Pagina-afbeeldingen
PDF

longius eram remotus, in filii vestri regis nostri ser- A scopos, qui sciunt et me una cum eis scire norunt

viuio : et quoniam sine illorum judicio, qui in ejus depositione fuerant, et quibus inde scripsistis, restitui regulariter non valebat : et episcopi aliarum provinciarum per meam convocationem in multis occupati congregari non poterant. Sed et coepiscopi Rhemorum provinciæ ab ipsa synodo, in qua epistolam sanctitatis vestræ audivimus, causa resi

stendi Normannis ad suas sedes festinare matura

verunt. Pauci etiam numero episcopi, qui mecum in filii vestri regis nostri erant obsequio, cum eis benignitatis vestræ commendationem de Rolhado relegi, responderunt non se scire talem vitam atque intelligentiam, taleque studium sacri ministerii in eo fuisse, ut in hoc se miscere auderent; præsertim cum is, qui antea aliquam reverentiam de dejectione sua habebat, et semper inobediens et sacris regulis, et regiae dignitati, et metropolitano privilegio fuerat, nunc effrenatius ad multorum malum exemplum, et plurimorum benevolentium scandalum, desævire et negligentius atque perniciosius vivere voluntatibus suis serviens cum libertate deberet. De eo autem quod benignitas animi vestri pensans non belluinum, sed humanum hominis animum, scripsit dicens : « Fortasse cognoscet delictum suum, et sua sponte in judicio quo judicatus est perseverare deliget. Quod si fecerit, apud regem Carolum , dilectissimum videlicet filium vestrum , agendum est, ut liberalitate sua eidem congrua beneficia, quibus sufficienter cum suis sustentari ac honorifice degere possit, benigno mentis largiatur affectu : » sciat dignatio vestra, non illum esse hujusmodi temperantiæ. Nam ab eo quod coepit nunquam potuit revocari. Quæ etiam ego famulus vestrae dominationis meditatus sum cum corde meo, et conferens cum fidelissimo filio vestro domno meo rege glorioso, in hac causa providi , vestræ sapientissimæ auctoritati scribere dignum duxi. Id est, quia licet fretus vestræ auctoritatis litteris, per Luidonem me;e exiguitati directis, quarum mentionem fecistis in epistola, quam filio vestro domno nostro regi misistis, quasque illi relegi, apud eum obtinere possem, ut missis suis, qui Rothadum ad vestram deducendum

Rothadi negligentiam et diutinam in sacro ministerio inutilitatem, de ejus restitutione alloquerer, omnes me insufflarent, et amentem penitus judicarent. Si etiam Rothado, nt se concrederet, quod non suæ salutis intuitu faceret, beneficia nos impetraturos promitteremus, quoniam pene omnes in istis provinciis sciunt, quia secundum Carthaginenses et Africanos canones, et decreta beati Gregorii, electorum se commisit judicio, et amplius quam quingenti interfuerunt diversi ordinis viri , videntes quando calix aureus cum gemmis a caupone et tabernaria per missum regis de illius pignore sumptus et delatus fuit in synodum, et scientes coronas argenteas a Judæo, cui illas dederat, resumptas, et B facultates ecclesiasticas ab eo suppressas, et latenter commendatas, indeque receptas et Ecclesiæ redditas, et vascula argentea, quæ non pauci ponderis a longo tempore in Ecclesia pependerunt. Sed et alia, quæ sui decessores ac prædecessores, c;eterique fideles pro remedio animæ suæ eidem Ecclesi;e obtulerunt, ab eo sine consensu metropolitani ac coepiscoporum, et sine œconomi ac presbyterorum et diaconorum suæ Ecclesiæ consensu pro libitu suo donata. Cum etiam l)eatus Gregorius multoties in epistolis suis ex sacris canonibus scribat, quæcunque episcopus post ordinationem episcopatus acquisierit, omnia esse Ecclesiæ in qua exstitit ordinatus. Unde constat quia nec ipse sine œconomo et conscientia clericorum illa debeat dispensare. Sed et omnes urbis incolæ ac popiili, qui cum rege et episcopis ad synodum convenerunt, et ut revera ad spectaculum currentes, eum viderunt usque ad ostium synodi venientem, et inue ut maniaticum redeuntem : quique sciunt quantam benignitatem regis et fratrum spernens, qualiter de certis capitulis, unde sacri canones expressa decreverunt judicia , judicatus lacrymantibus rege et episcopis durior saxo recesserit, putarent nos, qui eum secundum sacros canones, (sicut eos intelleximus, judicavimus, et postea ut ipsi præcipiunt canones per coepiscopum nostrum qui eidem judicio interfuit, prius judicium nostrum de eo referre, el nunc illud ipsum cum nostris litleris atque vicariis,

præsentiam susceperunt, mandaret, quatenus ab I) sicut jussistis, ad apostolicam sedem , quæ paternos corrigere noluit, secundum sacras regulas, sicut eas A intelleximus, fuerit judicatus, nullam habere possemiis verecundiam de restitutione illius, si foret facta a vestri summi pontificatus pietate , quia omnes senes cum junioribus scimus nostras Ecclesias subditas esse Romanæ Ecclesi:e, et nos episcopos in primatu beati Petri subjectos esse Romano pontifici, et ob id salva fide, quæ in Ecclesia semper viguit, et, Domino cooperante, florebit , nobis est vestræ apostolicæ auctoritati obediendum. Nobis quippe cum aliis quibusque scriptum est, quia Jesus erat subditus parentibus suis (Luc. ii, 51), nobisque item scriptum est : 0bedite præpositis vestris, et subjacete eis (Heb. xii, 17); et: Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam (Philip. ii, 5); et: Et si quis vult contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. xi, 16). Propterea locutus cum fidelissimo filio vestro, domno meo rege glorioso, illi replicavi, quod saepe inculcavi, quodque libentissime accepit et adimplere cupit, quia sicut Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo, et ipsius est regnum et cui voluerit dabit illud, ita ipse supra fundamentum apostolicæ petræ suam fundavit Ecclesiam, quam et ante passionem et post resurrectionem suam, speciali cura et singulari privilegio beato Petro, et in illo suis commisit vicariis. Cujus sedem suæque sedis pontificem qui honorat, illum honorat qui dixit : Qui accipit si quem misero, me accipit (Matth. x, 40); et ab ipso honorabitur dicente: Honorantes me honorificabo, et qui contemnunt me C erunt ignobiles(I Reg. ii, 30). Idcirco quia multi sciunt qualiter se Rothadi reclamatio habeat, et quidam inde aliter dicunt, et omnes generaliter sciunt, quoniam vestra auctoritas illum cum nostris vicariis ad suum præcepit destinari judicium, dignum et justum est, ut quemcunque episcopum Romanus pontifex ad se Romam venire mandaverit, si infirmitas vel gravior quæcunque necessitas vel impossibilitas, sicut sacri praefigunt canones, eum non detinuerit, ad illum venire studeat, multo magis etiam is, quem pro tali querela ad se quocunque modo clamantem præsentiæ suae indicat exhibendum. Et quicunque viderit vel audierit, quod rex el episcopi apostolicæ sedis summum pontificem prompte obaudiunt, et honorant, el promptius et humilius eis subjecti sui obedient. Nam , ut beatus Gregorius dicit, sicut languente capite subjecta membra in cassum vigent : ita gloria et honore coronato, id est honorificato ac decorato capite, subjecta membra ejus honore ac decore fulgebunt. Et Rothado in nullo poterat melius satisfieri, quam si ad vestram pergeret præsentiam, et ei tantorum subscriptionibus episcoporum, qui Deo et vobis mentiri nolunt, et allegationibus tot vicariorum eorumdem episcoporum, fuerit illum honam causam nequaquam habere ostensum. Quamobrem sibi ipsi, et non vobis reputare debebit, quia sine bona causa se et multos alios fatigavit.

arripiendo Romam itinere exspectarent, donec opPortunum tempus episcopos regionum nostrarum convocandi adveniret : quia non erat ratio, ut aliis notificaretur, cur Rothadi transmissio tardaretur antequam episcopis vestræ auctoritatis epistola legeretur, poterat fieri, ut qui me divina clementia et sua benignitate et amoris devotione colunt, et aliquid æstimant esse cum nihil sim, cognoscentes meo obtentu id accidisse, in me scandalum paterentur, quasi contemni aut negligi facevem vestram cominendationem, qui intra constitulos a vobis dies in epistola per Odonem episcopum missa, ad obe

diendum vestram accelerari fecerim quantum potui

jussionem. Et si quando in unum convenirent, cpi

canones servandos confirimat, et confirmatos ac observaiidos sua observatione demonstrat, dirigere procuravimus,) de vestræ auctoritatis justitia et aequitatis libramine dubitare, et ideo ut se cone rederet locarium ei promittere, sicque nos ut insanos merito denotarent. Cum etiam si fieri posset, quod ab illa prima et saneta sede ac summo apostolatu vestro fiendum non creditur, ut talis a vobis cognitus restitutus in ordine nominetur, nulla nobis de cætero conscientia de sibi a vobis commissis animabus esset periculum. Et cum omnes in istis regionibus sciant quam negligens et contemptor sacrorum canonum , et quandiu quamque patienter atque benigue fi;erit toleratus, et a quam invitis, quia se

[ocr errors]

Unde illum vestra discretissima pietas, quæ compassionem proximo, et rectitudinem dictare vitiis novit, suis apostolicis litteris sufficienter præmonuit : quique inter alias secordias tantæ duritiæ esse dignoscitur, ut cum multoties sine u!lo respectu timoris vel amoris divini, et alisque ulla humana verecundia, per tot annos et in tantis causis, ' toties sacris canonibus, et decretis sanctæ sedis Romanæ pontificum , et suæ metropolis privilegio, ac synodalibus judiciis resultaverit, et per tantos annos tantisperque toleratus a sua stultitia se revocare contempserit, a rege et episcopis multipliciter obsecratus in hoc adduci potuit, ut sacris canonibus et decretis sanctæ sedis Romanæ pontificum, et secundum ea suæ metropolis privilegio de c;etero se obediturum subscriberet, quoniam sine horum observatione nemo nostrum potest esse episcopus, et sic pace fraterna in omnibus poliretur. Postea autem sua sponte in libello suæ professionis, per quem ad electorum judicium provocavit, hæc se observasse impudenter, quia scientibus cunctis mendaciter, synodo misit, ei sic ad judicium provocavit, quæ se servaturum me judicaretur subscribere detrectavit. Quod ideo, sicut postea nobis dixerunt qui ab ipso audierunt, subscribere noluit, quod et nos percepimus, ne vinceretur : sed si in nostra rex et episcopi permaneremus sententia, Romam iret antequam vinceretur, et quando illuc veniret, his per vestram jussionem, cum a vobis foret nobis nolentibus absolutus, subscriberet: non intelligens, imo intelligere non valens (excæcavit enim eum malitia sua) vestram auctoritatem sapientissime intelligere, quare Dominus de coelo alloquens Paulum et dicenti : Quid me jubes, Domine, facere? non omnia quæ agenda illi erant exposuit, sed ad Ananiam, a quo agenda auditurus et accepturus erat, illum direxit (Act. ix, 6). Sic et angelus Cornelium, postquam illum exauditum esse demumtiavit, ad Petri doctrinam atque obedientiam misit (Act. x, 5). Quem licet ante baptismum sancto, ut ita dicamus, Spiritu baptizatum, beatus Petrus illius baptismate, qui baptizat in Spiritu sancto, et in quo credentium corda fide purificantur, baptizari præcepit. Unde facta quæstio:ie contra eum etiam a minoribus suis, tamen fidélibus, cur ad gentes intra

I) verit, isdem apostolorum princeps summorum gratia

donorum repletus, et inmuimerabilium miraculorum potestate suffultus, querelæ non ex potestate, sed ex ratione respondit, causamque per ordinem ea mansuetudine exposuit, qua humilitate præfato Cornelio se adorare volenti dixit : Vide me feceris : nam et ego ipse homo sum sicut et tu (ibid., v, 26). Si enim in querela fidelium , ut Gregorius dicit, a iquid de sua potestate diceret, profecto doctor mansuetudinis non fuisset. Humili ergo eos ratione placavit, atque in causa reprehensionis suæ humiliter rationem reddidit, et eliam testes adhibuit, dicens : Venerunt autem mecum et sex fratres isti (Act. xi, 12). Cujus humilem auctoritatem, et

mansuetissimam potestatem, et rectissimam praedi- A unitatis nostræ flrma esse compago, nisi nos ad iuquo potestatem, cui in omnibus sum, sicut rectum A demonstrant, Carthaginensis concilii, imo apostolicæ

cationem dicentis : Non dominantes in clero, sed forma facti gregis (I Petr. v, 5), secutus beatus Gelasius in decretis suis ad omnes episcopos de institutis Ecclesiasticis dicit (epist. 6 ad universos episcopos): • Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nihil licere, et cum sedes apostolica super his omnibus, favente Domino, quæ paternis canonibus sunt præfixa, pio, devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est, quemquam vel Pontificum, vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere : satisque conveniens sit, ut corpus Ecclesiæ in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus Ecclesiæ totius posuit principatum. » De Barnaba quoque et Sau!o dicente veraciter, Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Dominum Patrem. Qui postquam diutius fruiti sunt apostolorum consortio, non ipsis apostolis, sed juxta fidem sacræ historiæ, ministrantibus Domino prophetis et doctoribus, qui erant Antiochiæ, dixit Spiritus sanctus : Separate mihi Barnabam et Saulum in opus ministerii, ad quod assumpsi eos. Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos (Act. xiu, 2). Et ipsi quidem missi a Spiritu sancto abierunt vocati apostoli, et in sequenti anno, id est quarto decimo post passionem Domini, licet qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus sit et Paulo inter gentes, tamen juxta condictum Jacobi, Cephæ et Joannis, gentium magisterium una cum Barnaba Paulus accepit. Idem quoque Paulus apud Corinthios negligentibus rectoribus de incestuoso scripsit: Congregatis vobis et meo spiritu, tradidi hujusmodi m interitum carnis Satanæ, ut spiritus salvus sit in die Domini (I Cor. v, 4). Ipsi enim Corinthiorum rectores illum tradiderunt in interitum carnis Satanæ : et Paulus cognito ejus opere, sua auctoritate cum illis, et comperta ejus poenitentia, ipsi eum restituerunt, et Paulus sua auctoritate cum illis : Cui, inquiens, aliquid donastis, et ego, nam et ego si quid donavi, propter vos in persona Christi (I Cor. ii, 10). Hinc beatus Gregorius (Moral. lib. xxxiii, cap. 8) : • A bono, inquit, vestro non dissentio, meum sit quod ipsi fecistis. Cui velut si dicere præsumamus, quare ita caute discipulis te copulas ? quare vel te illorum, vel illos tuis actionibus tam sollicita mente discipulorum confirmas? ut non circumveniamur,

inquit, a Satana (ibid. v, 11). Non enim ignoramus

cogitationes ejus, id est ne hoc quod bene mens inclnoat ipse in malitiæ finem vertat. Et Innocentius : lIæc ad Corinthios apostolica est declarata benignitas, ut in uno spiritu ductam ac reductam sententiam boni semper indifferenter sequantur. » Et Leo ex Apostolo (Leo, epist. 88, ad Anastasium): Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius (I Cor. x, 24); et : Unusquisque proximo suo placeat in bono ad ædificationcm (Rom. xv, 2). Non enim ooterit

B

separabilem soliditatem vinculum charitatis astrinxerit : quoniam sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent : ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alterius membra. Connexio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit. Et haec quidem connexio totius corporis unanimitatem requirit, sed præcipue exigit concordiam sacerdotum. Quibus et si ordo est generalis, non tamen communis est dignitas omnibus. Hæc autem servata altiori intelligentia circa supradictos sunt acta, et a prædictis docta, ut cognoscatur, qualiter minores potioribus debeant obedire, et potiores minoribus providere, et ordo a Deo dispositus ab omnibus et in omnibus valeat conservari. Unde summus Ecclesiæ pastor docet : Si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus (I Petr. iv, 11), qui servis suis commisit negotia sua, et unicuique secundum propriam virtutem. Sicut et de Spiritu sancto scriptum est, qui dona dividit singulis prout vult. Et hinc juxta Sardicense concilium (can. 7), summus primæ et sanctæ sedis Romanæ Pontifex, pro examinis renovatione ad se reclamantis et confugientis cum sua clamatione dejecti provincialis episcopi, non statim singularitate privilegii et auctoritatis suæ restituit : sed remittens eum ad provinciam, ubi causa patrata fuerat, et in qua juxla Carthaginenses canones, et jura legis Romanæ, causa

C potest diligenter inquiri, et quod non sit difficile

testes producere, veritas inveniri, aut finitimis episcopis dignatur scribere, aut e latere suo mittit, qui habentes ejus auctoritatem præsentes cum episcopis judicent, et diligenter causam inquisitam difliniant, aut dignatur credere episcopos sufiicere, ut negotio terminum possint imponere. Et Innocentius (epist. 1, ad Victricium) si, quæ causæ vel contentiones inter clericos tam superioris ordinis, quam etiam inferioris, fuerint exortæ, congregatis secundum synodum Nicænam ejusdem provinciæ episcopis jurgium præcipit terminari. Et Bonifacius de Maximo scribit (epist. 2, ad episcopos Galliæ), ut ad provinciam venire cogatur, et illic se constituto praesentare judicio, et quidquid de illo duxerint provinciæ episcopi

I) decernendum, cum ad eum relatum foret, sua fir

maretur auctoritate : quatenus, ut idem ad Hilarium scribit (epist. 5), metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet, sicut scriptum est in Nicæno concilio, ut sicut apud Alexandriam, quia et urbis Romæ episcopo parilis mos est, similiter et apud Antiochiam cæterasque provincias, suis privilegia serventur Ecclesiis. Unde bene placuit annis singulis per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrari, ut communiter omnibus simul episcopis congregatis provinciæ, discutiantur hujusmodi quæstiones. Et hæc dico, non, quod absit, praejudicans summae sedis apostolicæ, et sancti apostolatus vestri in aliest, obedire paratus : sed quia summum auctoritati vestræ obsequium præstare me puto, cum ea quæ sentio, aut ad probationem, aut ad correctionem humiliter sapientiæ vestri magisterii pando, et Rouhadi mores vobis intimare procuro, ne mea negligentia, qui eos novi, vos lateant, quatenus certius quod vobis placuerit de illo vestra auctoritas decernere valeat. Quem si nunc in depositione judicium vestrum manere decreverit, scimus de benignitate et modestia ac pietate filii vestri domni regis Caroli, quoniam quidquid de illo præfato filio vestro præceperitis, et rationabiliter poterit adimplere, sine ulla retractatione obediet. Sed et coepiscopi nostri de Ecclesiarum suarum stipendiis abundantissime illi impendent. Mea etiam exiguitas, sicut nunquam ad retributionem mali propter contemptus et contumelias ab illo mihi illatas pervenire volui : ita quidquid benignitatis potero, libentissime abundantius etiam quam unquam fecerim, impendere procurabo. Si vero sine ulla satisfactione tam diutini contemptus sacrorum canonum, et sedis apostolicæ decretorum, ac suae metropolis privilegii, atque synodalium judiciorum, quibus nec obedire, nec se obediturum de cætero profiteri vel subscribere voluit, et absque professione, vel subscriptione suae correctionis et obedientiæ, coram fratribus suis, quorum multoties regularia spreverat monita, cum inde pluraliter in Leonis et Gregorii epistolis relegatur. Si etiam , ut illa prætereamus, quæ ob sacerdotii verecundiam et opprobrium sæcularium, sequentes Africanum concilium, nec ad notionem in synodum deduci permisimus , parvi pensis et sine aliqua correctione dimissis eis capitulis auctoritati vestræ sub fidei stipulatione directis, pro quibus fuerat judicatus ab episcopis, ad quorum judicium provocaverat, secundum expressa sacrorum canonum et apostolicæ sedis decreta, Coelestino dicente (epist. 2, episcopis per Apul. et Calab.) : • Quæ enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur? » Me vestrae pietati placuerit illum restituere, ut primæ sedis et matris ac magistræ omnium Ecclesiarum pontificis, cunctorumque episcoporum patris atque magistri, regulare judicium ferre convenit, æquo animo feram. Credo tamen diligenlissimam discretionem vestram provisuram contemptum ac contumaciam subjectorum erga prælatos suos, et libertatem impune delinquendi contra canones sacros, quæ hinc in nostris regionibus poterunt, ut quibusdam videtur, noxias vires accipere : praesertim cum sapientissimæ auctoritati vestræ constet eSSe notissimum, demonstrare Sardicense concilium in septimo suo capitulo, qualiter dejecti et ad se clamantis episcopi réstitutionis vel in depositione permansionis exsecutio, cum indemnitate simpliciter iudicantium , ab apostolica sede debeat celebrari. Quod et Innocentius, el Bonifacius, verum et Leo in decretis, et Gregorius evidentius in epistolis suis

[ocr errors][merged small]

sedis, quæ in suis eidem praesedit vicariis, decreta sequentes : videlicet ut a quibuscunque judicibus ' ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos, ubi est major auctoritas, fuerit provocatum, non eis obsit, Quorum fuerit soluta sententia, si convinci non potuerint, vel inimico animo judicasse, vel aliqua cupiditate aut gratia depravati, unde nobis et conscientia perhibet testimonium, et omnibiis qui interfuerunt notum factum fuisse dignoscitur, quoniam illum servare quam judicare maluimus, si pro sacrorum canonum neglectu eorum jndicio, per quos, Spiritu sancto inspirante, promulgati sunt, cum eo quem corrigere nequibamus damnari pariter non timeremtis. Et idcirco nullo inimico animo, nulla cupiditate aut gratia depravati, flentes illius incorrigibilem secordiam et irrevocabilem pertinaciam, regularia in eum judicia exsecuti sumus, quæ ab eo Suspendere diutius non præsumpsimus. Westra etiam sapiens et summa auctoritas in decernendo attendet Apostolum docentem, quia quorumdam peccata præcedentia sunt ad judicium, quorumdam etiam et subsequuntur (I Tim. v, 24). Quae sicut beatus exponit Ambrosius (in Apolog. David, c. 6), ac si posita in bilance, in judicio sunt examinanda, utrum bona opera amplius pensando remuneranda pr;ecedant, et mala facta minima misericorditer dimittenda demonstrent, an male facta amplius pensando præcedant, ut mereantur damnationis judicium, et bona paucula suffocent. Quia et nos pro modulo nostro, non solum utilitatem, verum et noxietatem in Rothado cum faciis suis pensavimus, et velut ficulneam infructuosam, terram rationalem diutius inutiliter occupantem, et etiam post plura tempora, pluresque admonitiones, quasi cophinos pinguedinis sibi appositos non recipientem, sed sterilem permanentem, non sine dolore cordis succidendum providimus. Et cum hæc ita se habeant, absque duoiauone confido, quia illud, quod in præfato Carthaginensis concilii capitulo sine ulla interpellatione subsequitur, decretum vestri moderaminis nequaquam præteriret: Sane, inquit (concil. African., can. 89), si ex consensu partium electi fuerint judices, etiam a pauciore numero quam constitutum est, non liceat

1) provocari. Qui numerus constitutus in duodecimo

superiori capitulo demonstratus, et consensus partium expetitus, in dijudicatione Rothadi constat fuisse completus. Quorum et si judicium pro quacunque causa forte rationabiliore, et adhuc nobis incognita, vestræ summæ auctoritati, quam multa nobis occulta non transeunt, placuerit refragari, quia meum est mea vobis obediendo committere, et non judicia vestra discutere, sustinebo, et contra vestram restitulionem regularem, si forte in eo agenda visa fuerit (in qua vestra disponet auctoritas, qualiter isdem victor, ut solet, et voti compos quæ sunt episcopi de reliquo faciat), non recalcitrabo : ducens pro magno, si a diutinis et multis

molestiis, quas ab illo et pro illo passus sum, jam A Treverensis, commissa fuit. Inter quas, Rhemensem

tandem aliquando valeam respirare, et nunquam mihi contingat ulterius contra illius inquietudines inutiliter laborare. Et quod non solum ab ecclesiasticis personis, verum et multo magis etiam a sæcularibus nostra judicia contemnuntur, et pro nihilo ducuntur, dicentibus eis, et ad medium devocantibus illa, quæ mihi vestræ auctoritati non sunt ascribenda, ut non animum dulcedinis vestræ in aliquo moveam, quod summopere cavere desidero. Si qui in provincia nostra, quorum querela illo restituto ad vos valeat pervenire, de majoribus causis de cætero quædam commiserint, sicut de ouibusdam rebus frequentius quam in istis retroactis temporibus committuntur, ne a Deo damner silentio, eos commonere studebo, et si corrigere se voluerint congaudebo, sin autem, ad vestrum eos judicium provocabo. Qui si ire voluerint, vestra sancta sapientia quid inde melius viderit decernere procurabit. Si autem ire noluerint, facient quod sibi utile judicaverint. Me utinam hinc a divina damnatione sententia sancti Ambrosii liberet, qua dicit: Si, inquiens, quis potestatem non habet quem scit reum abjicere, aut probare non valet, immunis est. Sicque, ut puto, quia in multis occupatus, et itineris longitudine atque insoliditate obstrictus, de omnibus, antequam insolentium querela ad vos perveniat, ad apostolicam sedem referre non valeo, infirmitate gravatus, et gratias Deo termino jam vicinus, potero præcavere ne a quocunque sanctitatis vestræ animus erga me moveatur, ut aliqua mihi excommunicatio intentetur. Et licet noverim, secundum Apostoli Evangelium, redditurum Dominum unicuique secundum opera ejus (Rom. ii, 6), testimonium reddente illis conscientia, et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium, in die qua judicabit occulta hominum : et ut Leo dicit : Si quid per servitutem nostram, videlicet sacerdotalem, bono ordine et grauilando impletur affectu, non ambigamus per Spiritum sanctum nobis fuisse donatum, et quod secus fuerit, ratum esse non poterit : modis omnibus, quantum ipse donaverit, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum , providere studebo, ne a communione sedis apostolicae, quod absit, quolibet modo extorrem me ultimus dies, qui mihi incertus est, et subito venire potest, inveniat. Erit enim, quamvis tardius quam necesse sit, quoniam ego gravis peccalor, gravi carcere corporis diu inclusus teneor, merito in multis afflictus, providentissimo Domino providente, et tempus et persona in Rhemorum Ecclesia, quando et in qua ab apostolica auctoritate privilegium integratum sibi ex antiqua consuetudine collatum et conservatum habebitur : quæ nunquam excepto Romano pontifice primatem habuit, nisi quandiu ejecto sine ullo crimine ab ea suo pontifice Rigoberto violentia tyranni Milonis, ten:pore Caroli principis pastore vacans, Bonifacio ano sto!icæ sedis legato aliquam £iu, sicut et Ecclesia

scilicet et Treverensem Ecclesiam (has enim duas tantum provincias Belgica regio habet), haec semper distinctio fuit, sicut in ecclesiasticis monumentis invenimus, et vetustissimam consuetudinem semper obtinuisse comperimus, ut isdem episcopus non loci, sed dignitate ordinis prior secundum sacras regulas haberetur, qui foret in qualibet istarum Ecclesiarum metropoli antea ordinatus. Mihi vero necesse erit me taliter gerere, ne toties auctoritatis vestrae epistolas excommunicationes intentantes et objurgationes, quas raro et magna necessitate fiendas in apostolicorum virorum literis legimus, ferentes de reliquo accipiam, sicut istis temporibus, peccatis meis merentibus, frequenter accepi. Quoo si sanctiB tati vestræ placuerit, non vobis opus agere in postmodum erit, donec apostolica vestra jussio me inobedientem in aliquo contra regulas sacras per contemptum, quod absit, invenerit. Qui enim quare Dominus in Evangelio centurionis fidem laudet dicentis: Dic verbo et sanabitur puer meus (Matth. viii, 8) intelligit, quam operatorium sit episcopi, imo sicut in Paulo in se loquentis Christi, quanto magis pontificis apostolicæ sedis verbum, et quam obedienda sit ipsius præceptio, etiam sine ulla admirationis adjectione cognoscit. Quod et scientibus inculcare, et nescientibus intimare sapientibus et insipientibus debitores debemus episcopi : quibus si de reliquo verba iniquorum prævaluerint adversum nos, sicut jactitant proferentes, non erit necesse de C provincialibus synodis, in quibus hactenus laboravimus, magnopere laborare : quippe quoniam erit et lex et spes sibi quisque. Qüod quidem vestra humilitati meæ scripsit sublimitas, primo vos commotos esse ad Rothadi causam inquirendam cura, qua pro universis fratribus vestris constringimini, cum debita reverentia gratanter accepi, intelligens quia in numero fratrum nos qualescunque metropolitani computari debemus. Ea pröpter, sicut vestræ discretioni providendum est, ne subjecti episcopi a metropolitanis irregulariter condemnentur, ita nihilhominus providendum est, ut metropolitani a subditis suis episcopis non irregulariter contem nantur. Deinde quod perfectissime scripsistis secundo, quoniain sedem apostolicam Rothadus noscitur appellasse, et ne videaifini Ecclesiæ vestræ privilegiorum detrimenta diebus vestris æquanimiter tolerare, et hoc nihilominus a nobis et ab omnibus esl rectissime suscipiendum , et solertissime conservandum. Quod et ego pro modulo meo, servandum esse volui et volo, et, favente Domino, in hac devotione manebo, sciens privilegium metropolitanæ sedis Rhemorum, cui ne divina dignatio servire disposuit, in summo privilegio sanctæ sedis Romanæ manere, et privilegium esse sedis Romanæ, si sua auctoritate privilegium sibi subjectæ sedis fecerit vigere, et studuerit conflrmare. De co vero quod tertio ioco ao me ;ium devoca

« VorigeDoorgaan »