Pagina-afbeeldingen
PDF

quam possis; ac per hoc in hac causa superbia tua A ritis, et meum est ordinandum examinare, non cesse fuerit, pro meæ provinciæ ambiguitatis abso- A lari comitatu ascitus in aliam provinciam perrexisti ;

et arrogantia tua plus est quam fortitudo tua. Citius enim facere potes ut tu missam non cantes, quam facere ut ego degradatus fiam; imo hoc facere poues ut.tu missam non cantes, sed hoc facere non potes ut ego degrader. Non es enim mihi prælatus, sed velis nolis in ordinis dignitate subjectus, et de illorum societate in ordinis qualitate , quibus sacri canones mon permittunt apud se celebrare concilia, et de quihus magna synodus Chalcedonensis dicit (can. 19) : « Decrevit sancta synodus secundum canones Pa1rum , bis in anno episcopos in idipsum in unaquaque provincia convenire, quo metropolitanus antistes probaverit, et corrigere singula, si quæ fortassis emerserint, » et reliqua. Ego te ad synodum debeo convocare, tu me non potes ad synodum regulariter provocare, et si ad synodum a me vocatus non vemeris, aut dignam excusationem cum tractoria per comministrum tuum mihi directa, in qua impossibilitatis vel necessitatis tuæ causas ostendas, cur ad synodum non venisti, non miseris, ego te valeo et debeo judicare : tu pro hujusmodi vel pro alia causa, tua auctoritate me non prævales judicare. Et si accusandus fueris, aecusator tuus ad meprimatem provinciæ de te accusationem debet deferre; nemo autem me apud te regulariter ad judicandum prævalet accusare. Non enim tuum est de me judicare, nec mihi judices dare, quia sicut scriptum est, minor a majore benedicitur (Hebr. vii, 7), ita et judicatur. Unde sacri canones et decreta apostolicae sedis me ad sequentis civitalis episcopi judicium iræ invitum 11om patiuntur. Et si de meo quis judicio queritur, evidenter regulæ monstrant qualiter et a quibus debeat retractari. Ego vero tibi judices, aut consentire electos, aut a me etiam deputatos dare debeo, si causa poposcerit. Ego locum debeo et possum eligere, ubicumque mihi visum fuerit, in tota mea provincia ad synodum convocandam, vel ad ordinationem celebrandam , quo si te vocavero debes concurrere. Tuum non est locum ad synodum convocandam, ve! ad ordinationem celebrandam, eligere, nec me quo tu decreveris evocare. Si in Rhemensi pro*, vincia præter meam sententiam quis fuerit a quibuscumque et quantiscunque provinciæ hujus episcopis factus episcopus, sicut mystica Nicæna synodus (liflinivit (cap. 6), non oportet eum esse episcopum. Si autem, communi cæterorum decreto episcoporum rationabili et secundum regulam ecclesiasticam comprobato, tu aut alii duo tui complices tecum propter constitutiones proprias contradixeritis, mea cum pluribus ad ordinandum episcopum obtinebit sententia, et mihi non tibi firmitas eorum quæ geruntur, de ordinationibus vel aliis rebus ecclesiasticis in Rhemensi provincia tribuetur. In qua si fuerit defunctus episcopus, ego et non tu visitalorem ipsi viduatæ design;!»o Ecclesiæ, electionem cum decreto canonico præcipiam fieri, et si in partes se eligentium vola diviserint, meum et non tuum erit eligere, qui majoribus ad ordinandum studiis juvetur et me

B

tuum. Tuum est autem cum aliis nuecum ordinare episcopum , et litteris canonicis, quas ordinatus ab ordinatoribus suis jubetur accipere, post me in tuo loco subscribere : qui non debes ulli novæ rei, quæ ad generalem observantiam Domini sacerdotum pertinent, sine conscientia vel sentenlia mea subscribere. Tu juberis a sacris regulis, decreto vel relationi meæ, si præcepero tibi, salva fide subscribere, et non ego tuo decreto vel relationi subscribere debeo : quia tu decreto, vel relationi cuicunque, vel cujuscunque, de his quæ ad parochiam tuam non pertinent, præter me non debes subscribere. Sed et mec de tua parochia, nisi de rebus et possessionibiis quas cum notitia presbyterorum et diaconorum Ecclesiæ tuæ regere debes et dispensare, vel commutationibus earum cum cohibentia elericorum sul)seribere. De tuo judicio judicati vel judicandi ad me possunt , et si necessitas eis fuerit ad me provocare debent, non autem de meo judicio ad tuum judicium quis provocabit. Tu de rebus Ecclesiæ tuæ vendendis vel distrahendis nie juberis consulere, ego de hujusmodi causa ad tuum consultum ire non jubeor. Si tu presbyterum, vel diaconem, vel alium quemcunque excommunicaveris, et patienter accipere nolueris ut per finitimos episcopos negotium discutiatur, et vel probetur sententia tua a plurimis vel emendetur, et tibi ante synodum non placuerit humaniorem pro eo ferre sententiam, congregalis provinciæ episcopis, una cum eis, si rationabile nobis visum fuerit, possumus et debemus, etiam si nolueris, tuam immutare et alteram proferre sententiam. Sed et illa non bene intelligis ut in tuis collectionibus potiusque compilationibus inveni, ut ego ad tuam parochiam nisi a te invitatus non veniam, et quae corrigenda ibi sunt corrigam; et hunc pravæ intelligentiæ tuæ sensum, et plura sacrorum concilia canonum, et apostolicæ sedis decreta redarguunt, revincunt atque repellunt. Si causa in provincia mea orta fuerit, aut in concilio perfecto debet finiri ( , perfectum, inquit canon [conc. Antioch. can. 16], concilium illud est ubi interfuerit metropolitanus antistes » ), aut per episcopos judices, sive quos ego conquirentibus dedero, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint. Mihi sollicitudo totius provinciæ est commissa ; propter quod ad me omnes undique ex tota provincia, qui negotia ecclesiastica videntur habere, debent concurrere, et ego illorum causas, sicut et de tua parochia, debeo regulariter diflinire. Tu autem contentus esse debes ut regas tuam parochiam juxta reverentiam singulis competentem, et providentiam geras omnis possessionis quæ sub tua est polestate, ita ut presbyteros et diaconos ordines, et non exordines, et singula, iion autem provinciæ generalia, tuo judicio comprehendas. Nee tibi licet, si contra fratrem tuum aliquem episcopuin litem ha])ueris, ex alia provincia advocare episcopum cogni

• torem, nec etiam tibi licet pro tefminando jurgio

præter me ad alias convolare provincias. Sed si nelatione, ego a vicina provincia judices, si decrevero, convocare prævaleo. Et si cum episcopo alterius provinciæ de causa contenderis, et in mea provincia causa conjacet finienda, ego debeo dare judices, qui eamdem causam regulariter finiant, nihil autem horum tui est pontificii. Ego de dubiis et obscuris rebus, de quibus certam diffinitionem non habemus, si forte emerserint, et de his quæ sine plurimorum judicio episcoporum finiri non possunt, cum coepiscopis provinciæ, inter quos annumeraris, debeo consilium quærere, qualiter ita finiantur, ut nec præceptis evangelicis contrarium nec deeretis sanctorum inveniatur adversum (Leo, ep. 92). Tibi autem in causis quæ ad generalem observantiam pertinent, Domini sacerdotum, nihil præter me agere Jicet, quin nec vales implere. Si in causis dubiis vel obscuris aliquid dubitas, me debes interrogare ; et si ego nesciero, ego apud alios, vel si necesse fuerit apud sedem apostolicam debeo requirere et tibi absolvere. Tu autem sine me de causis generalibus, nec etiam ad sedem apostolicam debes requirere, antequam studeas me inde consulere; et si pro causis propriis ubicunque longius cogente necessitate tibi fuerit ambulandum, a me secundum indictam a sanctis Patribus regulam petere licentiam debes, et ad quamlibet provinciam sine meis litteris regulariter proficisci vel mittere longius ad comitatum comministrum tuum non potes, nec me in aliquo postponere debes præsumere, excepto si contra me aliquid causæ non habueris, ut ob hoc apostolicæ sedis judicium regulariter expetas, sicut Sardicenses canoiies monstrant, et Innocentius ad Wictricium, et Gregorius et cæteri Romani pontifices in decretis suis commemorant, atque leges imperatoriæ, quas ecclesiasticæ regulæ approbant, evidenter ostendunt. Ego pro hujusmodi negotio, nec tua licentia, nec litteris tuæ singularitatis indigeo. De his denique ex quibus certas et manifestas, atque inviolabiliter et irrefragabiliter sine ulla immutatione tenendas, secundum tramitem Scripturarum, sanctorum conciliorum et apostolicæ sedis habemus sententias, si contra eas feceris, non debeo exspectare provinciale vel generale concilium, vel coepiscororum nostrorum

[ocr errors]

consultum sive consilium, sed statim secundum D

majorum et orthodoxorum Patrum sententias, ea corrigere debeo quæ contra eorum diflinitionem admiseris, quia, ut beatus monstrat Gelasius, in his non novæ constitutionis auctor, sed veteris constituti exsecutor existam.

CAPUT VII. De eo quod sæculari consultu purgari quæsierit.

Tu autem contra veteres constitutiones, non solum toties, ut præmisi, a provincia Rhemorum, sine licentia regulari, inordinato more, pro quibusdam negotiis sicut tibi visum fuerat deproperasti, sed et postea inde sine meo ac coepiscoporum nostrorum consultu sive consensu, non ecclesiastico sed sæcu

et si vim ab aliquo fuisti perpessus, ut ab ea irregulariter vel coactus exires, nihil apud me, sicut præcipiunt regulæ, inde questus fuisti, sed antequam scires quid ex eodem negotio acturus essem, vel quid obtinere valerem, sine mea conscientia, sicut et jam altera vice fecisti, reclamationem ad apostolicam sedem misisti, cum præcipiant regulæ (Greg., lib. vii, ind. 2, ep. 8) : Ut nullus episcopus métropolitanum suum in aliquo præsumat postpomere, excepto si contra eum aliquid causæ non habuerit, ut ob hoc sedis apostolicæ petat judicicium, quod per canones antiquorum Patrum est institutione permissum. Werum et priusquam inde responsum acciperes, relicto ecclesiastico, publico judicio, videlicet principalis potestatis reipublicæ præsidentis, de his quæ tibi illata fuerant purgari, ut quorumdam etiam sæcularium interventu ac rei proventu claruit expetisti : quia cum bis ad te missos et litteras miserim, et quidam tuorum tecum loquendi habuerint facultatem, et tecum locuti fuerint, nec meum vel coepiscoporum nostrorum expetisti auxilium, nec nostro voluisti uti consilio, sicut jam aliis vicibus egisti, quando pro te et verbis et scriptis apud domnum regem sategimus, et commotionem illius a te sine causa et irrationabiliter excitatam placavimus. Hinc autem ecclesiasticum expetere contempsisti judicium, et episcopali, sicut præcipiunt regulae, uti noluisti consilio, neque ullam inde postea satisfactionem Ecclesiæ vel ecclesiasticis regulis exhibuisti : sed ut scriptum est de ea quæ tergit os suum, et dicit : Non sum operata malum (Prov. xxx, 20), ita aut non intelligens, aut intelligere pervicacia tua dissimulans, hactenus in indomabili contumacia tua persistis; me quoque postposito, ac relictis provinciæ meæ communibus coepiscopis, scilicet meis ac tuis, in alia provincia, et aliarum provinciarum episcoporum inde uti consilio magis quam nostro contra regulas delegisti, cum ego in vicinitate loci ubi doimnus rex immorabatur tunc fuerim , et quidam coepiscoporum nostrorum cum illo deguerint. Sicque sine mea ac coepiscoporum provinciæ meæ sententia ac conscientia, transiens secus locum in quo eram, adeo tibi proximum ut me videre posses si velles, quia te vidi, quando sine ulla necessitate, velocius quam episcopali gravitati conveniat, per inde transiens, irregulariter ad sedem tuam rediisti, antequam episcopali examini redderes rationem, qua de re a parochia tua, et Rhemensi provincia irregulariter aut voluntate abscesseris, aut de quacunque causa a quocunque reputatus vi abductus exstiteris. • Ideo, inquit sanctus Gelasius (cap. 20), vocatur ad judicium certe quæcunque persona , ut aut fateatur objecta, aut convincatur objectis. » Et Antiocheni canones : v In conciliis, inquiunt, adsint omnes qui se læsos existimant, et synodi experiantur examen. » Debueras igitur de nova noviter causa , vel a 1£ acta, vel tibi illata, expetere synodum, ut aut de riveris examen ; sed tu econtra, inconsulte rediens a I sedem tuam , decreto contra sacros canones et placuit, ex duobus corruptis promo et vulgo, et ut quibusdam placuit, ex duobus integris, scilicet pro præpositione et vulgo, sicut et produco: a quo simplici verbo vulgo componitur et divulgo. Unde Cicero, explanans verborum sensum, dicit : Proditum, memoriæ traditum, provulgatum, provulgavit, exposuit, prodidit, elocutus est, effatus est, relulit, narravit, nuntiavit, indicavit, locutus esl, verbum fecit, disseruit, disputavit, tractavit, sermonem habuit, orationem ha

quacunque objectione aut de læsione synodi expe- A morem Ecclesiæ nostræ, cum fidei professione ac

constituta sedis Romanæ pontificum subscripsisti,

• et ecclesiæ tuæ clericos subscribere fecisti. CAPUT VIII. .De epistolis papae pro ejus reclamatione scriptis.

£pistolas quoque, domno regi et mihi pro reclamatione tua a domno apostolico per missos tuos 'ireclas, non secundum domni papæ jussionem njihi, ut jussa illius exsequerer, dari fecisti, sed per aliarum et etiam longinquarum regiouum archiepiscopos domno regi et mihi in parochia mea, in qua degebamus, dari obtinuisti, et cum domnus rex de his ex quibus eum ad sedem apostolicam accusasti, sicut in domni apostolici epistola sibi directa invenit, apud me primalem Rheniorum provinciæ querelam deposuerit, quia contra rationem et veritatem, inconsulue atque irregulariter illum accusaveris, etiam post sibi a te præstitum sacramentum , cui accusatio tua dicitur obviare, sine meo vel coepiscoporum nostrorum consilio ac judicio, et in alia provincia, eidem principali potestati satisfactionis modum, sicut tunc vobis visum fuit, exhi!;ere maluisti, cum notum sit quid sacræ regulæ de cujuslibet or!inis clerico dicant, qui sive de criminali, sive de civili causa, relicto ecclesiastico, publico se judicio purgari voluerit, vel qui pro terminando jurgio, relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia D, i

subscriptione professus fuisti, ac subscripsisti, te obediturmm regulariter privilegio metropolis sedis Rhemorum. Et si jurgium aiiquod iiiter te et alium aliquem tam superioris quam inferioris ordinis foret, meo ac coepiscoporum nostrorum consilio ac judicio terminari debuerat, et de a te excommunicato in tua vel a tua parochia , si antea tibi non placeret, tua sponte vel finitimorum episcoporum consilio tuam immutare sententiam, meo ac coepiscoporum nostrorum consilio vel judicio confirmari vel immulari secundum regulas sacras debuerat. Quæ vero judicia de hujusmodi excessibus regulæ sacræ sententiis diilituitivis decernant, hic intentando ponere diflero, quia sicut papa Simplicius dicit (epist. 16) :

B • Nolumus exaggerare quæ gesta sunt, ne cogamur

judicare quæ justa sunt. » - CAPUT X.

De compilatione ear epistolis apostolicæ sedis in qua

termiunculis missis, et de verbo promulgo, et capitulo

Leonis papæ.

Hæc autem quæ nuper contra regulas sacras egisti , in subscriptione detestandi decreti , et in compilatione quarumdam sententiarum ex epistolis apostolicæ sedis pontificum , quam mihi, ut supra commemoravi, misisti , contra privilegium metropolis tuæ, volens illa adversum sancti Spiritus scita defendere, quæ tibi non licuit agere, silentio præterire non valeo. Attende igitur diligenter atque iilieiligenter, quid beatus Leo ad omnes episcopos

Ecclesiam nutu divino gubernant, ad alias præsumunt C per universas provincias constitutos dicat de omnium

convolare provincias. Quae ignorare non poteras, quoniam quando te ad me reclamasti , quædam a ('omno rege, sed et ab aliis quibusque, tibi illata, quid de eisdem tibi illatis, et ecclesiasticæ regulæ et jura publica dieant, suilicienter in scripto domno regi a me una cum venerabilibus coepiscopis nostris apud Pistas porrecto legisti, unde obtinuimus quod nobis visum fuit tibi tunc suffecisse. Nam et quando eadem principalis potestas, nec non et omnis præfectura totius regni sui, insolentia tua exigente, contra te fuere commotæ in Wermeria palatio, iterum inde scriptam quod legisti porrexi.

CAPUT IX. De monacho a Laudunensi excommunicato.

Sed et cum domnus rex monachum ac presbyteruin quemdam inter suos religiosum ex venerabili inonasterio S. Dionysii, ad monasterium in Lauduno situm, ad doctrinæ atque religionis institutionem, non autem ad irregularem prælationem accersiit, et inconsulte illum, pro animositate, quam contra regem habebas, excommunicasti, jussus a domno rege, adhibito mecum fratre et coepiscopo noslro Odone, te imomui quatenus irrationabilem tuam mutares sententiam : sed nihil apud te inde obtinere prævalui. Quapropter domnus rex imisit alios episcopos, aliarum etiam regio.ium, ad te pro hac eadem causa, quorum monitis obedisti, ostendens quod metropoli tuæ obedire in me non digneris, qui secundum

decessorum suorum epistolis (epist. 1, in fine): v Omnia, inquiens, decretalia constituta, tam beatæ recordationis Innocentii quam omnium decessorum nostrorum, quæ de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis illa contempserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. • Adverte quoniam illa dicit observanda quæ a decessoribus suis de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis. Quapropter, quoniam de novo utre tuo adhuc grammaticæ artis mustum et ponderationes verborum ebulliunt, primo videamus de verbo promulgo, unde fit per conjugationis deductionem promulgatum, ex cujus plurali numero hic Leo posuit promulgata, quia etiam panni veteres qu;esiti sunt quibus Jeremias suffultus, sanius ac suavius educeretur de lacu in quo missus fuerat (Jer. xxxviii), quia locutus fuit in nomine Domini, quærenda nobis est priscorum auctoritas et doctrina, quibus valeamus tutius expediri a circumposita nobis omnibus metropolitanis a te muscipula. Et ut certius credas quae de hoc etiam verbo dicemus, revolve libros veterum, et illum nihilominus codicem quondam meum, a sobrino tuo Anselmo receptum, et tili a me præstitum, sed postea sieut nec quosdam alios tibi a me commodatos obtentum , et invenies dixisse veteres pronulgo, promo vulgo, sive primum

[ocr errors]

regulam grammaticæ artis compositum, ut quibusdam A incendium furoris exstinxit, conversus minas de

buit, orsus est. Et hujus ver. i simplicis præteritum

Nonius Marcellus in libro quem inscripsit de Proprietate sermonum, ponens dixit : vulgavit, honeste positum, vile habuit, et quasi in vulgus dedit. De composito autem hoc verbo, quod est promulgo, Paulus in Glossis suis dicit hoc modo : Promulgari leges dicuntur, cum in vulgus eduntur. Habet igitur

sensum compositio, promulgare, in vulgus promere,

dare, manifestare et edere. Glossa autem, promulgavit, ac si primum in vulgus dedit, protulit, ac prorogavit. Et hujus verbi simplicis sensum, id est vulgo, vulgas, sanctus Hieronymus pro manifesto posuit, et inde vulgatam editionem, id est omnibus notam et manifestam dici ostendit. Compositi autem verbi hujus sensum et Evangelium Lucæ demonstrat, dicens : Et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc (Luc. i, 65). Cujus verbi

divulgabantur sensum Beda sequens beatum Ambro

sium ita exposuit : Quia nota facta fama innotuit. Isidorus quoque, ut ipse (!icit auctore Tullio, exposuit dicens: Promulgatum est, foras prolatum, ut leae dicitur promulgata , et promulgatum proprie , ad omnium notitiam et totius vulgi intimatum. Et Placiades unum superadjiciens verbum, cætera dicit similiter: Promulgatum, inquiens, est foras prolatum, vel constitutum, ut leae dicitur promulgata, promulgatum autem, ad omnium notitiam et totius vulgi intimatum. Præterea Glossæ antiquorum taliter hoc verbum explanaverunt, promulgans, porrigens; promulgare, edere; promulgat, profert ; promulgat , crescit, incrementat, promit , prædicat, pronuntiat; promulgata, prolata, deprompta, propagata, patefacta. Et hoc, ut Priscianus præpositis de verborum explanatione auctoribus dicit, ipse omnibus validior usus ostendit. Differentiam vero sensus inter divulgata et protulgata sive promulgata, enucleatores verborum hanc voluerunt esse, ut divulgata simpliciter tantum dicantur ad notitiam omnium propalata, protulgata vero vel promulgata, ad conservandum decreta, et

in omnium notitiam, ut illa sine refragatione con- '

serveni, deprompta intelligantur. Unde beatus Gregorius, exponens sententiam Domini ad Job dicentis: Nunquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo ? (Job xxxix, 10.) : Sæpe, inquit (Moral., lib. xxxi, c. 5), vidisse me memini quo! cum se ai! feriendum graviter hic rhinoceros accenderet, et qiiasi elevato cornu bestiolis minimis mortis exsilia damnationemque subjectis immensis terroribus intentaret , repente fronti signo crucis impresso o;;, ne in se

posuit, et quia ad deliberata progredi non posset, ligatus agnovit. Et non solum in se iras edomat, sed subjectorum etiam sensibus omne quod rectum est inserere festinat, utque omnes sanctam Ecclesiam ex intima cogitatione venerentur, exemplo ipse suae humilitatis demonstrat. » Et post aliquanta : • Ad horum duritiain (lissolvendam nonnunquam sancta Ecclesia, quia propria virtute non suflicit, rhinocero!is hujus, id esl terreni principis, opitulationem qnærit, ut ipse super jacentes glebas conterat, qnas Ecclesiarum humilitas, quasi planities vallium portat. IIas itaque glebas rhinoceros pede premit ac comminuit, quia pravorum potentumque duritiam, cui ecclesiastica humilitas resistere non valet, prinB cipalis religio ex potestale dissolvit : quod quia sola divina virtute agitur, ut terreni regni culmina ad provectum regni coelestis inclinentur, recte nunc dicitur, aut confringet glebas vallium post te. » Et paulo post (ibid., c. 4) : • Quis ergo in initio nascentis Ecclesiæ crederet, dum contra eam ille indomitus principatus terræ tot minis et cruciatibus sæviret, quia rhinoceros iste Deo sementem redderet, id est acceptum prædicationis verbum operibus repensaret? quis posset tunc infirmorum credere quod ejus aream congregaret? Ecce enim modo pro Ecclesia leges promulgat qui dudum contra eam per varia tormenta s;eviebat. Ecce quaslibet gentes capere potuerit, ad fidei illas gratiam suadendo perducit, eisque æternam vitam indicat, quibus captis præSentem SerVat. ) Ecce de origine sermonis et proprietate sensus ejus quid sensere majores. Nunc videamus de proprietate dictorum beati Leonis, qui mandavit omnia decretalia constituta, tam beaiæ recordationis Innocentii quam oranium decessorum suorum, quæ de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, custodiri. Uude primum nobis sciendum est aliud esse promulgare sacros ordines et canonum disciplinas, aliud promulgare de sacris ordinibus et canonum disciplinis, sicut aliud est promulgare leges, et aliud promulgare de legibus. Promulgare autem leges, est leges condere ; promulgare vero de legibus, est de illis julicia sumere, et secundum illas judicare, earumque observationem et judicia omnibus intimare, sicut sanctus Augustinus in libro de vera Religione (cap. 31) ostendit, dicens : « Æternam legem mundis animis fas est cognoscere, judicare non fas est. Lex ipsa etiam ipse fit, secundum quam, judicat omnia, et de qua judicare nullus potest : sicut in istis temporalibus legibus, quanquam de his homines judicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutæ atque firmatæ, non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas. Conditor tamen legum temporalium, si vir bonus est et sapiens, illam ipsam consulit aeiermam, de qua nulli animæ judicare datiim est, ul secundum ejus immutabiles regulas, quid sit pro tempore jubendum vetandumque discerI.at . • £t in libro Confessionum . • Spiritales ergo, judicant. » Sacros vero ordines promulgare est a Domino constituere. Ipsi, inquit, invocabunt me, et ego benedicam (Num. vi, 17), scilicet episcopos. Per episcopos, sicut per apostolos a D )mino ordinatos, 'Matthias est ordinatus apostolus (Act. 1, 26), et per prophetas ac doctores, qui et episcopi ac apostoli erant, apud Antiochiam, jubente Spiritu sancto atque dicente : Separate mihi Barnabam et Saulum ad opus ministerii ad quod elegi eos (Act. xiii, 2), ipsi Barnabas et Saulus sunt ordinali. Et per Moysen a Domino ordinatum Aaron et filius ejus Eleazar, et per eos reliqui minores sacerdotes ordinati sunt. Et congregans, inquit sacra historia, Moyses septuaginta viros de senioribus Israel, quos stare fecit circa taber

sive qui præsunt, sive qui obtemperant, spiritaliter A ministrare, qualiter etiam ab ostiario usque ad sum

naculum, descenditque Dominus per nubem, ct locutus B

est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, scilicet non tollendo, sed in alios propagando, vel promulgando, et dans septuaginta viris (Num. xi, 24). Qui spiritus et Moysi dicitur, sicut et spiritus Eliæ vocatur, eo locutionis genere, quo et Dominum in oratione petimus : Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Luc. xi, 5). Dei enim idem panis est et spiritus, a quo illum ex munere dantis accipimus, et noster fit veraciter per acceptionem, qui illum ab eo accipimus. Cumque, inquit historia, requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt (Num. xi, 25). Quod sicut Moyses Domino, in quem non cadit oblivio, qui tamen dicit : Recordabor pacti fœderis mei (Gen. ix, 15), ad obtimenda quæ petebat patres obtulit, dicens : Memento Abraham, Isaac et Jacob servorum tuorum, quibus jurasti (Exod. xxxii, 5), id est firma pollicitatione dixisti. Et episcopi commemorant in ordinatione presbyterorum, ut ipse quod suum est in eorum, videlicet episcoporum, ministerio exsequatur, dicentes : • Sic in eremo per septuaginta virorum prudentium mentes Moysi spiritum propagasti, quibus ille adjutoribus usus in populo, innumeras multitudines facile gubernavit. Sic et in Eleazaro et Ithamar filiis Aaron paternæ plenitudinis abundantiam transfudisti, ut ad hostias salutares et frequentioris officii sacramenta sufficeret ministerium sacerdotum. IHac providentia, Domine, apostolis filii tui doctoribus fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis prædicatoribus impleverunt. » Qui scilicet episcopi et presbyteri, in primordio nascentis Ecclesiæ, et usque non ad parvum temporis progressum, uno nomine in singulis officiis vocabantur, sicut in epistola Petri, et in epistolis Joannis, et in epistolis Pauli manifestatur, et sicut Hieronymus ad Evagrium presbyterum (epist. 85) ex auctoritate Scripturarum oslendit. Sed et reliqui per eos qui a Domino ad hoc constituti sunt ecclesiastici ordines promulgantur, eorum scilicet ministerio, Domino quod suum est exsequente. De sacris autem ordinibus promulgare est qui et quot sint, et quales ac qualiter, et a quibus vel quando sunt ordinandi, et quomodo ac quantum in singulis gradibus debeant

mum sacerdotium quique valeant provehi. Et quæ sint ex eis a sedis Romanæ ponlificibus promulgata, omnibus in ecclesiasticis dogmatibus exercitatis constat esse notissimum ; et quia inde quæstionem non moves, superfluum duco ea disserere. Quia vero, ut superius dixi de legibus et sacris ordinibus, quoniam aliud est leges et sacros ordines promulgare, et aliud, sicut ostendi, de legibus et sacris ordinibus promulgare, ostendendum est quia similiter aliud est sacros canones promulgare, et aliud est de sacrorum canonum disciplinis constituta decretalia promulgare. Qui namque sint canones, de quorum disciplinis promulgata adeo conservari a sancto Leone papa jubentur, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps moverit denegari, memoratus ab eo beatus Innocentius, in disciplina ex eisdem sacris canonibus decreta, ad Wictricium Rotlhomagensem episcopum patenter ostendit (epist. {). • Si quæ, inquiens, causæ vel contentiones inter clericos, tam superioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortæ, ut secundum synodum Nicaenam, congregatis ejusdem provinciæ episcopis, jurgium terminetur, » et reliqua. Et ibi post aliquanta : « Si quæ autem majores causæ in medio fuerint devolutæ, ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, scilicel Sardicensis, et vetus consuetudo exigit, post judicium episcopale referatur. » Et ad Alexandrum Antiochenum episcopum (epist. 20): t ltevolventes, inquit, auctoritalem Nicænæ synodi, quæ una omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quæ censuit de Antiochena Ecclesia, cunctis fidelibus, ne dixerim sacerdolibus, esse necessarium custodire, qua super dioecesim suam prædictam Ecclesiam, non super aliquam aliam provinciam, recognoscimus constitutam. » Et inde promulgavit de ordinatione metropolitanorum, quorum plures ipsa Ecclesia sul)jectos sibi habet, sicut et Alexandrinus episcopus ex antiqua consuetudine, et Thessalonicensis episcopus ex delegatione sedis apostolicæ. Et ad Macedones episcopos (epist. 27, sub mediuui), ex eisdem sacris canonibus apud Nicæam constitutis, promulgavit Novatianos ad Ecclesiam venientes per manus impositionem in suis ordinibus recipi; et opinionem eorum qui, ne in Ecclesia scandalum fieret, Anisium [aiebant] sequendum in recipiendis Bonosiacis ab eodem Bonoso post dammationem suam ordinatis, manifeste refellit. Sed et ex præfatis Nicænis canonibus promulgavit Pauhianistas ad Ecclesiam venientes baptizari, alios autem ab hæreticis in nomine sanctæ Trinitatis baptizatos non baptizari debere. Et Zosimus ad universos episcopos per Gallias et septem provincias constitutos, decretas inde disciplinas promulgatas direxit. Bonifacius quoque ad Rustieum Narbonensem episcopum hinc ita dicit (epist. 5, ad Hilarium) : • Nulli, inquiens, videtur incognita synodi constitutio Nicænæ, quæ ita præcipit, ut eadem proprie verba ponamus: Per unamquamque provinciam jus wetropolitanos

« VorigeDoorgaan »