Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

sunt in eo libenter accepi, quod ille mihi de Petri A excessum notissimum secundum regulas reclusit, cathedra locutus est, qui Petri cathedram tenet, el cum me specialis honor nullo modo delectet, valde tamen lætatus sum, quia vos sanctissimi quod mihi impendistis, vobismetipsis dedistis. Quis enim nesciat sanctam Ecclesiam in apostolorum principis soliditate confirmatam, qui firmitatem mentis traxit in nomine, ut Petrus a petra vocaretur, cui Veritatis voce dicitur: Tibi dabo claves regni cœlorum (Matth. xvi) ; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. xxn); et iterum: Simon Joannis, amas me? Pasce oves meas (Joan. xx1). Ita et cum multi sint apostoli, pro ipso tamen principatu, sola apostolorum principis sedes in auctoritate convaluit, quæ in tribus locis unius est. Ipse enim sublimavit sedem, in qua etiam quiescere et præsidendo vitam finire B dignatus est. Ipse decoravit sedem, in qua evangelistam discipulum misit. Ipse firmavit sedem, in qua septem annis quamvis discessurus sedit. Cum ergo unius atque una sit sedes, cui ex auctoritate divina tres nunc episcopi præsident, quidquid ego de vobis boni audio, hoc mihi imputo; si quid de me boni ereditis, hoc vestris meritis imputate, quia în illo unum sumus qui ait: Ut omnes unum sint, sicut et tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint (Joan. xv11). ›

Si ergo, frater, immemor beneficiorum a me tibi impensorum oblitus, adversum me rebellare non times, time tamen rebellare adversus beatum Remigium, qui sicut modo audisti, nunc usque in suis successoribus qualibuscunque sedet; et quia sedes illius est, in qua resides ex auctoritate divina, et ipsius beati Remigii benignitate, inter sedes, quod antea non fuerat, computata: quidquid de me, qui sedeo in sede illius, boni audis, tibi imputare debes; quia quidquid de te boni audio, mihi imputo, et quidquid de te sinistrum audio, non tantum tuis, sed et meis peccatis imputo, per cujus manus impositionem Dei judicio te in illa sede residere cognosco. Desine ergo ab ea quam cepisti mentis improbitate, et assume mentis humilitatem cum virtute sanctæ obedientiæ, ut in illo unum simus, qui ait: Üt omnes unum sint, sicut et tu, Pater, in me et ego in te: ut et ipsi in nobis unum sint. Quoniam sicut et ex verbis apostolicæ sedis audisti, licet harum Ecelesiarum, Alexandrinæ scilicet et Antiochenæ, præsules beati Petri sedes tenere se cognoscant, quod et Romani pontifices attestantur, non tamen subditas easdem sedes Romanæ sedi denegant, nec ipsi Romano pontifici subdi modo quolibet dedignantur; nec tui decessores ac prædecessores subdi dedignati sunt Rhemorum episcopis, et de rebus Ecclesiæ Rhemorum metropolis. de quibus ditatum est episcopium Laudunense, quando in ipsam venerunt parochiam, humiliter ac benigne Rhemensi Ecclesiæ famulari, ex quo beatus Remigius sanctum Genebaudum in Laudunensi castello episcopum non solum constituit, sed etiam, ut ostendit antiqua traditio, et monimentum reclusionis, qua cum propter

post dignam satisfactionem restituit: sicut et mihi decessores tui Simeon et Pardulus, eni succe sisti, exhibuerunt usque ad tuam prælationem, quem Rhemensis Ecclesia ab ipsis, ut ita dicam, cunabulis dulci benignitate nutrivit, et pannis infantiæ eluit atque exuit, et ad virum perduxit, atque ad episcopatum provexit. De quo nunc per ora sibi servientium cum suspiriis ac gemitibus dicit: Ex nobis exiit, sed non erat ex nobis; si enim fuisset ex nobis, permansisset utique nobiscum. Et attendens qualiter episcopi civitatum suæ provinciæ, quos non nutrivit, sed regulariter ordinavit, ei benignitatis et humilitatis atque obedientia impendant obsequia, dicit: Populus quem non cognovi servit mihi, in auditu auris obedit mihi : filius autem alienus mentitus est mihi, filius alienus inveteravit (Psal xvi), videlicet quia quod agit ad hominem vetustum pertinet, et claudicat a semitis suis, quas in mandatis Domini per humilitatem et obedientiam debuerat currere, et sumens lamentum Domini de Isaia : Filium, inquit, nutrivi et exaltavi, ipse autem spernit me (Isa. 1). Et licet tu hoc forte non recogites neque timeas, certus tamen esse potes quia sanctus Remigius a te reposcet in conspectu Domini obedientiam dependendam suis successoribus, et tuis præpositis, quam instituit quando in eodem castello, in quo ordinatus es, consecravit episcopum, sicut de verbis beati Leonis ad Maximum Antiochenum episcopum : Præposui beatum Petrum, in suæ glorificationis domicilio præeminentem, ea reposcere instituta, quæ în Antiochia tradidit. Attamen, velis nolis, sanctus Hormisda papa tibi ostendet primatem esse hujus provinciæ illum qui in sede beati Remigii apud Rhemorum metropolim est ordinatus episcopus. Ait enim in epistola ad eum directa: Dilectissimo fratri Remigio Hormisda. Suscipiens plena fraternitatis tuæ congratulatione colloquia, quibus nos germanæ salutis tuæ lætificavit indicio, corporali cum spiritalibus officiis incolumitate subnixo, congruum esse perspeximus, hanc ipsam, quam mente gerimus, verbis aperire lætitiam. Agis enim summi documenta pontificis, dum et prædicanda facis, et ea insinuare non differs. Prærogativam igitur de nostri sumpsimus electione judicii, quando id operatum te esse D didicimus, quod cæteris agendum obnixius imperamus, ut in provinciis tanta longinquitate disjunctis, et apostolicæ sedis vigorem, et patrum regulis studeas adhibere custodiam. Vices itaque nostras per omne regnum dilecti et spiritalis filii nostri Clodovei, quem nuper, adminiculante superna gratia, plurimis et apostolorum temporibus æquiparandis signorum miraculis prædicationem salutiferam concomitantibus, ad fidem cum gente integra convertisti, et sacri dono baptismatis consecrasti, salvis privilegiis que metropolitanis decrevit antiquitas, præsenti auctoritate committimus, augentes studii hujus participatione ministerii, dignitatem, relevantes nostras ejusdem remedio dispensationis excu

C

bias. Et licet de singulis non indigeas edoceri, a quo A intretis in tentationem (Matth. xxvi, 41). Commune jam probavimus acutius universa servari, gratius tamen esse solet, si ituris trames ostenditur, et laboraturis injuncti operis forma monstratur. Paternas igitur regulas, et decreta sanctissimis diffinita conciliis ab omnibus servanda mandamus. In his vigilantiam tuam, in his curam et fraternæ monita exhortationis ostendimus. His ea quanta dignum est reverentia custoditis, nullum relinquit culpæ locum sanctæ observationis obstaculum. Ibi fas nefasque perscriptum est, ibi prohibitum, ad quod nullus audeat aspirare, ibi concessum quod debeat mens Deo placitura præsumere. Quoties universale poscit religionis causa concilium, te cuncti fratres evocante conveniant, et si quos eorum specialis negotii pulsat intentio, jurgia inter eos oborta compesce, discussa sacra lege determinando certamina. Quidquid autem illic pro fide et veritate constitutum, vel provida dispensatione præceptum, vel personæ nostræ auctoritate fuerit confirmatum, totum ad scientiam nostram instructa relationis attestatione perveniat. Eo fiet ut et noster animus officii charitate dati, et tuus securitate perfruatur accepti. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. ›

Sed et Adrianus papa Tilpino prædecessori nostro talia suæ auctoritatis privilegia, et sibi commissæ Ecclesiæ dedit, sicut scripta quæ habemus demonstrant. Quæ exiguitas mea nec meruit, nec ambit, nec appetit, nec requirit, quanquam et quarti Leonis, et nomine ac gratia Benedicti auctoritas mihi privilegia non a me quæsita contulerint, quia sufficiunt mihi quæ per sacros canones unicuique sunt metropolitano collata. Unde sicut omnibus generaliter episcopis convenit pro Romano pontifice, et speciali Petri vicario Dominum exorare, veluti et traditio demonstrat ecclesiastica (de qua Cœlestinus dicit [post epist. 8]: Obsecrationum sacerdotalium sacramenta respiciamus, quæ ab apostolis tradita in toto mundo atque in omni catholica Ecclesia uniformiter celebrantur, ut legem credendi lex statuat supplicandi»), eidemque ab omnibus obediri oportet, sicut ex evangelica et apostolica auctoritate, majorum traditione, atque antiqua consuetudine noscitur esse decretum: sic ab omnibus provincia coepiscopis, qui a primate suæ metropolis ordinantur, convenit secundum sacras regulas obediri, et pro eo Dominum supplicari, quoniam incolumitas præsidentis salus est subditorum. Sed et te in his vigilantiorem curam exhibere convenerat, quem taliter, ut præmisi, a se nutritum Rhemorum metropolis in subsellio sedis suæ ordinavit episcopum. Quæ non meo, sed ex Scripturarum sensu beati Leonis institutione profero (serm. 3, in anniversario die ejusdem assumptionis): « Instante, inquit, passione sua Dominus, quæ discipulorum erat turbatura constantiam, ait : Simon, ecce Satanas expostulavit, ut vos cerneret veluti triticum ; ego autem rogavi pro te ne deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 1, 32). Et omnibus apostolis: Vigilate, et orate, ne

non

erat omnibus apostolis periculum de tentatione formidinis, et divinæ protectionis auxilio pariter indigebant, quoniam diabolus omnes exagitare, omnes cupiebat elidere; et tamen specialis a Domino Petri cura suscipitur, ut pro fide Petri proprie supplicetur, tanquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur, et divina gratia ita ordinatur auxilium, ut firmitas quæ per Christum Petro tribuitur, per Petrum apostolis conferatur. › Cum itaque et vobis provinciæ coepiscopis, per primaten ejus, orationibus et manus impositione in ordinatione gratia sancti Spiritus et episcopalis ordo tribuitur, justum esse perpenditur ut, papa Romano prælato, ci a vobis orationis devotio et obeditionis dilectio rependatur; quod et in illis temporibus actum legimus, in quibus adeo abundavit iniquitas, et refriguit charitas, sicut. modo in nostris agitur. Lege nimirum epistolam Leonis ad Anastasium, et invenies cum Attico metropo¬ litano episcopos provinciæ suæ Romam venisse sine datis inauciis, non retardatos metu sublimissimæ. inter mundanos apices potestatis, per sævitiam hicmis, per iter asperum et periculis plenum, per invias nives, cum tanto labore atque discrimine, ut ex his qui episcopum comitati sunt, quidam defecerint, ut cum eo de indignissima afflictione quam pertulit, lacrymabili actione conquererentur. Quod tu quomodo ageres, si metropolitanum tuum hoc C indigere videres, qui quantiscunque potes molitionibus certas, ut tuæ metropoli auctoritatem ex antiquo per sacras regulas attributam deroges, ac per hoc omnibus metropolitanis debita jura tollas? Sicut enim Apostolus Corinthiis dicit : Et si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum; nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino (1 Cor. 1x); et si aliis primas forte non essem, tibi tamen apud te primas esse debueram; nam signaculum primatus mei tu es, quem sine interrogatione primatis alterius, cum consensu coepiscoporum Rhemensis provinciæ, potui ordinare episcopum : qui me tunc vehementer ac inhanter cupiebas esse primatem totius provinciæ, tantum ut vel in uno oppidulo D posses esse episcopus, et etiam, si vellem et auctoritas ac ratio foret, honoris ac potestatis cupidus, vicants fieri consentires episcopus, qui Græce vocatur chorepiscopus, sicut nunc paret, qui humilitatis ministerio ac potestate abuteris in cupiditatis ac superbiæ vanitate.

CAPUT XVII.

De rebellione minorum sacerdotum erga potiores, el de Constantinopolitana sede reluctanie adversus apostolicam.

Et cum hæc ita se habeant, non miror si te ad hoc potui provocare, ut adversum me tumeres, et nolles secundum divinam dispositionem esse subjectus, qui Conditori suo nolens subjici, de cœlo cum

B

suis complicibus in hunc caliginosum aerem misera- A biliter est dejectus, æternis suppliciis cruciandus. Nam et in Veteri Testamento minoris dignitatis sacerdotes contra potiores suos se elevaverunt, Core scilicet cum suis complicibus; unde vindictam debitam a Domino susceperunt, sicut veneranda narrat historia (Num. XVI). In Novo nihilominus Testamento inter sacros ordines legimus seditiones exortas: et primum quidem diaconibus se adversus presbyteros, itemque presbyteris et chorepiscopis adversus episcopos efferentibus, unde nunc necesse non habemus sermonem in longum protrahere, quæ novimus a sacris canonibus esse composita. Tantum de episcopali ordine dicamus, quem etiam ignis cupiditatis, et rapina altitudinis adeo potuit inflammare, sicut scriptum est: Aperi, Libane, portas tuas, et consumat ignis cedros tuas (Zach. x1), ut quique Dei ordinationi resistere non metuerunt, et cum obtinere non potuerunt ut sibi præpositis non subessent, etiam hæreses et schismata condiderunt, seque ipsos ab unitate Ecclesiæ projecerunt, sicut multis documentis ostendere possumus. Rebellantes quoque episcopi adversus metropolitanos sive archiepiscopos suos (his enim duobus nominibus hujus excellentiæ dignitas designatur), itemque metropolitani vel archiepiscopi adversus primates vel patriarchas, qui in his duobus nominibus uno prioratu funguntur, sed et quidem archiepiscopi vel metropolitani primates provinciarum, multoties in sacris canonibus inveniuntur illi videlicet, qui in loco defunctorum archiepiscoporum vel metropolitanorum, ab episcopis uniuscujusque provinciæ, sine interrogatione alterius primatis prævalent ordinari, et ex antiquæ consuetudinis lege, a sede apostolica pallii solent genio insigniri, et in loco decedentium episcoporum, sine consultu vel licentia primatis alterius, in sua provincia quique possunt episcopos ordinare, sicut sanctus Gregorius scribens ad Augustinum Anglorum episcopum, evidenter ostendit (lib. xi, epist. 31, interrog. 9): In Galliarum, inquiens, episcopos nullam tibi auctoritatem tribuimus, quia ab antiquis prædecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus. › Et post aliquanta: Ipse auctoritate propria episcopos Galliarum judicare non poteris, sed suadendo, blandiendo, bona quoque tua opera eis imitanda monstrando, pravorum mentes ad sanctitatis studium reforma, quia scriptum est in lege: Per alienam messem transiens, falcem mittere non debes, sed manu spicas conterere et manducare. Falcem enim judicii mittere non potes in ea segete quæ alteri videtur esse commissa, sed per effectum boni operis frumenta Dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiæ corpus monendo et persuadendo quasi mandendo converte. Quando vero ex auctoritate agendum est, cum prædicto Arelatensi episcopo agatur, ne prætermitti possit hoc quod antiqua Patrum institutio invenit. ›

C

D

>

Et quod de hoc uno primate Gallicano, qui a sede apostolica pallium acceperat, dixit, hoc et de reliquis Galliarum, et Belgicorum, atque Germanicorum primatibus est utique intelligendum. Inter quos, sicut et inter reliquos episcopos, hæc conditio regularis servatur, ut qui prius fuerit ordinatus, prior habeatur, velut idem sanctus Gregorius in epistola ad præfatum Augustinum patenter ostendit. De quibus primatibus et Africaæ provinciæ concilia dicunt (conc. Carthag., c. 19): « Quisquis, inquiens, episcoporum accusatur, ad primatem provinciæ ipsius cau. sam deferat accusator. Et item: Qui provocandum putaverint, ad primates suarum provinciarum, sicut et de episcopis sæpe constitutum est, provocent. Et item (African., can. 92): « Quod si et ab eis, scilicet vicinis episcopis, provocandum putaverint, non provocent nisi ad Africana concilia, vel ad primates provinciarum suarum. Et item (conc. Carth., can. 17): « Ut unaquæque provincia propter longinquitatem primatem habeat proprium. Placuit ut Mauritania Sitifensis, ut postulavit primatem provinciæ Numidia, ex cujus cœtu separatur, suu: habeat primatem, quem consentientibus omnibus primatibus provinciarum Africanarum, vel omnibus episcopis, propter longinquitatem habere permissa est. Et episcopus qui ad synodum non occurrerit, ad primatem suum jubetur rationem impedimenti sui reddere; et ille primas debet dare judices, in cujus provincia locus est constitutus, et causæ finiendae sunt per judices episcopos, sive quos primates dederint, sive quos inter se conquirentes vicinos ex consensu delegerint. Et episcopi (conc. Carthag., can. 23) trans mare proficisci non debent, nisi consulto primæ sedis episcopo suæ cujusque provinciæ.> Sanctus quoqueZosimus universis episcopis per Gallias et septem provincias constitutis scripsit (epist. 5): ‹ Quia quisquis, prætermissa metropolitani sui formata, sive i le episcopus, seu presbyter, sive diaconus, aut deinceps inferioris gradus sit, ad eum pervenerit, sciat se suscipi omnino non posse. Et Hilarus papa in decretis ad quinque provincias (epist. 8) : ‹ Illud etiam non potuimus præterire, quod sollicitudine diligentiore curandum est, ne præter metropolitanorum suorum litteras aliqui episcopi a quamlibet provinciam audeant proficisci, quod etiam in omni genere officii clericalis per singulas debet Ecclesias custodiri. Et sanctus Gregorius ad Vincentium et cæteros episcopos scribit (lib. v11, epist. 8, indict. 11): Hortamus, inquiens, fraternitatem vestram ut si quemquam vestrum pro causis propriis ubicunque longius compulerit ambulare necessitas, a metropolitano vestro secundum inditam a sanctis Patribus regulam, petere licentiam debeatis, nec eum postponere in aliquo præsumatis, excepto si, quod non optamus, contra eumdem metropolitanum vestrum vos habere aliquid causæ contigerit, ut ob hoc sedis apostolicæ judicium hi qui petere festinant licentiam habeant, quod scitis per canones, etiam antiquorum Patrum institutionė permissum. ›

[ocr errors]

B

Ne indumenti hujus munificentiam tibi nudam videamur quoquo modo contulisse, hoc etiam pariter perspeximus concedendum, ut metropoli suo per omnia loco et honore servato Ecclesiæ, civitas Augustodunum, cui omnipotens Deus præesse te voluit, post Lugdunensem Ecclesiam esse debeat, et hunc sibi locum ac ordinem ex nostræ auctoritatis indulgentia vindicare. Cæteros vero episcopos secundum ordinationis suæ tempus sibi ad consedendum in concilio, seu ad subscribendum, vel in qualibet alia re, sua tenere loca decernimus, et suorum sibi prærogativam ordinum vindicare, quia omnino rationis ordo nos admonet ut cum usu pallii aliqua simul largiri privilegia debeamus. ›

In promptu est enim illum de Sardicensibus cano- A salva metropolis dignitate, et beatus Gregorius sernibus dicere, de quibus et Innocentius ad Victricium vari ostendit, quando Syagrio Augustodunensi epimemorat, et hinc multoties idem beatus Gregorius scopo petenti pallium, pro genio et honore Ecclesiæ in epistolis suis ad Gallicanos et ad alios episcopos suæ tribuit dicens (lib. vi, epist. 112, indict. 11) : scripsit. Sed et leges Romanæ a Justiniano imperatore promulgatæ, quas probat Ecclesia, decernunt de episcoporum sine metropolitani sui auctoritate profectione. Cujus partem constitutionis hic, quantum convenire putavi, subjunxi hoc modo: Non liceat episcopis suas quidem Ecclesias relinquere, in alienas autem provincias pervenire; sin autem ex causa fecerint necessaria, ostendant vel litteras patriarchæ aut metropolitani sui, et reliqua. Et secundum canones Sardicenses (cap. 9): De qualibet provincia episcopi ad eum fratrem et coepiscopum preces mittere debent, qui in metropoli consistit, si longius ire voluerint. De quibus is primatibus ac metropolitis Nicænum dicit concilium (cap. 4) : « Episcopum, inquiens, convenit maxime quidem ab omnibus qui sunt in provincia episcopis ordinari. Si autem hoc difficile fuerit, aut propter instantem necessitatem, aut propter intineris longitudinem, tribus tamen omnimodis in idipsum convenientibus, et omnibus quoque pari modo decernentibus, et per scripta consentientibus, tunc ordinatio celebretur ; firmitas autem eorum quæ geruntur, per unamquamque provinciam, metropolitano tribuatur episcopo (cap. 6). Illud autem generaliter clarum est, quod si quis præter sententiam metropolitani fuerit factus episcopus, hunc magna synodus diffinivit episcopum esse non oportere. Et hinc Innocentius ad Victricium scribit (epist. 1): Primum, inquiens, ut extra conscientiam metropolitani, episcopum nullus audeat ordinare. Et Leo ad Theodorum episcopum (epist. 59) Sollicitudinis quidem tuæ is ordo esse debuerat, ut cum metropolitano tuo de eo quod quærendum esse videbatur conferres. Quia in causis quæ ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, nihil sine optimatibus oportet impleri. In quo metropolitanorum et archiepiscoporum atque primatum ordine, invenitur in sacris canonibus quædam honoris consequentia, de qua mystica Nicæna synodus statuit (ean. 5), ut Eliæ, id est Hierosolymorum, honoretur episcopus. Videlicet, ut quæ gratia mysteriorum Domini Dei regis et sacerdotis nostri Jesu Christi, civitas sancta meruit appellari, etiam ejus episcopus consequentiam honoris haberet. Quia, inquit Nicænum concilium, -consuetudo obtinuit et antiqua traditio, ut Ælia episcopus honoretur, habeat honoris consequentiam, salva metropolis propria dignitate. Et hac constitutione ipsius civitatis episcopus inter patriarchas et primates meruit computari, salva metropolis propria dignitate sicut et Constantinopolis civitas, quæ ante Lychos vel Byzantium dicebatur, Heracleotis suffraganea, sanctione imperiali, et consensu apostolicæ sedis ac generalis synodi, salva metropoli propria dignitate æque inter patriarchas vel primates decreta est computari. Quam honoris consequentiam,

Hos namque qui hujusmodi privilegia sive per imperialem pragmaticam formam, sive per pallii ab apostolica sede largitionem, adepti sunt, Græci secundos metropolitanos appellant, de quibus et in gestis Chalcedonensis concilii, et in ejusdem synodi canonibus, et decretis Innocentii invenimus. Quibus et aliis sacrorum canonum, et decretis sedis Romanæ claret sententiis, eosdem metropolitanos primates esse singulos singularum provinciarum, qui ex antiqua ut præmisimus consuetudine, et apostolica traditione, secundum sacros Nicænos canones, et convocare synodos, et ordinare episcopos, et ordiC nari a provincialibus coepiscopis sine cujusquam alterius primatis interrogatione possunt, et disponere regulariter quæque per suas provincias queunt. Quorum etiam privilegium Antiocheni canones manifestant (cap. 9), dicentes ad metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciæ pertinere, qui ad tollendam controversiam inter episcopos suæ provinciæ exortam, a vicina provincia debet judices alios convocare. Illi autem archiepiscopi, vel metropolitani, qui hæc sine consultu primatis non possunt exsequi, archiepiscopi tantum vel metropolitani habentur, sicut et in Gestis Chalcedonensis concilii, et in ejusdem synodi canonibus, et decretis Innocentii, et in epistola Leonis ad Anastasium Thessalonicensem episcopum invenimus. Ait enim Innocentius ad Alexandrum Antiochenum episcopum (epist. 20): Revolventes, inquiens, auctoritatem Nicænæ synodi, quæ una omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quæ censuit de Antiochena Ecclesia cunctis fidelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessarium custodire, quia super diœcesim suam prædictam Ecclesiam, non super aliquam aliam provinciam recognoscimus constitutam. › Et post aliquanta: ‹ Itaque arbitramur, frater charissime, ut sicut metropolitanos auctoritate ordinas singulari, sic et cæteros non sine permissu conscientiaque tua sinas episcopos procreari. In quibus hunc modum recte servabis, ut longe positos litteris datis ordinari censeas ab his qui nunc eos suo tantum

possum dulcedine exposco, ut fraternitas vestra cunctis sibi adulantibus atque erroris nomen deferentibus contradicat, nec stulto ac superbo vocabulo appellari consentiat. » Et item : ‹ Perpende, rogo, quia in hac præsumptione temeraria pax totius turbatur Ecclesiæ, et gratiæ contradicitur communiter omnibus effusæ. Et item : «Quis rogo in hoc tam perverso vocabulo nisi ille ad imitandum proponitur qui, despectis angelorum legionibus, secum socialiter constitutis, ad culmen conatus est singularitatis erumpere, ut et nulli subesse, et solus omnibus præesse videretur? Et item: Certe Petrus apostolorum princeps membrum sanctæ et universalis Ecclesiæ, Paulus, Andreas, Joannes, quid aliud quam singula

ordinant arbitratu; vicinos autem, si æstimas, ad A epist. 38): ‹ Rogo, inquiens, deprecor, et quanta inanus impositionem tuæ gratiæ statuas pervenire, quorum enim te maxime spectat cura, præcipue tuum debent mereri judicium.› Et Leo scribens ad Anastasium Thessalonicensem episcopum (epist. 88), evidenter ostendit quam prælationem primas metropolitanorum ex delegatione apostolicæ sedis habere debeat, dicens: De persona consecrandi episcopi, et de cleri plebisque consensu, metropolitanus episcopus ad fraternitatem tuam referat, quodque in provincia bene placuit scire te faciat, ut ordinationem rite celebrandam tua quoque firmet auctoritas. Metropolitano vero defuncto, cum in loco ejus alius fuerit subrogandus, provinciales episcopi ad civitatem metropolim convenire debebunt, ut omnium clericorum atque omnium civium voluntate discussa, B rum sunt plebium capita, et tamen sub uno capite ex presbyteris ejusdem Ecclesiæ, vel ex diaconibus, optimus eligatur, de cujus nomine ad tuam notitiam provinciales referant sacerdotes, impleturi vota poscentium, cum quod ipsis placuit tibi quoque placuisse cognoverint. » Et item : ‹ In evocandis a te episcopis moderatissimum esse te volumus, ne per majoris diligentiæ speciem fraternis gloriari videaris injuriis. Unde si causa aliqua major erit, ob quam rationabile ac necessarium sit fraternum advocare conventum, binos de singulis provinciis episcopos, quos metropolitani crediderint esse mittendos, ad fraternitatem tuam venire sufficiat, ut non amplius ab statuto concilii tempore quam dies quindecim remorentur episcopi. Quos metropolitanos contra suos primates se elevasse in Gestis Chalcedonensis synodi reperimus, quosque eadem synodus uste redarguit et auctoritate repressit.

C

Patriarchas quoque vel primates, qui duobus his nominibus in unius prioratus funguntur officio, non solum adversus tertiam et secundam sedem, verum et contra primam et apostolicam sedem legimus extulisse, adeo ut episcopus Constantinopolitanæ civitatis, olim Heracleotis suffraganeæ, contra regulas tertiæ sedis episcopum ordinare præsumpserit et secundæ sedi se a synodo et ab imperiali potestate præferri contra regulas obtinuerit. Et quia mens potentiæ avida non potest concessis sibi limitibus esse contenta, ad hoc usque prorupit ut contra primam et apostolicam sedem universalem vocari se fecerit, sicut in epistolis magni Leonis papa ac D beati Gregorii, et nuper Nicolai relegimus. Cujus profani vocabuli præsumptio, rapina scilicet altitudinis, qualiter repulsa sit a beato Leone, una cum arrogantia appellationis indebitæ a Constantinopolitano episcopo usurpatæ, quia tuæ compilationis perplexitas ejus dicta alibi exigit ponere, suo loco invenies. Et quid de eodem vocabulo beatus Gregorius senserit et decreverit, hic pro loci opportunitate duxi ponendum, cujus verba latius ac plenius in eisdem epistolis, de quibus hic quædam defloravi, lector poterit invenire. Ait enim in epistola ad ipsum Joannem Constantinopolitanum episcopum, qui se universalem episcopum satagebat vocari (lib. 1v, ind. 13,

omnes membra, atque ut cuncta brevi cingulo locutionis astringam, sancti ante legem, sancti sub lege, sancti sub gratia, omnes hi perficientes corpus Domini, in membris sunt Ecclesiæ constituti, et nemo se unquam universalem vocari voluit. Vestra erga sanctitas agnoscat quantum apud se tumeat, quæ illo nomine vocari appetit, quo vocari nullus præsumpsit, qui veraciter sanctus fuit. Nunquid non, sicut vestra fraternitas novit, per sanctum et venerandum Chalcedonense concilium hujus apostolicæ sedis antistites, cui, Deo disponente, deservio, universales oblato honore vocati sunt? Sed tamen nullus unquam tali vocabulo appellari voluit, nullus sibi hoc temerarium nomen arripuit, ne si sibi in pontificatus gradu gloriam singularitatis arriperet, hanc omnibus fratribus denegasse videretur. Et item: Quid ergo, frater charissime, in illo terribili examine venienti judici es dicturus, qui non solum Pater, se etiam generalis Pater in mundo vocari appetis? Ecce ex hoc nefando elationis vocabulo Ecclesia scinditur, fratrum omnium corda ad scandalum provocantur. › Et in epistola ad Sabinianum diaconum in Constantinopoli responsalis fungentem officio (iib. IV, ind. 13, epist. 39): Ad noc, inquit, usque pervenit (quin Joannes Constantinopolitanus episcopus) ut sub occasione presbyteri Joannis gesta huc transmitteret, in quibus se pene per omnem versum œcumenicum patriarcham nominaret. › Et post aliquanta: In isto enim scelesto vocabulo consentire nihil est aliud quam fidem perdere; unde s'cut tibi jam transactis epistolis scripsi, nunquam cum eo procedere præsumas. › Et ad Constantinam Augustam (lib. xv, ind. 13, epist. 34): ‹ Cum se nova præsumptione atque superbia idem frater meus universalem episcopum appellet, ita ut sanctæ memoriæ decessoris mei tempore ascribi se in synodo tali hoc superbo vocabulo faceret, quamvis cuncta acta illius synodi sede apostolica contradicente soluta sint triste mihi aliquid serenissimus Dominus innuit, quod non eum corripuit qui superbit, sed me magis ab intentione mea declinare studuit, qui in hac causa Evangeliorum et canonum statuta humilitatis atque rectitudinis virtute defendo. Qua in re a prædicto fratre

« VorigeDoorgaan »