Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

circumstantium eis prodesse debebunt, ut simul et A quos ad accusanda vel attestanda publica crimina pœnitentiæ et reconciliationis beneficia consequantur, servata tamen regula canonum paternorum circa eorum personas, qui in Deum a fide discedendo peccaverunt. ›

Sed et quidam de his ex quorum epistolis quædam sunt a te collecta, lapsos et pœnitentes in gradibus suis manere debere dixerunt. Postea autem aliter ex sacris canonibus a sequentibus est constitutum. Unde beatus Augustinus ad Bonifacium scripsit dicens (epist. 50): Ut enim constitueretur in Ecclesia, ne quisquam post alicujus criminis pœnitentiam clericatum accipiat, vel ad clericatum redeat, vel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiæ, sed rigore factum est disciplinæ. Alioquin contra claves datas Ecclesiæ disputabitur, de quibus dictum est: Quæ solveritis in terra, soluta erunt et in cœlis. Sed ne forsitan etiam detectis criminibus spe honoris ecclesiastici animus intumescens superbe ageret pœnitentiam, severissime placuit, ut post actam de crimine damnabili pœnitentiam nemo sit clericus, ut desperatione temporalis altitudinis, medicina major et verior esset humilitatis. Nam et sanctus David de criminibus mortiferis egit pœnitentiam, et tamen in honore suo perstitit (11 Reg. XI). Et beatum Petrum, quando amarissime lacrymas fudit, utique Dominum negasse pœnituit, et tamen apostolus mansit (Matth. xxvi). Sed non ideo supervacua putanda est posteriorum diligentia, quia ubi saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quo salus tutius muniretur, experti credo aliquorum fictas pœnitentias per affectatas honorowa potentias. Cogunt enim multas invenire medicinas multorum experimenta morborum. Verum in hujusmodi causis, ubi per graves dissensionum scissuras, non hujus aut illius hominis est periculum, sed populorum strages jacent, detrahendum est aliquid severitati, ut majoribus malis sanandis charitas sincera subveniat. Sic multitudinibus per schismata et hæreses pereuntibus Ecclesia catholica subvenire consuevit. Et de hac discretione Gelasius in quadam sua epistola, et beatus Gregorius in suis epistolis, et in aliis suis dictis mirabiliter disseruerunt.

leges publicæ non admittunt. Et Nicænum concilium neophytum episcopum a duobus vel tribus testibus redargutum abstinere a clero præcepit, si aliquod delictum animæ circa personam reperiatur hujusmodi. Et Apostolus adversus presbyterum accusationem non recipi, nisi sub duobus aut tribus testibus præcipit. Sed et per prædictos Africæ provinciæ canones, omnibus quibus accusatio denegatur, in causis propriis accusandi licentia non negatur (can. 96). Et de purgatione accusatorum, sed non convictorum, vel confitentium, decreta sedis apostolicæ quæ tenemus constituerunt. Quidam etiam, quod de accusatis et de testibus Silvester constituit, velut in libro Episcopali legitur, ex hoc tenendum in auctoritate diB cunt, quia Gelasius in Catalogo de libris recipiendis, Actus illius legendos dicit. Sed alia est scriptura Actuum illius, in quibus, et Scripturarum auctoritate, et miraculorum virtute, Judæos Christum Jesum Deum verum negantes revicit, qui legendi scriLuntur alia de constitutionibus illius in libro Episcopali, quas sicut et alias quasdam constitutiones aliorum pontificum quæ in eodem libro leguntur, a præcedentibus temporibus universalis non servat Ecclesia quædam vero ex eisdem constitutionibus, sicut et ex dictis epistolarum de quibus agitur, reci. pit et custodit. Sed et in eisdem epistolis scriptum est, non debere vel posse convocari, synodum sine jussione vel consensu Romani pontificis; et sacri Nicæni canones dicunt (can. 5): Bene placuit annis singulis per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrari, ut communiter omnibus simul episcopis congregatis provinciæ, discutiantur hujusmodi quæstiones. Et Chalcedonense concilium (can. 19) Decrevit, inquiens, sancta synodus secundum canones Patrum, bis in anno episcopos in idipsum in unaquaque provincia convenire, quo metropolitanus antistes probaverit, et corrigere singula, si quæ fortassis enterserint. Sed et Antiocheni et Africæ provincia canones his concinunt constitutis (conc. Antioch., can. 20; conc. Afric., can. 62). Et Innocentius ad Victricium: ‹ Si quæ causæ vel contentiones inter clericos tam superioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortæ, ut secundam synodum Nicænam, congregatis ejusdem provinciæ episcopis, jurgiuin terminetur, patenter ostendit. Et Leo ad Anastasium scripsit: De conciliis, inquiens, episcopalibus non aliud indicimus, quam sancti Patres salubriter ordinarunt, ut scilicet bini conventus per annos singulos habeantur, in quibus de omnibus querelis quæ inter diversos Ecclesiæ ordines nasci assolent judicetur. Et sanctus Gregorius ad Gallicanos episcopos scribit (lib. vII, ind. 2, ep. 112, in fine) Nec nos, inquiens, in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod de habendis per parochias conciliis Patrum providentia utilitatis causa sancitum est. Unde ne qua inter fratres dissensio, ne qua inter præpositos et subjectos sint fomenta discordiæ, in unum sacerdotes convenire necesse est, ut deinciden

C

Verum et de translationibus episcoporum aliter antiqui censuerunt pontifices, aliter autem concilia D episcopalia, et ex his sequentes Romanæ sedis pontifices quæ tenenda sunt decreverunt. Scriptum est etiam in præfatis epistolis, ut accusationes episcoporum non recipiantur, et in eisdem habetur qualiter recipiantur, et ut a suis ovibus episcopi accusari non valeant. Et in constitutionibus sancti Silvestri : Ut nullus laicus crimen clerico audeat inferre, et ut presbyter non adversus episcopum, non diaconus adversus presbyterum; et iterum, a quantis accusari valeant ab eo constitutum. Et Africæ provinciæ, canones cum legatis apostolicæ sedis, eos tantum accusatores vel testes a clericorum accusatione, vel contra clericos testificatione, removeri præcipiunt,

tibus causis disceptatio, et sit salubris de ecclesia- A publicas in ecclesia sanctæ Sophiæ coram principe stica observatione collatio. ›

[ocr errors]

et patriarcha Latine celebraret. Septima autem apud Græcos vocata universalis pseudosynodus de imaginibus, quas quidam confringendas, quidam autem adorandas dicebant, neutra vero pars intellectu sano diffiniens, sine auctoritate apostolicæ sedis, non longe ante nostra tempora, Constantinopoli est a quampluribus episcopis habita, et Romam missa, quam etiam papa Romanus in Franciam direxit. Unde tempore Caroli magni imperatoris, jussione apostolicæ sedis, generalis est synodus in Francia, convocante præfato imperatore, celebrata, et secundum Scripturarum tramitem traditionemque majorum, ipsa Græcorum pseudosynodus destructa et penitus abdicata. De cujus destructione non modicum volumen, quod in palatio adolescentulus legi, ab eodem imperatore Romam est per quosdam episcopos missum. In cujus voluminis quarto libro (cap. 28) hæc de universali nomine scripta sunt: Universitas ab uno cognominatur, quod unò multoties verso propagatur. Nam multitudo unitatum vertente in unum collecta, universitas efficitur. Sicut enim Ecclesia universalis est, quæ Græco eloquio catholica dicitur, ita nimirum omne quidquid ab ejus unitate non discessit, catholicum nuncupari potest. Omnis enim doctrina Christiana, vel quælibet constitutio sive traditio talis esse debet, ut universali conveniat Ecclesiæ: quod nequaquam hæretici observaverunt, qui per diversas mundi partes, aliquibus regionuin partibus coarctati, conventicula quædam statuerunt, quibus et se et quamplures ab ecclesiasticæ unitatis consortio segregaverunt. Cum ergo duarum et trium provinciarum præsules in unum conveniunt, si antiquorum canonum institutione muniti aliquid prædicationis aut dogmatis instituunt, quod tamen ab antiquorum Patrum dogmatibus non discrepat, catholicum est quod faciunt, et fortasse dici potest universale quoniam quamvis non sit ab universi orbis præsulibus actum, tamen ab universorum fide et traditione non discrepat, quod crebro factum in plerisque mundi partibus quibusdam necessitatibus incumbentibus scimus. Multa enim concilia gesta sunt, quorum institutionibus sancta munitur et corroboratur Ecclesia. Si vero duarum aut trium provinciarum præsules in unum convenientes, nova quædam D statuere cupientes, conventicula quædam faciunt, quæ non cum universi orbis Ecclesia sentiunt, sed ab ea quadam ex parte dissentiunt, non est catholicum quod faciunt, et ideo universale nuncupari non potest. Omne quod ecclesiasticum est, catholicum est, et omne quod catholicum est, universale est : omne autem quod universale est, profanis vocum novitatibus caret, omne igitur quod ecclesiasticum est, profanis vocum novitatibus caret. Et si hæc synodus vocum novitatibus careret, antiquorum Patrum dogmatibus contenta, universalis dici poterat : non autem antiquorum Patrum dogmatibus contenta est, non igitur universalis dici potest. Universalem plane eamdem synodum non cunctaremur profiteri,

C

Non igitur absque sedis apostolicæ auctoritate metropolitani episcopi et primates provinciarum synodos convocamus, quatenus, ut beatus dicit Gregorius, dum per hoc, et præterita corriguntur, et regulam futura suscipiunt, omnipotens ubique Dominus fratrum concordia collaudetur, cujus nobis adesse præsentiam si hæc observamus scimus, quia scriptum est : Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. xvi). Si ergo adesse dignabitur bi duo vel tres fuerint, quanto magis non deerit ubi plurimi convenerint sacerdotes? Constat ergo de generali fidei causa hoc dixisse apostolicam sedem. Unde cum plura catholica habeantur concilia, sex synodi tantum generales specialiter appel- B lantur, quia pro generali ad omnes Christianos causa pertinente sunt convocatæ, quæ sine speciali jussione sedis apostolicæ regulariter congregari non poterant, neque possunt. Quarum synodorum universalium, a catholica Ecclesia receptissimarum, prima est quæ in Nicæna congregata exstitit contra Arium trecentorum decem et octo Patrum, temporibus Silvestri papæ, sub Constantino principe; secunda in Constantinopoli centum unius Patrum, contra Macedonium et Eudoxium, temporibus Damasi papæ, et Gratiani principis, quando Nectarius eidem urbi est ordinatus episcopus; tertia in Epheso ducentorum Patrum, contra Nestorium Augustæ urbis episcopum, sub Theodosio magno principe, el papa Cœlestino; quarta Chalcedone, Patrum sexcentorum triginta, sub Leone papa, temporibus Marciani principis, contra Eutychem nefandissimum præsulem monachorum; quinta item in Constantinopoli temporibus Vigilii papæ, sub Justiniano principe, contra Theodorum et omnes hæreticos; sexla item in Constantinopoli sub Agathone papa, qui ex rogatu Constantini, Heraclii et Tiberii principum piissimorum, misit in regiam urbem legatos suos, in quibus erat Joannes Romanæ Ecclesiæ tunc diaconus, non longe post episcopus, pro adunatione facienda sanctarum Dei Ecclesiarum: qui benignissime suscepti a reverentissimo fidei catholicæ defensore Constantino, jussi sunt, remissis disputationibus, pacifico colloquio de fide vera perquirere, datis eis de bibliotheca Constantinopolitana cunctis antiquorum Patrum quos petebant libellis. Adfuerunt autem et episcopi centum quinquaginta, præsidente Georgio patriarcha regiæ urbis, et Antiochiæ Macario, et convicti sunt qui unam voluntatem et operationem astrucbant in Christo, falsasse Patrum catholicorum dicta perplurima. Finito autem conflictu, Georgius correctus, Macarius vero cum suis sequacibus, simul et præcessoribus Cyro, Sergio, Honorio, Pyrrho, Paulo, et Petro anathematizati, et in locum ejus Theophanius abba de Cilicia Antiochiæ episcopus factus. Tantaque gratia legatos catholicæ pacis comitata est, ut Joannes Portuensis episcopus, qui erat unus ex ipsis, Dominica octavarum Paschæ missas

nisi eam universalis Ecclesiæ dogmatibus sentiremus A bus, quo et Nicænum concilium factum est, memorefragari.

rante Osio, ad auctoritatem devocaverunt. El Carthaginensis synoli decretam constitutionem quasi propriam, apostolica sedes per Innocentium et Cœlestinum amplectitur.

Claret etiam hac de causa, ut prædixi, universales ac generales synodos nominari, cum plures episcopi, quam in quibusdam præfatis synodis fuerint congregati, apostolicæ sedis jussione, et imperiali convocatione: sicut Sardicensis synodus, in qua ab Hesperiis partibus plusquam trecenti convenerunt episcopi. Et in Africanis synodis, cum legatis apostolicæ sedis celebratis, interdum amplius quam ducenti fuerunt congregati episcopi; non tamen inter illa universalia concilia computantur, cum constet esse catholica et a sede apostolica atque universali Ecclesia receptissima. Unde sanctus Gregorius in synodica epistola ad Cyriacum Constantinopolitanum episcopum de Eudoxio (lib. vi, ind. 15, ep. 4, in fine): B « Si quis eum veraciter de catholicis Patribus damnat, ejus procul dubio sententiam sequimur; vos Lamen si in synodica vestra epistola eos quoque nominatim damnare voluistis, qui extra sanctas synodos per Patrum scripta damnantur, multos scriptis vestris vestra fraternitas minus posuit; si autem eos quos generales synodi respuunt, hunc unum amplius. Et in Africano concilio legimus (can. 62): Concilium universale non nisi necessitate faciendum. Placuit ut non sit ultra fatigandis fratribus anniversaria necessitas; et quoties exegerit causa communis, id est totius Africæ, undecunque ad hanc sedem de hac re datæ litteræ fuerint, congregandam esse synodum in eas provincias ubi opportunitas persuaserit. Causæ autem quæ communes non sunt C sus est, merito præ ca'eris ipse collatis clavibus

in suis provinciis judicentur. › Et Leo papa ad Maxi-
mum Antiochenum scripsit: Quidquid, inquiens,
propter speciales causas synodalium conciliorum ad
examen episcopale defertim, potest aliquam dijudi-
candi habere rationem, si nil de eo est a sanctis
Patribus apud Nicæam diffinitum. Nam quod ab illo-
rum regulis et constitutione discordat, apostolicæ
sedis nunquam poterit obtinere consensum. › Et
Antiochena synodus dicit (can. 16) perfectum illud
esse concilium, ubi interfuerit metropolitanus anti-
stes. Et Zosimus papa Aurelio et universis episco-
pis per Africam constitutis, sed et universis episco-
pis per Gallias et septem provincias constitutis, et
universis episcopis per Hispaniam constitutis, a pari
inter cætera scribens, provincialem Gallicanorum D
episcoporum synodum approbat ita dicens: Laza-
rus, inquit, dudum in Taurinensi concilio gravissi-
morum episcoporum sententiis pro calumniatore
damnatus, cum Briccii innocentis episcopi vitam
falsis objectionibus appetisset, post vero indebite a
Proculo, qui inter cæteros in synodo damnationi
ejus assenserat, sacerdotium consecutus est, a quo
se ipse, vitæ suæ conscius, datis litteris in abdica-
tionem sui sponte submovit. Sed et Sardicenses
canones in capitulo decimo quarto, quanquam non
designato nomine, sed posita constitutione Eliberi-
tani concilii (can. 21), quod eodem tempore, sub
Constantino imperatore, Paulino et Juliano consuli-
PATROL. CXXVI.

Sic igitur universales synodi specialiter apostolicæ sedis auctoritate convocantur, et æque provinciales canonicæ synodi, decreto sedis apostolicæ, a netzopolitanis et provinciarum primatibus convocantur. Sicut de collatis clavibus regni cœlorum, id est ligandi et solvendi, pontificio, specialiter sancto Petro dato et simul omnibus apostolis, et in eis catholicis episcopis collato, sancta et universalis tenet Ecclesia. Unde beatus Leo in sermone sui natalis inter cætera dicit : Quod dicitur beatissimo Petro: Tibi dabo claves regni cœlorum, et quæcunque ligaveris super terram, erunt ligata et in cœlis; et quæcunque solveris super terram, erunt soluta et in cœlis (Matth. xvi), transivit quidem etiam in alios apostolos ejus istius potestatis, et ad omnes Ecclesiæ principes decreti hujus constitutio commeavit, sed non frustra uni commendatur quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunclis Ecclesiæ rectoribus Petri forma proponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicunque ex ipsius fertur æquitate judicium; nec nimia est vel severitas vel remissio, ubi nihil est ligatum, nihil solutum, nisi quod beatus Petrus aut ligarit, aut solverit.▸ Qui regem cœlorum, ut Augustinus et cæteri doctores exponunt, majori præ cæteris devotione confes

regni cœlestis munere donatus est, ut constaret omnibus quia absque ea confessione ac fide regnum cœlorum nullus possit intrare. Claves autem regni cœlorum ipsam discernendi scientiam potentiamque nominat, qua dignos recipere in regnum, indignos secludere deberet a regno; unde manifeste subjungit: Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in cœlis. Quæ solvendi ac ligandi potestas, quamvis soli Petro data videatur a Domino, absque ulla tamen dubietate noscendum est quia et cæteris apostolis datur, ipsc teste qui post passionis resurrectionisque suæ triumphum apparens eis insufflavit, et dixit omnibus: Accipite Spiritum sanctum ; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. xx). Nec non etiam nunc in episcopis ac presbyteris omni Ecclesiæ officium idem committitur; ut videlicet agnitis peccantium causis, quoscunque humiles ac vere pœnitentes aspexerit, hos jam a timore perpetuæ mortis miserans absolvat; quos vero in peccatis quæ egerunt persistere cognoverit, illos perennibus suppliciis obligandos insinuet. Unde alias Domious de correpto semel et iterum ac tertio, sed non pœni. tente fratre præcipit dicens : Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. xvín). Et ne leve quisque putaret Ecclesiæ se judicio condemnari, mox terribiliter adjunxit: 12

Amen dico vobis : quæcunque alligaveritis super ter- A quæ ex Nicæno concilio sumpta servavit antiquitas ram, erunt ligata et in cœlo; et quæcunque solveritis super terram, erunt soluta et in cœlo. Omni igitur electorum Ecclesiæ, juxta modum culparum vel pœnitentiæ, ligandi ac solvendi datur auctoritas. Sed ideo beatus Petrus, qui Christum vera fide confessus vero est amore secutus, specialiter claves regni cœlorum et principatum judiciariæ potestatis accepit, ut omnes per orbem credentes intelligant quia quicunque ab unitate fidei vel societatis illius quolibet modo semetipsos segregant, tales nec vinculis peccatorum absolvi, nec ianuam possint regni coelestis ingredi.

Et quia devitans prolixitatem epistolæ, per singula sicut poteram, si tempus fuisset et otium, et non vererer legentium tædium, tibi ostendere de B his quæ collegisti, illa ipsa te redarguere, quæ putas plurimum tecum facere, de quibusdam tibi tantum ex his quæ collegisti, specialiter respondebo, scilicet de epistolis Julii et Felicis, quasi de capitulis synodi Nicænæ confectis, ante Sardicense quidem concilium, cui Athanasius anno decimo octavo, ordinationis suæ cum litteris Constantis ab Occidentalibus partibus, in quibus exsulaverat, Alexandriam rediens legitur interfuisse, quodque juxta chronicorum et litterarum ecclesiasticarum fidem, undecimo mortis Constantini, patris Augustorum Constantii et Constantis, Rufo et Eusebio consulibus, anno decimo sexto Julii papæ, qui successit Marco successori Silvestri, cujus tempore celebrata est sacra Nicaena synodus, cuique ad vicem Silvestri præsederunt C Osius Cordubensis episcopus, Victor et Vincentius presbyteri urbis Romæ. Anno vero circiter vicesimo tertio post Nicænam syredum Antiochena synodus habita est, et eadem epistola Julii per idem tempus facta esse dignoscitur, in qua plura capitula modo diverso collecta tenentur, quæ si de una synodo fuissent assumpta, non taliter dissonarent. Et si de appellatione, sicut in Sardicensi concilio constitutum est, in Nicæno concilio fuisset antea statutum, nulla foret necessitas ut iterum in hoc concilio inde constitueretur, sed sicut in aliis conciliis legitur scriberetur videlicet, ut ea quæ sunt in Nicæno concilio constituta, ab omnibus conserventur. Epistola vero Felicis ex epistola Julii pendet. Hic enim est mos apostolicæ sedis pontificibus ut verba decessorum suorum quasi propria in suis ponant epistolis, sient qui legit intelligit. Cæterum quod in epistola ex nomine Athanasii et episcoporum Ægyptiorum, ad Marcum successorem Silvestri habetur octoginta fuisse capitula : quadraginta scilicet a Græcis Græca edita lingua, et similiter quadraginta a Latinis Latina edita lingua; et ab episcopis trecentis octodecim in septuaginta redacta fuisse capitula, si numerantur illa quæ in epistola Julii designata prætermittuntur; sed et quæ in epistola Felicis leguntur, plura quam septuaginta et inter se diversa invenientur; et in eisdem epistolis non inveniuntur memorari, minime autem connumerari, illa capitula

D

et hactenus tenet ac veneratur Ecclesia. De hoc autem quod reverentissimus Julius in epistola sua dicit: Plura de his, scilicet capitulis Nicænæ synodi, ideo hic non inservimus, ne vacuare vilemve facere prædictam synodum videremur, aut fastidium legentibus audientibusque prolixa facere epistola : si quis autem de his ampliora atque abundantiora scire voluerit, in sacro nostræ sedis Ecclesiæ scrinio et ea quæ prædiximus invenire poterit, verum me dicere testis est ipsa Divinitas, a nullo est contradicendum quia nisi ipsa quæ misit haberet, mittere nullo modo poterat, et quia plura habebat, esse utique verum constat : quia et illa quæ sacrum concilium Nicænum constituit, certum est in Romano scrinio conservari, de quibus et ipsius sanctæ sedis pontifices sua decreta promulgaverunt, et suis posteris tenenda et servanda reliquerunt. Fuit autem opinio apud majores ostrus etiam non incerta, quia Osius quædam de capitulis a se synodi Nicænæ delatis, aliter prius renuntiaverit, quam postea inventum exstiterit; qui et apud Sirmium, contra fidem Nicæni concilii cui subscripserat, sacrilegam professionem atque subscripcionem proferre et exhibere præsumpsit, sicut de eo bistoriæ ecclesiastica perhibent, et sanctus Hilarius in libro de Synodis dicit Apud Sirmium, inquiens, per immemorem gestorum suorum dictorumque Osium, novæ et tamen suppuratæ jamdiu impietatis doctrina proruperat sed de eo nil loquor, qui idcirco est reservatus, ne judicio humano ignoraretur qualis ante vixisset.› Cujus scilicet beati Hilarii testimonio de Synodis, sed et de Osio, fidem accommodare debemus, qui in præfato libro de Synodis dicit: Regeneratus pridem, et in episcopatu aliquantisper manens, fidem Nicænam nunquam nisi exsulaturus audivi. Sed mihi homousii et homœousii intelligentiam Evange lia et apostoli intimaverunt. Et per illa tempora, quando concilia, scilicet Nicænum, Antiochenum, Sardicense, et alia quædam posteriora celebrata fuerunt, isdem sanctus et doctor catholicus in carne deguit, et verus de eis relator exstitit, et credenda nobis in suis scriptis reliquit. Refutanda est igitur falsa opinio de quorumdam scriptis exorta, quod Nicænum concilium tempore Julii fuerit celebratum, cum constet eamdem sacram synodum fuisse habitam anno post Alexandrum sexcentesimo tricesimo sexto, sub Constantino imperatore, die mensis se cundum Græcos Desii xvi, quod est x Kalendarum Juliarum, consulatu Paulini et Juliani, tempore Silvestri papæ, sicut veridica chronicae et ecclesiastica historiæ produnt. Verum Julius successor Marci, qui Silvestro successit, Romæ synodum celebravit sub Constantio et Constante Augustis, anno quarto sub die octava Kalendarum Octobris, indict. sexta, consulatu Feliciani et Maximiani, et eamdem Nicanam synodum apostolicæ sedis auctoritate per se, sicut prædecessor illius, Silvester per legatos suos firmavit. Capitula quoque in eodem concilio consti

tuta ipse omnibus validior antiquitatis usus, et anti- A fidei, et statuta Nicænæ synodi, quæ ad nostrum qua majorum traditio, reverentissimo vigore tenenda corroboravit.

CAPUT XXI.

Quod non nisi viginti capitula in concilio Nicæno fuerint constituta.

C

El qua ratione quædam ex his quæ in epistolis antiquorum sedis Romanæ pontificum scripta inveniuntur, a successoribus eorum usa non fuerint, licet ad instructionem valeant plurimum, quædam vero in decretis eorum posita, et a conciliis inter canones sacros inveniantur assumpta, et unde opinio exorta exstiterit, plura quam in canone inveniantur in Nicæna synodo decreta fuisse capitula, quod ex litteris antiquitatum seriem deferentibus accepimus, tibi ex parte scribo, non veritus ne mi- B hi calumnias struas, sicut jam fecisti de his quæ scripsi de Stephano, sensum dictorum meorum pervertens, et scripta mea decurtans in scripto quod mihi de Amalberto dedisti, volens me ex verbis meis revincere, et me ad tortitudinem tui judicii contorquere, et si easdem calumnias sciero, necesse mihi sit inde rescribere, et tempus inutilitati expendere ; si autem eas nesciero, ad derogationem mei tibi credentes aliquo modo possis adducere. Dicam autem ex verbis veterum quæ didicimus de capitulis Nicenæ synodi, ut si te delectat bellare, cum eis possis bellum conserere, et ego valeam repausare. Historia si quidem tripertita (lib. 11, c. 7) Athanasium disisse scribit na In Nicænum concilium venientes episcopi viginti conscripserunt de conversatione ecclesiastica sanctiones. Et item: Meminit vestra patientia factum in Nicæa civitate concilium, cui et ego ipse conscientiæ meæ cultum decenter exhibui.> Et item in eadem Historia scriptum est: Synodus corrigere volens hominum vitam et in Ecclesia commorantium, posuit leges quas canones appellamus. › Et decimus historiæ ecclesiasticæ liber Rufini, qui in catalogo apostolicae sedis inter recipiendos libros describitur, aperte ostendit, post confessionem fidei, viginti duo tantum capitula canonum in eodem concilio, et de Paschali solemnitate fuisse decreta. Duo autem, quæ super viginti sunt illic constituta. in viginti aliis capitulis apud nos habentur conclusa, Unde et in eodem libro ita scriptum habetur: ‹ De singulis quibusque ecclesiasticis observationibus certa statuta figentibus, concilium diremptum est; › et post capitula ex ordine et numero constituta : Igitur cum de his, inquit, prout divinarum legum reverentia poposcerat decrevissent, sed et de observatione Paschæ antiquum canonem, per quem nulla de reliquo varietas oriretur, ecclesiis tradidissent, omnibus rite dispositis, ecclesiarum pax et fides in Orientis atque Occidentis partibus una atque eadem servabatur. Cujus historiographi dictis (salva auctoritate apostolicæ sedis, quæ suo principatu Domini ore percepto, et Ecclesiæ profutura constituit, constituta conservando confirmat) et Carthaginense astipulatur concilium, quod dicit: Exemplaria

et

D

concilium per beatæ recordationis Cæcilianum Carthaginensem episcopum, qui interfuit, allata sunt, sed et quæ patres exemplaria sequentes hic constituerunt, vel nunc communi tractatu statuimus, his gestis ecclesiasticis inserta manebunt. Nam quia Cæcilianus Nicænæ synodo interfuerit, et subscriptio illius testatur, et historiæ ac chronicæ ecclesiastica astruunt, in quibus scriptum est: Quia tertio anno post Nicænam synodum, Januario et Justo consulibus, Donatus agnoscitur, a quo per Africam Donatistæ, qui primum propter ordinatum contra voluntatem suam Cæcilianum ecclesiæ Carthaginensis episcopum, schisma fecerunt, objicientes ei crimina non probata, et maxime quod a traditoribus divinarum Scripturarum fuerit ordinatus: sed post causam confictam atque finitam, pertinaci discordia in hæresim transierunt. Sed et epistola Cyrilli Alexandrini episcopi, cujus prædecessor Alexander, cum legatis apostolicæ sedis, Osio videlicet Cordubense episcopo, et Vincentio ac Victore Romanis presbyteris, mediante Constantino imperatore præsedit, cum integritate ipsius concilii, per Innocentium presbyterum missa. Itemque epistola Attici Constantinopolitani episcopi, cum integritate nihilominus ipsius concilii per Marcellum subdiaconum Carthaginensi synodo directa, et verba Faustini episcopi ac legati sedis apostolicæ prolata in synodo Cartha ginensi Epistola quoque ipsius concilii ad Coelestinum papam honorabiliter, ut par est, destinata. Sed et actio duodecima Chalcedonensis concilii, in qua scriptum habetur regula nonagesima quinta, de vacante episcopo; et paulo post Leontius ex eodem codice legit regulam nonagesimam sextam, De his qui ad episcopatum vocati evitant. Quas regulas, connumeratis a capite viginti capitulis Nicæni concilii, si quis per singula consequentia concilia ex ordine numeraverit, in Antiocheno concilio loca præfatorum numerorum tenere inveniet. Unde manifestum est, non nisi tantum viginti quæ habemus capitula fuisse in Nicæno concilio constituta. Verum et longissimarum ætatum ex antiqua consuetudine prolixa tempora, per quæ ipsius concilii hæc tantum viginti capitula fuere suscepta, verbis præfati historiographi indubitabilem faciunt fidem.

CAPUT XXII.

De quatuor capitulis a beato Gregorio in epistola ad
Theoctistam Patriciam memoratis.

Sed et quod de anathemate, ex verbis sancti Gregorii ad Theoctistam Patriciam, in supradicta compilatione tua improprie posuisti, bene et rationabiliter dicta male intelligi tradidisti, et non secundum illum sensum, que:n beatus Gregorius illud in eadem epistola posuit, interpretari studuisti. Apud Græcos siquidem novitate vocum delectantes, quatuor hæretica capitula invenerunt, de quibus sanctus Gregorius ad Theoctistam Patriciam scripsit. Quorum primum est, quia sub obtentu religionis etiam non

« VorigeDoorgaan »