Pagina-afbeeldingen
PDF

suis complicibus in hunc caliginosum aerem misera- A Et quod de hoc uno primate Gallicano, qui a se.le In promptu est enim illum de Sardicensibus cano- A salva metropolis dignitate, et beatus Gregorius ser

biliter est dejectus, æteruis suppliciis cruciandus. Nam et in Weteri Testamento minoris dignitatis sacerdotes contra potiores suos se elevaverunt, Core scilicet cum suis complicibus; unde vindictam debitam a Domino susceperunt, sicut veneranda narrat historia (Num. xvi). In Novo nihilominus Testamenlo inter sacros ordines legimus seditiones exor- , tas : et primum quidem diaconibus se adversus presbyteros, itemque presbyteris et chorepiscopis adversus episcopos efferentibus, unde nunc necesse non habemus sermonem in longum protrahere, quæ novimus a sacris canonibus esse composita. Tantum de episcopali ordine dicamus, quem etiam ignis cup ditatis, et rapina altiludinis adeo potuit inflammare, sicut scriptum est : tuas, et consumat ignis cedros tuas (Zach. xi), ut quique Dei ordinationi resistere non metuerunt, et cum obtinere non potuerunt ut sibi præpositis non subessent, etiam hæreses et schismata condiderunt, seq.te ipsos ab unitate Ecclesiæ projecerunt, sicut multis documentis ostendere possumus. Itebellantes

quoque episcopi adversus metropolitanos sive ar- '

chiepiscopos suos (his enim duobus nominibus hujus excellentiæ dignitas designatur), itemque melropolitani vel archiepiscopi adversus primales vel patriarchas, qui in his duobus nominibus uno prioratu funguntur, sed et quidem archiepiscopi vel metropolitani primates provinciarum, multoties in sacris caiionibus inveniuntur : illi videlicet, qui in loco defunctorum archiepiscoporum vel metropolitanorum, ab episcopis uniuscujusque provinciæ, sine interrogatione alterius primatis prævalent ordinari, et ex antiquæ consuetudinis lege, a sede apostolica pallii solent genio insigniri, et in loco decedentium episcoporum, sine consultu vel licentia primatis alterius, in sua provincia quique possunt episcopos ordinare, sicut sanctus Gregorius scribens ad Augustinum Angloruin episcopum, evidenter ostendit (lib. xii, epist. 51, interrog. 9) : « In Galliarum, inquiens, episcopos nullam tibi auctoritatem tribuimus, quia ab antiquis prædeeessorum meorum temporibiis pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus. » Et post aliquanta : « Ipse auctoritate propria episcopos Galliarum judicare non poteris, sed suadendo, blandiendo, bona quoque tua opera eis imitanda monstrando, pravorum mentes ad sanctitatis studium reforma, quia scriptum est in lege : Per alienam messem transiens, falcem mittere nom debes, sed manu spicas conterere et manducare. Falcem enihm judicii mittere non potes in ea segete quæ alteri videtur esse commissa, sed per effectum boni operis frumenta Dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiæ corpus monendo et persuadendo quasi mandendo converte. Quando vero ex auctoritate agendum est, cum prædicto Arelatensi episcopo agatur, ne prætermitti possit hoc quod antiqua Patrum iustitutio invenit. » -

Aperi , Libane , portas B

apostolica pallium acceperat, dixit, hoc et de reliquis Galliarum, et Belgicorum, atque Germanicorum primatibus est utique intelligendum. Inter quos, sicut et inter reliquos episcopos, hæc conditio regularis servatur, ut qui prius fuerit ordinatus, prior habeatur, velut idem sanctus Gregorius in epistola ad præfalum Augustinum patenter ostendit. De quibus primatibus et Africæ provinciæ concilia dicunt (conc. Carthag., c. 19): t Quisquis, inquiens, episcoporum aceusatur, ad primatem provinciæ ipsius cau

sam deferat accusator. » Et item : v Qui provocandum putaverint, ad primates suarum provinciarum, sicut et de episcopis sæpe constitutum est, provocent. » Et item (African., can. 92) : • Quod si et ab

eis, scilicet vicinis episcopis, provocandum putave

rint, non provocent nisi ad Africana concilia, vel ad

primates provinciarum suarum. » Et item (conc. Carth., can. 17) : • Ut unaquæque provincia propter

longinquitatem primatem habeat proprium. Placuit ut Mauritania Sitifensis, ut postulavit primatem

provinciæ Numiliae, ex cujus cœtu separatur, suu:m

habeat primatem , quem consentientibus omnibus

primatibus provinciarum Africanarum, vel omnibus episcopis, propter longinquitatem habere permissa est. » Et episcopiis qui ad synodum non occurrerit,

ad primatem suum jubetur rationem impedimenti sui reddere; et ille primas del)et dare judices, in cujus provincia locus est constitutus, et causæ fi

niendæ sunt per judices episcopos, sive quos primates dederint, sive quos inter se conquirentes vicinos ex consensu delegerint. « Et episcopi (conc. Carthag., can. 25) trans mare proficisci non debent, nisi con

sulto primæ sedis episcopo suæ cujusque provinciæ. • Sanctus quoqueZosimus universis episcopis per Gallias et septem provincias constitutis scripsit (epist. 5) : « Quia quisquis, prætermissa metropolitani sui for

mata, sive ile episcopus, seu presbyter, sive diaco

nus, aut deinceps inferioris gradus sit, ad eum per

venerit, sciat se suscipi omnino non posse. » Et Hilarus papa in decretis ad quinque provincias (epist. 8) : • Illud etiam non potuimus præterire, quod sollicitudine diligentiore curandum est, ne præter metropolitanorum suorum litteras aliqui episcopi al quamlibet provinciam audeant proficisci, quod etiam in omni genere oflicii clericalis per singulas debet Ecclesias custodiri. • Et sanctus Gregorius ad Wincentium et cæteros episcopos scribit (lib. vii, epist. 8, indict. 11): t Hortamus, inquiens, fraternitatem vestram ut si quemquam vestrum pro causis propriis ubicunque longius compulerit ambulare necessilas, a metropolitano vestro secundum inditam a

sanctis Patribus regulam, petere licentiam debeatis, nec eum postponere in aliquo præsumatis, excepto si, quod non optamus, contra eumdem metropolitanum vestrum vos habere aliquid causæ contigerit, ut ob hoc sedis apostolicæ judicium hi qui petere fe

stimant licentiam habeant, quod scitis per ca:io;ies, etiam antiquorum Patrum institutione pertuissuam. •

nibus dicere, de quibus et lnnocentius ad Wictricium memorat, et hinc multoties idem beatus Gregorius in epistolis suis ad Gallicanos et ad alios episcopos scripsit. Sed et leges Romanæ a Justiniano imperalore promulgatæ, quas probat Ecclesia, decernunt de episcoporum sine metropolitani sui auctoritate profectione. Cujus partem constitutionis hic, quantum convenire putavi, subjunxi hoc modo : • Non liceat episcopis suas quidem Ecclesias relinquere, in alienas aulem provincias pervenire; sin autem ex causa fecerint necessaria, ostendant vel litteras patriarchæ aut metropolitani sui, » et reliqua. Et secundum canones Sardicenses (cap. 9): • I)e qualibet provincia episcopi ad eum fratrem et coepiscopum

preces mittere debent, qui in metropoli consistit, B

si longius ire voluerint. » De quibus primatibus ac metropolitis Nicænum dicit concilium (cap. 4): « Episcopum, inquiens, convenit maxime quidem ab omnibus qui sunt in provincia episcopis ordinari. Si autem hoc diflicile fuerit, aut propter instantem necessitatem, aut propter intineris longitudinem, tribus tamen omnimodis in idipsum convenientibus, et omnibus quoque pari modo decernentibus, et per scripta co:isentientibus, tunc ordinatio celebretur; firmitas autem eorum quæ geruntur, per unamquamque provinciaum, metropolitano tribuatur episcopo (cap. 6). lllud autem generaliter clarum est, quod si quis præter sententiam melropolitani fuerit factus episcopus, hunc magna synodus diflinivit episcopum esse non oportere. » Et hinc Innocentius ad Wictricium scribit (epist. 1): • Primum, inquiens, ul extra conscientiam metropolitani, episcopum nullus audeat ordinare. » Et Leo ad Theodorum episcopum (epist. 59): • Sollicitudinis quidem tuæ is ordo esse debuerat, ut cum metropolitano tuo de eo quod quærendum esse videbatur conferres. Quia in causis quæ ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, nihil sine optimatibus oportet impleri. • In quo metropolitanorum et archiepiscoporum atque primatum ordine, invenitur in sacris canonibus quædam honoris consequentia, de qua mystica Nicæna synodus statuit (can. 5), ut AEliæ, id est Ilierosolymorum, honoretur episcopus. Widelicet, ut quæ gratia mysteriorum Domini Dei regis el sacerdotis nostri Jesu Christi, civitas sancta meruit appellari, etiam ejus episcopus consequentiam honoris haberet. Quia, inquit Nicænum concilium, -consuetudo obtinuit et antiqua traditio, ut AEliæ , episcopus honoretur, habeat honoris consequentiam, salva metropolis propria dignitate. Et hac eonstitutione ipsius civitatis episcopus inter patriarchas et - primates meruit computari, salva metropolis propria dignitate : sicut et Constantinopolis civitas, quæ ante Lychos vel Byzantium dicebatur, Heracleotis suffraganea, sanctione imperiali, et consensu apostolicæ sedis ac generalis synodi, salva metropoli propria dignitate aeque inter patriarchas vel primates decreta est computari. Quam honoris consequentiam,

vari ostendit, quando Syagrio Augustodunensi episcopo petenti pallium, pro genio et honore Ecclesiæ suæ tribuit dicens (lib. vii, epist. 112, indict. 11): * Ne indumenti hujtis munificentiam tibi nudam videamur quoquo modo contulisse, hoc etiam pariter perspeximus concedendum, ut metropoli suo per omnia loco et honore servato Ecclesiæ, civitas Augustodunum, cui omnipotens Deus præesse te voluit, post Lugdunensem Ecclesiam esse debeat, et hunc sibi locum ac orlinem ex nostræ auctoritatis indulgentia vindicare. Cæteros vero episcopos secundum ordinationis suæ tempus sibi ad consedendum in concilio, seu ad sul)scribendum, vel in qualibet alia re, sua temere loca decernimus, et suorum sibi prærogativam ordinum vindicare, quia omnino rationis ordo nos admonet ut cum usu pallii aliqua simul largiri privilegia debeamus. » IIos namque qui hujusmodi privilegia sive per imperialem pragmaticam formam, sive per pallii ab apostolica sede largitionem, adepti sunt, Graeci secundos metropolitanos appellant, de quibus et in gestis Chalcedonensis concilii, et in ejusdem synodi canonibus, et decretis Innocentii invenimus. Quibus et aliis sacrorum canonum, et decretis sedis Romanæ claret sententiis, eosdem metropolitanos primates esse singulos singularum provinciarum , qui ex antiqua ut præmisimus consuetudine, et aposlolica traditione, secundum sacros Nicænos canones, et convocare synodos, et ordinare episcopos, et ordinari a provincialibus coepiscopis sine cujnsquam alterius primatis interrogatione possunt, et dispomere regulariter quaeque per suas provincias queunt. Quorum etiam privilegium Antiocheni canones manifestant (cap. 9), dicentes ad metropolitanum episcopum sollicitudinem totiusprovinciæ pertinere, qui ad tollendam controversiam inter episcopos suæ provinciæ exortam, a vicina provincia debet judices alios convocare. llli autem archiepiscopi, vel metropolitani, qui haec sine consului primatis non possunt exsequi, archiepiscopi tantum vel metropolitani habentur, sicut et in Gestis Chalcedonensis concilii, et in ejus !em synodi canonibus, et decretis lnnocentii, et in epistola Leonis ad Anastasium Thessalonicensem episcopum invenimus. Ait enim Innocentius ad Alexandrum Antiochenum episcopum (epist. 20): « Revolventes, inquiens, auctoritatem Nicænæ synodi, quæ una omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quæ censuit de Antiochena Ecclesia cuuctis fidelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessarium custodire, quia super dioecesim suam prædictam Ecclesiam, non super aliquam aliam provinciam recognoscimus constitutam. • Et post aliquanta : « Itaque arbitramur, frater charissime, ut sicut metropolitanos auetoritate ordinas singulari, sic et caeteros non sine permissu conscieutiaque tua sinas episcopos procreari. In quibus hunc modum recte servabis, ut longe positos litteris datis ordinari censeas ab his qui nunc eos suo tantuum

ordinant arbitratu: vicinos autem, si æstimas, ad A epist. 58): • Rogo, inquiens, deprecor, et quanta

umanus impositionem tuæ gratiæ statuas pervenire, quorum enim te maxime spectat cura, præcipue tuum debent mereri judicium. » Et Leo scribens ad Anastasium Thessalonicensem episcopum (epist. 88), evidenter ostendit quam praelationem primas metropolitanorum ex delegatione apostolicæ sedis habere debeat, dicens : * De persona consecrandi episcopi, et de cleri plebisque consensu, metropolitanus episcopus ad fraternitatem tuam referat, quodque in provincia bene placuit scire te faciat, ut ordinationem rite celebrandam tua quoque firmet auctoritas. Metropolitano vero defuncto, cum in loco ejus alius fuerit subrogandus, provinciales episcopi ad civitaiem metropolim convenire debebunt, ut omnium clericorum atque omnium civium voluntate discussa, ex presbyleris ejusdem Ecclesiæ, vel ex diaconibus, optimus eligatur, de cujus nomine ad tuam notitiam provinciales referant sacerdotes, impleturi vota poscentium, cum quod ipsis placuit tibi quoque placuisse cognoverimt. » Et item : ¢ ln evocandis a te episcopis moderatissimum esse te volumus, ne per majoris diligentiæ speciem fraternis gloriari videaris injuriis. Unde si causa aliqua major erit, ob quam rationabile ac necessarium sit fraternum advocare eonventum, binos de singulis provinciis episcopos, quos metropolitani crediderint esse mittendos, ad fraternitatem tuam venire sufficiat, ut non amplius ab statuto concilii tempore quam dies quindecim remorentur episcopi. » Quos metropolitanos contra suos primates se elevasse in Gestis Chalcedonensis synodi reperimus, quosque eadem synodus *uste redarguit et auctoritate repressit. Patriarchas quoque vel primates, qui duobus luis nominibus in unius prioratus funguntur officio, non solum adversus tertiam et secundam sedem, verum et contra primam et apostolicam sedem legimus extulisse, adeo ut episcopus Constantinopolitanæ civitatis, olim Heracleotis suffraganeæ, contra regulas tertiæ sedis episcopum ordinare praesumpserit et seeundae sedi se a synodo et ab imperiali potestate præferri contra regulas obtinuerit. Et quia mens potentiæ avida non potest concessis sibi limitibus esse contenta, ad hoc usque prorupit ut contra primam et apostolicam sedem universalem vocari se fecerit, sicut in epistolis magni Leonis pap;e ac beati Gregorii, et nuper Nicolai relegimus. Cujus profani vocabuli præsumptio, rapina scilicet altitudinis, qualiter repulsa sit a beato Leone, una cum arrogantia appellationis indebitæ a Constantinopolitano episcopo usurpatæ, quia tuæ compilationis perplexitas ejus dicta alibi exigit ponere, suo loco invenies. Et quid de eodem vocal)ulo beatus Gregorius senserit et decreverit, hic pro loci opportunitate duxi ponendum, cujus verba latius ac plenius in eisdem epistolis, de quibus hic quædam defloravi, lector poterit invenire. Ait enim in epistola ad ipsum Joannem Constantinopolitanum episcopum, qui se universalem episcopum satagebat vocari (lib. iv, ind. 15,

[ocr errors]

possum dulcedine exposco, ut fraternitas vestra cunctis sibi adulantibus atque erroris nomen deferenuibus contradicat, nec stulto ac superbo vocabulo appellari consentiat. » Et item : • Perpende, rogo, quia in hac præsumptione temeraria pax totius turbatur Ecclesiæ, et gratiæ contradicitur communiter omnibus effusæ. » Et item : • Quis rogo in hoc tam perverso vocabulo nisi ille ad imitandum proponitur qui, despectis angelorum legionibus, secum socialiter constitutis, ad culmen conatus est singularitatis erumpere, ut et nulli subesse, et solus omnibus præesse videretur? » Et item : • Certe Petrus apostolorum princeps membrum sanctæ et universalis Ecclesiæ, Paulus, Andreas, Joannes, quid aliud quam singularum sunt plebium capita, el tamen sub uno capile omnes membra, atque ut cuncta brevi cingulo locutionis astringam, sancti ante legem, sancti sub lege, sancti sub gratia, omnes hi perficientes corpus Domini, in membris sunt Ecclesiæ constituti, et nemo se unquam universalem vocari voluit. Westra ergo sanctitas agnoscat quantum apud se tumeat, quæ illo nomine vocari appetit, quo vocari hullus præsumpsit, qui veraciter sanctus fuit. Nunquid non, sicut vestra fraternitas movit, per sanctum et venerandum Chalcedonense concilium hujus apostolicæ sedis amtistites, cui, Deo disponente, deservio, universales oblato honore vocati sunt? Sed tamen nullus unquam tali vocabulo appellari voluit, nullus sibi hoc temerarium nomen arripuit, ne si sibi in pontificatus

C gradu gloriam singularitatis arriperet, hanc omnibus

[ocr errors]

fratribus denegasse videretur. » Et item : a Quid ergo, frater charissime, in illo terribili examine venienti judici es dicturus, qui non solum Pater, sed etiam generalis Pater in mundo vocari appetis? Ecce ex hoc nefando elalionis vocabulo Ecclesia scinditur, fratrum omnium corda ad scandalum provocantur. » Et in epistola ad Sabinianum diaconum in Constantinopoli responsalis fungentem officio (iib. iv, ind. 13, epist. 39) : • Ad noc, inquit, usque pervenit (quin Joannes Constantinopolitanus episcopus) ut sub occasione presbyteri Joannis gesta huc transmitteret, in quibus se pene per omnem versum oecumenicum patriarcham nominaret. » Et post aliquanta: • In isto enim scelesto vocabulo consentire nihil est aliud quam fidem perdere ; unde s*cut tibi jam transactis epistolis scripsi, numquam cum eo procedere præsumas. » Et ad Constantinam Augustam (lib. iv, ind. 15, epist. 54) : « Cum se nova præsumptione atque superbia idem frater meus universalem episcopum appellet, ita ut sanctæ memoriæ decessoris mei tempore ascribi se in synodo tali hoc superbo vocabulo faceret, quamvis cuncta acta illius synodi sede apostolica contradicente soluta sint : triste mihi aliquid serenissimus Dominus innuit, quod non eum corripuit qui superbit, sed me imagis ab intentione mea declinare studuit, qui in hac causa Evangeliorum et canonum statuta humilitatis atque rectitudinis virtute defendo. Qua in re a prædicto fratre

et consacerdote meo, conlra evangelicam senten- A quia scio qui sum, qui estis. Loco enim mihi fratres

tiam, contra beatum quoque Petrum apostolnm, et contra omnes Ecclesias, contraque canonum statuta agitur. » Et paulo post : • Triste tamen valde est, ut patienter feratur , quatenus (!espectis omnibus prædictus frater et coepiscopus metis solus conetiir apellari episcopus. Sed in hac ejus superbia quid aliud nisi propinqua jam Antichristi esse tempora designantur? » Et in epistola ad Eulogium Alexandrinum et ad Anastasium Antiochennm episcopos, a pari (lib. iv, ind. 15, epist. 56) : • Sicut, inquit, veneranda mihi vestra sanctitas movit, per sanetam Chalcedonensem synodum pontifici sedis apostolicæ, cui Deo disponente deservio, hoc universitatis momen oblatum est. Sed nulliis unquam decessorum iueorum hoc tam profano vocabulo uti consensit : quia videlicet, si uiuus patriarcha universalis dicitur, patriarcharum momen cæteris derogatur. Sed absit hoc, absit a Christiani mente id sibi velle quempiam arripere, unde honorem fratrum sttorum imminuere ex quantulacumque parte videatur. Cum ergo nos hunc honorem nolumus ol)latiim suscipere, pensate quam ignominiosum sit h:inc sibi quempiam violenter usurpare voluisse. Propterea sanctitas vestra in suis epistolis neminem unquam universalem nominet, ne sibi debitum detrahat, cum alteri honorem offert indebitum. » Et item : ¢ Si enim lioc dici licenter permit:itur, honor patriarchariim omnium negatur: et cum fortasse is in errore perit qui universalis dieitur, nullus jam episeopus remaiisisse in statu veritatis invenitur. 0})testor ergo ut constanter ac sine prajudicio servetis sicut accepistis Ecclesias, et nihil sibi in vobis haec tentatio diabolicæ usurpationis ascribat. State fortes, state securi, scriptaque cum universalis nominis falsitate, nec •lare unquam, nec suscipere praesumatis. 0mnes episcopos curæ vestræ subjectos ab hujus adulationis inquinatione prohibete. Uiiiversa vos Ecclesia patriarchas, non solum in bonis operibus, sed etiam in veritatis auctoritate cognoscat. Si qua autem forsan adversa sul)sequantur, unanimiter persistentes, etiam moriendo debemus ostendere, quia in generalitatis (lamno nostrum specialiter aliqui | non amamus. Dicamus cum Paulo : Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philip. 1). Audiamus quod primus

omnium pastorum (licit : Si quid patimini propter D.

justitiam, beati eritis (I Petr. iii). Mihi enim credite quia honorem quem pro prædicanda veritate suscepimus, si necessitatis causa exigat, securius pro eadem veritate relinquimus quam tenemus. Pro me autem sicnt vestram charissimam beatitudinem decet, orate ut hoc quod vobis loqui audeo, operibus ostendam. » Et item in epistola ad Eulogium Alexandrinum episcopum (lib. vii, ind. 1, epist. 4) : « Indicare quoque vestra beatitudo studuit, jam se quibusdam non scribere superba vocabula, quæ ex vanitatis radice prodierunt, et mihi loquitur dicens : Sicut jussistis. Quod verbum jussionis pelo a meo auditu removete,

[ocr errors][merged small]

estis, noribus patres. Non ergo jussi, sed quæ utilia visa sunt, inilicare curavi. Non tamen invenio vestram beatitudinem hoc ipsum, quod memoriæ vestræ intuli, perfecte temere voluisse. Nam dixi, nec mihi vos, nec cuiquam alteri tale aliquid scribere debere, et ecce in præfatione epistolæ, quam ad meipsum qui prohibui direxistis, superb;e appellationis verbum, universalem me papam dicentes, imprimere. curastis. Quod peto dulcissima mihi sanclitas vestra ultra non faciat, quia vobis subtrahitur quod alteri plusquam ratio exigit præbetur. Ego enim non verbis quæro prosperari, sed moribus : nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco. Meus namque honor est, honor universalis Ecclesiæ, meus honor est, fratrum meorum solidus vigor. Tunc ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur. Si enim universalem me papam vestra sanctitas dieit, negat se hoc esse quod me fatetur universum. Sed absit hoc. Recedant verba quæ vanitatem inflant et charitatem vulnerant. Et quidem in sancta Chalcedonensi synodo, atque post a subsequentibus Patribus, hoc est decessoribus meis, oblalum vestra sanctitas novit. Sed tamen nullus eorum uti hoc unquam vocabulo voluit : ut dum in hoc mundo honorem sacerdotum diligerent oimnium, apud omnipotentem Deum custodirent suum. » El in epistola ad diversos archiepiscoposa pari (lib. vii, indict. 2, epist. 69): • Cognoscat fraternitas vestra, Joannem quondam Constantinopolitanæ civitatis antistitem, eontra Deum, contra pacem Ecclesiæ in omnium despectu et injuria sacerdotum modesti;e ac mensuræ suæ terminos excessisse, e; illicite in synodo superbum ac pestiferum œcumenicum, hoc est universalis, sibi vocabulum usurpasse. Quod beatæ recordationis Pelagius decessor noster agnoscens, omnia gesla ejusdem synodi, præter illa quæ illic de causa venerandae memoriæ Gregorii episcopi Antiocheni sunt habita, valida omnino destructione cassavit, districtissima illum increpatione corripiens, ut se a novo et temerario superstitionis nomine cohiberet, adeo ut suum cum eo diaconum, nisi tantum nefas emendaret, procellere prohiberet. Cujus nos rectitudinis zelo per omnia inhærentes, statuta ipsius sine refragatione, Deo protegente, servamus : quia dignum est ut rectam decessoris viam gressibus inoffensis incedat, qui de eodem loco ad reddendam rationem æterni judicis tribunal exspectat. » Et paulo post : « Hortor atque suadeo ut nullus veslrum hoc nomen aliquando recipiat, nullus consentiat, nullus subscribat, nullus ubi fuerit scriptuiu admittat, vel subscriptionem suam adjiciat, sed sie ut omnipotentis Dei ministros decet, integrum se ab hujusmodi venenata infectione custodiat, et cal

lido insidiatori in se locum non præbeat, quoniam hoc et in totius Ecclesiæ injuria ac discissione, et sicut diximus, in omnium vestrum despectu fit. Nam si, unus, ut putat, universalis est, restat ut vos episcopi non sitis. » Et post aliquanta : « Nam si quis, parte neglexerit, a beati Petri apostolorum principis pace se noverit segregatum. Ita ergo vestra fratermitas agat, ut cum pastor pastorum in judicio vemerit, de loco regiminis quem accepit, reatum habere non possit. » Et in epistola ad Cvriacum Constantinopolitanum episcopum, Joannis episcopi successorem (lib. vi, ind. 15, epist. 4) : • In hoc, inquit, vos medullitus amplectiiuur, in hoc sacerdotes esse recognoscimus, si repulsa vanitate verborum, sanctitatis locum cum sancta humilitate teneatis. Ecce enim in nefandi appellatione nominis scandalizati sumus, et non minimas querelas servaimus in mente, promimus in voce. Vestra autem fraternitas novit quia Weritas dicit : Si offers munus tuum ad altare, et reliqua (Matth. v). Qua in re pensandum quia cum omnis culpa oblato sacrificio deletur, tantum est malum scandali alieno corde generati, ut ab eo qui peccaverit, nec ipsum sacrifieium Dominus accipiat, quod delere peccatum solet. Curate ergo cordis nostri scandalum festine detergere, ut possit omnipotens Deus oblationis vestræ sacrificium acceptabile habere. » El item in alia epistola ad eumdem (lib. vi, ind. 15, epist. 28) : • Oportet, inquit, ut mihi atque omnibus fratribus in vestris, ejus charitatis pulchritudinem in hoc primum opere monstretis, ut verbum superbiæ, per quod grave scandalum in Ecclesiis generatur, auferre festinetis, hoc modis omnibus implentes quod scriptum est: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis ( Ephes. iv). Et rursum : Nullam occasionem dare adversario maledicti gratia (I Tim. v). Tunc enim ostensa charitas vera est, si per typhum superliæ inter nos scissura non fuerit. Ego enim Jesum testem invoco in anima mea, quia a summo usque ad ultimum nulli hominum dare scandali occasionem volo : omnes esse magnos et honorabiles cupio, quorum tamen honor houori non detrahit omnipotentis Dei. Nam quisquis se contra Deum honorari appetit, mihi honorabilis non est. » Et paulo post : v Quia hostisomnipotentis Domini Antichristus juxta est, studiose cupio ne proprium quid inveniat, non solum in moribus, sed neque in vocabulo sacerdotum. Ea ergo quæ novo modo introducta suiit, ipso ordine quo illata sunt auferantur, et pax nobis in Domino illibata permanebit. Nam quæ erit inter nos D dulcedo, quæ charitas, si nosmetipsos voce refovemus, et rebus pungimus? » Et in epistola ad Mauritium Augustum (lib. vi, ind. 15, epist. 50): « Eumdem, inquit, fratrem et consacerdotem meum ( quin Cyriacum Constantinopolitanum episcopum (studiose admonere curavi, ut si habere pacem omnium concordiamque desiderat, ab stulti vocabuli se appellatione compescat. De qua re milii in suis jussionibus dominorum pietas præcepit dicens, ut pro appellatione frivoli nominis inter nos scandalum generari non debeat. Sed rogo ut imperialis pietas penset, quia alia sunt frivola valde innoxia, atque alia veheumenter nociva. Numquid non, cum se Antichristus

quod non credimus, scripta praesentia aliqua in A veniens Deum dixerit, frivolum valde erit ? sed ta

[ocr errors]

men minis perniciosum. Si quantitatem sermonis attendimus, duæ sunt syllabæ ; si vero pondus iniquitatis, universa pernicies. Ego autem fidenter dicc quia quisquis se universalem sacerdotem vocat, vel vocari desiderat, in elatione sua Antichristum praecurrit, quia superbiendo se cæteris præponit, nec dispari superbia ad errorem ducitur; quia sicut perversus ille Deus videri vult super homines, ita quisquis iste est, qui solus sacerdos appellari appetit super reliquos sacerdotes. Sed quoniam Weritas dicit : Omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. xiv), scio quia quælibet elatio tanto citius rumpitur , quanto amplius inflatur. Illis ergo pietas vestra præcipiat, ne quod- per appellationem frivoli nominis scandalum gignant, qui in superbia et typho ceciderunt. Nam peccator ego, qui auctore Deo humilitatem teneo, admonendus ad humilitatem non sum. » Et in epistola ad Anastasium Antiochenum episcopum (lib. vi, epist. 24) : • In suscipienda fratris et consacerdotis nostri Cyriaci synodica epistola dignum non fuit ul pro causa profani vocabuli moras facerem, ne unitatem sanctæ Ecclesiæ perturbarem. Sed tamen de eodem superstitioso et superbo vocabulo cum admonere studui, dicens quia pacem nobiscum habere non posset, nisi elationem prædicti verbi corrigeret, quam primus apostata invenit. Vos tamen eamdem causam nullam esse dicere non debetis, quia si hanc æquanimiter portamus, universæ Ecclesiæ fidem corrumpimus. Scitis enim quanti, non solum hæretici, sed etiam hæresiarchæ de Constantinopolitana Ecclesia sunt egressi ; et ut de honoris vestri injuria taceam, si unus episcopus vocatur universalis, universa Ecclesia corruit, si unus universus, cadit. Sed absit hæc stultitia, absit hæc levitas ab auribus meis. In omnipc vente autem Domino confido, quia quod promisit citius impleturus ' est : 0mnis qui se exaltat, humiliabitur.

CAPUT XVIII.

Quod insanæ mentis homines per imdiscretionem in Scripturis sanctis erraverunt.

Ilanc evangelicam sententiam, frater, intelligenter attende et uenaciter mente reconde ; sed et illam beati Gregorii, quam ut paulo ante legisti, huic evangelicæ sententiæ subjunxit dicens : « Scio quia quælibet elatio tanto citius rumpitur, quanto amplius inflatur. » Recognosce igitur modum et niensuram tuam, tibi a Deo per canones sacros decretam, et esto humilis in oculis tuis, attendens quod Dominus dixit Sauli: Nonne cum esses parvulus in oc*lis tuis, caput in Israel feci te ? (I Reg. xiii.) Nunc quia magnus es apud te, abjeci te ne sis rer. Et istos veteres et emorluos cineres, a sacris canonibus dudum sepultos, eorum qui contra prælatos suos rebellaverunt, moliri desiste resuscitare. Sed timeo quoniam ea quæ vera et humilia sunt videre non poteris, albuginem habens in oculo, id est arrogantiam in mente. Unde Dominus ad Moysem dicit : Qui liabue

« VorigeDoorgaan »