Pagina-afbeeldingen
PDF

nisi eam universalis Ecclesiæ dogmatibus sentiremus A bus, quo et Nicænum concilium factum est, memo

refragari. » Claret etiam hac de causa, ut prædixi, universales ac generales synodos nominari, cum plures episcopi, quam in quibusdam præfatis synodis fuerint congregati, apostolicæ sedis jussione, et imperiali convocatione: sicut Sardicensis synodus, in qua ab Hesperiis partibus plusquam trecenti convenerunt episcopi. Et in Africanis synodis, cum legatis apostolicae sedis celebratis, interdum amplius quam ducenti fuerunt congregati episcopi ; non tamen inter illa universalia concilia computantur, cum constet esse catholica et a sede apostolica atque universali Ecclesia receptissima. Unde sanctus Gregorius in synodica epistola ad Cyriacum Constantinopolilanum episco

rante Osio, ad auctoritatem devocaverunt. Et Carthaginensis syno.li decretam constitutionem quasi propriam, apostolica sedes per Innocentium et Cœlestinum amplectitur. Sic igitur universales synodi spcsialjter apostolicæ

sedis aucloritate convocantur, et aeque provinciales

canonicæ synodi, decreto sedis apostolicæ, a inet;opolitanis et provinciarum primatibus convocantur. Sicut de collatis clavibus regni coelorum, id est ligandi et solvendi, pontificio, specialiter sancto Petro dato et simul omnibus apostolis, et in eis catholicis episcopis collato, sancta ei universalis tenet Ecclesia. Unde beatus Leo in sermone sui natalis inter cætera dicit : « Quod dicitur beatissimo Petro :

pum de Eudoxio (lib. vi, ind. 15, ep. 4, in fine) : B Tibi dabo clares regni caelorum, et quaecunque ligave

• Si quis eum veraciter de catholicis Patribus damnat, ejus procul dubio sententiam sequimur ; vos uamen si in synodica vestra epistola eos quoque nominatim damnare voluistis, qui extra sanctas synodos per Patrum scripta damnantur, multos scriptis vestris vestra fiaternitas minus posuit; si autem eos quos generales synodi respuunt, hunc unum amplius. » Et in Africano concilio legimus (can. 62): • Concilium universale non nisi necessitate faciendum. Placuit ut non sit ultra fatigandis fratribus anniversaria necessitas ; et quoties exegerit causa communis, id est totius Africae, undecunque ad hanc sedem de hac re datae litteræ fuerint, congregandam esse synodum in eas provincias ubi opportunitas persuaserit. Causæ autem quæ communes non sunt in suis provinciis judicentur. » Et Leo papa ad Maxinium Antiochenum scripsit : t Quidquid, inquiens, propter speciales causas synodalium conciliorum ad examen episcopále defertumt, potest aliquam dijuJicandi habere rationem, si nil de eo est a sanctis Patribus apud Nicæam diflinitum. Nam quod ab illorum regulis et constitutione discordat, apostolicæ sedis nunquam poterit obtinere consensum. » Et Antiochena synodus dicit (can. 16) « perfectum illud esse ccncilium, ubi interfuerit metropolitanus aulistes. » Et Zosimus papa Aurelio et universis episcopis per Africam constitutis, sed et universis episcopis per Gallias et septeui provincias constitutis, et universis episcopis per Hispaniam constitutis, a pari inter cætera scribens, provincialem Gallicanorum episcoporum synodum approbat ita dicens: • Lazarus, inquit, dudum in Taurinensi concilio gravissimorum episcoporum senteutiis pro calumniatore damnatus, cum Briccii innocentis episcopi vitam falsis oljectionibus appetisset, post vero indebite a Proculo, qui inter cæteros in synodo damnatioiii ejus asseiiserat, sacerdotium consecutus est, a quo se ipse, vitæ suæ conscius, datis litteris in abdicationem sui sponte submovit. » Sed et Sardicenses canones in capitulo decimo quarto, quanquam non designato nomine, sed posila constitutione Eliberitani concilii (can. 21), quod eodem tempore, sub Constantino imperatore, Paulino et Juliano consuliPATRoi.. CXXVI.

[merged small][ocr errors]

ris super terram, erunt ligata et in cælis; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in cælis (}Iatth. xvi), transivit quidem etiam in alios apostolos ejus istius potestatis, et ad omnes Ecclesiæ principes decreti hujus constitutio commeavit, sed non frustra uni commendatur quod omn,bus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiæ rectoribus Petri forma proponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicunque ex ipsius fertur æquitate judicium; nec nimia est vel severitas vel remissio, ubi nihil est ligatum, nihil solutum, nisi quod beatus Petrus aut ligarit, aut solverit. » Qui regem cœlorum, ut Augustinus et cæteri doctores exponunt, majori præ cæteris devotione confessus est, merito præ cæ'eris ipse collatis clavibus regni coeleslis munere donatus est, ut constaret omnibus quia absque ea confessione ac fide regnum cœlorum nullus possit intrare. Claves autem regni cœlorum ipsam discernendi scientiam potentiamquc nominat, qua dignos recipere in regnum, indignos secludere deberet a regno; un:e manifeste subjungit : Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in cælis. Quæ solvendi ac ligandi potestas, quamvis soli Petro data videatur a Domino, absque ulla tamen dubietate noscendum est quia et cæteris apostolis datur, ipsc teste qui post passionis resurrectionisque suæ triumphuim apparens eis insufflavit, et dixit omnibus: Accipite Spiritum sanctum ; quorum remiser.tis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. xx). Nec iion etiam nunc in episcopis ac presbyteris omni Ecclesiæ officium idem committitur; ut videlicet agnitis peccantium causis, quoscunque htHmiles ac vere pœnitentes aspexerit, hos jam a timore perpetuæ mortis miserans absolvat; quos vero im peccatis quæ egerunt persistere cognoverit, illos pereunibus suppliciis obligandos insinuet. Unde alias Doiaiuus de correpto semel et iterum ac tertio, sed non pœnitente fratre pr;vcipit dicens : Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicamus (Matth. xviii). Et ne leve quisque putaret Ecclesiæ se judicio condemnari, mox terribiliter adjunxit : 12

Ainem dico vobis : quæcunque alligaverutis super ter- A
ram, erunt ligata et in cælo; et quæcunque solveritis
super terram, erunt soluta et in cælo. Omni igitur
electorum Ecclesiæ, juxta modum culparum vel pœ-
nitentiæ, ligandi ac solvendi datur auctoritas. Sed
ideo beatus Petrus, qui Christum vera fide confessus
vero est amore secutus, specialiter claves regni cœ-
lorum et principatum judiciariae potestatis accepit,
ut omnes per orbem credentes intelligant quia qui-
cunque ab unitate fidei vel societatis illius quolibet
modo semetipsos segregant, tales nec vinculis pec-
catorum absolvi, nec ianuam possint regni coelestis
ingredi.
Et quia devitans prolixitatem epistolæ, per sin-
gula sicut poteram, si tempus fuisset et otium, et
non vererer legentium tædium, tibi ostendere de
his quæ collegisti, illa ipsa te relarguere, quæ pu-
tas plurimum tecum facere, de quibusdam tibi tan-
tum ex his quæ collegisti, specialiter respondebo,
scilicet de epistolis Julii et Felicis, quasi de capi-
tulis synodi Nicænæ confectis, ante Sardicense qui-
dem concilium, cui Athanasius anno decimo octavo,
ordinalionis suæ cum litteris Constantis ab Occiden-
talibus partibus, in quibus exsulaverat, Alexandriam
rediens legitur interfuisse, quodque juxta chronico-
rum et litterarum ecclesiasticarum fidem, undecimo
mortis Constantini, patris Augustorum Constantii et
Constantis, l{ufo et Eusebio consulibus, anno decimo
sexto Julii pap:e, qui successit Marco successori
Silvestri, cujus tempore celebrata est sacra Nic;ena
synodus, cuique ad vicem Silvestri præsederunt C
Osius Cordubensis episcopus, Victor et Wincentius
presbyteri urbis Romæ. Anno vero circiter vicesimo
tertio post Nicænam syncdum Antiochena synodus
habit; est, et eadem epistola Julii per idem tempus
facta esse dignoscitur, in qua plura capitula modo
diverso collecta tenentur, quæ si de una synodo
fuissent assumpta, non taliter dissonarent. Et si de
appellatione, sicut in Sardicensi concilio constitu-
tum est, in Nicæno concilio fuisset antea statutum,
nulla foret necessitas ut iterum in hoc concilio inde
constitueretur, sed sicut in aliis conciliis legitur
scriberetur videlicet, ut ea quæ sunt in Nicæno con-
cilio constituta, ab omnibus conserventur. Epistola
vero Felicis ex epistola Julii pendet. Hic enim est
mos apostolicæ sedis pontificibus ut verba decesso-
rum suorum quasi propria in suis ponant epistolis,
sicut qui legit intelligit. C;eterum quod in epistola
ex nomine Alhanasii et episcoporum Ægyptiorum,
ad Marcum successorem Silvestri habetur octoginta
fuisse capitula : quadraginta scilicet a Græcis Græca
edita lingua, et similiter quadraginta a Latinis La-
tina edita lingua ; et ab episcopis trecentis octode-
cim in sepluaginta redacta fuisse capitula, si nu-
merantur illa quæ in epistola Julii designata praeter-
mittuntur; sed et quæ in epistola Felicis leguntur,
plura quam septuaginta et inter se diversa inve-
nientur; et in eisdem epistolis non inveniuntur me-
morari, minime autem counumerari, illa capitula

B

quæ ex Nicæno conuilio sumpta servavit antiquitas et hactenus tenet ac veneratur Ecclesia. De hoc autem quod reverentissimus Julius in epistola sua dicit : « Plura de his, scilicet capitulis Nicænæ synodi, ideo hic non inservimus, ne vacuare vilemve facere prædictam synodum videremur, aut fastidium legentibus audienuibusque prolixa facere epistola : si quis autem de his ampliora atque abundantiora scire voluerit, in sacro nostræ sedis Ecclesiæ scrinio et ea quæ prædiximus inveiiire poterit, verum me dicere testis est ipsa Divinitas, a nullo est contradicendum : quia nisi ipsa quæ misit haberet, miltere nullo modo poterat, et quia plura habebat, esse utique verum constat : quia et illa quæ sacrum concilium Nicænum constituit, certum est in Romano scrinio conservari, de quibus et ipsius sanctae sedis pontifices sua decreta promulgaverunt, et suis posteris tenenda et servanda reliquerunt. Fuit autem opinio apud majores :.ostros etiam non incerta, quia Osius quædam de capitulis a se synodi Nicænæ delatis, aliter prius renuntiaverit, quam postea inventum exstiterit ; qui et apud Sirmium, contra fidem Nicæni concilii cui subscripserat, sacrilegam professionem atque subscripùonem proferre et exliibere præsumpsit, sicut de eo historiæ ecclesiastica, perhibent, et sanctus Hilarius in libro de Synodis dicit : Apud Sirmium, inquiens, per immemorem gestorum suorum dictorumque Osium, novæ et tamen suppuratæ jamdiu impietatis doctrina proruperat : sed de eo nil loquor, qui idcirco est reservatus, ne judicio humano ignoraretur qualis ante vixisset. , Cujus scilicet beati Hilarii teslimonio de Synodis, sed et de Osio, fidem accommodare debemus, qui in præfato libro de Synodis dicit : , Regeneratus pridem, et in episcopatu aliquantisper manens, fidem Nicænam nunquam nisi exsulaturus audivi. Sed mihi homousii et homæousii intelligentiam Evangelia et apostoli intimaverunt. Et per illa tempora, quando concilia, scilicet Nicænum, Antiochenum. Sardicense, et alia quædam posteriora celebrata fuerunt, isdem sanctus et doctor catholicus in carne deguit, et verus de eis relator exstitit, et credenda nobis in suis scriptis reliquit. Itefutanda est igitur falsa opinio de quorumdam scriptis exorta, quod Nicænum concilium tempore Julii fuerit celebratum, cum constet eamdem sacram synodum fuisse habitam animo post Alexandrum sexcentesimo tricesimo sexto, sub Constantino imperatore, die mensis se cumdum Græcos Desii xviii, quod est x kalendarum Juliarum, consulatu Paulini et Juliani, tempore Silvestri papæ, sicut veridicæ chronicæ et ecclesiasticae historiæ produnt. Veriim Julius successor Marci, qui Silvestro successit, Romæ synodum celebravit sub Constantio et Constante Àugustis, anno quarto sub die octava Kalendarum 0ctobris, indict. sexta, consulatu Feliciani el Maximiani, et eamdem Nicaenam synodum apostolicæ sedis auctoritate per se, sicut prædecessor illius, Silvester per legatos suos firmavit. Capitula quoque in eodem concilio constituta ipse omnibus validior antiquitatis usus, et anti- A fidei, et statuta Nicænæ synodi, quæ ad nostrum

qua majorum traditio, reverentissimo vigore tenenda corroboravit. CAPUT XXI. Quod non nisi viginti capitula in concilio Nicæno fuerint constituta. Et qua ratione quædam ex his quæ in epistolis antiquorum sedis Romanæ pontificum scripta inveniumtur, a successoribus eorum usa non fuerint, licet ad instructionem valeant plurimum , quædam vero in decretis eorum posita, et a conciliis inter canones sacros inveniantur assumpta, et unde opinio exorta exstiterit, plura quam in canone inveniantur in Nicæna synodo decreta fuisse capitula, quod ex litleris antiquitatum seriem deferentibus accepimus, tibi ex parte scribo, non veritus ne mihi calumnias struas, sicut jam fecisti de his quæ scripsi de Stephano, sensum dictorum meorum pervertens, et scripta mea decurtans in scripto quod mihi de Amalberto dedisti, volens me ex verbis meis revincere, et me ad tortitudinem tui judicii comtorquere, et si easdem calumnias sciero, necesse mihi sit inde rescribere, et tempus inutilitati expendere ; si autem eas nesciero, ad derogationem mei tibi credentes aliquo modo possis adducere. Dicam autem ex verbis veterum quæ didicimus de capitulis Nicænæ synodi, ut si te delectat bellare, cum eis possis bellum conserere, et ego valeam repausare. Historia si quidem tripertita (lib. ui, c. 7) Athanasium dixisse scribfl ila : « ln Nicænum concilium venientes episcopi viginli conscripserunt de conversatione ecclesiastica sanctiones. » Et item : • Meminit vestra patientia factum in Nicæa civitate concilium, cui et ego ipse conscientiæ meæ cultum decenter exhibui. » Et ilem in eadem Historia scriptum est: ¢ Synodus corrigere volens hominum vitam et in Ecclesia commorantium, posuit leges quas canones appellamus. » Et decimus historiæ ecclesiasticæ liber ltufjni, qui in catalogo apostolicæ sedis inter recipiendos libros Jescribitur, aperte ostendit, post confessionem fidei, viginti duo tantum capitula canonum in eodem concilio, et de Paschali solemnitate fuisse decreta. Duo autem, quæ super viginli sunt illic constituta. in viginti aliis capitulis apud nos habentur conclusa, Unde et in eodem libro ita scriptum habetur : • De singulis quibusque ecclesiasticis observationibus certa statuta figentibus, concilium diremptum est; » et post capitula ex ordine et numero constituta : . Igitur cum de his, inquit, prout divinarum legum reverentia poposcerat decrevissent, sed et de observatione Paschæ antiquum canonem, per quem nulla de- reliquo varietas oriretur, ecclesiis tradidissent, omnibus rite dispositis, ecclesiarum pax el fides in 0rientis atque 0ccidentis partibus una atque eadem servabatur. Cujus historiographi dictis (salva auctoritate apostolicæ sedis, quæ suo principatu Doinini ore percepto, et Ecclesiæ profutura constituit, et constituta conservando confirmat) et Carthaginense astipulatur concilium , qiiod dicit : « Exemplaria

B

C

concilium per beatæ recordationis Cæcilianum Carthaginensem episcopum, qui interfuit, allata sunt, sed et quæ patres exemplaria sequentes hic constituerunt, vel nunc communi tractatu statuimus, his gestis ecclesiasticis inserta manebunt. » Nam quia Cæcilianus Nicænæ synodo interfuerit, et subscriptio illius testatur, et historiæ ac chronicæ ecclesiasticæ astruunt, in quibus scriptum est : ¢ Quia tertio anno post Nicænam synodum, Januario et Justo consulibus, Donatus agnoscitur, a quo per Africam Donatistæ, qui primum propter ordinatum contra voluntatem suam Cæcilianum ecclesiæ Carthaginensis episcopum, schisma fecerunt, ol)jicientes ei crimina non probata, et maxime quod a traditoribus divinarum Scripturarum fuerit ordinatus : sed post causam confictam atque finitam , pertinaci discordia in hæresim transierunt. » Sed et epistola Cyrilli Alexandrini episcopi, cujus prædecessor Alexander, cum legatis apostolicæ sedis, Osio videlicet Cordubense episcopo, et Wincentio ac Victore Romanis presbyteris, mediante Constantino imperatore præsedit, cum integritate ipsius concilii , per Innocentium presbyterum missa. Itemque epistola Attici Constantinopolitani episcopi, cum integritate nihilominus ipsius concilii per Marcellum subdiaconum Carthaginensi synodo directa, et verba Faustini episcopi ac legati sedis apostolicæ prolata in synodo Cartha. ginensi Epistola quoque ipsius concilii ad Coelestinum papam honorabiliter, ut par est, destinata. SeJ et actio duodecima Chalcedonensis concilii, in qua scriptum habetur regula nonagesima quinta, de vacante episcopo ; et paulo post Leontius ex eodem codice legit regulam nonagesimam sextam, De his qui ad episcopatum vocati evitant. Quas regulas, connumeratis a capite viginti capitulis Nicæni concilii, si quis per singula consequentia concilia ex ordine numeraverit, in Antiocheno concilio loca præfatorum numerorum tenere inveniet. Unde manifestum est, non nisi tantum viginti quæ habemus capitula fuisse in Nicæno concilio constituta. Verum et longissimarum ætatum ex antiqua consuetudine prolixa tempora, per quæ ipsius concilii hæc tantum viginti capitula fuere suscepta, verbis præfati historiographi indubitabilem faciunt fidem.

CAPUT XXII.

De quatuor capitulis a beato Gregorio in epistola ad Theoctistam Patriciani memoratis.

Sed et quod de anathemate , ex verbis sancti Gregorii ad Thesctistam Patriciam, in supradicta compilatione tua improprie posuisti, bene et rationabiliter dicta male intelligi tradidisti, et non secundum illum sensum, que:m beatus Gregorius illud in eadem epistola posuit, interpretari studuisti. Apud Græcos siquidem novitate vocum delectantes, quatuor hæretica capitula invenerunt, de quibus sanctus Gregorius ad Theoctistam Patriciam scripsit. Quorum primum est, quia sub obtentu religionis etiatn non ex amborum consensu conjugia dissocianda dicebant, contradicente Domino : Quod Deus conjunrit homo non separet (Matth. xix). Aliud vero, quod baptisma peccata penitus non auferret, cum Dominus dicat : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus (Joan. xiii). Tertium vero, quia si deiniquitatibus suis quis pœnitentiam in triennium ageret, postmodum perverse vivere ei liceret, cum scriptum sit: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio ejus? (Eccli. xxxiv.) Baptizatur ergo a mortuo, et iterum tangit eum, qui prava opera quæ se egisse meminit deplorat, sed eisdem se iterum post lacrymas implicat. Quartum vero est, quod non suo sensu posuisti, quia si compulsi aliqui, de quibus reprehendebantur contra catholicam sensisse Ecclesiam, anathematizare se dicerent, anathematis vinculo nullo modo teneri. De quibus sanctus dicit Gregorius : t Quia ipsi sibi testes sunt quia Chrisliani non sunt : quoniam ligamenta sanctæ Ecclesiæ vanis se æstimant conatibus solvere ac per hoc nec absolutionem sanctæ Ecclesiæ quam praestat fidelibus veram putant, si ligaturam ejus valere non æstimant. » Unde in orthodoxorum scriptis legimus, ex ipsis qui in Nicæna sancta synodo convenerunt, et expositæ ab ea fidei diffinitioni vel symbolo subscripserunt, et ab eadem subscriptioue apostataverunt, et iterum per catholicam subscriptionem ad universalem Ecclesiam redierunt, quosdam fuisse susceptos, sicut et in aliis synodis, et in epistolis Leonis, atque Gregorii legimus. Constat igitur, quia non sunt tigamenta vel solutiones sanctæ Ecclesiæ, quæ conlra sanctam Ecciesiam fiunt, vel quæ ab his fiunt, qui contra dogmata catholicæ Ecclesiæ sentientes, contraria ipsi sanctæ Ecclesiae ligant vel solvunt. Sancta quippe Ecclesia dicit : « Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Lavabo inter innocentes manus meas (Psal. xxv, 6). » Denique eisdem verbis beati Gregorii : quibus dicit : • Si qui vero sunt qui dicunt, quia compulsus quispiam necessitate se anathematizaverit, anathematis vinculo non tenetur, » verbis tuis imposuisti, immittens et superadjiciens, aut contra ea quæ sub anathemate prohibita sunt praesumpserit. In eo autem loco ubi dixit : • Si qui sunt igitur, qui sub nomine Christiano, hæc quæ prædiximus errorum capitula, aut prædicare audent, aut taciti apud semetipsos tenere, » detruncasti et pervertisti dicens : * Si qui sunt igitur, qui sub nomine Christiano læc aut prædicare audent, non timens sententiam sanctæ sextæ synodi in duodecima actione prolatam hoc modo : Inveteratum Macarium in impietatis dogmatibus, et non solum universam Chri" sto amabilem plebem, quæ hanc a Deo conservandam regiam urbem inhabitat, eversione turbulenla potantem, testimoniaque sanctorum et probabilium patrum falsantem, et quædam quidem abscidentem, quædam vero addentem, et secundum quod ei videba

tur in devia mittentem piissimum et a Deo corona- .

A tum principem per oblata ab eo codicia : sed et a solis ortu usque ad occasum, per litteras suas, et per homines quos mittebat, universos perturbantem, et a fide vera segregantem, et juste alque rationabiliter a pontificali habitu denudatum, nullatenus divina regula de cætero suscipit in doctoris sede residere, ne ex hoc propriæ suæ hæreseos multo jam recrudescere faciat intelligentiam, et fiant, juxta quod scriptum est, novissima illius hominis deteriora prioribus. » Et Macedonius Constantinopolitanus episcopus, ut supra dixi, ab imperatore Anastasio legitur expulsus, quoniam Evangelia falsasset, et maxime illud Apostoli dictum : Quod apparuit in carne, justificatum est in spiritu (I Tim. iii); et pervertisse, ut legeretur, ut esset Deus, apparuit per carnem. Quales redarguit Paulus apostolus, de se et suis sociis dicens: Non enim sumus, inquit, sicut plurimi adulterantes verbum Dei (II Cor. ii). « Adulterare est, inquit beatus Gregorius, verbum Dei, aut aliter sentire quam de illo est, aut ex eo non spiritales fructus, sed adulterinos fetus quærere laudis huinanæ. » Unde Gelasius ad episcopos per Darda. niam constitutos, in decretis suis scripsit (epist. 11, in principio): « Quia majores nostri necessario præcaverunt, ut contra unamquamque hæresim, quod acta semel synodus pro fide, communione, et veritate catholica atque apostolica promulgasset, non sinerenl iiovis post hæc retractationibus mutilari, ne pravis occasio præberetur quæ medicinaliter fuerant statuta pulsandi : sel auctore cujuslibet insaniæ, ac pariter errore damnato, suflicere judicarunt, ut quisquis aliquando hujus erroris communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus, quoniam manifeste quilibet vel professione sua vel communione posset agnosci. » Et post aliquanta : • Quoniain idem ipse error, qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravæ communionis effecto exsecrationem sui gestat et pœnam. » Hæc igitur, qui beati Gregorii verba iii posturasti, attendens quæ beatus dicit Gelasius, et ante oculos mentis ponens, quia Macarius et Macedonius idcirco a sacerdotio, etiam ante humanos oculos, judicio synodali et potestate principali fuerunt dejecti, accelera satisfacere terribili in consiliis super filios hominum.

[ocr errors]

C

[ocr errors]

Quod apostolica sedes partem noni capituli Chalcedonensis non recipiat, sicut beatus Leo papa de1m0ms!rat.

Sententiam denique Chalcedonensis concilii, quam tuæ compilationi apposuisti, a quocunque expositam qui adinvenit de ea quid diceret : Ut si clericus habet causam adversus episcopum proprium, vel adversus alterum, apud synodum provinciæ judicetur : quod si adversus ejusdem provinciæ metropolitanum episcopus vel clericus habet querelam, petat priinatem (l,oeceseos, aut sedem regiae urbis Constantimo

politanæ, et apud ipsum judicetur, quod et in capi- A Juvenalis episcopus ad obtinendum Palaestinæ pro

tulo decimo septimo recapitulavit. Lege gesta synodi Chalcedonensis, et Breviarium de duabus hæresibus Nestorianorum et Eutychianorum, collectum a.sancto Liberato archidiacono Ecclesiæ Carthaginis regionis sextae, sed et epistolas sancti Leonis papæ, et invenies hoc ipsius concilii nonum capitulum, in cujus fine dicitur: Petat primatem diœceseos, aut sedem regiæ urbis Constantinopolitanæ, et apud ipsum judicetur, et quod de divisione diœcesis inter Antiochenum et Ilierosolymitanum episcopos convenit, ab apostolica sede non fuisse recepta. Sed nec illud capitulum Constantinopolitani concilii, in quo synodus ipsa constituit præferendam Constantinopolim secundæ et tertiæ sedi, et post Romanum pontificem habere primatum, quod et per pragmaticam formam imperialis potestatis obtinuit, et Chalcedonensis synodus, in absentia legatorum sedis apostolicæ, confirmando quibusdam non consentientibus renovavit, et post, reclamantihus de sacrorum canonum et privilegii apostolicæ ac primæ sedis injuria et præjudicio eisdem legatis ipsius apostolicæ sedis, synodus in sententia sua patrocinante imperalore permansit. Egit enim Anatolius tunc Constantinopolitanus episcopus apud syomodum (Leo, ep. 55 ad Anatol.), et apud imperatorem, nacta occasione de damnatione Dioscori secundæ sedis Alexandrinae episcopi, hac calliditate, quonia m mens potentiæ avida nec abstinet vetitis, nec gaudet concessis, ut quia in Constan

tinopolitana cl., episcoporum synodo Nectarius obti- C

nuerat quatenus Constantinopolis prælata secundæ et tertiæ sedi, post Romanum pontificem primatum haberet, istud capitulum aliis necessariis interpositum de appellatione episcoporum et cléricorum ad sedem regiæ urbis Coiistantinopolitanae foret : quatenus constitutionem Sardicensis concilii de appellatione clericorum apud finitimos episcopos, et appellationem episcoporum de regionali concilio ad sedem apostolicam, eidem apostolicæ sedi abriperet, et sibi ascribi faceret : quo, sicut mox claruit, primatum sedis apostolicæ liberius contra sacros canones et antiquam consuetudinem usurparet, et universalis appellaretur et esset. Unde sanctus Leo, de his apud synodaleim conventum obtentis ad Maximum Antiochenum episcopum scribens dicit (epist. 65): . Nunc autem ad omnia generaliter pronuntiare sufficiat, quod si quid a quoquam contra statuta Nicænorum canonum in quacunque synodo vel tentatum est, vel ad tempus videtur extortum, nihil præjudicii potest inviolabilibus inferre decretis, et facilius erit quarumlibet consensionum pacta dissolvi, quam prædiclorum canonum regulas ex ulla parte corrumpi. Subripiendi enim occasiones non praetermitlit ambitio, et quoties ob intercurrentes causas generalis congregalio facta fuerit sacerdotum, difficile est ut cupiditas improborum non aliquid supra mensuram moliatur appetere. Sicut etiam de Ephesina synodo, quæ impium Nestorium cum dogmate suo perculit,

vinciæ principatum credidit se posse sufficere, et insolentes ausus per commentitia scripta firmare. Quod sanctæ memoriæ Cyrillus Alexandrinus episcopus merito perhorrescens, scriptis suis mihi quid prædicti cupiditas ausa esset indicavit, et sollicita prece multum poposcit, ut nulla illicitis conatibus præberetur assensio. Nam cujus epistolæ ad nos exemplaria direxisti sanctæ memoriæ Cyrilli, eam in nostro scrinio requisitam nos authenticam noveris reperisse. Hoc tamen proprium diffinitionis meæ est, ut quantumlibel amplior numerus sacerdotum aliquid per quorumdam subreptionem decernat, quod illis trecentorum decem et octo constitutionibus inveniatur adversum, id justitiæ consideratione casse

B tur: quoniam universæ pacis tranquillitas non aliter

poterit custodiri, nisi sua canonibus reverentia intemerata servetur. Si quid sane ab his fratribus, quos ad sanctam synodum vice mea misi, præter id quod ad causam fidei pertinebat, gestum esse perhibetur, nullius erit penitus firmitatis : quia ad hoc taiutum ab apostolica sunt sede directi, ut excisis hæresibus catholicæ essent fidei defensores. Quidquid enim præter speciales causas synodalium conciliorum ad examen episcopale defertur, potest aliquam dijudicandi habere rationem, si nihil de eo est a sanctis Patribus apud Nicæam diffinitum. Nam quod ab illorum regulis et constitutione discordat, apostolicæ sedis numquam poterit obtinere consensum. » Et ad Pulcheriam Augustam: « Frater, inquit (epist. 58), et coepiscopus meus Anatolius, parum considerans quamtum, pietatis vestræ beneficio, et mei favoris assensu, Constantinopolitanæ Ecclesiæ sacerdotium fuerit consecutus, non tam de adeptis gavisus, quam de immodicis appetendis supra mensuram sui honoris accensus est, credens huic tam intemperanti cupiditati posse prodesse, quod ei quorumdam consensum suum præbuisse dicitur extorta subscriptio; cum tamen destruendis mox conatibus contradictio fratrum coepiscoporumque meorum , vicem meam agentium, fideliter et laudabiliter obviaret; quoniam contra statuta canonum paternorum, quæ ante longissimæ ætatis annos in urbe Nicæna spiritalibus sunt fundata decretis, mihil cuiquam audere conceditur : ita ut si quis diversum aliquid decernere velit, se potius minuat, quam illa corrumpat. Quæ si utoportet a cunctis pontificibus intemerata serventur, per universas Ecclesias tranquilla erit pax et firma concordia, nullæ de mensura honorum dissensiones, nullæ de ordinationibus lites, mullæ de privilegiis ambiguitates, nulla erunt de alieni usurpatione certamina : sed æquo jure charitatis rationabilis et morum officiorumque ordo servabitur, et ille vere erit magnus, qui fuerit totius ambitionis alienus, dicente Domino : Quicunque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister. Et quicunque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus, sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. xx). Et tamen hæc illis tunc insinnabantur, qui de pusillo

« VorigeDoorgaan »