Pagina-afbeeldingen
PDF

rit albuginem in oculo, non offerttt panes Deo suo, nec accedat ad ministerium ejus (Levit. xxi). Qua de re inculco tibi sententiam beati Augustini ad Julianum episcopum juvenem, et per superbiam male sentientem, ab Ecclesia catholica segregatum, in alio scripto jam a te leetam, sed utinam non neglectam. • Quando, inquit, aiiimositatem qua teneris viceris, tune veritatem poteris tenere qua vinceris. Quam scilicet veritate:m si relicta animositate non tenueris, discretionem in sanctis Scripturis et in sacris regulis habere iion poteris, sicut nec illi qui eas discrete intelligere noluerunt, et ideo erraverunt quidam eorum, voces earumdem Scripturarum non discernendo. Sicut hoc quod Dominus dicit : Ego et Pater unum sumus (Joan. x), Arius dictum de uiuitate substanti;e unum intelligere noluit, Sabellius ad personarum proprietatem sumus non retulit, et uterque idcirco erravit. ln unitate quoque unius ejusdemque personæ ex diiabus et in duabus substantiis, id est naturis, divinitatis scilicet et humanitatis, subsistens Dom ntis noster Jesus Christus, hoc quod item dixit : Pater major me est (Joan. xiv), Arius non humanitaii, sed divinitati ascripsit, ei ideo indignam vitam digna morte finivit. Quidam vero eorum easdem Scripturas male interpretando, sicut beatus Petrus de sancti Pauli Epistolis dixit : In quibus, inquiens, sunt quædam difficilia ad intelligendum, quæ in focti et instabiles depravant, sicut et caeteras scripturas ad suam ipsorum perditionem (II Petr. iii). Difficilia autem intellectu in Epistolis Pauli, quæ ab indoctis et instabilibus dicit depravata, illa sunt maxime in quibus de gratia Dei loquitur quæ justificat impios, hoc est ex impiis facit justos. Dicit enim ipse Paulus: Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom v); qiiod indoeti et instabiles non intelligentes, putabant eum dicere, Faciamus mala ut veniant bona. Absit antem ut Paulus suos auditores promerenda bona doceat facere mala, cujus omnis intentio est a malis coercere, et ad bona agenda quoscunque potest advocare. Sed cum dicit : Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, donum gratiae per hoc veheifientius commendat, quæ et magna solet conversis et minora dimittere peceata; et quanto quis majora ante conversionem pec

cata commisit, tanto majorem gratiæ donantis indul- D

gentiam conversus accipit. » Quidam autem ex eisdem scripturis quædam eraserunt , de quibus revinci timebant, sicut constat Arianos de Evangelio erasisse quod Salvator ait : Quia Deus spiritus est (Joan. iv), quoniam credere nolebant quod Spiritus sanctus Deus esset omnipotens. Quidam etiam de Epistola Joannis eraserunt : Et omnis spiritus qui solvit Jesum, cae Deo non est (I Joan. iv); ne scilicet per auctoritatem beati Joannis revincerentnr. l'nde Nestorins nescire se prodidit hanc authenticis exemplaribus inditam fuisse sententiam, atque ideo solvere non timuit Jesum, dicens beatam virginem Mariam non Dei, sed hominis tantum genitricem, ut aliain pcrsonam hominis, aliam facerct dcitatis :

A neque unum Christum in Verbo Dei et carme atque anima credens, sed separatim aflerum Filium Dei, alterum homiais prædicans. Quidam iuimirum ipsas Scripturas verbis illicitis imposturaverunt, sicut Macedonius Constantinopolitanus episcopus, qui ab Anastasio imperatore ideo a civitate expulsus legitur, quoniam falsavit Evangelia, et illum Apostoli locum ubi dicit: Quod apparuit in carne, justificatum. est in spiritu (I Tim. iii), per cognationem Græcarum litterarum o et e hoc modo mutando falsavit. Ubi enim habuit qui, hoc est, o », monosyllabum Græcum, littera mulata O, in θ vertit et fecit €) Σ, il est, ut esset Deus apparuit per carmem : quapropter tanquam Nestorianus fuit expulsus. Et multa alia sunt in Scripturis, de quibus male B intelligentes seandalum sil)i sumpserunt, et quia noluerunt fieri discipuli veritatis, magistri sunt facti erroris. Sicut de hoc quod dicit Apostolus : Mediator Dei atque hominum homo Cliristus Jesus (1 Tim. ii), quo testimonio ad auctoritatem hæresis suæ. Photinus est usus ; et de Epistola ad Philippenses • habitu repertus ut homo (cap. 11), Marcion phantasiam corporis confessus est esse in Christo, non corpus. Sed et Agnoitæ hæretici hoc ad suum confirmaudum errorem protulerumt qttod dictum est : De die attem et hora nemo scit, neque angeli in cælis, nec Filius, nisi Pater solus (Matth. xxiv); et de hoc quod' in Genesi scriptum est, post noctem diem caeptum(Gen 1), tenebras coaevas Deo, qui inaccessibilem lucem habitat, dixerunt hæretici. Et ex eo quod ibi dictum est : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem noslram (ibid.), diabolus primum hominem idololatriam docuit dicens : Eritis sicut dii (Gen. iii). Et quia Mathusalæ anni ætatem diluvii . excedunt, non tantum octo animæ reservatæ sunt dictæ. Et clamores Sodomorum repletis jam peccatis Deus audiens, tanquam ignorans clamorem, descendit ut videret an plena essent. Et quod Moysi sepulcrum nemo scierit, nec etiam sepelientes sepultum ; el lex diversa sibi ipsi sit hostis, et Dominus non mittere potuerit Spiritum sanctum, de quo ipse natus legatur, nec mortem gladio usuris denuntiaverit, qui gladium passurus emi praeeepit ; nec ad inferos descendit, qui in paradiso cum latrone intravit; et apostoli reperiuntur in crimiiie, qui baptizare in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti jussi, tantum in Jesu nomine baptizaverunt : et de hoc quod dictum est : Ego Deus creans mala (Isa. xlv); et : Fecit omnia, et ecce bona valde (Gen. 1). Et multa sunt alia quæ longum et non necessarium est nobis modo adnumerare, de quibus sapientissime atque sanctissime dictis insulsi et sceleraui tenebrosissimie perditionem suam adinvenerunt.

CAPUT XIX.

Quod in sanctarum traditionum sanctiones male intelligenles erraverint.

Et quia, ut llilarus papa dicit, Non minus in sa;vctarum traditionum sanctiones delinquitur, quam

in ipsius Domini injuriam prosilitur, de ecclesiasticis A
regulis quidam sumpserunl scandala, el hæreses ac
schismata condiderunt, sicut Melelius a synodo
AEgypti episcoporum depositus, a quo Meletiani sunt
dicii, qui ab eo post depositionem suam fuerunt or-
dinati , quos Nicæna synodus sub conditione in gra-
«libus suis recepit, ea necessitate, ne cum Arianis
-cum quibus juhcti fuerant remanentes , acrius
+cclesiam callielicam impugnarent. Sed et Nova-
•tianos æque sub conditione synodus praedicta rece-
pit. Hæc enim hæresis a Novato presbytero Roma-
mæ tunc Ecclesiæ, postea autem contra regulas a
<consortibus suis facto episcopo, sumpsit exordium.
Qui Novatus se ab Ecclesiæ Romanæ communione
suspendit, quoniam Cornelius episcopus fideles, qui
sacrificaverant tempore factæ persecutionis a Decio, B
immutata concilii episcopaiis acerbissima senteutia,
<quam Innocentius in decretis suis commemorat, in
communione receperat. Quorum scilicet Novatiano-
rum episcopo iiomine Acesio, Constantinus impe-
rator vocato ad Nicænum concilium, et in dogmate
fi.lei et Paschalis festivitalis consentienli, sed pœni-
tentes ad pœnitentiam recipere renuenti, imperator
mirabilis dixit : « 0 Acesi, pone scalam, et si potes
ascende solus in cœlum (lib. ii Hist. trip., c. 15). »
Ex qua condescensione circa Novatianos et Mele-
uianos causa necessitatis provenienle, cum illi, quos
ante •damnationem suam Bonosus ordinaverat, in
gradibus recepti fuerint, etiam eos qui a catholica
ad hæresim transierunt, et a Bonoso damnato ordi-
+mati fuerunt, Anisius quidam cum suis collegis recipi
in ordinibus suis debere decrevit, ne cum eodem
Bonoso remanerent, ac non mediocre scandalum Ec-
«clesiæ catholicae fieret, quod sanctus Innocentius
<dissolvit et repulit. Et quia idem concilium Paulia-
nistas hæreticos ad Ecclesiam venientes baptizari
praecepit, quidam etiam alios hæreticos baptizandos
esse dixerunt, quod apostolica sedes, et plenaria
coucilia (sicut decreta Romanorum pontificum non-
surant, et sanctus Augustinus verbis et sensibus
«copiosis libris ostendit), penitus abdicarunt. Sed et
alia hinc devocare in medium poteram, nisi prolixi-
{atem vitarem.

[ocr errors]

CAPUT XX.

[Quod in antiquis epistolis sedis apostolicae, sicut in
legibus, quaedam post abrogata rel immutata fue-
rint. De sex synodis generalibus, et de septima
upud Graecos, deque synodo Francica, et epistolis
Julii papæ ac Felicis.
Ne igitur causa indiscretae intelligentiæ, de his
quæ collegisti ad tuam intentionem firmandam,
scandalum sumas, animadvertere debes, quia sicut de
sacramentis humanæ salutis, quæ ab exordio mundi
usque ad adventum Domini Salvaloris pro temporum
varietate diversa, ad unitatem tamen unius fidei
recurrentia exstiterunt, quædam spiritaliter intelli-
genda sunt tradita, quædam vero immutata, et quæ-
dam penitus abolita , quædam ctiam permai;ent ut
fuere decreta : ila nullum fuit tempus sæculi a sam-

*. 354 ciis alienum docloribus, qui sive verbis, sive exemplis, sive etiam scriptis, viam vitæ mortalibus pro temporum varietate demonstraverunt. Unde sui.t plura non solum in canonibus atque in Romanorum pontificum decretis, sed el in Weteris ac Novi Testamenti sanctis Scripturis, eodem Spiritu inspiratis quo et sacri promulgati sunt canones, quæ quidem inter se contraria esse videntur, et non sibimet sunt contraria, sed pro temporum et rerum ac qualitate causarum disposita vel disponenda ; ut Salomon conjunctim dicit : Ne respondeas stulto jurta stultitiam suam (Prov. xxvi); e1: Responde stulto juxta stultitiam suam (ibid.); ei Dominus per prophetam : Nolo mortem peccatoris (Ezech. xxxiii); et de Heli filiis legitur, quia non poterant patrem audire, quoniam voluit eos Deus occidere (I Reg. 11). Et in Evangelio : Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona (Matth. xii); et : Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. xviii). Et: Venit filius hominis quærere et salvare quod perierat (Luc. xux), qui licit : Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel (Matth. xv). Et item discipulis dicit : In viam gentium ne abieritis (Matth. x); itemque: Ite, docete omnes gentes (Matth. xxviii). Et : Deus neminem tentat (Jacob. 1); et: Tentat vos Duminus Deus vester (Deut. i). Et Paulus : Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. 1); itemjue : Sicut ego per omnia omnibus placeo (I Cor. x). Et item : 0ptabam anathema esse a Christo pro fratribus meis secundum carnem (Rom. ix); et item : Quis nos se. parabit a charitate Christi, et reliqua (Rom. vui). Quia spiritus unicus et multiplex, suabilis et mobilis, ut in libro Sapientiæ scriptum est ( cap. vii), per organum hominis sibi arctissimum non simul et insemel omnia profert : et etiam ipsis saiielis discipulis, quia nemo hominum purus repente fit summus, qui incessanter divino adhærebant magisterio, per incrementa temporum fides et scientia est adaucta; qui et dixerunt: Domine, adauge nobis fidem (Luc. xvii); et Dominus ipsis: Adhuc, inquit, multa habeo vobis dicere, quæ non potestis portare,modo ; cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Joan. xvi). Sed et post legem naturæ data est lex litteræ populi congrueiis duritiæ, quæ propter transgressiones

D posita est; quam lex Evangelii, tempore posterior

sed gratia prior, est subsecuta, quæ per incrementa temporum ab apostolis eorumque successoribus est propagata. Nam sicut in Actibus apostolorum legimus (cap. xv), primum credentes de circumcisioue, sic Evangelii sacramenta suscipiebant, ut a legalibus cæremoniis non discederent ; et quæstione facta de gentilibus, si credentes legis cæremonias observare deberent, tria tantum capitula ab apostolis suscepere servanda. Deinde apostolicæ sedis pontifices, ante constitutionem sacrorum conciliorum, etsi non fide sibi adversa, tamen stylo diverso, in suis epislolis ad diversos pro diversis causis emergentibus datis, de episcopis statuere judicia, considerantes

qualitatem personarum, necessitatem rerum, et A tione ætatum, aut pro necessitate rerum oporteat

opportunitatem temporum. Unde et Anacletus in epistola ad universos episcopos in Italia constitutos dicit (epist. 2) : • Ejectionem, inquiens, summorum sacerdotum sibi Dominus reservavit, licet electionem eorum bonis sacerdotibus et spiritualibus populis concessisset ; » ex quo aliter in præcedenti epis ola scripserat. Et Constantinum imperatorem in Nicæna synodo tale quid dixisse Tripertita narrat Historia : Non ol) id tamen dimisit decernere Nicæna synodus (can. 2): « Si quis, inquit, præter hæc fecerit, quasi contra magnum concilium se efferens, ipse de clericatus honore periclitabitur. » In quo decretum cum dicit, Si quis, neminem tam de superiori quam inferiori ordine excipit, quod et in aliis evidenter ostendit. Sed et idem Constantinus, et post eum alii orthodoxi imperatores, leges de episcopis promulgare non fuere cunctati. Sed et post Anacletum , quidam ante Nicænum concilium, Julius autem et alii quidam post Nicænum concilium, judicia episcoporum ante diffinitionem ad sedem apostolicam referri jusserunt. Innocentius vero, el successores ipsius, poslquam a sacris conciliis, et Romanæ sedis pontificibus, de certis capitulis expressius fuerunt decreta judicia, de dubiis vel obscuris ante judicium, de certis autem atque decretis (quoniam et ecclesiasuicæ et publicæ leges confessum vel convictum sine dilatione vel retractatione judicari præcipiunt), post episcopale judicium, secundum Sardicenses canones, sub gestorum testificatione ad sedem apostolicam referri jusserunt : quorum decreta in usu ecclesiastico etiam a tempore majorum nostrorum prævaluisse comperimus. Verum et ut de legibus publicis quædam sunt abrogata, quædam vero immutata, qua:dam etiam superadjecta, ita nihilominus quædam decreta catholicorum pro tempore et ratione atque necessitate prolata, sed postea abrogata vel immutata fuerunt : quod et lnnocentius demonstrat dicens: « De his, inquiens, observatio prior durior, posterior, interveniente misericordia, inclinatior est, » et reliqua. Et Africæ provinciæ canones de velatione virginum, et baptizatis parvulis a Donatistis, et de diœcesibus, aliter quam primum decrelum fuerit diflinierunt. Et sanctus Gelasius : « Priscis, inquit, pro sui reverentia manentibus constitutis, quæ ubi nulla vel rerum vel temporum perurget angustia, regulariter convenit custodiri, » et reliqua. Et Innocentius longe ante ad episcopos Macellones excusantes de temporibus necessitate quod egerant, dixit (epist. 27): • Ergo quod necessitas pro remedio reperit, necessitate cessante debet utique cessare pariter quod urgebat: quia alius est ordo legitimus, alia usurpatio quani ad præsens fieri tempus impellit ; et advertite quod utique, ut diciuis, necessitas imperavit, in pace jam Ecclesias constitutas 1:oii posse præsumere. » Et Leo ad l{usticum Narbomensem episcopum (epist.'95, in praefat.): i Sicut qu;edam, inquit, sunt quæ nulla possunt raiione convelli, ita nonnulla si:nt quæ aut pro considera

temperari, illa semper conditione servata, ut in his quæ vel dubia fuerint vel obscura, id noverimus sequendum, quod nec præceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum Patrum inveniatur adversum. » Quas singillatim singulas formas et sanctus Paulus demonstrat ad Corinthios dicens : Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (I Cor. vii), et reliqua. His autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere, et sequentia (ibid.). Et concilium Africanum in uno capitulo de Donatistis ad locum (can. 55) : • Propter Ecclesiæ pacem et utilitatem, ut ex ipsis Donatistis, quicunque clerici correcto consilio ad catholicam unitatem B transire voluerint, secundum uniuscujusque episcopi calholici voluntatem atque consilium qui in eodem loco gubernat Ecclesiam, si hoc paci Christianæ prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur, sicut et prioribus ejusdem divisionis temporibus factum esse manifestum est : non ut concilium, quod in transmarinis partibus de hac re facuum est, dissolvatur, sed ut illud maneat circa eos, qui sic transire ad catholicam volunt, ut nulla per eos unitatis compensatio procuretur, » et reliqua quæ ibi prosequitur. Sed et Leo utrasque has formas de una eademque re in uno capitulo ostendit ad Rusticum Narbonensem episcopum dicens (epist. 95, cap. H) : « Nulla, inquit, ratio sinit ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt elecli, nec a plebibus expetiti, nec a comprovincialibus episcopis cum metropolitani judicio consecrati. Unde cum sæpe quæstio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam istis esse tribuendum , quod non docetur fuisse collatum ? Si qui autem clerici ab istis pseudoepiscopis in eis Ecclesiis ordinati sunt, quæ ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum consensu et judicio præsidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis Ecclesiis perseverent; aliter autem vana habenda est consecratio, quæ nec loco fundata est, nec auctoritale munita. » Et item ad eumdem in eadem epistola (cap. 10): • In adolescentia constitutus, si urgente aut metu mortis, aut captivitatis periculo, poenitentiam egit, et postea timens lapsum incontinentiæ juvenilis copulam uxoris elegit, ne crifinem formlcationis incurreret, rem videtur fecisse venialem, si praeter conjugem nullam omnino cognoverit; in quo tamen non regulam constituimus, se quid sit tolerabilius æstimamus. Nam secundum veram cognitionem, nihil magis ei congruit qui pœnitentiam gessit, quam castitas perseverans et mentis et corporis. » Et in epistola ad Theodorum Forojuliensem episcopum (epist. 59): « Ut in tempore necessitatis et in periculi urgentis instantia, nullis præsidium pœnitentiæ et mox reconciliationis implorantilus denegetur, etiam si amisso vocis ollicio ea per indicia integri sensus expostulent; vel si sub præsentia sacerdotis significare non valent, testimonia fidel.uui

circumstaniium eis prodesse debebunt, ut simul et
pœnitentiæ et reconciliationis beneficia consequam-
tur, servata tamen regula canonum pateriiorum circa
eorum personas, qui in Deum a fide discedendo
peccaverunt. •
Sed et quidam de his ex quorum epistolis quæ-
dam sunt a te collecta, lapsos et pœnitentes in gra-
dil)us suis manere debere dixerunt. Postea autem
aliter ex sacris canonibus a sequentibus est constitu-
uum. Unde beatus Augustinus ad Bonifacium scripsit
dicens (epist. 50) : « Ut enim constitueretur in Ec-
clesia, ne quisquam post alicujus criminis pœniteii-
tiam clericatum accipiat, vel ad clericatum redeat,
vel in clericatu maneat, non desperatione indul-
gentiæ, sed rigore factum est disciplinae. Alioquin
contra claves latas Ecclesiæ disputabitur, de quibus
dictum est : Quæ solveritis in terra, soluta erunt et
in cœlis. Sed ne forsitan etiam delectis criminil)us
spe honoris ecclesiastici animus intumescens su-
perbe ageret poenitentiam , severissime placuit, ut
post actam de crimine damniabili pœnitentiam nemo
sit clericus, ut desperatione temporalis altitudinis,
medicina major et verior esset humilitatis. Nam et
sanctus David de criminibus mortiferis egit pœni-
fentiam, et tamen in honore suo perstitit (II Reg.
xii). Et beatum Petrum, quando amarissime lacry-
mas fudit, utique Dominum negasse poenituit, et
tamen apostolus mansit (Matth. xxvi). Sed non idee
supervacua putanda est posteriorum diligentia, quia
ubi saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid ad-
diderunt, quo salus tutius muniretur, experti credo
aliquorum fictas pœnitentias per affectatas honoruxn
potentias. Cogunt enim multas invenire medicinas
multorum experimenta morborum. Verum in hujus-
modi causis, ubi per graves dissensionum scissuras,
non hujus aut illius hominis est periculum, sed po-
pulorum strages jacent, detrahendum est aliquid
severilati, ut majoribus malis sanandis charitas sin-
cera subveniat. » Sic multitudiuibus per schismaia
et hæreses pereuntibus Ecclesia calholica subve-
mire consuevit. Et de hac discretione Gelasius in
quadam sua epistola, et beatus Gregorius in suis
epistolis, et in aliis suis dictis mirabiliter disse-
ruerunt.
Werum et de translationibus episcoporum aliter
antiqui censuerunt pontifices, aliter autem concilia
episcopalia, et ex his sequentes Romanæ sedis ponti-
fices quæ tenenda sunt decreverunt. Scriptum est
etiam in præfatis epistolis, ut accusationes episco-
porum non recipiantur, et in eisdem habetur quali-
ter recipiantur, et ut a suis ovibus episcopi accusari
non valeant. Et in constitutionibus sancti Silvestri :
• Ut nullus laicus crimen clerico audeat inferre, et
ut presbyter non adversus episcopum, non diaconus
adversus presbyterum; » et iterum, a quantis accu-
sari valeant ab eo constitutum. Et Africæ provinciæ,
canones cum legatis apostolicæ sedis, eos tantum
accusatores vel testes a clericorum accusatione, vel
contra clericos testificatione, removeri præcipiunt,

A quos ad accusanda vel attestanda publica crimina leges publicæ non admittunt. Et Nicænum concilium neophytum episcopum a duobus vel tribus testibus redargutum abstinere a clero præcepit, si aliquod delictum animæ circa personam reperiatur hujusmodi. Et Apostolus adversus presbyterum accusauionem iioin recipi, nisi sub duobus aut tribus testibus præcipit. Sed et per prædictos Africæ provinciæ camones, omnibus quibus accusatio denegatur, in causis propriis accusandi licentia uon negatur (can. 96). Et de purgatione accusatorum, sed non convictorum, vel confitentium, decreta sedis aposlolicæ quæ tenemus constituerunt. Quidam etiam, quod de accusatis et de testibus Silvester constituit, velut in libro Episcopali legitur, ex hoc tenendum in auctoritate dicunt, quia Gelasius in Catalogo de libris recipiendis, Actus illius legendos dicit. Sed alia est scriptura Actuum illius, in quibus, et Scripturarum auctoritate, et miraculorum virtute, Judæos Christum Jesum Deum verum negantes revicit, qui legendi scriluutur: alia de constitutionibusillius in libro Episcopali, quas sicut et alias quasdam constitutiones aliorum pontificum quæ in eodem libro leguntur, a præcedentibus temporibus universalis non servat Ecclesia : quædam vero ex eisdem constitutionibtis, sicut et ex diclis epistolarum de quibus agitur, recipit et custodit. Sed et in eisdem epistolis scriplum est, non debere vel posse convocari, synodum sine jussione vel consensu Romani pontificis; et sacri Nicæni canones dicunt (can. 5) : • Bene placuit annis singulis per unamquamque provinciam bis in a11no concilia celebrari, ut communiter omnibus simul episcopis congregatis provinciæ, disculiantur hujusmodi quæstiones. » Et Chalcedonense concilium (can. 19) : • Decrevit, inquiens, sancta synodus secundum canones Patrum, bis in anno episcopos in idipsum in unaquaque provincia convenire, quo metropolitanus antistes probaverit, et corrigere singula, si quæ fortassis emerserint. » Sed et Antiocheni et Africæ provinciæ canones his concinunt constitutis (conc. Antioch., can. 20; conc. Afric., cau. 62). Et Innocentius ad Victricium : « Si quæ causæ vel contentiones inler clericos tam superioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortæ, ut secundum synodum Nicænam, congregalis ejusdem provinciæ episcopis, D jurgiuin terminetur, palenter ostendit. » Et Leo ad Anastasium scripsit : « De conciliis, inquiens, episcopalibus non aliud indicimus, quam sancti Patres salubriter ordinarunt, ut scilicet bini conventus per annos singulos habeantur , in quibus de omnibus querelis quæ inter diversos Ecclesiæ ordines masci assolent judicetur. » Et sanctus Gregorius ad Gallicanos episcopos scribit (lib. vii, ind. 2, ep. 112, in fine): « Nec nos, inquiens, in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod de habendis per parochias conciliis Patrum providentia utilitatis causa sancitum est. Unde ne qua inter fratres dissensio, ne qua inter præpositos et suljectos sint foimenta discordiæ , in unum sacerdotes convenire necesse est, ut deincidem

B

[ocr errors]

uibus causis disceptatio, et sit salubris de ecclesia- A publicas in ecclesia sanctæ Sophiae coram principe

stica observatione collatio. » Non igitur absque sedis apostolicæ auctoritate meuropolitaui episcopi et primates provinciarum synodos convocamus, a quatenus, ut beatus dicit Gregorius, dum per hoc, et præterita corriguntur, et regulam futura suscipiunt,omnipotens ubique Dominus fratrum concordia collaudetur, cujus nobis adesse præsentiam si h;ec observamus scimus, quia scriptum est : Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. xviii). Si ergo adesse dignabitur ubi duo vel tres fuerint, quanto magis non deerit ubi plurimi convenerint sacerdotes? » Constat ergo de generali fidei causa hoc dixisse apostolicam sedem. Unde cum plura catholica habeantur concilia, sex synodi tantum generales specialiter appelHantur, quia pro generali ad omnes Christianos causa pertinente sunt convocatæ, quæ sine speciali jussione sedis apostolicæ regulariter congregari non poterant, neque possunt. Quarum synodorum universalium, a catholica Ecclesia receptissimarum , prima est quae in Nicæna congregata exstitit contra Arium trecentorum decem et octo Patrum, temporibus Silvestri papæ, sub Constantino principe; secunda in Constantinopoli centum unius Patrum , contra Macedonium et Eudoxium, temporibus Daimasi papæ, et Gratiani principis, quando Nectarius eidem urbi est ordinatus episcopus; tertia iu Epheso «liicentorum Patrum, contra Nestorium Augustæ urbis episcopum, sub Theodosio magno principe, et papa Cœlestino; quarta Chalcedone, Patruin sexcentorum triginta, sub Leone papa, temporibus Marciani principis, contra Eutychem nefandissimum præsulem monachorum; quinta item in Constantimopoli temporibus Vigilii papæ, sub Justiniauo principe, contra Theodorum et omnes hæreticos; sexta item in Constantinopoli sub Agathonc papa, qui ex rogatu Constantini , Heraclii et Tiberii principum piissimorum, misit in regiam urbem legatos suos, in quibus erat Joannes Romanæ Ecclesi;e tunc diaconus, non longe post episcopus, pro adunatione facienda sanctarum Dei Ecclesiarum : qui benignissime susccpli a reverentissimo fidei catholicæ defensore Constantino, jussi sunt, remissis disputationibus, pacifico colloquio de fide vera perquirere, datis eis

de bibliotheca Constantinopolitana cunctis antiquo- D

rum Patrum quos petebant libellis. Adfuerunt autem et episcopi centum quinquaginta, præsidente Georgio pauriarcha regiæ urbis, et Antiochiæ Macario, et convicti sunt qui unam voluntatem et operationem astruebant in Christo, falsasse Patrum catholicorum dicta perplurima. Finito autem conflictu, Georgius correctus, Macarius vero cum suis sequacibus, simul et præcessoribus Cyro, Sergio, Honorio, Pyrrho, Paulo, et Petro anathematizati, et in locum ejus Theophanius abba de Cilicia Antiochiæ episcopus factus. Tantaque gratia legatos catholicæ pacis comitata est, ut Joannes Portuensis episcopus, qui erat unus ex ipsis, Dominica octavarum Paschæ missas

[ocr errors]

et patriarcha Latine celebraret. Septima autem apud Græcos vocata universalis pseudosynodus de imaginibus, quas quidam confringendas, quidam autem adorandas dicebant, neutra vero pars intellectu sano diffiniens, sine auctoritate apostolicæ sedis, non longe ante nostra tempora, Constantinopoli est a quampluribus episcopis habita, et Romam missa, quam etiam papa Romanus in Franciam direxit. Unde tempore Caroli magni imperatoris, jussione apostolicæ sedis, generalis est synodus in Francia, convocante præfato imperatore, celebrata, et secundum Scripturarum tramitem traditionemque majorum, ipsa Græcorum pseudosynodus destructa et penitus abdicata. De cujus destructione non modicum volumen, quod in palatio adolescentulus legi, ab eodem imperatore Romam est per quosdam episcopos missum. In cujus voluminis quarto libro (cap. 28) hæc de universali nomine scripta sunt : ¢ Universitas ab uno cognominatur, quod uno multoties verso propagatur. Nam multitudo* unitatum vertente in unum collecta, universitas eflicitur. Sicut enim Ecclesia universalis est, quæ Græco eloquio catholica dicitur, ita nimirum omne quidquid ab ejus uniuate non discessit, catholicum nuncupari potest. Omnis enim doctrina Christiana, vel quælibet constitutio sive traditio talis esse debet, ut universali conveniat Ecclesiæ : quod nequaquam hæretici observaverunt, qui per diversas mundi partes, aliquibus regionumm partibus coarctati, conventicula quædam statuerunt, quibus et se et quamplures ab ecclesiasticæ unitatis consortio segregaverunt. Cum ergo duarum et trium provinciarum praesules in unum conveniunt, si antiquorum canonum institutione muniti aliquid prædicationis aut dogmatis instituunt, quod tamen ab anliquorum Patrum dogmatibus non discrepat, catholicum est quod faciunt, et fortasse dici potest universale : quoniam quamvis non sit ab universi orbis præsulibus actum , tamen ab universorum fide et traditione non discrepat, quod crebro factum in plerisque mundi partibus quibusdam necessitatibus incuml)entibus scimus. Multa enim concilia gesta sunt, quorum institutionibus sancta munitur et corroboralur Ecclesia. Si vero duarum aut trium provinciarum praesules in unum convenientes, nova quædam statuere cupientes, conventicula quædam faciunt, quæ non cum universi orbis Ecclesia sentiunt, sed ab ea quadam ex parte dissentiunt, non est catholicum quod faciunt, et ideo universale nuncupari non potest. Omne quod ecclesiasticum est, catholicum est, et omne quod catholicum est, universale est : omne autem quod universale est, profanis vocum movitatibus caret, omne igitur quod ecclesiasticum est, profanis vocum novitatibus caret. Et si hæc synodus vocum novitatibus careret, antiquorum Patrum dogmatibus contenta, universalis dici poterat: non autem antiquorum Patrum dogmatibus contenta est, non igitur universalis dici potest. Universalem plane eamdem synodum non cunctaremur profiieri,

« VorigeDoorgaan »