Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

estis, moribus patres. Non ergo jussi, sed quæ utilia visa sunt, indicare curav. Non tamen invenio vestram beatitudinem hoc ipsum, quod memoriæ vestræ intuli, perfecte tenere voluisse. Nam dixi, nec mihi vos, nec cuiquam alteri tale aliquid scribere debere, et ecce in præfatione epistolæ, quam ad meipsum qui prohibui direxistis, superb appellationis verbum, universalem me papam dicentes, imprimerecurastis. Quod peto dulcissima mihi sanetitas vestra ultra non faciat, quia vobis subtrahitur quod alteri plusquam ratio exigit præbetur. Ego enim non verbis quæro prosperari, sed moribus: nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco. Meus namque honor est, honor

et consacerdote meo, contra evangelicam senten- A quia scio qui sum, qui estis. Loco enim mihi fratres tiam, contra beatum quoque Petrum apostolum, et contra omnes Ecclesias, contraque canonum statuta agitur. Et paulo post : Triste tamen valde est, ut patienter feratur, quatenus despectis omnibus prædictus frater et coepiscopus mens solus conetur apellari episcopus. Sed in hac ejus superbia quid aliud nisi propinqua jam Antichristi esse tempora designantur? Et in epistola ad Eulogium Alexandrinum et ad Anastasium Antiochenum episcopos, a pari (lib. v, ind. 13, epist. 36): Sicut, inquit, veneranda mihi vestra sanctitas novit, per sanetam Chalcedonensem synodum pontifici sedis apostolicæ, cui Deo disponente deservio, hoc universitatis nomen oblatum est. Sed nullas unquam decessorum meorum hoc tam profano vocabulo uti consensit: B universalis Ecclesiæ, meus honor est, fratrum meoquia videlicet, si unus patriarcha universalis dicitur, patriarcharum nomen cæteris derogatur. Sed absit hoc, absit a Christiani mente id sibi velle quempiam arripere, unde honorem fratrum suorum imminuere ex quantulacunque parte videatur. Cum ergo nos hunc honorem nolumus oblatum suscipere, pensate quam ignominiosum sit hanc sibi quempiam violenter usurpare voluisse. Propterea sanctitas vestra in suis epistolis neminem unquam universalem nominet, ne sib: debitum detrahat, cum alteri honorem offert indebitum. » Et item: Si enim hoc dici licenter permittitur, honor patriarcharum omnium negatur : et cum fortasse is in errore perit qui universalis dicitur, nullus jam episcopus remansisse in statu veritatis invenitur. Obtestor ergo ut con- C stanter ac sine præjudicio servetis sicut accepistis Ecclesias, et nihil sibi in vobis hæc tentatio diaboHe usurpationis ascribat. State fortes, state securi, scriptaque cum universalis nominis falsitate, nec dare unquam, nec suscipere præsumatis. Omnes episcopos curæ vestræ subjectos ab hujus adulationis inquinatione prohibete. Universa vos Ecclesia patriarchas, non solum in bonis operibus, sed etiam in veritatis auctoritate cognoscat. Si qua autem forsan adversa subsequantur, unanimiter persistentes, etiam moriendo debemus ostendere, quia in generalitatis damno nostrum specialiter aliquid non amamus. Dicamus cum Paulo: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philip. 1). Audiamus quod primus omnium pastorum dicit: Si quid patimini propter D justitiam, beati eritis (1 Petr. 1). Mihi enim credite quia honorem quem pro prædicanda veritate suscepimus, si necessitatis causa exigat, securius pro eadem veritate relinquimus quam tenemus. Pro me autem sicut vestram charissimam beatitudinem decet, orate ut hoc quod vobis loqui audeo, operibus ostendam.

Et item in epistola ad Eulogium Alexandrinum episcopum (lib. VII, ind. 1, epist. 4) : « Indicare quoque vestra beatitudo studuit, jam se quibusdam non scribere superba vocabula, quæ ex vanitatis radice prodierunt, et mihi loquitur dicens : Sicut jussistis. Quod verbum jus.ionis peto a meo auditu removete,

rum solidus vigor. Tunc ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur. Si enim universalem me papam vestra sanctitas dieit, negat se hoc esse quod me fatetur universum. Sed absit hoc. Recedant verba quæ vanitatem inflant et charitatem vulnerant. Et quidem in sancta Chalcedonensi synodo, atque post a subsequentibus Patribus, hoc est decessoribus meis, oblatum vestra sanctitas novit. Sed tamen nullus eorum uti hoc unquam vocabulo voluit: ut dum in hoc mundo honorem sacerdotum diligerent omnium, apud omnipotentem Deum custodirent suum. » Et in epistola ad diversos archiepiscopos a pari (lib. v11, indict. 2, epist. 69): ‹Cognoscat fraternitas vestra, Joannem quondam Constan> tinopolitanæ civitatis antistitem, contra Deum, contra pacem Ecclesiæ in omnium despectu et injuria sacerdotum modestiæ ac mensuræ suæ terminos excessisse, e: illicite in synodo superbum ac pestiferum œcumenicum, hoc est universalis, sibi vocabulum usurpasse. Quod beatæ recordationis Pelagius decessor noster agnoscens, omnia gesta ejusdem synodi, præter illa quæ illic de causa venerandæ memoriæ Gregorii episcopi Antiocheni sunt habita, valida omnino destructione cassavit, districtissima illum increpatione corripiens, ut se a novo el temerario superstitionis nomine cohiberet, adeo ut suum cum eo diaconum, nisi tantum nefas emendaret, procedere prohiberet. Cujus nos rectitudinis zelo per omnia inhærentes, statuta ipsius sine refragatione, Deo protegente, servamus: quia dignum est ut rectam decessoris viam gressibus inoffensis incedat, qui de eodem loco ad reddendam rationem æterni judicis tribunal exspectat. Et paulo post : Hortor atque suadeo ut nullus vestrum hoc nomen aliquando recipiat, nullus consentiat, nullus subscribat, nullus ubi fuerit scriptum admittat, vel subscriptionem suam adjiciat, sed sic ut omnipotentis Dei ministros decet, integrum se ab hujusmodi venenata infectione custodiat, et cal lido insidiatori in se locum non præbeat, quoniam hoc et in totius Ecclesiæ injuria ac discissione, et sicut diximus, in omnium vestrum despectu fit. Nam si, unus, ut putat, universalis est, restat ut vos episcopi non sitis. Et post aliquanta: ‹ Nam si quis,

quod non credimus, scripta præsentia aliqua in A veniens Deum dixerit, frivolum valde erit? sed taparte neglexerit, a beati Petri apostolorum princi

pis pace se noverit segregatum. Ita ergo vestra fraternitas agat, ut cum pastor pastorum in judicio venerit, de loco regiminis auem accepit, reatum habere non possit. ›

men minis perniciosum. Si quantitatem sermonis
attendimus, duæ sunt syllabæ ; si vero pondus ini-
quitatis, universa pernicies. Ego autem fidenter dicc
quia quisquis se universalem sacerdotem vocat,
vel
vocari desiderat, in elatione sua Antichristum præ-
currit, quia superbiendo se cæteris præponit, nec
dispari superbia ad errorem ducitur; quia sicut per-
versus ille Deus videri vult super homines, ita
quisquis iste est, qui solus sacerdos appellari appe-
tit super reliquos sacerdotes. Sed quoniam Veritas
dicit: Omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV),
scio quia quælibet elatio tanto citius rumpitur,
quanto amplius inflatur. Illis ergo pietas vestra præ-
cipiat, ne quod per appellationem frivoli nominjs
scandalum gignant, qui in superbia et typho cecide-
runt. Nam peccator ego, qui auctore Deo humilita -
tem teneo, admonendus ad humilitatem non sum.»
Et in epistola ad Anastasium Antiochenum episco-
pum (lib. vi, epist. 24): In suscipienda fratris et
consacerdotis nostri Cyriaci synodica epistola di-
gnum non fuit ut pro causa profani vocabuli moras
facerem, ne unitatem sanctæ Ecclesiæ perturbarem.
Sed tamen de eodem superstitioso et superbo voca-
bulo cum admonere studui, dicens quia pacem no-
biscum habere non posset, nisi elationem prædicti
verbi corrigeret, quam primus apostata invenit. Vos
tamen eamdem causam nullam esse dicere non debe-
tis, quia si hanc æquanimiter portamus, universæ
Ecclesiæ fidem corrumpimus. Scitis enim quanti,
non solum hæretici, sed etiam hæresiarchæ de Con-
stantinopolitana Ecclesia sunt egressi; et ut de ho-
noris vestri injuria taceam, si unus episcopus voca-
tur universalis, universa Ecclesia corruit, si unus
universus, cadit. Sed absit hæc stultitia, absit hæc
levitas ab auribus meis. In omnipcsente autem Do-
mino confido, quia quod promisit citius impleturus
est: Omnis qui se exaltat, humiliabitur. ›
CAPUT XVHI.

Et in epistola ad Cvriacum Constantinopolitanum episcopum, Joannis episcopi successorem (lib. VI, ind. 15, epist. 4): In hoc, inquit, vos medullitus amplectimur, in hoc sacerdotes esse recognoscimus, si repulsa vanitate verborum, sanctitatis locum cum sancta humilitate teneatis. Ecce enim in nefandi appellatione nominis scandalizati sumus, et non minimas querelas servamus in mente, promimus in voce. Vestra autem fraternitas novit quia Veritas dicit : Si offers munus tuum ad altare, et reliqua (Matth. v). B Qua in re pensandum quia cum omnis culpa oblato sacrificio deletur, tantum est malum scandali alieno corde generati, ut ab eo qui peccaverit, nec ipsum sacrificium Dominus accipiat, quod delere peccatum solet. Curate ergo cordis nostri scandalum festine detergere, ut possit omnipotens Deus oblationis vestræ sacrificium acceptabile habere. Et item in alia epistola ad eumdem (lib. v1, ind. 15, epist. 28): Oportet, inquit, ut mihi atque omnibus fratribus in vestris, ejus charitatis pulchritudinem in hoc primum opere monstretis, ut verbum superbiæ, per quod grave scandalum in Ecclesiis generatur, auferre festinetis, hoc modis omnibus implentes quod scriptum est: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. Iv). Et rursum : Nullam occasionem C dare adversario maledicti gratia (1 Tim. v). Tunc enim ostensa charitas vera est, si per typhum superbiæ inter nos scissura non fuerit. Ego enim Jesum testem invoco in anima mea, quia a summo usque ad ultimum nulli hominum dare scandali occasionem volo: omnes esse magnos et honorabiles cupio, quorum tamen honor honori non detrahit omnipotentis Dei. Nam quisquis se contra Deum honorari appetit, mihi honorabilis non est. Et paulo post : ( Quia hostis omnipotentis Domini Antichristus juxta Quod insane mentis homines per indiscretionem in

est, studiose cupio ne proprium quid inveniat, non solum in moribus, sed neque in vocabulo sacerdotum. Ea ergo quæ novo modo introducta sunt, ipso ordine quo illata sunt auferantur, èt pax nobis in Domino illibata permanebit. Nam quæ erit inter nos dulcedo, quæ charitas, si nosmetipsos voce refovemus, et rebus pungimus? Et in epistola ad Maurilium Augustum (lib. v1, ind. 15, epist. 50) : « Eumdem, inquit, fratrem et consacerdotem meum (quin Cyriacum Constantinopolitanum episcopum (studiose admonere curavi, ut si habere pacem omnium concordiamque desiderat, ab stulti vocabuli se appellatione compescat. De qua re mihi in suis jussionibus dominorum pietas præcepit dicens, ut pro appellatione frivoli nominis inter nos scandalum generari non debeat. Sed rogo ut imperialis pietas penset, quia alia sunt frivola valde innoxia, atque alia vehementer nociva. Nunquid non, cum se Antichristus

Scripturis sanctis erraverunt.

Hanc evangelicam sententiam, frater, intelligenter attende et tenaciter mente reconde; sed et illam beati Gregorii, quam ut paulo ante legisti, huic D evangelicæ sententiæ subjunxit dicens: Scio quia quælibet elatio tanto citius rumpitur, quanto amplius inflatur. Recognosce igitur modum et mensuram tuam, tibi a Deo per canones sacros decretam, et esto humilis in oculis tuis, attendens quod Dominus dixit Sauli: Nonne cum esses parvulus in ocu lis tuis, caput in Israel feci te? (I Reg. x111.) Nunc quia magnus es apud te, abjeci te ne sis rex. Et istos veteres et emortuos cineres, a sacris canonibus dudum sepultos, eorum qui contra prælatos suos rebellaverunt, moliri desiste resuscitare. Sed timeo quoniam ea quæ vera et humilia sunt videre non poteris, albuginem habens in oculo, id est arrogantiam in mente. Unde Dominus ad Moysem dicit: Qui habue

B

anima credens, sed separatim alterum Filium Dei, alterum hominis prædicans. Quidam nimirum ipsas Scripturas verbis illicitis imposturaverunt, sicut Macedonius Constantinopolitanus episcopus, qui ab Anastasio imperatore ideo a civitate expulsus legitur, quoniam falsavit Evangelia, et illum Apostoli locum ubi dicit: Quod apparuit in carne, justificatum. est in spiritu (1 Tim. 111), per cognationem Græcarum litterarum o et hoc modo mutando falsavit. Übi enim habuit qui, hoc est, O E, monosyllabum Græcum, littera mutata o invertit et fecit, id est, ut esset Deus apparuit per carnem : quapropter tanquam Nestorianus fuit expulsus.

rit albuginem in oculo, non offerut panes Deo suo, nec A neque unum Christum in Verbo Dei et carne atque accedat ad ministerium ejus (Levit. xx1). Qua de re inculco tibi sententiam beati Augustini ad Julianum-episcopum juvenem, et per superbiam male sentientem, ab Ecclesia catholica segregatum, in alio scripto jam a te leetam, sed utinam non neglectam. ‹ Quando, inquit, animositatem qua teneris viceris, tune veritatem poteris tenere qua vinceris. Quam scilicet veritatem si relicta animositate non tenueris, discretionem in sanctis Scripturis et in sacris regulis habere non poteris, sicut nec illi qui eas discrete intelligere noluerunt, et ideo erraverunt quidam eorum, voces earumdem Scripturarum non discernendo. Sicut hoc quod Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. x), Arius dictum de unitate substantiæ unum intelligere noluit, Sabellius ad personarum proprietatem sumus non retulit, et uterque idcirco erravit. In unitate quoque unius ejusdemque personæ ex duabus et in duabus substantiis, id est naturis, divinitatis scilicet et humanitatis, subsistens Dom nus noster Jesus Christus, hoc quod item dixit: Pater major me est (Joan. xiv), Arius non humanitati, sed divinitati ascripsit, ei ideo indignam vitam digna morte finivit. Quidam vero eorum easdem Scripturas male interpretando, sicut beatus Petrus de sancti Pauli Epistolis dixit: In quibus, inquiens, sunt quædam difficilia ad intelligendum, quæ in locti et instabiles depravant, sicut et cæteras scripturas ad suam ipsorum perditionem (II Petr. 111). Difficilia autem intellectu in Epistolis Pauli, quæ ab indoctis et instabilibus dicit depravata, illa sunt maxime in quibus de gratia Dei loquitur quæ justificat impios, hoc est ex impiis facit justos. Dicit enim ipse Paulus : Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom v); quod indocti et instabiles non intelligentes, putabant eum dicere, Faciamus mala ut veniant bona. Absit autem ut Paulus suos auditores promerenda bona doceat facere mala, cujus omnis intentio est a malis coercere, et ad bona agenda quoscunque potest advocare. Sed cum dicit: Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, donum gratiæ per hoc vehementius commendat, quæ et magna solet conversis et minora dimittere peccata; et quanto quis majora ante conversionem peccata commisit, tanto majorem gratiæ donantis indulgentiam conversus accipit. Quidam autem ex eisdem scripturis quædam eraserunt, de quibus revinci timebant, sicut constat Arianos de Evangelio erasisse quod Salvator ait: Quia Deus spiritus est (Joan. Iv), quoniam credere nolebant quod Spiritus sanctus Deus esset omnipotens. Quidam etiam de Epistola Joannis eraserunt: Et omnis spiritus qui solvit Jesum, cx Deo non est (I Joan. Iv); ne scilicet per auctoritatem beati Joannis revincerentur. Unde Nestorius nescire se prodidit hanc authenticis exemplaribus inditam fuisse sententiam, atque ideo solvere non timuit Jesum, dicens beatam virginem Mariam non Dei, sed hominis tantum genitricem, ut aliam personam hominis, aliam faceret deitatis :

C

Et multa alia sunt in Scripturis, de quibus male intelligentes scandalum sibi sumpserunt, et quia noluerunt fieri discipuli veritatis, magistri sunt factî erroris. Sicut de hoc quod dicit Apostolus: Mediator Dei atque hominum homo Christus Jesus (1 Tim.. 11), quo testimonio ad auctoritatem hæresis sue Photinus est usus; et de Epistola ad Philippenses habitu repertus ut homo (cap. 11), Marcion phantasiam corporis confessus est esse in Christo, non corpus. Sed et Agnoitæ hæretici hoc ad suum confirmandum errorem protulerunt quod dictum est: De die autem et hora nemo scit, neque angeli in cœlis, nec Filius, nisi Pater solus (Matth. xxiv); et de hoc quoď in Genesi scriptum est, post noctem diem cœptum (Gen 1), tenebras coœvas Deo, qui inaccessibilem lucem habitat, dixerunt hæretici. Et ex eo quod ibi dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (ibid.), diabolus primum hominem idololatriam docuit dicens: Eritis sicut dij (Gen. 1). Et quia Mathusalæ anni ætatem diluvii excedunt, non tantum octo animæ reservatæ sunt dictæ. Et clamores Sodomorum repletis jam peccatis Deus audiens, tanquam ignorans clamorem, descendit ut videret an plena essent. Et quod Moysi sepulcrum nemo scierit, nec etiam sepelientes sepultum ;. et lex diversa sibi ipsi sit hostis, et Dominus non mittere potuerit Spiritum sanctum, de quo ipse natus legatur, nec mortem gladio usuris denuntiaverit, qui gladium passurus emi præcepit; nec ad inferos descendit, qui in paradiso cum latrone intravit ; et apostoli reperiuntur in crimine, qui baptizare in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti jussi, tantum in Jesu nomine baptizaverunt et de hoc quod dictum est: Ego Deus creans mala (Isa. XLV); et : Fecit omnia, et ecce bona valde (Gen. 1). Et multa sunt alia quæ longum et non necessarium est nobis modo adnumerare, de quibus sapientissime atque sanctissime dictis insulsi et scelerati tenebrosissime perditionem suam adinvenerunt.

CAPUT XIX.

Quod in sanctarum traditionum sanctiones male intelligentes erraverint.

Et quia, ut Hilarus papa dicit, Non minus in san ctarum traditionum sanctiones delinquitur, quam

in ipsius Domini injuriam prosilitur, de ecclesiasticis A clis alienum doctoribus, qui sive verbis, sive exem

regulis quidam sumpserunt scandala, et hæreses ac schismata condiderunt, sicut Meletius a synodo Ægypti episcoporum depositus, a quo Meletiani sunt dicti, qui ab eo post depositionem suam fuerunt ordinati, quos Nicæna synodus sub conditione in gradibus suis recepit, ea necessitate, ne cum Arianis cum quibus juncti fuerant remanentes, acrius Ecclesiam catholicam impugnarent. Sed et Novatianos æque sub conditione synodus prædicta recepit. Hæc enim hæresis a Novato presbytero Romanæ tunc Ecclesiæ, postea autem contra regulas a consortibus suis facto episcopo, sumpsit exordium. Qui Novatus se ab Ecclesiæ Romanæ communione suspendit, quoniam Cornelius episcopus fideles, qui sacrificaverant tempore facta persecutionis a Decio, B immutata concilii episcopalis acerbissima sententia, quam Innocentius in decretis suis commemorat, in communione receperat. Quorum scilicet Novatianorum episcopo nomine Acesio, Constantinus imperator vocato ad Nicænum concilium, et in dogmate fidei et Paschalis festivitatis consentienti, sed pœnitentes ad pœnitentiam recipere renuenti, imperator mirabilis dixit: 0 Acesi, pone scalam, et si potes ascende solus in cœlum (lib. 11 Hist. trip., c. 13). › Ex qua condescensione circa Novatianos et Meletianos causa necessitatis proveniente, cum illi, quos ante damnationem suam Bonosus ordinaverat, in gradibus recepti fuerint, etiam eos qui a catholica ad hæresim transierunt, et a Bonoso damnato ordinati fuerunt, Anisius quidam cum suis collegis recipi C in ordinibus suis debere decrevit, ne cum eodem Bonoso remanerent, ac non mediocre scandalum Ecclesiæ catholicæ fieret, quod sanctus Innocentius dissolvit et repulit. Et quia idem concilium Paulianistas hæreticos ad Ecclesiam venientes baptizari præcepit, quidam etiam alios hæreticos baptizandos esse dixerunt, quod apostolica sedes, et plenaria concilia (sicut decreta Romanorum pontificum monstrant, et sanctus Augustinus verbis et sensibus copiosis libris ostendit), penitus abdicarunt. Sed et alia hinc devocare in medium poteram, nisi prolixitatem vitarem.

CAPUT XX.

Quod in antiquis epistolis sedis apostolicæ, sicut in legibus, quædam post abrogata vel immutata fuerint. De sex synodis generalibus, et de septima apud Græcos, deque synodo Francica, et epistolis Julii papæ ac Felicis.

Ne igitur causa indiscreta intelligentiæ, de his quæ collegisti ad tuam intentionem firmandam, scandalum sumas, animadvertere debes, quia sicut de sacramentis humanæ salutis, quæ ab exordio mundi usque ad adventum Domini Salvatoris pro temporum varietate diversa, ad unitatem tamen unius fidei recurrentia exstiterunt, quædam spiritaliter intelligenda sunt tradita, quædam vero immutata, et quædam penitus abolita, quædam ctiam permanent ut fuere decreta: ita nullum fuit tempus sæculi a san

D

plis, sive etiam scriptis, viam vitæ mortalibus pro temporum varietate demonstraverunt. Unde sunt plura non solum in canonibus atque in Romanorum pontificum decretis, sed et in Veteris ac Novi Testamenti sanctis Scripturis, eodem Spiritu inspiratis quo et sacri promulgati sunt canones, quæ quidem inter se contraria esse videntur, et non sibimet sunt contraria, sed pro temporum et rerum ac qualitate causarum disposita vel disponenda; ut Salomon conjunctim dicit : Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam (Prov. xxvi); ct: Responde stulto juxta stultitiam suam (ibid.); et Dominus per prophetam : Nolo mortem peccatoris (Ezech. xxxm); et de Heli filiis legitur, quia non poterant patrem audire, quoniam voluit eos Deus occidere (I Reg. 11). Et in Evangelio Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona (Matth. x1); et: Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. XVIII). Et: Venit filius hominis quærere et salvare quod perierat ( Luc. x1X), qui dicit: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel (Matth. xv). Et item discipulis dicit: In viam gentium ne abieritis (Matth. x); itemque: Ite, docele omnes gentes (Matth. xxvi). Et: Deus neminem tentat (Jacob. 1); et: Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. 1). Et Paulus: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. 1); itemque: Sicut ego per omnia omnibus placeo (I Cor. x). Et item: Optabam anathema esse a Christo pro fratribus meis secundum carnem (Rom. 1x); et item: Quis nos separabit a charitate Christi, et reliqua (Rom. vin). Quia spiritus unicus et multiplex, stabilis et mobilis, ut in libro Sapientiæ scriptum est (cap. vir), per organum hominis sibi arctissimum non simul et insemel omnia profert : et etiam ipsis sametis discipulis, quia nemo hominum purus repente fit summus, qui incessanter divino adhærebant magisterio, per incrementa temporum fides et scientia est adaucta; qui et dixerunt: Domine, adauge nobis fidem (Luc. xv11); et Dominus ipsis: Adhuc, inquit, multa habeo vobis dicere, quæ non potestis portare¿modo; cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Joan. xvi).

Sed et post legem naturæ data est lex litteræ populi congruens duritiæ, quæ propter transgressiones posita est; quam lex Evangelii, tempore posterior sed gratia prior, est subsecuta, quæ per incrementa temporum ab apostolis eorumque successoribus est propagata. Nam sicut in Actibus apostolorum legimus (cap. xv), primum credentes de circumcisione, sic Evangelii sacramenta suscipiebant, ut a legalibus cæremoniis non discederent; et quæstione facta de gentilibus, si credentes legis cæremonias observare deberent, tria tantum capitula ab apostolis suscepere servanda. Deinde apostolicæ sedis pontifices, ante constitutionem sacrorum conciliorum, etsi non fide sibi adversa, tamen stylo diverso, in suis epistolis ad diversos pro diversis causis emergentibus datis, de episcopis statuere judicia, considerantes

B

qualitatem personarum, necessitatem rerum, et A tione ætatum, aut pro necessitate rerum oporteat opportunitatem temporum. Unde et Anacletus in epistola ad universos episcopos in Italia constitutos dicit (epist. 2) Ejectionem, inquiens, summorum sacerdotum sibi Dominus reservavit, licet electionem eorum bonis sacerdotibus et spiritualibus populis concessisset; ex quo aliter in præcedenti epis ola scripserat. Et Constantinum imperatorem in Nicæna synodo tale quid dixisse Tripertita narrat Historia : Non ob id tamen dimisit decernere Nicæna synodus (can. 2): Si quis, inquit, præter hæc fecerit, quasi contra magnum concilium se efferens, ipse de clericatus honore periclitabitur. In quo decretum cam dicit, Si quis, neminem tam de superiori quam inferiori ordine excipit, quod et in aliis evidenter ostendit. Sed et idem Constantinus, et post cum alii orthodoxi imperatores, leges de episcopis promulgare non fuere cunctati. Sed et post Anacletum, quidam ante Nicænum concilium, Julius autem et alii quidam post Nicænum concilium, judicia episcoporum ante diffinitionem ad sedem apostolicam referri jusserunt. Innocentius vero, et successores ipsius, postquam a sacris conciliis, et Romanae sedis pontificibus, de certis capitulis expressius fuerunt decreta judicia, de dubiis vel obscuris ante judicium, de certis autem atque decretis (quoniam et ecclesiasticæ et publicæ leges confessum vel convictum sine dilatione vel retractatione judicari præcipiunt), post episcopale judicium, secundum Sardicenses canones, sub gestorum testificatione ad sedem apostolicam referri jusserunt: quorum decreta in usu ecclesiastico etiam a tempore majorum nostrorum prævaluisse comperimus. Verum et ut de legibus publicis quædam sunt abrogata, quædam vero immutata, quadam etiam superadjecta, ita nihilominus quædam decreta catholicorum pro tempore et ratione atque necessitate prolata, sed postea abrogata vel immutata fuerunt: quod et Innocentius demonstrat dicens: De his, inquiens, observatio prior durior, posterior, interveniente misericordia, inclinatior est, et reliqua. Et Africæ provinciæ canones de velatione virginum, et baptizatis parvulis a Donatistis, et de diœcesibus, aliter quam primum decretum fuerit diffinierunt. Et sanctus Gelasius: Priscis, inquit, pro sui reverentia manentibus constitutis, quæ ubi nulla vel rerum vel temporum perurget angustia, regulariter convenit custodiri, et reliqua. Et Innocentius longe ante ad episcopos Macedones excusantes de temporibus necessitate quod egerant, dixit (epist. 27): ‹ Ergo quod necessitas pro remedio reperit, necessitate cessante debet utique cessare pariter quod urgebat: quia alius est ordo legitimus, alia usurpatio quam ad præsens fieri tempus impellit; et advertite quod utique, ut dicitis, necessitas imperavit, in pace jam Ecclesias constitutas non posse præsumere. Et Leo ad Rusticum Narbo nensem episcopum (epist. 95, in præfat.): Sicut quædam, inquit, sunt quæ nulla possunt ratione convelli, ita nonnulla sunt quæ aut pro considera

temperari, illa semper conditione servata, ut in his quæ vel dubia fuerint vel obscura, id noverimus sequendum, quod nec præceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum Patrum inveniatur adversum. › Quas singillatim singulas formas et sanctus Paulus demonstrat ad Corinthios dicens : Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (1 Cor. vi), et reliqua. His autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio ron ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere, et sequentia (ibid.). Et concilium Africanum in uno capitulo de Donatistis ad locum (can. 35): ‹ Propter Ecclesiæ pacem et utilitatem, ut ex ipsis Donatistis, quicunque clerici correcto consilio ad catholicam unitatem transire voluerint, secundum uniuscujusque episcopi catholici voluntatem atque consilium qui in eodem loco gubernat Ecclesiam, si hoc paci Christianæ prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur, sicut et prioribus ejusdem divisionis temporibus factum esse manifestum est: non ut concilium, quod in transmarinis partibus de hac re factum est, dissolvatur, sed ut illud maneat circa eos, qui sic transire ad catholicam volunt, ut nulla per eos unitatis compensatio procuretur, et reliqua quæ ibi prosequitur. Sed et Leo utrasque has formas de una eademque re in uno capitulo ostendit ad Rusticum Narbonensem episcopum dicens (epist. 95, cap. 4): Nulla, inquit, ratio sinit ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a comprovincialibus episcopis cum metropolitani judicio consecrati. Unde cum sæpe quæstio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam istis esse tribuendum, quod non docetur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis pseudoepiscopis in eis Ecclesiis ordinati sunt, quæ ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum consensu et judicio præsidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis Ecclesiis perseverent; aliter autem vana habenda est consecratio, quæ nec loco fundata est, nec auctoritate munita. Et item ad eumdem in eadem epistola (cap. 10): In adolescentia constitutus, si urgente aut metu mortis, aut captivitatis periculo, pœnitentiam egit, et postea timens lapsum incontinentiæ D juvenilis copulam uxoris elegit, ne crimen fornicationis incurreret, rem videtur fecisse venialem, si præter conjugem nullam omnino cognoverit; in quo tamen non regulam constituimus, se quid sit tolerabilius æstimamus. Nam secundum veram cognitionem, nihil magis ei congruit qui pœnitentiam gessit, quam castitas perseverans et mentis et corporis. › Et in epistola ad Theodorum Forojuliensem episcopum (epist. 59): « Ut in tempore necessitatis et in periculi urgentis instantia, nullis præsidium pœnitentiæ et mox reconciliationis implorantius denegetur, etiam si amisso vocis officio ea per indicia integri sensus expostulent; vel si sub præsentia sacerdotis significare non valent, testimonia fidelium

C

« VorigeDoorgaan »