Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

stituti sollicitudinem susciperent ampliorem, per A natura æquales genuit, sed variante meritorum or

quos ad unam Petri sedem universalis Ecclesiæ cura
conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret.
Qui ergo scit,se quibusdam præpositum, non moleste
ferat sibi aliquem esse prælatum, sed obedientiam
quam exigit etiam ipse dependat. Nam si, ut le-
gimus, angelus angelo dicit: Curre et loquere (Zach.
11, 4), et angelus obedit angelo, non debet homo
dedignari homini obedire, præsertim cum inobedien-
tia parentis primi perditionis causa sit generis hu-
mani, et obedientia Salvatoris nostri, qui factus est
obediens Patri usque ad mortem crucis, reparatio
sit humanæ salutis. Diabolus quippe superbus ho-
minem superbientem perduxit in mortem; Christus
humilis hominem obedientem reduxit ad vitam.
Quia sicut ille elatus cecidit et dejecit consen- B
tientem, sic iste humiliatus surrexit et erexit cre-
dentem.

CAPUT XIV.

Quod et in republica ad instar cœlestis militiæ diversi sint ordines.

Quia etiam sint angeli gentibus prælati, doctores catholici ex verbis angeli per Danielem prophetam ostendunt, dicentis: Ego veni propter sermones tuos. Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus, et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium mihi (Dan. x); et paulo post: Nunc revertar ut prælier adversus principem Persarum. Cum enim egrederer, apparuit princeps Græcorum adveniens (ibid.). ‹ Quos, inquit beatus Gregorius (lib. xvII Moral., c. 8), alios principes gentium nisi angelos appellat? quia certa angelorum ministeria dispensandis singulis quibusque gentibus sunt prælata, cum subjectorum mores adversus se vicissim præpositorum spirituum opem merentur, ipsi qui præsunt spiritus contra se venire referuntur. Is namque angelus, qui Danieli loquebatur, captivis Israelitiei populi in Perside constitutis prælatus agnoscitur: Michael autem eorum qui ex eadem plebe in Judæa terra remanserant, præpositus invenitur. Unde et ab hoc eodem angelo paulo post Danieli dicitur: Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester, de quo dicit: Et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium mihi. Qui dum nequaquam simul esse, sed venire in adjutorium dicitur, aperte ei populo prælatus agnoscitur qui captivus in alia parte tenebatur. Quid est ergo angelum dicere: Ego veni propter sermones tuos princeps autem regni Persarum restitit mihi, nisi sua subditis opera nuntiare? › Et his beatus Hieronymus consona dicit, quæ plenius qui voluerit in suis locis legere potest. Ad quod instar sunt ordines in sæculo Dei ordinatione distincti, sicut monstrat Apostolus, dicens: Subjecti estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi tanquam præcellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis (I Petr. 11, 13). « Liquet, inquit beatus Gregorius (lib. xxi Mor., c. 10), quod omnes homines

C

D

dine, alios aliis culpa postponit. Ipsa autem diversitas, quæ accessit ex vitio, divino judicio dispensatur, ut quia omnis homo æque stare non valet, alter regatur ab altero. ›

CAPUT XV.

De paternitatibus et incolatibus in cœlo, et in Ecclesia et republica.

Et quia per distinctos ordines sunt paternitates et incolatus a Deo constituti in cœlo, de quibus per Danielem dicitur : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei (Dan. ví), quibus electorum quoque hominum numerus jungitur, et aliud est ministrare, aliud assistere, ad instar hujus cœlestis dispositionis, et in mundo, non solum dimensiones ecclesiasticorum incolatuum, sed et terrenorum, dispositæ a Deo existunt, sicut et in veteri populo exstiterunt, veluti libro Pentateucho demonstratur in dimensione terræ promissionis per duodecim tribus filiorum Israel. Unde et Paulus in Synagoga apud Antiochiam faciens sermonem, dixit: Deus plebis Israel elegit patres nostros (Act. xi, 17); et paulo post : Destruens gentes septem in terra Chanaam, sorte distribuit eis terram eorum (ibid., 19). Ejecit, inquit psalmus, a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis (Psal. LXXVI). Et beatus Joannes in Apocalypsi dicit, audisse se numerum de unaquaque tribu duodecim millia signatorum (Apoc. vn). Hoc enim numero diffinito, ut catholici doctores exponunt, innumerabilis significatur totius Ecclesiæ multitudo, quæ de patriarchis, vel prosapia carnis, vel fidei est imitatione progenita. Si enim, inquit, vos Christi, ergo Abrahæ semen estis (Gal. 11, 29.) Ad augmentum autem perfectionis pertinet et ipsa duodecim duodecies multiplicari, et ad summam millenarium perfici, qui est denarius numerus quadratus solidus, significans stabilem Ecclesiæ vitam. Propterea quippe duodenario numero sæpius Ecclesia figuratur, quia per orbem quadratum in fide consistit sanctæ Trinitatis. Ter enim quaterni decusdipondius faciunt. Denique et apostoli, eamdem mundo fidem prædicaturi, duodecim sunt electi, numero scilicet mysterium operis sui figurantes. Missi sunt enim per quadratum mundum prædicare fidem sanctæ Trinitatis, et incarnatum de Spiritu sancto ex Maria virgine Dominum Jesum Christum, et hunc crucifixum, sicut in Symbolo continetur : quo signo crucis, et per Ezechielem in figura (Ezech. 1x), et per Joannem in speciei veritate (Apoc. vii), fideles signati monstrantur. Nam et ipsa crucis figura dilatatum ubique Domini significat regnum, et monarchiam fidei ipsius signi, sicut vetus distichon probat :

Respice distinctis quadratum partibus orbem, Ut signum fidei cuncta tenere probes. Neque enim frustra in fronte pontificis nomen Domini tetragrammaton scribebatur, nisi quia hoc est. signum in fronte fidelium, de quo in psalmo pro tor

cularibus canitur : Domine Dominus noster, quam A rent. In illis autem civitatibus, in quibus dudum

admirabile est nomen tuum in universa terra! etc., usque dum ait, ut destruas inimicum et defensorem (Psal. vIII). Ipsosque incolatus parochiarum ac regionum, olim sancto Spiritu ante incarnationem Christi per prophetam prædictos, et post ascensionem in cœlum eodem sancto Spiritu per sanctos Dei homines dimetiendos fore, demonstrat sanctus Basilius (homil. in psal. LIX) tractans versum quo dicitur: Convallem tabernaculorum dimetiar. Hanc, inquiens, præcipuam et velut privatam quondam plebem, scilicet Israeliticam hæreditatem populi, in divisionem vocabo, et communem cum cæteris omnibus faciam. Cum autem divisum fuerit testamentum in omnes, et cum ejus utilitas universis cœperit esse communis, Deo pro nobis aliquid melius providente, tunc etiam convallis tabernaculorum dimetietur, hoc est, universus orbis terrarum, qui vallis tabernaculorum pro habitaculis corporum dictus est, hic velut quadam sorte divisus atque dimensus, per singula loca Ecclesiarum Dei parochiis et incolatibus dividetur. Tunc etiam ea quæ divisa sunt, in unitatem fidei congregabit ille qui pacificat per sanguinem crucis suæ, sive quæ in terra sunt, sive quæ in cœlis, et qui medium parietem solvens, fecit utraque unum. » Hinc iterum scriptum est: Distribuite domos ejus, videlicet universalis Ecclesiæ, per custodiarum parochias prædicando, ut enarretis in progenie altera, quoniam hic est Deus noster, et ipse reget nos in sæcula (Psal. XLVII). Ad quod instar, secundum constitutionem Anacleti, Dionysius papa rusticanis parochiis terminos certos posuit, ac ponendos disposuit, de quibus etiam Chalcedonense concilium quæ sunt nota decrevit.

De provinciarum autem dimensione, et civitatum privilegiis, quæ ad instar duodecim tribuum Israelitici populi ethnici statuerunt, et apostolica sunt postea constitutione firmata, sanctus Clemens in prima epistola ad Jacobum Hierosolymitanum episcopum, qui et frater Domini appellatur, scripsit, quod tu in compilatione tua sicut et nec præcedentia verba Leonis ponere voluisti, ne inveniretur in eis quod tu alicui, præter apostolicae sedis pontifici, deberes aliquo modo subdi, inaniter putans quod si tu hæc in tuo pitaciolo non poneres, alii non haberent libros ubi ea legere potuissent. Sed quis ea quae nosti ignorat? Prius enim quam formareris in utero illa novimus, et antequam exires de vulva sæpissime legimus, et discretius quam tu Scripturas sacras et canones sacros intelligas intelleximus. Ait enim beatus Clemens inter alia in præfata epistola (epist. 2, sub medium), jussisse beatum Petrum, in illis, inquiens, civitatibus, in quibus olim apud ethnicos primi flamines eorum, atque primi legis doctores erant, episcoporum primates poni vel patriarchas, qui reliquorum episcoporum judicia et majora quoties necesse foret negotia in fide agitarent, et secundum Domini voluntatem, sicut constituerunt sancti apostoli, ita ut ne quis injuste periclitaretur, diffiniPATROL. CXXVI.

apud prædictos erant ethnicos eorum archiflamines, quos tamen minores tenebant quam memoratos primates, archiepiscopos institui præcepit, qui non tamen primatum, sed archiepiscoporum fruerentur nomine. Episcoporum quoque judicia, ut superius memoratum est, et majora ecclesiarum negotia, si ipsi reclamaverint, aut aliquem timorem, aut istos vel alios suspectos habuerint, ad jam dictos primates vel patriarchas, ne aliquis innocenter periret, transferri perdocuit. In singulis vero reliquis civitatibus, singulos, et non binos vel ternos ant plures, episcopos constitui præcepit, qui non primatum, aut archiepiscoporum, aut metropolitanorum nomine, quia matres civitatum non tenent, sed episcoporum B tantum vocabulo potirentur, quoniam nec inter ipsos apostolos par institutio fuit, sed unus omnibus præfuit. Hoc tamen prævidendum instituit, ne in villis, aut castellis, vel modicis civitatibus instituerentur episcopi, ne vile eorum nomen fieret. Episcopos ergo vicem apostolorum gerere Dominum docuisse dicebat, et reliquorum discipulorum vicem tenere presbyteros insinuabat debere..

El sanctus Anacletus, successor Clementis, a beato Petro apostolo presbyter ordinatus, in prima epistola ad omnes episcopos et cæteros fideles (epist. 1, sub finem) Privilegia, inquit, Ecclesiarum et sacerdotum sancti apostoli, jussu Salvatoris, inteInerata et inviolata ævis decreverunt manere temporibus. Leges Ecclesiæ apostolica firmamus auctoC ritate, et peregrina judicia submovemus. Unde et Dominus mentionem faciens Lot, per Moysem loquitur dicens: Ingressus es quidem, inquiunt, ut advena, nunquid ut judices? (Gen. xIx.) Unaquæque enim provincia, tam juxta ecclesiasticas quam juxta sæculi leges, suos debet justos et non iniquos habere judices, et non externos, nisi apostolicæ hujus sedis decreverit auctoritas : quatenus quicunque causam habuerit, apud suos judices judicetur, et non ad alienos, causa vagandi, stimulante protervia, suam despiciens patriam transeat, sed ad duodecim ejusdem provinciæ judices, ad quorum judicium omnes causæ civitatum referuntur, deferatur negotium. Si autem fuerit ecclesiasticum, apud episcopos, interveniente primate, si major causa fuerit; si vero minor, metropolitano. Si vero fuerit sæculare, apud ejusdem ordinis viros, judicio tamen episcoporum, cum Apostolus privatorum Christianorum causas magis ad Ecclesias deferri, et ibidem sacerdotali judicio terminari voluit. Et in secunda epistola ad episcopos in Italia constitutos dicit: Provinciæ autem multo ante Christi adventum tempore divisa sunt maxima ex parte, et postea ab apostolis, et beato Clemente prædecessore nostro, ipsa divisio est renovata. Et in capite provinciarum, ubi dudum primates legis erant sæculi, ac prima judiciaria potestas, ad quos qui per reliquas civitates commorabantur, quando eis necesse erat, qui ad aulam imperatorum vel regum confugere non poterant, ve.

D

11

quibus permissum non erat confugere, pro oppres- A locis patriarchæ a nonnullis vocantur. Illi autem,

:

sionibus vel injustitiis suis [confugiebant], ipsosque appellabant quoties opus erat, sicut in lege eorum præceptum erat, ipsis quoque in civitatibus vel locis nostri patriarchas vel primates, qui unam formam tenent, licet diversa sint nomina, leges divine et ecclesiasticae poni et esse jusserunt, ad quos episcopi, si necesse fuerit, confugerent eosque appellarent, et ipsi nomine primatum fruerentur, et non alii relique vero metropolitanae civitates, quæ minores judices habebant, licet majores comitibus essent, haberent metropolitanos suos, qui prædictis juste obedirent primatibus, sicut et in legibus sæculi olim ordinatum erat, qui non primatum, sed aut metropolitanorum, aut archiepiscoporum nomine fruerentur. Et licet singulæ metropoles civitates suas provincias habeant, et suos metropolitanos habere debeant episcopos, sicut prius metropolitanos judices habebant sæculares, primates tamen, ut præfixum est, et tunc et nunc habere jussæ sunt, ad quos post sedem apostolicam summa negotia conveniant, ut ibidem quibus necesse fuerit releventur et juste restituantur, et hi qui injuste opprimuntur juste reformentur atque fulciantur, episcoporumque causæ et summorum negotiorum judicia, salva apostolicæ sedis auctoritate, justissime terminentur. Et in tertia epistola: De primatibus, inquit, charissimi, super quibus me quidam vestrum consuluerunt, aut si esse deberent, an non, quantum hactenus de his a beato Petro apostolo, et a reliquis apostolis, et a beato Clemente nostro sancto prædecessore et martyre noviHus statutum, denegare vobis minime possumus. Et quis est, qui quærentibus fratribus denegare possit dubitationem vel necessitates eorum? Sacerdotum, fratres, ordo bipartitus est, et sicut Dominus illum constituit, a nullo debet perturbari. Scitis autem a Domino apostolos esse electos et constitutos, et postea per diversas provincias ad prædicandum dispersos. Cum vero messis coeperat crescere, videns paucos esse operarios, ad eorum adjumentum septuaginta eligi præcepit discipulos. Episcopi vero Domini apostolorum, presbyteri quoque septuaginta discipulorum locum tenent. Episcopi autem non in castellis aut modicis civitatibus debent constitui, sed presbyteri per castella et modicas civitates atque villas debent ab episcopis ordinari et poni, singuli tamen per singulos titulos suos ; et episcopus non ab uno, sed a pluribus debet episcopis ordinari, et ut dictum est, non ad modicam civitatem, ne vilescat nomen episcopi, aut alicubi, sed ad honorabilem urbem titulandus, et denominandus est: presbyter vero ad qualemcunque locum vel ecclesiam in eo constitutam est præficiendus, atque in ea diebus vitæ suæ durandus. Amplius quam isti duo ordines sacerdotum, nec nobis a Deo collati sunt, nec apostoli docuerunt. Episcoporum vero ordo unus est, licet sint primates illi qui primas civitates tenent, qui et in quibusdam

B

C

D

qui in metropoli a beato Petro, ordinante Domino, et prædecessore nostro prædicto sancto Clemente, seu a nobis constituti sunt, non omnes primates vel patriarchæ esse possunt. Sed illæ urbes que præfatis et priscis temporibus primatum tenuere, archiepiscoporum, Patriarcharum, aut primatum nomine fruantur: reliquæ vero metropoles archiepiscoporum, aut metropolitanorum, et non patriarcharum aut primatum utantur nominibus, quia hæc eadem et leges sæculi in suis continent principibus. Alia autem primæ civitates, quas vobis conscriptas in quodam tomo mittimus, a sanctis apostolis et a beato Clemente, sive a nobis primates prædicatores acceperunt. Hæc vero sacrosancta Romana et apostolica Ecclesia, non ab aliis, sed ab ipso Domino Salvatore nostro primatum obtinuit, sicut ipse beato Petro apostolo dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Et paulo post :

Prima ergo sedes est cœlesti beneficio Romanæ Ecclesiæ, quam, ut memoratum est, beatissimi Petrus et Paulus suo martyrio consecrarunt. Secunda autem sedes apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco ejus discipulo atque evangelista consecrata est, quia ipse et in Ægypto primum verbum veritatis directus a Petro prædicavit, et gloriosum suscepit martyrium, cui venerabilis successit Habilius. Tertia vero sedes apud Antiochiam, id est, beati Petri apostoli habetur honorabilis, quia illic priusquam Romam veniret habitavit, et Ignatium episcopum constituit, et illic primum nomen Christianorum novellæ gentis exortum est. Reliquas vero, ut prædiximus, in quodam tomo, prolixitatem vitantes epistolæ, vobis conscriptas direximus. Inde namque et beati apostoli inter se statuerunt ut episcopi singularum scirent gentium quis inter eos primus esset, quatenus ad eum potior eorum sollicitudo pertineret. Nam et inter beatos apostolos quædam fuit discretio, et licet omnes essent apostoli, Petro tamen a Domino est concessum, et ipsi inter se idipsum voluerunt, ut reliquis omnibus præesset apostolis, et Cephas, id est caput et principium teneret apostolatus, quia et eamdem formam suis successoribus, et reliquis apostolis tenendam tradiderunt. Et non solum hoc in Novo Testamento est constitutum, sed etiam in Veteri fuit. Unde scriptum est: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus (Psal. xvII), id est, primi inter eos fuerunt. Inde sacrum Nicenum concilium paucioribus quidem verbis, sed non minori auctoritate decrevit (can. 6), quatenus

antiqua consuetudo, scilicet quæ apud ethnicos statuta fuerat, et apostolica est postea constitutione firmata, servetur, ut Alexandrinus episcopus suorum omnium habeat potestatem, quia et urbis Romæ episcopo parilis mos est. Similiter et apud Antiochiam cæterasque provincias suis privilegia serventur Ecclesiis.

His autem prætermissis, sed et quæ Zephyrinus decrevit (epis'. 1), ut quilibet episcopus accusatus a

B

CAPUT XVI.

De metropoli Rhemorum, et castro Lauduno; et quod tres primaria sedes una fuit sedes Petri. Hormisde ad sanctum Kemigium epistola.

duodecim judicetur episcopis, ad Callistum, et ad A et non ab alienis, id est a su justis judicibus proLucium te contulisti, et quae Stephanus statuit, qui vinciæ, et non ab externis, nisi, ut jam prælibatum post eos fuit, contingere noluisti, qui dicit (epist. 2): est, a judicandis fuerit appellatus. Si vero in qualibet Nullus præfati ordinis, videlicet episcopalis, vir provincia ortæ fuerint quæstiones, et inter ipsius accusari potest, aut respondere suis accusatoribus provinciæ episcopos discrepare cœperit ratio, atque debet, priusquam regulariter a suo primate vocatus inter ipsos dissidentes non conveniat, ad majorem sit, locumque defendendi et inquirendi accipiat ad tunc sedem referantur, et si illic facile et juste non abluenda crimina. Nulli enim metropolitani, aut alii discernuntur, ubi fuerit synodus regulariter congreepiscopi appellentur primates, nisi hi qui primas gata canonice et juste discernantur. Majores vero et sedes tenent, et quorum civitates antiqui primates difficiles quæstiones, ut sancta synodus statuit, et esse censuerunt. Reliqui vero, qui civitates metrobeata consuetudo exigit, ad sedem apostolicam sempolitanas adepti sunt, non primates aut archiepiscopi, per referantur. › sed metropolitani vocentur. Urbes enim et loca, quibus primates præsidere debent, non modernis, sed etiam multis ante adventum Christi sunt statutæ temporibus, quarum primates etiam gentiles pro majoribus negotiis appellabant. In ipsis vero urbibus post Christi adventum apostoli et successores corum patriarchas vel primates posuerunt, ad quos episcoporum negotia, salva in omnibus apostolica auctoritate, et majores causæ post apostolicam sunt sedem referendæ. Etlicet, Apostolo prohibente, inter Christianos non debeant accusationes exerceri, si prohiberi non poterunt accusationes, episcoporum ad memoratos primates debent ab accusatoribus deferri. Studendum est tamen episcopis ut dissidentes fratres magis ad pacem quam ad judicium cohortentur. Episcopus autem aliter non debet audiri vel judicari, nisi in præsentia omnium comprovincialium, et ab omnibus comprovincialibus episcopis, qui ipsis absentibus judicari nec debet, nec potest. ›

Deinde plurima ex plurimis exponens, quæ tibi visa fuerunt tecum facere, sed revera probantur redarguere, Pelagium decessorem S. Gregorii transifisti, et verba successoris ejus B. Gregorii ad Theoclistam patriciam a suo sensu, quantum ex te fuit, alienans, alienis a beato Gregorio verbis imposturasti. Ait enim idem Pelagius ad episcopos, qui injusta vocatione Joannis ad synodum Constantinopolim ut decernerent eum universalem vocari constituerunt (Pelag. II, epist. 1, sub finem): De cætero, inquiens, fratres, super provinciæ causa, unde sedem apostolicam dudum consulere voluistis, videtur nobis sufficienter tractatum a sanctis prædecessoribus nostris. Sed quia denuo nostram mediocritatem de eadem re interrogare dignum duxistis, scitote certam provinciam esse quæ habet decem vel undecim civitates, et unum regem, et totidem minores potestates sub se, et unum episcopum, aliosque suffragatores decem vel undecim episcopos judices, ad quorum judicium omnes causæ episcoporum, et reliquorum sacerdotum, ac civitatum causæ referantur, ut ab his omnibus juste consona voce decernantur, nisi ad majorem auctoritatem fuerit ab his qui judicandi sunt appellatum. Unde non oportet ut degradetur vel dehonoretur unaquæque provincia, sed apud semetipsam habeat judices sacerdotes, et episcopos singulos, videlicet juxta ordines suos, et quicunique causam habuerit, a suis judicibus judicetur,

C

Vide, frater, utrum certa sit provincia metropoli Rhemorum ex antiquo subjecta: quæ metropolis undecim civitates sub se habuit etiam antequam beatus Remigius auctoritate Africani concilii ordinaret episcopum in castello in quo et tu metropolis tuæ suffragator es ordinatus episcopus, et refragator ipsius dignitatis atque auctoritatis, asse, ut dicitur,' excrevisti de pusillo magnus apud te oppidanus episcopus. Quod, sicut Eutropius antiquus historiographus dicit, auctore Marcobrio prætore conditum, ab exordio sui in paganismo inter civitates vel provinciales sedes nomen et locum non habuit. Et postquam B. Sixtus a Sixto sedis Romanæ pontifice primus ad Rhemensem metropolim fuit directus episcopus, in Christianismo per quindecim archiepiscoporum tempora, plurimis annorum evolutis curriculis, in Rhemensi parochia, sicut et alia municipia quæ hodieque ibidem consistunt, municipalem locum tenuit, sicut et tomus quem Anacletus episcopis de sedium privilegiis se interrogantibus se misisse dicit patenter ostendit, veluti ipse legere potes in eodem breviaro, in quo descriptis civitatibus metropoli Rhemorum subjectis, nomen castelli in quo es ordinatus episcopus, nequaquam invenies. Sed et per plures annos tempore ejusdem B. Remigii, qui, ut veraces nostratium historiæ monstrant, septuaginta quatuor et eo amplius annos in episcopatu degens, et multis insignibus virtutibus clarus, jam in senecta sua ibidem ordinavit episcopum, et rebus eccleD siasticis (quoniam secundum sacras regulas quidquid rerum et mancipiorum in ordine episcopatus acquirit episcopus, sicut et illæ quæ ante fuerunt Ecclesiæ, habentur Ecclesiastica), idem episcopium sufficienter ditavit. Quamobrem sicut sedes Ecclesiarum, scilicet Romanæ, Alexandrinæ, atque Antiochenæ, idcirco specialiter legimus sedes dici, cum plurimæ sedes et apostolorum, sicut Jacobi Hierosolymæ, et Joannis apud Ephesum, in qua sedit et Thimotheus beati Pauli discipulus, et multæ aliæ principalium civitatum quoniam sedes sunt, quin potius, licet disparentur longinquitate terrarum, una sedes sunt magni Petri apostolorum principis: ita pro modo suɔ Rhemorum metropolis, et Laudunensis parochia, spe

cialiter it 'er cæteras sedes provinciales Rhemorum A legia tertiæ sedis agnoscere, quæ in nullo cujusquam

provinciæ una est sedes, quia beatus Remigius eam-
dem sedem Laudunensem in subsellio Rhemensis
metropolis consedere fecit, quam a sua parochia,
non autem a dioecesis provincia, scidit. Quia vero
Alexandrina et Antiochena sedes, sicut et Romana,
beati Petri sint sedes, Leo ad Dioscorum Alexan-
drinum episcopum monstrat, dicens (epist. 7) : « Cum
enim beatissimus Petrus apostolicum a Domino
acceperit principatum, et Romana Ecclesia in ejus
pernfaneat institutis, nefas est credere quod sanctus
discipulus ejus Marcus, qui Alexandrinam primus
Ecclesiam gubernavit, aliis regulis traditionum sua-
rum decreta formaverit, cum sine dubio de eodem
fonte gratiæ unus spiritus et discipuli fuerit et ma-
gistri, nec aliud ordinatus tradere potuerit quam B
quod ab ordinatore suscepit. Non ergo patimur ut
cum unius nos corporis et fidei fateamur, in aliquo
discrepemus, et alia doctoris, alia discipuli instituta
videantur. Et sanctus Gregorius ad Eulogium
Alexandrinum episcopum (lib. vin, epist. 42): ‹ Ve-
ritatis, inquit, minister, Petri sequax et sanctæ Ec-
clesiæ prædicator, seit quia illa loqui potuisti, quæ
de sede Petri apostoli per os doctoris sonare debue-
runt.

ambitione minuitur : quia tanta apud me est Nicænorum canonum reverentia, ut ea quæ sunt a sanctis Patribus constituta, nec permiserim, nec patiar aliqua novitate violari. Et si enim diversa nonnunquam sunt merita præsulum, tamen jura permanent sedium, quibus possunt æmuli perturbationem aliquam fortassis inferre, non tamen possunt minuere dignitatem. ›

Et sanctus Gregorius ad Anastasium Antiochenum episcopam (lib. vn, epist. 3): Ecce in sancta senectute Leatitudo vestra multis tribulationibus laborat, sed perpendat, cujus sedem teneat, nunquid non illius, cui voce veritatis dictum est: Cum senueris, alius te cinget, et ducet quo non vis? (Joan. xX1.) › Et idem ad cumdem (lib. 1v, epist. 57): « Amen, gratia. Quae videlicet verba, de scriptis vestris accepta, idcirco in meis epistolis pono, ut de sancto Ignatio vestra beatitudo cognoscat quia non solum vester est, sed etiam noster. Sicut enim magistrum ejus apostolorum principem habemus communem, ita quoque ejusdem principis discipulum nullus nostrum habet privatum. › Hunc enim Ignatium beatus Petrus, quando Romam petiit, Antiochiæ pro se ordinavit episcopum. Et licet beatus Petrus antea in Antiochia sederit, quam Romam venerit, unde Marcum Alexandriam misit: non tamen ideo Antiochia secunda, sed tertia sedes, et Alexandrina Ecclesia secunda sedes dicitur, propter privilegium Evangelii, quod sanctus Marcus evangelista ore Petri excepit atque conscripsit, quod et in Alexandria prædicavit, et Alexandrinum populum, cum subjectis eidem magnæ civitati urbibus, veræ fidei fundamento fundavit, sicut et sanctus Gregorius ad Eulogium Alexandrinum episcopum inter cætera scribit dicens (lib. v, epist. 60) : ‹ Est aliquid quod nos erga Alexandrinam Ecclesiam quadam peculiaritate constringit, et in ejus amore proniores existere speciali quodammodo lege compellit. Nam sicut omnibus liquet quod beatus evangelista Marcus a S. Petro apostolo magistro suo Alexandriam sit transmissus, sic hujus nos magistri et discipuli unitate constringimur, ut et ego sedi discipuli præsidere videar propter magistrum, et vos sedi magistri propter discipulum. Ad hanc autem unitatem cordium

Et item idem ad eumdem: Sit ergo illi laus, sit in excelsis gloria, cujus dono adhuc in sede Petri clamat vox Marci. De Antiochena autem Ecclesia sanctus Innocentius ad Alexandrum Antiochenum episcopum dicit (epist. 20): Revolventes itaque auctoritatem Nicænæ synodi, quæ una omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quæ C censuit de Antiochena Ecclesia cunctis fidelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessarium custodire, qua super diœcesim suam prædictam Ecclesiam, Hon super alium aliquam provinciam recognoscimus constitutam. Unde advertimus non tam pro civitatis magnificentia hoc eidem attributum, quam quod prima primi apostoli sedes esse monstretur, ubi et nomen accepit religio Christiana, et quæ conventum apostolorum apud se fieri celeberrimum meruit, quæque urbis Romæ sedi non cederet, nisi quod illa in transitu meruit, ista susceptum apud se consummatumque gaudet. › Et Leo ad Maximum Antiochenum episcopum (epist. 66): Oportet, inquit, dilectionem tuam toto corde conspicere cujus Ecclesiæ gubernaculis te Dominus voluit præsidere, et D etiam vestræ sanctitatis meritis ligamur, quos auc

[ocr errors]

ejus meminisse doctrinæ quam præcipuus apostolorum omnium beatissimus Petrus, per totum quidem mundum uniformi prædicatione, sed speciali magisterio in Antiochena et Romana urbe fundavit, ut illum in suæ glorificationis domicilio præeminentem ea intelligas reposcere instituta quæ tradidit, sicut ab ipsa quam confessus est veritate suscepit. Neque ullo modo sinas in Orientalibus Ecclesiis, maximeque his quas Antiochena sedi sacratissimorum patrum Nicæni canones deputarunt, ab improbis hæreticis Evangelio resultari. Et post aliquanta : Dignum est enim te apostolicæ sedi in hac sollicitudine esse consortem, et ad agendi fiduciam privi

D

toris sui salubriter sequi instituta cognoscimus, et semper ad magistri sui gremium, unde illic prædicatio salutis exorta est, tota se conferre devotion.e sentimus. Et item, quod tres ille sedes, scilicet Romana, Alexandrina, et Antiochena, una sit Petri sedes, ad eumilem Eulogium Alexandrinum episcopum scribit (lib. vi, epist. 37): Suavissima, inquiens, mihi sanctitas vestra multa in epistolis suis de sancti apostolorum principis Petri cathedra locuta est, dicens quod ipse in ea nunc usque in suis successoribus sedeat. Et quidem ego indignum me esse non solum in honore præsidentium, sed etiam in numero stantium agnosco; sed cuncta quæ dicta

« VorigeDoorgaan »