Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

munere redonatus.

decretum invenies (Bonifac. I, epist. 2), ‹ intra pro- A ad diem sui obitus deberet retrudi, viatico tantum vinciam esse debere judicium, et congregari synodum, ut si adesse voluerit præsens, si confidit, ad objecta respondeat: si adesse negligeret, dilationem sententiæ de absentia non lucraretur. Et quidquid de eo provinciales episcopi ducerent decernendum, adapostolicam sedem referrent, ut ejus auctoritate firmaretur. ›

In decretis quoque Innocentii (Innocent. I, ep. 27, in fine) Photinum, de quo sedi apostolicæ per falsum rumorem subreptum et elicitum per insidias dicebatur, quia causa ad salutem redierat, invenies restitutum. Sed et a Felice papa (Felix III, epist. 4), non per subreptionem, sed per rationem damnatum Misenum, suscepto ab eo libello pœnitentiæ, legimus a beato Gelasio absolutum (in synodo Rom.). In regesto nihilominus beati Gregorii, in B epistola ad Maximum, manifesta lectione reperies dicere, nullomodo posse ordinationem, quæ ab excommunicatis in excommunicato est acta. Et in epistola ad Columbum (lib. 1, epist. 35), oblata sibi petitione a diaconibus Ecclesiæ Pudentianæ, jussit in Numidia provincia cum misso suo universale concilium congregari, et Maximianum episcopum regulariter convictum deponi et si accusatores pro sua culpa feriendi forent, pro eo quod se Romam fatigaverunt non eis esse parcendum. Et in epistola ad Joannem Syracusanum (lib. v11, ind. 11, epist. 62 ), Lucillum Melicitanæ civitatis episcopum, adhibitis secum tribus vel quatuor coepiscopis, ut ipsis præsentibus satisfacta veritate, debere deponi et alter in

ejus loco præcipitur eligi, quia, ut ipse beatus Gregorius ad Neapolitanos scribit (lib. x1, ep. 3), canouicis est regulis constitutum, ut defuncto vel sublato pastore, Ecclesia diu sacerdote privari non debeat. Et in epistola ad Natalem Salonitanum archiepiscopum, sed et in epistola ad Antoninum subdiaconum (lib. x1, ind. 11, ep. 8, 9), habes, ut Florentium episcopum a quibusdam in criminalibus causis accusatum, et nullis canonicis probationibus exquisitis, nec sacerdotalis concilii proveniente judicio, a sui eum honoris officio, non jure sed potestate depositum, quia non potest quisquam episcopatus gradu, nisi justis ex causis concors sacerdotum submovere sententia, eumdem Florentium episcopum ab exsilio

[ocr errors]

C

'Lege quoque decreta Gelasii, et invenies eum commemorare quæ longe ante sua tempora consti terunt, de Athanasio, de Joanne Constantinopolitano, atque Flaviano, eamdem primam sedem egisse, sicut et de multis aliis in documentis certissimis reperimus. Lege etiam qualiter Athanasius in synodo Hie rosolymitana, sed et in Alexandrina, suæ absolutionis ac restitutionis auctoritatem a sede apostolica sumptam, et in Sardicensi synodo exsecutam relegit, et unanimitatem fraternitatis quæsivit, sicut el in nostra synodo de fratre et consacerdote nostro de quo agitur factum fuit. Quia sicut et de redemplore nostro in Ezechiele propheta legimus (Exech. XLVII), apostolica sedes funiculum in manu tenens, divinæ dispositionis intuitu, alterum intra mensuram electorum misericordia asciscit, et alterum judicio foras relinquit: ut et Redemptor noster, dum alios a suis iniquitatibus abstrabit, et alios in sua iniquitate derelinquit, alibi funiculum trahit, et aliunde retrahit, et huc ducit quem aliunde subducit, quoniam in eadem sede Dominus, velut in throno suo præsidens, aliorum facta examinat, et cuncta mirabiliter, ut videlicet de sede sua, dispensat. Verum sicut nos ipsius apostolicæ sedis præstantiam fuimus amplexi, ita et ipsa sedes apostolica scripto sacrorum canonum auctoritatem nobis rependit, et benignitatem paternitatis exhibuit, velut concilium Carthaginense decrevit (conc, Carthag., c. 15): Placuit, inquiens, ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos, ubi est major, auctoritas, fuerit provocatum, non eis obsit quorum fuerit soluta sententia, si convinci non potuerint vel inimico animo judicasse, vel aliqua cupiditate aut gratia depravati. Sane si ex consensu partium electi fuerint judices, etiam a pauciore numero quam constitutum est, scilicet in superiori capitulo, non liceat provocari. Quapropter, quoniam benignitas apostolicæ sedis nos inimico animo, vel aliqua cupiditate aut gratia depravatos judicasse non invenit, neque succensere decrevit et sicut sanctæ memoriæ domno papæ Nicolao litteris nostris communiter intimavimus, causa hujus sententiæ, in loco fratris nostri ordinatus decessit, ad se confugienti suæ aucto

:

quo erat retrusus debere ejici, et causam ejus episco- D ritatis manum porrexit, et quod sapientissimo suo pali disceptatione perquiri; et si in his, in quibus accusatus fuerat, canonica foret probatione convictus, canonica procul dubio ultione plectendum, et præfati archiepiscopi in eum proprium robur obtinere debere sententiam; sin autem generali judicio fuisset absolutus, nullius deinceps præjudicio subjacerel, et suæ res sibi restituerentur. Et in epistola ad Joannem primæ Justinianæ archiepiscopum (lib. x, ep. 33), de Paulo Diadinæ civitatis episcopo invenies, ut qui post depositionem suam, inverecunde ac mente perversa de episcopatu loqui est ausus, et rursus ad hoc aspirare præsumpsit, ut Dominici corporis et sanguinis communione privatus, in monasterio usque

consilio judicavit, exsequi procuravit, et nobis exsecuta servare mandavit: cujus præceptionem nostra humilitas, ut dignum fuit, obedienter suscepit. Quis enim cum Christo, qui est pax nostra, et soluto medio pariete fecit utraque unum (Ephes. 11), pacem habere desiderans, non amplectatur quod dicit Apostolus: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis? (Ephes. IV, 3.) Quod ab Apostolo recte dictum, tu in quadam præsumptiosa subscriptione tua incongrue posuisti. Quis Ecclesiæ catholicæ filius non potissime desiderat fratris correctionem, atque erectionem, et non doleat dejectionem? Quis non totis præcordiis congaudeat in omni Christiano,

sede apostolica diffinita sunt, in perpetuum volo, quia bonæ memoriæ Nicolai papæ litteræ, postquam inde veritatem rescivit, per meum missum directa, mihi abundantissime suffecerunt. Sed et alias litteras synodicas, quas audisti, per eumdem missum mihi direxit, quibus de collectionibus ab eo præceptis, non mihi, ut jusserat, sed regi, ut tibi ad ostentationem tuam placuit, porrectis, quanquam eis non indiguerim, sicut solitus es obedisti. Quin et de his quæ in synodo Tricassina, in qua quæ non rapui, de his rationem reddendo, quæ ad me non pertinebant, relictis eis quorum inde intererat, exsolvi. Sed et de his quæ post eamdem synodum est adversum me actitatum, domni Adriani papæ per Actardum vene

maxime autem in ministerii collega, benignissimis A quæ a nobis unanimiter in synodo consensa, et a evangelicis sententiis piissimi Domini ore prolatis : Oportet et te, inquit, fili, gaudére, quia frater tuus mortuus fuerat et revixil, perierat et inventus est (Lúc. xv, 32). Et quod sanato dicit: Ecce sanus factus es, jam amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingas (Joan. v, 14); et: Vade in domum tuam, et annuntia quanta tibi fecerit Dominus? (Marc. v, 19.) De altero autem quasi meo judicio, quod dicere diceris ex Wulfado ét ejus collegis, cassato a sede apostolica, sentiri potest quod Salomon dicit: Qui, inquiens, quod novit loquitur, index justitiæ est; qui autem mentitur, testis est fraudulentus (Prov. xII, 17). Et item: Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium (Prov. xxv, 18). Et út ostendit Apostolus: His B rabilem episcopum epistolæ missæ, adeo omnem qui charitatis veritatem non recipiunt, immittit illis Deus, scilicet ex retributione justitiæ, operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati (II Thess. н, 10). Non debueras namque fallere, aut falli posse, quod auribus audisti, manibus contrectasti, oculis legendo vidisti, sed non illis auribus, neque illis oculis, de quibus Dominus prophetæ dicit: Auribus tuis audi, et óculis tuis vide (Ezech. XLIV, 5). Quia unde agitur judex non fui, inter judices connumeratus non exstiti, in loco judicis non sedi, judicium inde non terminavi, cum judicibus vel aliis consentientibus non subscripsi. Sed quoniam sedi apostolicæ non placuit inde cum his qui judicaverunt, et judicio illi subscripserunt, rationem habere, et quibusdam suadéntibus, me voluit, quod sibi bonum videbatur, et episcopi regionum nostrarum, et princeps terræ volebat, unanimiter consentire, secundum auctoritatem sacri Nicæni concilii, et Africanæ provinciæ canonum, quæ de quibusdam juxta instantiam temporis decreverunt, consensi, obtestante Apostolo, ut idipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata (I Cor. 1, 10). Qui ostendit quod, jussit, iterum dicens etiam suis minoribus : Si cui aliquid donastis, et ego; et ego quod donavi, propler vos in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus astulias ejus (I Cor. 11, 20), qui sæpe suadet ut unde alter miseretur, alter irascatur. Contra quas diaboli astutias pacem sequi debemus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.

Quod pro modulo meo sequi etiam in hoc negotio studui, sicut advertere poteras, si de alia saginá, quam sanctus postulat dicens: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LX11), cor impinguatum non haberes, quia synodalis epistola hinc a nobis communiter missa, ita per omnia sincera, ad sedis apostolicæ lectionem, meæ infirmationis et alterius confirmationis causa non venit, veluti ex epistolis nobis a sede apostolica de ea re scriptis eviJenter ostenditur, sicut coram rege et nobis in synodo relecta fuit. Et tamen inde nullam quæstionem movere, vel contentionem conserere volui, nec de his,

C

angoris nebulam a mente mea sudario suæ magnæ benignitatis absterserunt, ut placidissima voluntate sequi me libeat quod monet Apostolus: Nihil per contentionem neque per inanem gloriam (Philip. 1, 3); et: Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes (Gal. v, 26); et quod item scriptum est: Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum (Levit. xix, 18); atque: totis medullis cordis Domino dicere: Exsultaverunt filiæ Judæ in omnibus judiciis tuis, Domine, et fiat pax in virtute Hierusalem, quæ virtus, ut Augustinus exponit (in psal. cxx1), charitas est, cui sancte civitati, videlicet sanctæ Ecclesiæ, dictum est: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI, 7). Intento mentis oculo, sollicitudine pia suspiciens quod de actione hujusmodi Leo dicit (epist. 91, episcopis per Cæsar. Mauritan.): ‹ Superest ut concordi obedientia salubres suscipiatis hortatus, et nihil per contentionem agentes, sed ad onne studium devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus serviatis, et in nullo patiamini pia canonum decreta violari. Quæ enim nunc certarum remisimus consideratione causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis, ne quod ad tempus pia lenitate concessimus, justa posthac ultione pleetamur, et reliqua.

CAPUT VI.

De eo quod dicebat Hincmarum degradarı debere. D Dictum est etiam mihi te plurimis solere dicere ut quoniam quæ in tua parochia ligasti, sine tuo consensu dissolvi, quin potius quæ contra regulas exor. dinasti, secundum regulas ordinavi, hoc agere et obtinere poteris, et ages et obtinebis, ut ego missam non cantem, et si ego illam cantavero, tu illam non cantabis. Ad quod tibi mitius responderem, nisi iratum fuisse Dominum contra Heli, qui filios suos lenius quam debuerit corripuerat (1 Reg. 3), legissem; et proinde hinc tibi, si tamen hoc dicis, respondeo quod de Moab scriptum est: Audivimus superbiam Moab superbus est valde, superbia ejus et arrogantia ejus plus quam fortitudo ejus (Isa. XVI, 6). Et si tu me degradare posse te minaris, arrogas tibi plus

quam possis; ac per hoc in hac causa superbia tua A ritis, et meum est ordinandum examinare, non

et arrogantia tua plus est quam fortitudo tua. Citius enim facere potes ut tu missam non cantes, quam facere ut ego degradatus fiam; imo hoc facere potes ut.tu missam non cantes, sed hoc facere non potes ut ego degrader. Non es enim mihi prælatus, sed velis nolis in ordinis dignitate subjectus, et de illorum societate in ordinis qualitate, quibus sacri canones non permittunt apud se celebrare concilia, et de quibus magna synodus Chalcedonensis dicit (can. 19): Decrevit sancta synodus secundum canones Patrum, bis in anno episcopos in idipsum in unaquaque provincia convenire, quo metropolitanus antistes probaverit, et corrigere singula, si quæ fortassis emerserint, et reliqua. Ego te ad synodum debeo convocare, tu me non potes ad synodum regulariter B provocare, et si ad synodum a me vocatus non veneris, aut dignam excusationem cum tractoria per comministrum tuum mihi directa, in qua impossibilitatis vel necessitatis tuæ causas ostendas, cur ad synodum non venisti, non miseris, ego te valeo et debeo judicare: tu pro hujusmodi vel pro alia causa, tua auctoritate me non prævales judicare. Et si accusandus fueris, aecusator tuus ad me primatem provinciæ de te accusationem debet deferre; nemo autem me apud te regulariter ad judicandum prævalet accusare. Non enim tuum est de me judicare, nec mihi judices dare, quia sicut scriptum est, minor a majore benedicitur (Hebr. vII, 7), ita et judicatur. Unde sacri canones et decreta apostolicæ sedis me

tuum. Tuum est autem cum aliis mecum ordinare episcopum, et litteris canonicis, quas ordinatus ab ordinatoribus suis jubetur accipere, post me in tuo loco subscribere: qui non debes ulli novæ rei, quæ ad generalem observantiam Domini sacerdotum pertinent, sine conscientia vel sententia mea subscribere. Tu juberis a sacris regulis, decreto vel relationi meæ, si præcepero tibi, salva fide subscribere, et non ego tuo decreto vel relationi subscribere debeo quia tu decreto, vel relationi cuicunque, vel cujuscunque, de his quæ ad parochiam tuam non pertinent, præter me non debes subscribere. Sed et nec de tua parochia, nisi de rebus et possessionibus quas cum notitia presbyterorum et diaconorum Ecclesiæ tuæ regere debes et dispensare, vel commutationibus earum cum cohibentia elericorum subseribere. De tuo judicio judicati vel judicandi ad me possunt, et si necessitas eis fuerit ad me provocare debent, non autem de meo judicio ad tuum judicium quis provocabit. Tu de rebus Ecclesiæ tuæ vendendis vel distrahendis me juberis consulere, ego de hujusmodi causa ad tuum consultum ire non jubeor. Si tu presbyterum, vel diaconem, vel alium quemcunque excommunicaveris, et patienter accipere nolueris ut per finitimos episcopos negotium discutiatur, et vel probetur sententia tua a plurimis vel emendetur, et tibi ante synodum non placuerit humaniorem pro eo ferre sententiam, congregatis provinciæ episcopis, una cum eis, si rationabile nobis visum fue

ad sequentis civitatis episcopi judicium iræ invitum Crit, possumus et debemus, etiam si nolueris, tuam

non patiuntur. Et si de meo quis judicio queritur, evidenter regulæ monstrant qualiter et a quibus debeat retractari. Ego vero tibi judices, aut consentire electos, aut a me etiam deputatos dare debeo, si causa poposcerit. Ego locum debeo et possum eligere, ubicunque mihi visum fuerit, in tota mea provincia ad synodum convocandam, vel ad ordinationem celebrandam, quo si te vocavero debes concurrere. Tuum non est locum ad synodum convocandam, vel ad ordinationem celebrandam, eligere, nec me quo tu decreveris evocare. Si in Rhemensi provincia præter meam sententiam quis fuerit a quibuscunque et quantiscunque provinciæ hujus episcopis factus episcopus, sicut mystica Nicæna synodus diffinivit (cap. 6), non oportet eum esse episcopum. Si autem, communi cæterorum decreto episcoporum rationabili et secundum regulam ecclesiasticam comprobato, tu aut alii duo tui complices tecum propter constitutiones proprias contradixeritis, mea cum pluribus ad ordinandum episcopum obtinebit sententia, et mihi non tibi firmitas eorum quæ geruntur, de ordinationibus vel aliis rebus ecclesiasticis in Rhemensi provincia tribuetur. In qua si fuerit defunctus episcopus, ego et non tu visitatorem ipsi viduate designabo Ecclesiæ, electionem cum decreto canonico præcipiam fieri, et si in partes se eligentium vota diviserint, meum et non tuum erit eligere, qui majoribus ad ordinandum studiis juvetur et me

D

immutare et alteram proferre sententiam.

Sed et illa non bene intelligis ut in tuis collectionibus potiusque compilationibus inveni, ut ego ad tuam parochiam nisi a te invitatus non veniam, et que corrigenda ibi sunt corrigam; et hunc pravæ intelligentiæ tuæ sensum, et plura sacrorum concilia canonum, et apostolicæ sedis decreta redarguunt, revincunt atque repellunt. Si causa in provincia mea orta fuerit, aut in concilio perfecto debet finiri (perfectum, inquit canon [conc. Antioch. can. 16], concilium illud est ubi interfuerit metropolitanus antistes), aut per episcopos judices, sive quos ego conquirentibus dedero, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint. Mihi sollicitudo totius provinciæ est commissa; propter quod ad me omnes undique ex tota provincia, qui negotia ecclesiastica videntur habere, debent concurrere, et ego illorum causas, sicut et de tua parochia, debeo regulariter diffinire. Tu autem contentus esse debes ut regas tuam parochiam juxta reverentiam singulis competentem, et providentiam geras omnis possessionis quæ sub tua est potestate, ita ut presbyteros et diaconos ordines, et non exordines, et singula, non autem provinciæ generalia, tuo judicio comprehendas. Nec tibi licet, si contra fratrem tuum aliquem episcopum litem habueris, ex alia provincia advocare episcopum cognitorem, nec etiam tibi licet pro terminando jurgio præter me ad alias convolare provincias. Sed si ne

B

cesse fuerit, pro meæ provinciæ ambiguitatis abso- A lari comitatu ascitus in aliam provinciam perrexisti ; latione, ego a vicina provincia judices, si decrevero, convocare prævaleo. Et si cum episcopo alterius provinciæ de causa contenderis, et in mea provincia causa conjacet finienda, ego debeo dare judices, qui eamdem causam regulariter finiant, nihil autem horum tui est pontificii. Ego de dubiis et obscuris rebus, de quibus certam diffinitionem non habemus, si forte emerserint, et de his quæ sine plurimorum judicio episcoporum finiri non possunt, cum coepiscopis provinciæ, inter quos annumeraris, debeo consilium quærere, qualiter ita finiantur, ut nec præceptis evangelicis contrarium nec decretis sanctorum inveniatur adversum (Leo, ep. 92). Tibi autem in causis quæ ad generalem observantiam pertinent, Domini sacerdotum, nihil præter me agere licet, quin nec vales implere. Si in causis dubiis vel obscuris aliquid dubitas, me debes interrogare; et si ego nesciero, ego apud alios, vel si necesse fuerit apud sedem apostolicam debeo requirere et tibi absolvere. Tu autem sine me de causis generalibus, nec etiam ad sedem apostolicam debes requirere, antequam studeas me inde consulere; et si pro causis propriis ubicunque longius cogente necessitate tibi fuerit ambulandum, a me secundum indictam a sanctis Patribus regulam petere licentiam debes, et ad quamlibet provinciam sine meis litteris regulariter proficisci vel mittere longius ad comitatum comministrum tuum non potes, nec me in aliquo postponere debes præsumere, excepto si contra me aliquid causæ non habueris, ut ob hoc apostolicæ sedis judicium regulariter expetas, sicut Sardicenses canones monstrant, et Innocentius ad Victricium, et Gregorius et cæteri Romani pontifices in decretis suis commemorant, atque leges imperatoriæ, quas ecclesiasticæ regulæ approbant, evidenter ostendunt. Ego pro hujusmodi negotio, nec tua licentia, nec litteris tuæ singularitatis indigeo. De his denique ex quibus certas et manifestas, atque inviolabiliter et irrefragabiliter sine ulla immutatione tenendas, secundum tramitem Scripturarum, sanctorum conciliorum et apostolicæ sedis habemus sententias, si contra eas feceris, non debeo exspectare provinciale vel generale concilium, vel coepiscororum nostrorum consultum sive consilium, sed statim secundum majorum et orthodoxorum Patrum sententias, ea corrigere debeo quæ contra eorum diffinitionem admiseris, quia, ut beatus monstrat Gelasius, in his non novæ constitutionis auctor, sed veteris constituti exsecutor existam.

CAPUT VII.

De eo quod sæculari consultu purgari quæsierit. Tu autem contra veteres constitutiones, non solum toties, ut præmisi, a provincia Rhemorum, sine licentia regulari, inordinato more, pro quibusdam negotiis sicut tibi visum fuerat deproperasti, sed et postea inde sine meo ac coepiscoporum nostrorum consultu sive consensu, non ecclesiastico sed sæcu

et si vim ab aliquo fuisti perpessus, ut ab ea irregulariter vel coactus exires, nihil apud me, sicut præcipiunt regulæ, inde questus fuisti, sed antequam scires quid ex eodem negotio acturus essem, vel quid obtinere valerem, sine mea conscientia, sicut et jam altera vice fecisti, reclamationem ad apostolicam sedem misisti, cum præcipiant regulæ (Greg., lib. vii, ind. 2, ep. 8): Ut nullus episcopus metropolitanum suum in aliquo præsumat postponere, excepto si contra eum aliquid causæ non habuerit, ut ob hoc sedis apostolicæ petat judicicium, quod per canones antiquorum Patrum est institutione permissum. Verum et priusquam inde responsum acciperes, relicto ecclesiastico, publico judicio, videlicet principalis potestatis reipublicæ præsidentis, de his quæ tibi illata fuerant purgari, ut quorumdam etiam sæcularium interventu ac rei proventu claruit expetisti: quia cum bis ad te missos et litteras miserim, et quidam tuorum tecum loquendi habuerint facultatem, et tecum locuti fuerint, nec meum vel coepiscoporum nostrorum expetisti auxilium, nec nostro voluisti uti consilio, sicut jam aliis vicibus egisti, quando pro te et verbis et scriptis apud domnum regem sategimus, et commotionem illius a te sine causa et irrationabiliter excitatam placavimus. Hinc autem ecclesiasticum expetere contempsisti judicium, et episcopali, sicut præcipiunt regulæ, uti noluisti consilio, neque ullam inde postea satisfactionem Ecclesiæ vel ecclesiasticis C regulis exhibuisti: sed ut scriptum est de ea quæ tergit os suum, et dicit: Non sum operata malum (Prov. xxx, 20), ita aut non intelligens, aut intelligere pervicacia tua dissimulans, hactenus in indomabili contumacia tua persistis; me quoque postposito, ac relictis provinciæ meæ communibus coepiscopis, scilicet meis ac tuis, in alia provincia, et aliarum provinciarum episcoporum inde uti consilio magis quam nostro contra regulas delegisti, cum ego in vicinitate loci ubi domnus rex immorabatur tunc fuerim, et quidam coepiscoporum nostrorum cum illo deguerint. Sicque sine mea ac coepiscoporum provinciæ meæ sententia ac conscientia, transiens secus locum in quo eram, adeo tibi proximum ut me videre posses si velles, quia te vidi, quando sine ulla necessitate, velocius quam episcopali gravitati conveniat, per inde transiens, irregulariter ad sedem tuam rediisti, antequam episcopali examini redderes rationem, qua de re a parochia tua, et Rhemensi provincia irregulariter aut voluntate abscesseris, aut de quacunque causa a quocunque reputatus vi abductus exstiteris. Ideo, inquit sanctus Gelasius (cap. 20), vocatur ad judicium certe quæcunque persona, ut aut fateatur objecta, aut convincatur objectis. Et Antiocheni canones: In conciliis, inquiunt, adsint omnes qui se læsos existimant, et synodi experiantur examen. › Debueras igitur de nova noviter causa, vel a te acta, vel tibi illata, expetere synodum, ut aut de

D

[ocr errors]

CAPUT VIII.

quacunque objectione aut de læsione synodi expe- A morem Ecclesiæ nostræ, cum fidei professione ac rireris examen; sed tu econtra, inconsulte rediens subscriptione professus fuisti, ac subscripsisti, te a sedem tuam, decreto contra sacros canones et obediturum regulariter privilegio metropolis sedis constituta sedis Romanæ pontificum subscripsisti, Rhemorum. Et si jurgium aliquod inter te et alium et ecclesiæ tuæ clericos subscribere fecisti. aliquem tam superioris quam inferioris ordinis foret, meo ac coepiscoporum nostrorum consilio ac judicio terminari debuerat, et de a te excommunicato in tua vel a tua parochia, si antea tibi non placeret, tua sponte vel finitimorum episcoporum consilio tuam immutare sententiam, meo ac coepiscoporum nostrorum consilio vel judicio confirmari vel immutari secundum regulas sacras debuerat. Quæ vero judicia de hujusmodi excessibus regulæ sacræ sententiis diffinitivis decernant, hic intentando ponere Nolumus exaggerare quæ gesta sunt, ne cogamur differo, quia sicut papa Simplicius dicit (epist. 16): judicare quæ justa sunt. ›

De epistolis papæ pro ejus reclamatione scriptis. Epistolas quoque, domno regi et mihi pro reclamatione tua a domno apostolico per missos tuos directas, non secundum domni papæ jussionem mihi, ut jussa illius exsequerer, dari fecisti, sed per aliarum et etiam longinquarum regionum archiepiscopos domno regi et mihi in parochia mea, in qua degebamus, dari obtinuisti, et cum domnus rex de his ex quibus eum ad sedem apostolicam accusasti, B sicut in domni apostolici epistola sibi directa invenit, apud me primatem Rhemorum provinciæ querelam deposuerit, quia contra rationem et veritatem, inconsulte atque irregulariter illum accusaveris, etiam post sibi a te præstitum sacramentum, cui accusatio tua dicitur obviare, sine meo vel coepiscoporum nostrorum consilio ac judicio, et in alia provincia, eidem principali potestati satisfactionis modum, sicut tunc vobis visum fuit, exhibere maluisti, cum notum sit quid sacræ regulæ de cujuslibet ordinis clerico dicant, qui sive de criminali, sive de civili causa, relicto ecclesiastico, publico se judicio purgari voluerit, vel qui pro terminando jurgio, relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Di Ecclesiam nutu divino gubernant, ad alias præsumunt convolare provincias. Quæ ignorare non poteras, quoniam quando te ad me reclamasti, quædam a Comno rege, sed et ab aliis quibusque, tibi illata, quid de eisdem tibi illatis, et ecclesiasticæ regulæ et jura publica dicant, sufficienter in scripto domno regi a me una cum venerabilibus coepiscopis nostris apud Pistas porrecto legisti, unde obtinuimus quod nobis visum fuit tibi tunc suffecisse. Nam et quando eadem principalis potestas, nec non et omnis præfectura totius regni sui, insolentia tua exigente, contra te fuere commote in Vermeria palatio, iterum inde scriptum quod legisti porrexi.

CAPUT IX.

De monacho a Laudunensi excommunicato. Sed et cum domnus rex monachum ac presbyterum quemdam inter suos religiosum ex venerabili monasterio S. Dionysii, ad monasterium in Lauduno situm, ad doctrinæ atque religionis institutionem, non autem ad irregularem prælationem accersiit, et inconsulte illum, pro animositate, quam contra regem habebas, excommunicasti, jussus a domno rege, adhibito mecum fratre et coepiscopo nostro Odone, te monui quatenus irrationabilem tuam mutares sententiam sed nihil apud te inde obtinere prævalui. Quapropter domnus rex misit alios episcopos, aliarum etiam regionum, ad te pro hac eadem causa, quorum monitis obedisti, ostendens quod metropoli tuæ obedire in me non digneris, qui secundum

C

D

CAPUT X.

De compilatione ex epistolis apostolica sedis in quaterniunculis missis, et de verbo promulgo, et capitulo Leonis papæ.

Hæc autem quæ nuper contra regulas sacras egisti, in subscriptione detestandi decreti, et in compilatione quarumdam sententiarum ex epistolis apostolicæ sedis pontificum, quam mihi, ut supra commemoravi, misisti, contra privilegium metropolis tuæ, volens illa adversum sancti Spiritus scita defendere, quæ tibi non licuit agere, silentio præterire non valeo. Attende igitur diligenter atque intelligenter, quid beatus Leo ad omnes episcopos per universas provincias constitutos dicat de ómnium decessorum suorum epistolis (epist. 1, in fine):

Omnia, inquiens, decretalia constituta, tam beatæ recordationis Innocentii quam omnium decessorum nostrorum, quæ de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis illa contempserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. » Adverte quoniam illa dicit observanda quæ a decessoribus suis de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis. Quapropter, quoniam de novo utre tuo adhuc grammaticæ artis mustum et ponderationes verborum ebulliunt, primo videamus de verbo promulgo, unde fit per conjugationis deductionem promulgatum, ex cujus plurali numero hic Leo posuit promulgata, quia etiam panni veteres quæsiti sunt quibus Jeremias suffultus, sanius ac suavius educeretur de lacu in quo missus fuerat (Jer. xxxvm), quia locutus fuit in nomine Domini, quærenda nobis est priscorum auctoritas et doctrina, quibus valeamus tutius expediri a circumposita nobis omnibus metropolitanis a te muscipula. Et ut certius credas quæ de hoc etiam verbo dicemus, revolve libros veterum, et illum nihilominus codicem quondam meum, a sobrino tuo Anselmo receptum, et tibi a me præstitum, sed postea sicut nec quosdam alios tibi a me commodatos obtentum, et invenies dixisse veteres promulgo, promo vulgo, sive primum in vulqus edo, et esse hoc verbum vromulgo, secundum

« VorigeDoorgaan »