulasque Ecclesiæ, pro fide communi et veritate catholica et apostolica, pro qua hanc fieri sedes apostolica delegavit factamque firmavit, a tota Ecclesia indubitanter admitti. Alia autem, quæ per incompetentem præsumptionem illic prolata sunt, vel potius ventilata, quæ sedes apostolica gerenda nullatenus delegavit, quæ mox a vicariis sedis apostolicæ contradicta manifestum est, quæ sedes apostolica, etiam petente Martiano prin

Constantinopolitanæ tunc Anatolius, nec se præsumpsisse professus, in apostolicæ sedis antistitis non negavit posita potestate, quæ ideo, sicut dictum est, sedes apostolica non recepit, quia quæ privilegiis universalis Ecclesiæ contraria probantur, nulla ra tione subsistunt. Quid enim quia in libris sanctis, quos utique veneramur et sequimur, quoniam quorumdam illic et profanitates esse feruntur et scelera gesta narrantur, ideo nobis pariter aut veneranda sunt aut sequenda, quia in illis sanctis libris et venerabilibus continentur? Sanctus Petrus primus apo. stolorum, sic æstimans Novi Testamenti gratiam prædicandam, ut a legis veteris non recederet institutis, quædam per simulationem legitur inter Judæos gentilesque gessisse; nunquid ideo aut illa ejus sequenda sunt, quæ merito et coapostolus ejus facta redarguit, et postea consequenter ipse vitavit, pariter assumenda sunt cum his quæ utpote primus apostolus salubria prædicavit? Nunquidnam aut ejus recta doctrina cum his quæ humanitus accesserant repudianda est, aut illa adhuc imbecillis inscitia cum perfecta ejus doctrina suscipienda est ? Nunquidnam in ipsorum hæreticorum libris non multa quæ ad veritatem pertineant posita releguntur? Nunquidnam ideo veritas refutanda est, quia illorum libri, ubi pravitas inest, refutantur: aut ideo pravi libri suscipiendi sunt eorum, quia veritas quæ illic inserta est non negatur? Ait Apostolus (I Thess. v): Omnia probate, quæ bona sunt tenete. Scimus Apostolum Cetiam de paganorum libris aliqua posuisse : nunquid ideo etiam cuncta recipienda sunt, quæ cum his pariter sunt prolata? Ipse apostolus ait multos prædicatores aliter atque aliter Christum prædicare, ubi licet, quocunque modo, Christum prædicatum oportet admitti. Tamen non ideo illum morem, quo non recte prædicatum est, non admonet evitare. Malos operarios ipse conqueritur, quorum alia refutanda, alia docet esse sectanda. Hæc et hujusmodi exempla nos edocent, et testimonia divina confirmant, non omnia passim a quocunque dicta, vel ubicunque scripta, indifferenter accipere, sed retentis bonis quæ noceant refutare. » Et item : ‹ Quod firmavit in synodo sedes apostolica, hoc robur obtinuit; quod refutavit, habere non potuit firmitatem), D et sola rescidit quod præter ordinem congregatio synodi putaverat usurpandum. Et item: Nobis, inquit, opponunt canones, quin Orientales episcopi, dum nesciunt quid loquantur, contra quos ipsi se venire produnt, quod primæ sedi sana rectaque suadenti parere refugiunt. Ipsi sunt canones, qui appellationem totius Ecclesiæ ad hujus sedis examen voluere deferri. Et item idem: Viderint ergo si alios habent canones, quibus suas ineptias exsequantur. Cæterum isti, qui sacri, qni ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, non solum sedem apostolicam ad judicium vocare non possunt, et reliqua. Itemque idem: ‹ Sed velint nolint, ipsius judicio, scilicet apostolicæ sedis, an iquæ canonum constitutiones

[ocr errors]

firmantur. Sed religiosi viri atque perfecti secun- A rum auctoritate sunt constituti, sed a primis tempodum canones concessam sedi apostolicæ potestatem ribus traditione viritim apostolicorum virorum fuerunt nimirum conantur eripere, et sibimet eam contra mentibus commendati, et partim verbis, partim canones usurpare contendunt. O canonum magistros sensu, ac sparsim diversis quorumdam epistolis pro atque custodes! Et post aliquanta : « Quantum ad qualitate causarum et personarum ac temporum inreligionem pertinet, non nisi apostolicæ sedi juxta diti, atque exinde, antequam episcopi concilia libere canones debetur totius summa judicii. » Et item: inciperent celebrare, a devotis quibusque collecti. In Apostolicæ sedis auctoritas quod cunctis sæculis quibus quædam receptibilia, quædam vero sunt non Christianis Ecclesiæ prælata sit universe, et canoservanda. De quibus interdum quædam assumpta num serie paternorum, et multiplici traditione fir- sunt in conciliis, quædam etiam a maximis et præcimatur. Et item: Siquidem ad illam de qualibet puæ auctoritatis viris in suis opusculis, sicut et de mundi parte canones appellari voluerunt, ab illa au- apocryphis, assumpta fuisse legimus, quoniam in tem nemo sit appellare permissus. Beatus quoque quibusdam ad instructionem valent. Et ideo, sicut Gregorius eadem passus a Joanne, et post eum a majorum traditione didieimus, seorsum ante conciCyriaco, Constantinopolitanis episcopis, quæ et Leo lia in canonum libris ad instructionem et propter ab Anatolio de præfatis Constantinopolitanis cano- B vulgatam eorum famam ponuntur : in quibusque conibus, pari modo scribens ad Eulogium Alexandridicibus sacrum Nicænum et universale concilium renum episcopum, et ad Anastasium Antiochenum episcopum, in suis epistolis inter cætera dicit hoc modo (lib. vi, epist. 31): ‹ Canones quidem Constantinopolitani concilii Eudoxianos damnant, sed quis fuerit eorum auctor Eudoxius, nequaquam dicunt. Romana autem Ecclesia eosdem canones, vel gesta synodi illius, hactenus non habet, nec accipit; in hoc autem eamdem synodum suscepit, quod est per eam contra Macedonium diffinitum. Reliquas vero hæreses, quæ illic memoratæ sunt, ab aliis jam patribus damnatas reprobat. De Eudoxianis vero nihil hactenus agnovit. Et cum idem beatus Gregorius sæpe in suis epistolis dicat ita se quatuor synodos recipere sicut quatuor Evangelia, aperte demonstrat eodem modo, C sicut præmisit, synodum Constantinopolitanam recipere, scilicet, ut quod de fide contra hæreticos in ea est diffinitum apostolica sedes recipiat, canones autem vel gesta synodi illius contra Nicænos canones, ut supra ostensum est, nequaquam recipiat. Quia vero sedes apostolica canones Chalcedonensis coneilii, præter illud unum capitulum in XVII recapitulatum, quod contra Nicænos canones est constitutum, recipiat, idem beatus Gregorius in epistola ad Secundinum, et in homilia Evangelii decima septima evidenter ostendit: Quinam sunt, inquiens, in templo Dei hodie qui columbas vendunt, nisi qui in Ecclesia pretium de impositione manus accipiunt, per quam videlicet impositionem Spiritus sanctus cœlitus datur? Columba igitur venditur, quia manus D confessio, quæ duodecim apostolorum totidem est siimpositio, per quam Spiritus sanctus accipitur, ad pretium præbetur. Sed Redemptor noster cathedras vendentium columbas evertit, quia talium negotiatorum sacerdotium destruit. Hinc est quod sacri canones Simoniacam hæresim damnant, et eos sacerdotio privari præcipiunt, qui de largiendis ordinibus pretium quærunt. Cathedra ergo vendentium columbas evertitur, quando hi qui spiritalem gratiam venundant, vel ante humanos vel ante Dei oculos sacerdotio priyantur. Nulla quippe synodus ex hac re decrevit judicium nisi Chalcedonense, concilium, licet inde habeatur decretum et in canonibus qui vocantur apostolorum, quia non episcopalium concilio

gionalibus conciliis, quæ ante illud acta fuerunt, propter auctoritatem suæ magnitudinis præponitur. Cæterum iidem canones qui vocantur apostolorum, non ab apostolis conscripti esse creduntur. Quoniam, sicut în sacra historia legimus, et inde scriptum ab Ecclesiæ magistris accepimus, prima synodus apostolorum habita est Hierosolymis, de electione duodecimi apostoli pro Juda; secunda, de electione septem diaconorum; tertia, de circumcisione, ne credentibus ex gentibus imponeretur; quarta facta est de credentibus ex Judæis illo tempore, ne prohiberentur, ubi necessitas exigeret, etiam legalibus cæremoniis initiari, ob devitandum videlicet eorum scandalum, qui putabant eos ita Mosaica decreta tanquam idololatriæ dogmata damnasse, quod etiam ante facere consuesse Timothei maxime circumcisione probatum est. Quintam vero synodum apostolorum Patres nostri fuisse tradunt, quando secundum quod prædictum est tempus adimpletionis advenit, ut in omnem terram exiret sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum, et secundum Domini dictum, Evangelium prædicaretur in toto mundo per apostolos, quibus dixit: Ite, docete omnes gentes (Matth. xxu). Et tunc Symbolum, sicut universalis tenet Ecclesia, condiderunt, singuli singulas sententias proferentes, sicut et Leo ad Pulcheriam Augustam demonstrat (epist. 15, in fine): Siquidem ipsa, inquit, catholici Symboli brevis et perfecta

gnata sententiis, tam instructa sit munitione cœlesti, ut omnes hæreticorum opiniones solo ipsius possint gladio detruncari. Cujus Symboli plenitudinem si Eutyches puro et simplici voluisset corde concipere, in nullo a decretis sacratissimi Nicæni concilii deviaret, et hoc a sanctis Patribus intelligeret constitutum, ut contra apostolicam fidem, quæ non nisi una est, nullum se ingenium, nullum elevaret eloquium. › Denique post hæc nulla synodus ab apostolis legitur celebrata, qui fuerunt per omnem terram ad verbum fidei seminandum progrediendo dispersi. Sed et beatus Gelasius in catalogo qui libri ab Ecclesia catholica recipiantur descripto, authenticis scripturis, et

« VorigeDoorgaan »