Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nes Sardicenses immorans (can. 14, 15). Et semel A censis regulariter electum, cnm his qui convenerant, ac secundo litteris canonicis evocatus ad ordinationem episcopi in Ecclesia Cameracensi provincia Hostræ pastore destituta, unde apostolica sedes me suggerente non modice laboravit, nec ipse venisti, nec pro te vicariam personam, ut regulæ sacræ præcipiunt, ad me direxisti: unde Symmachus papa ad Eonium ex sacris canonibus promulgavit, ut si quilibet episcopus metropolitano pontifici juxta canonum diffinitionem vocatus, obtemperare noluerit, noverit succidendum se, quod non optamus, ecclesiastica disciplina. De persona autem pro te, cum tractoria et rationabili excusatione, si venire non potuisti dirigenda, sacri Nicæni canones dicunt (conc. Nic., c. 4): Quia episcopum convenit maxime quidem ab omnibus qui sunt in provincia epi- B scopis ordinari. Si autem hoc difficile fuerit, aut propter instantem necessitatem, aut propter itineris longitudinem, tribus tamen omnimodis in idipsum convenientibus, et absentibus quoque pari modo decernentibus, et per scripta consentientibus, tunc ordinatio celebretur : firmitas autem eorum quæ geruntur per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur episcopo. Et Antiocheni canones (conc. Antioch., c. 19), explanantes sententiam Nicani concilii, dicunt: Episcopus præter synodum et præsentiam metropolitani nullatenus ordinetur. Hoc autem modis omnibus coram posito, melius quidem est ut omnes simul adsint ejusdem provinciæ sacerdotes quos metropolitanus episcopus advocare debebit, et reliqua, quæ sicut et præcedentia Nicænis C concordant canonibus. » Et quoniam hunc conventum episcoporum Antiocheni canones, explanantes, ut diximus, sententiam Nicæni concilii, synodum vocant, et perfectum esse concilium dicunt, ubi interfuerit metropolitanus antistes, quo regulariter evocatus venire aut pro te personam consensum tuum deferentem mittere neglexisti, non te pertransire debet quia provinciæ Africa canones decreverunt (conc. Afr., cap. 43) Ut episcopus a primate suo vocatus ad synodum competenter occurrat : quod si non poQuerit occurrere, nisi rationem impedimenti sui apud suum primatem reddiderit, ecclesiæ suæ communione debere esse contentum.» (Ibid., can. 20.) ‹ Et qui non fuerit concors circa metropolitanam eccle- D siam, et circa sacerdotale concilium, sed inflatus et ab hoc consortio separatus putat propriæ plebi incubandum, et nonnunquam conventus ad concilium venire detrectat, circa hunc non tantum diœcesim non esse servandam, verum et de propria Ecclesia,

illi male faverit, omnimodo adnitendum ut etiam auctoritate publica rejiciatur, atque ab ipsa principali cathedra removeatur. Quia vero semel ac secundo, cæteris coepiscopis nostris ad ordinationem secundum sacras regulas convenientibus, et absentibus per scripta consentientibus, tu semel ac secundo regulariter convocatus, venire, vel regularem consensum tuum mittere detrectasti, secundum præfatos sacros canones, prædictum Ecclesiæ CameraPATROL, CXXVI.

vel per scripta consenserant, ordinavimus. ‹ Si, inquiunt (conc. Nic., c. 6), communi cunctorum decreto rationabili, et secundum regulam ecclesiasticam comprobato, duo aut. tres propter contentiones proprias contradicunt, obtineat sententia plurimorum ; › præsertim cum nec tuam contentionem audierimus, sicut nec consensionem habere meruimus. Unde, quia fratres nostros non modice scandalizasti, adhibito mecum fratre Hodone venerabili ecclesiæ Belvacensis episcopo, te corripiens dixi tibi quantum inde incurreris. Sed aliam recognitionem vel satisfactionem a te recipere non potui, ostendens quia hinc te regulæ non modice succenseant, nisi quod indignatione plenus respondisti: Non sumus adhuc inquiens ad hoc : et post hanc et alias correptiones, a me tibi litteris ac verbis adhibitas, in eadem contumacia permans.sti, et hactenus permanes, qua et ante parochianum meum Amalbertum contra regulas pro causa tibi illicita excommunicasti : scilicet quia uxor illius, quam in tua parochia legaliter obtinuit, et in meam parochiam adduxit, post plures annos quam illam habuit, per mandatum eum apud te accusavit, quod cum illa non posset concumbere, cum leges diffiniant: Ut neque accusator per alium accusare, neque reus per alium defendi potest, nisi ingratum libertum patronus accuset, aut rei absentia defendatur. › Et item : « Observare judices specialiter debent, ut in omnibus causis sententia quæ deliberata fuerit constitutis pariter partibus recitetur, ut ab his a quibus causa dicta est ad integrum quæ dicta fuerit sententia cognoscatur. › Et regulæ dicunt (conc. Afr., can. 96) Ut ad accusationem non admittantur quos leges publicæ non admittunt. » Et hanc quoque irrationabilem excommunicationem a te factam, etiam scriptum, contra rationem et auctoritatem, et non veritate subnixum, sed a te fabulose conscriptum, ostendit, quod mihi inde dedisti. Unde etiam tertio tibi suasi, ut sententiam tuam contra regulas prolatam immutares, decernente Antiocheno concilio (conc. Antioch., can., 13): ‹ Ut si episcopus, nullo vocante, inordinato more deproperet super aliquibus ordinationibus, et ecclesiasticis negotiis ad eum non pertinentibus componendis, irrita quidem que ab eo geruntur existant: ipse vero incompositi motus sui, et irrationabilis audacia subeat ultionem, ex hoc jam damnatus a sancto concilio. › Non enim metropolitanus eras, ut sollicitudo totius provinciæ ad te pertineret. Sed quod tibi honestum fuerat, et præcipiunt regulæ, obtinere non potui, donec placitum, te propter pacis charitatisque custodiam cohibente, in confinio parochiarum nostrarum condixi, quo quidam ex coepiscopis nostris, et multi ecclesiastici, et laicalis ordinis, ac nobiles, et mediocris conditionis viri convenerunt: ubi causa irrationabiliter et inhoneste a te acta, regulariter atque legaliter diffinita, non solum mihi, et aliis coepiscopis ac confratribus nostris, verum etiam permultis laicis morigeratis maximam verecundiam de tuis verbis vere10

cundosis, ac moribus incompositis, et clamoribus in- A missæ in eisdem scriptis direxi, de Evangelica vericonditis, contra bonum nomen quod Apostolus (I Tim. III) jubet habere episcopum incussisti. Quam turpis rei episcopo indecentem historiam, proh dolor! multis nimium cognitam, pudet me scribere.

CAPUT III.

De excommunicatione in aliorum episcoporum parochianos intentata.

.

Verum nec isti excessus tibi suffecerunt admittere, nisi etiam his alios superadderes. Quæ non ad tuam, quod absit, dannationem, si non tu ipse in contumacia perseverando exegeris, sed ad correctionem sicut et sequentia dico. Cum enim princeps apostolorum beatus Petrus dicat: Quæ est enim gra. tia, si peccantes et colaphizati suffertis? sed si benefacientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum B (1 Petr. 11, 20). Causa injuriarum tuarum, meos et aliorum primatum atque episcoporum diversarum provinciarum parochianos, non confessos, neque convictos de aliquo crimine in parochia tua vel alicubi admisso, sine meo vel eorum ad quorum curam pertinebant consensu, contra divinas et humanas leges anathematizare, et ab omni omnium Christianorum societate alienare præsumpsisti. Unde multos scandalizasti, et maximum scandalum non solum Ecclesiæ, sed et regi ac regno intulisti, cum lex prohibeat, Ut per alienam messem transiens falcem non mittas, sed manu spicas conteras et manduces (Deut. XXIII, 25). Falcem, inquit beatus Gregorius (lib. XII, epist. 32, ad interrog. 9 August.), judicii mittere non potes in ea segete, quæ alteri videtur esse commissa sed per effectum boni operis frumenta Dominica vitiorum suorum paleis spolia, et in Ecclesiæ corpus monendo et persuadendo, quasi mandendo converte. Leges etiam sæculi, quas probat Ecclesia, et sacri canones, atque decreta sanctæ sedis Romanæ pontificum, certa et fixa depromunt judicia de his qui adversus ea per contumaciam pertinaciter agunt, sicut egisti.

CAPUT IV.

C

De eo quod scripta contra se prolata incendi postulabat.
De aliis etiam, quæ mihi per supradictum venerabi-
lem archiepiscopum Wanilonem mandasti, scilicet
quoniam si scripta, quæ tibi et ecclesiæ tibi com-
missæ, de a te intentata excommunicatione tuæ pa- D
rochiæ transmisi, quæ ibidem tecum habebas, co-
ram aliis incenderem, et annullanda dicerem, me-
que contra rationem et auctoritatem fecisse profite-
rer, mecum pacem habere velles, meditatus cum
corde meo, satis apud me mirari non potui unde et
quomodo hæc tibi in sensum venerint, ut talia mihi
mandare posses. Nam diabolus loquens ad primos
parentes nostros, sed et ad Redemptorem ac Sal-
vatorem nostrum, non ex dejectione, sed ex prove-
ctus et sublimitatis avaritia eos tentavit. Tu super-
gressus, si dici fas est, diaboli malignitatem, oblitus
scriptum esse: Qui malignantur exterminabuntur
(Psal. xxxvi, 9), me stultissime nimis ex dejectione
tentasti, sciens quia quæ tibi et Ecclesiæ tibi com-

tate, et apostolica atque prophetica, necnon et ca. nonica auctoritate, sed et de apostolicæ sedis constitutione, sicut acceperat eadem sancta sedes beatorum apostolorum traditione, constant esse conscripta. Et sanctus Hieronymus, ex sanctarum Scripturarum auctoritate, comprobat quia ignoratio Scripturarum ignoratio Christi est. Et Apostolus, Si quis ignorat, ignorabitur. Profecto, inquit Gregorius, hi qui ea quae sunt Domini nesciunt, a Domino nesciuntur, et sanclarum Scripturarum traditores et incensores inter sacrilegos computari debere legimus. Si ergo illa, quæ de Evangelio, et apostolis, atque prophetis, nec non et sacris regulis Spiritu Dei conditis, sine admistione alicujus hæreseos yel schismatis conscripsi, videlicet mensuram tritici, a comburendis paleis et zizania puri, revera de horreo Dominico in tempore tibi, ac ecclesiæ tibi commissæ, et sollicitudini meæ subjectæ, prolata incenderem, et vera negarem, sine dubio Christum, qui in eis prænuntiatus et ostensus est, et per quæ Christum cognovimus, quique illa locutus est, me nosse et in eum credere, ac per hoc me Christianum negarem : et şi sacros canpues et decreta catholicæ Ecclesiæ incenderem et abdicarem, me procul dubio non solum ab episcopatu ipse dejicerem, verum et ab ecclesia catholica divisum et alienum, id est schismaticum et anathematizatum publicis et ecclesiasticis legibus efficerem, sicut sanctus Leo papa, scribens ad Leonem Augustum, etiam de se dicit (epist. 84): Si secundum Apostolum (Gal. 11, 18), inquit, quæ destruxi hæc ædifico, prævaricatorem me constituo, et eis me conditionibus ultionum subdo, quas non solum auctoritas beatæ memoriæ principis Martiani, sed etiam ego mea consensione firmavi. Quapropler, etsi me infirmum, ac fragilem atque imbecillem, ut revera sum, adeo æstimasti, ut minis vel promissionum blanditiis ad hæc agenda trahi vel invitari valerem, non tamen episcopus dubitare debueras, verum esse quod ab eo qui perficit in infirmitate virtutem, ore veridico promittitur: Dominus, inquit, dabit verbum evangelizantibus virtutem multam (Psal. LXVII, 12). Verumtamen quia sicut legimus: In discendo mora nulla est, ubi Spiritus sanctus doctor adest, ipso inspirante qui dicit: Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri (Luc. xx1, 15), non meo merito, sed gratia sua, dedit mihi Dominus subito recogitare, quia scriptum est: Tempus lacendi, et tempus loquendi (Eccle. 11, 7). Et quod prænoscens æquanimiter le portare non posse ab aliquo reprehendi vel argui, et non audens authenticæ Scripturæ verba mutare, ne me ipsius notes falsarium, ratione coactus, cum venia sacerdotalis reverentiæ dicam: Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis : et responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur (Prov. xxvi, 4, 5), distuli tibi quæ tunc poteram respondere. Et de his quæ mihi mandasti, tibi mox remandavi, ut

quoniam a confratribus nostris, quibus ea ostendisti, A exiguitatis meæ tuæ fraternitati dono, petens ut ipsa audieram te contra me, et contra eadem scripta quædam collegisse, et etiam cuidam scripto te subscripsisse, et a canonicis Ecclesiæ Laudunensis, et postea a presbyteris tuæ parochiæ, contra me et contra eadem scripta subscribi fecisse. Sed et te dicere, quia ipsa scripta, quæ ego tibi, et ecclesiæ Laudunensi, de præfata excommunicatione a te facta direxerám, membratim dissolvisse, et secundum sanctarum tramitem Scripturarum, traditionemque majorum, nullius esse auctoritatis vel rationis monstrasse: coram tantis et talibus de confratribus et coepiscopis nostris qui ibi aderant, quos et quantos tu eligeres, eadem scripta, quæ ego tibi et Laudunensi ecclesiæ pro ratione prædicta transmiseram, ostenderentur. Sed et tu ea quæ collegeras, verum B et illa quibus subscripseras, et subscribi feceras, nec non et illa per quæ scripta a me directa te dissolvisse dicebas, in medium nostri deportares, et legerentur per ordinem, et quidquid tunc ibi a præfatis fratribus et coepiscopis nostris juste et rationabiliter secundum sacram auctoritatem, et catholieæ fidei convenientiam, inventum et decretum, et inter nos conventum foret, voluntarie sequerer, et pacem, quam tecum in corde habebam, et exterius si velles eam tibi non denegarem, et a te mihi oblatam susciperem, et tibi dilectionem sinceram ut fratri et filio exhiberem. Ad quam meam responsionem tibi referendam, isdem venerabilis archiepiscopus Wenilo domnum Adventium gloriosum pontificem, qui una cum eo meam responsionem audierat, ire poposcit. Quod et isdem venerabilis episcopus libentissime egit, et post communem collocutionem vestram, detulit mihi ex tua parte venerabilis archiepiscopus Wenilo quosdam quaterniunculos, sibi a te in præsentia mea datos, et versibus ad domnum nostrum regem Carolum titulatos, et dixit mihi, te sibi respondisse, quoniam illa alia scripta quæ requirebam, te ibi non habere, et propterea illa mihi non mitteres. Ego autem ipsos quaterniunculos, ad mansionem nostram jam vesperi veniens, lectione citissima perlustravi : de quibus tibi in crastina, in schedula brevi respondi, quam tibi per præfatum venerabilem archiepiscopum Wenilonem transmisi, per quem mihi eosdem quaterniunculos miseras. Quos secundum auctoritatem ac morem, ut provincialis episcopus suo archiepiscopo facere debet et solet, offerre non voluisti, et velut quibusdam visum fuit dedignatus fuisti. Ego autem præfatam schedulam ideo per meipsum tibi non dandam, sed per cum, per quem mihi sæpe fatos quaterniunculos miseras, dirigendam necessario duxi, ne si de mea manu ipsam schedulam recipere refutares, malivolis, si forte aliqui aderant, plausus excitaretur, et benivolis qui plurimi aderant, dolor incuteretur. Exspectavi autem postea usque modo, ut mihi illa scripta, quæ tunc apud te non habere mandaveras, mitteres. Sed quoniam illa hactenus non misisti, dignum censui, ut a te mihi ea mitti reposcerem: et idcirco has litteras

scripta mihi per teipsum tribuas, et ne diutius differas: quatenus illis inspectis, salya fide et auctoritate, inde simul sequamur quod catholicæ et fra · ternæ paci atque dilectioni convenire dignoscitur, sequentes Apostolum dicentem: Pacem sequimini, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Joan. 1, 20). Ipse enim frater nosti dicere veritatem, quia omnis qui male agit odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus : qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta (Hebr. xu, 14). Propterea sicut, licet non regulariter, ostendisti mihi quæ collegisti ex apostolicæ sedis pontificum epistolis, unde tibi succincle respondi, si necesse foret latius responsurus, ostende etiam scriptum cui subscripsisti, et subscribi fecisti, sed et illa per quæ te dissolvisse dicis scripta a me tibi et ecclesiæ tuæ directa, ut manifestum sit, cum ad lucem venerint, si in Deo sint facta. Ego autem quæ tibi et ecclesiæ tibi commissæ scripsi de præfata excommunicatione a te facta, primum quidem ad te illa direxi, quæ non ex me illa scripsi, sciens dictum : Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit (Joan. vii, 18); per me autem, ex evangelica veritate, et apostolica atque prophetica auctoritate, sed et apostolicæ sedis, et sanctorum conciliorum constitutionibus, illa scripta et a me tibi et ecclesiæ tibi commissæ directa non denego, sciens dictum a Domino : Tu autem audiens nuntiabis eis ex me (Ezech. XXXIII, 7). Eapropter justitiam ejus non abscondi in corde meo, veritatem ejus et salutare suum dixi (Psal. xxxix, 11). Non abscondi misericordiam ejus, et veritatem ejus a concilio multo, ut non elonget a me miserationes suas, sed misericordia et veritas ejus suscipiant me. Sed quia ut homo, et in multis divini sensus ignarus, errare possum, quod in hac causa me adhuc fecisse non concredo, si mihi rationem et auctoritatem ostenderis secundum sanctarum Scripturarum tramitem, traditionemque catholicorum Patrum, quam hinc debeam sequi, debitum assensum præbere non abnuo,qui etiam a minoribus meis corrigi, et eorum bene dicta sequi non renuo : quia sæpe juniori Dominus revelat quod melius est, et, Apostolus dicit: Si alii revelatum fuerit sedenti, prior taD ceat (I Cor. xiv, 30). Venerandum quippe, ac cum omni devotione imitandum teneo, quod beatum Gregorium dixisse lego (lib. vn, ind. 11, epist. 2):

C

Ego, inquit, et minores meos, quos ab illicitis prohibeo, in bono imitari paratus sum. Stultus est enim, qui in eo se primum existimat, ut bona quæ viderit discere contemnat. ›

CAPUT V.

De duobus Hincmari judiciis, quæ a sede apostolica rescissa dicebat.

Denique dictum est mihi, quoniam apud plurimos glorieris, quia mihi potes resistere, et me audes contemnere, sicut de juvene jactantiæ vento repleto

[ocr errors]

legitur, qui Ephesi domum Dianæ incendit, et inter- A postulaverit in medium proferendas; velut item rogatus cur hoc egerit, respondit, ut quia bonis non scriptum est: Sicut spina in manu temulenti, ita in poterat, vel malis innotesceret. Et ad hanc gloria- ore stulti parabola (Prov. xxvi, 9): quia temulentus tionem tuam respondeo tibi ex verbis Apostoli: fra- spinam in manu gestans prius seipsum vulnerat, ita ter, non bona gloriatio tua (I Cor. v, 6). Quid enim, et tu, si hæc dicis, non me tantum, sed et plurimos quantum sibi a potentia superna permittitur, non plurimarum provinciarum episcopos, imo et teipsum, potest homo temporali potestate suffultus, qui quod non denegas, quia et denegare non potes, comDeum non timet, et hominem non reveretur? Nam participem in omnibus judicio nostro mendaciter et nos aliquid possumus, sed utinam semper in Deo impetis, non videns quo te laqueo strangules, quopossimus qui nos confortat. Et quoniam non est niam judicium nostrum a majoris auctoritatis judice potestas nisi a Deo, discernendum est in potestate, immutari, non autem aliter cassari canonice potequid nobis Deus concedat propitius, et quid permitrat, si contra regulas inimico animo, vel aliqua cutat iratus, ut concessa cum timore et tremore humipiditate aut gratia, depravatum nobiscum te judiliter exsequamur, et permissa in nostri perniciem casse confiteris, decernente Africano concilio (can. non abutamur, et qui gloriatur in potestate, in Do91) de episcopo, qui se dixerit mentiendo eos commino sicut et in aliis glorietur, atque juxta dictum B municasse, quos, eo sciente, non communicasse consapientis (Boet., de Cons. phil., lib. 11, met. 5):

Qui se volet esse potentem, Animos domet ille feroces ;

quia beati mites quoniam ipsi possidebunt terram æternæ scilicet hæreditatis. Si enim gloriaris quia mihi potes resistere, time quia in quo mihi contra regulas sacras resistis, Dei ordinationi resistis, qui per sacros canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, me tibi præposuit, et te mihi supposuit. Et si gloriaris quia me audes contemnere, time, quoniam illum, qui suo vitio factus est ut nullum timeret, et specialiter in illo filio perditionis qui antichristus dicitur operabitur imitaris, et nunc, inquit Joannes apostolus, antichristi multi sunt (I Joan. 11, 18); et ut item scriptum est : Imitantur illum qui sunt ex parte ipsius ¡Sap. 11, 25). Unde si gloriaris quia contra me tumes, meque tumendo contemnis, ac per hoc Dei ordinationi resistis, quoniam humilibus, quibus Deus dat gratiam, et pro veritate loquentibus, et his qui contra veritatem se erigunt resistentibus, aperitur cœlum, vel occulta nobis vel manifesta divina operatione, sicut de beato Stephano legimus (Act. 7): Superbis autem, quibus Deus resistit, et Dei ordinationi resistentibus, contraque majores suos tumentibus, vel occulta nobis vel manifesta divina operatione infernus aperitur, sicut de Chore, Dathan et Abiron legimus (Num. 16), quos dehiscente sub pedibus eorum terra infernus absorbuit. Dementia quoque tua, sic enim vocatur a plurimis, per ora multorum volitat, dicentium te quasi mente captum disseminare, quoniam si de aliqua causa te in synodo compellavero, si visum tibi non fuerit, mihi non respondebis, pro eo quod jam duo mea judicia a sede apostolica sint cassata. Unde tibi breviter, potius significando, quam plenam rationem reddendo, censui respondere, donec aut ipse mihi hoc dicas in synodo, aut quod nudo sermone diceris susurrare, alligatum scripto deliberes, quod non æstimo, intimare (nam, ut Scriptura dicit: Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus [Prov. XIX, 29]), habeo hinc paratas judiciales sententias, malleorum vice cordiæ tuæ stultitiam percutientes, si ratio

C

D

stiterit, etiam episcopatum amittat.

Quia vero apud se humilis et discretus, sciens scriptum Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccle. 1, 7), gloriatur in Domino, dicens: Dedit mihi Dominus linguam eruditam, ut sciam in tempore proferre sermonem, succincte tibi respondeo, quia nostrum judicium, per regulas exsecutum, sedes apostolica non cassavit: sed Rothado, qui ad eam fecit confugium, humiliter poscenti (quoniam legati nostri, qui causam ejus examinavimus, cum litteris, sicut præcipiunt canones, prius non venerunt clusas transire prohibiti, quam ab eo, sed et ab aliis plurimis, suggestionem inde susciperet), sicut suo sapientissimo consilio judicavit, solatii benignitatem impendit. Quoniam universæ, inquit Leo papa, viæ Domini misericordia et veritas, cogimur secundum sedis apostolicæ pietatem, ita nostram temperare sententiam, ut trutinato pondere delictorum, quæ constant non unius esse mensuræ, quædam diffiniamus utcunque toleranda, quædam vero penitus amputanda: et remissio peccati non dat licen tiam delinquendi, nec quod potuit aliqua ratione concedi, amplius patiemur impune committi. Et . nostra unanimitas, ut par est et regulæ præcipiunt, venerabiliter ac humiliter præcellentis auctoritatis decretum apostolicæ sedis (cui, ut Innocentius scribit, in omnibus causis debet reverentia custodiri, et ad quam de majoribus causis, si fuerint in medium devolutæ, sicut synodus statuit, et vetus consuetudo exigit, post judicium episcopale debet referri, sicut et scribentes, Bonifacius ad Gallicanos, et Leo ad Anastasium, et ad Mauros episcopos, decreverunt), sine ulla contentione vel resultatione suscepit, quoniam sic et synodus statuit, et vetus consuetudo exigit. Quoniam quidem sacra et mystica Nicæna synodus, cui cessit in decretis synodalibus omnis antiquitas, et quam in fidei diffinitione, vel legum latione, convellere non præsumpsit catholica ulla posteritas, suggerente sibi sancto Spiritu censuit (can. 6), Ut secundum antiquam consuetudinem, Alexandrinus episcopus suorum omnium habeat potestatem, quia et episcopo Romano parilis mos est. Similiter et apud Antiochiam cæterasque provincias suis privi

[ocr errors]

legia serventur Ecclesiis. Et inde sequentes sancti A si necesse illi fuerit, apostolicam beati Petri sedem

canones, et in decretis suis Romanæ sedis pontifices promulgaverunt (Cœlest., ep. 2, c. 4; Bonif., ep. 3; conc. Carthag., c. 19; Bonif., ep. 2; Innoc., ep. decret., c. 10): ‹ Ut unaquæque provincia suo metropolitano contenta sit, nec usurpationi locus alicui sacerdoti in alterius concedatur injuria. Sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus, alter in alterius provincia nihil præsumat, sed metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. Et quisquis episcoporum accusatur, ad primatem provinciæ ipsius accusationem deferat accusator, et accusatus die statuta litteris regulariter evocatus, præsens si confidit ad objecta respondeat. Sed et si quæ causæ vel contentiones inter clericos tam superioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortæ, congregatis ejusdem provinciæ episcopis, jurgium terminetur: nec alicui liceat, relictis his sacerdotibus, qui in eadem provincia Dei Ecclesiam nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias. ›

[ocr errors]

B

C

Eodem sancto Spiritu inspirante, quo et præmissa diversis oribus diversisque temporibus decreta sunt, venerandum Sardicense concilium statuit (conc. Sardic., cap. 3): Ut si in aliqua provincia aliquis episcopus contra fratrem suum episcopum litem habuerit, ne unus e duobus ex alia provincia advocet episcopum cognitorem. Quod si aliquis episcopus judicatus fuerit in aliqua causa, et putat se bonam causam habere ut iterum concilium renovetur, sancti Petri apostoli (cui ob robur solidissimæ fidei Christus petra a se nomen Petri indidit, dicens: Tu es Petrus, et super hanc petram, scilicet rectae fidei, quam Patre tibi revelante confessus es, ædificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni cœlorum [Matth. XVI, 18, 19]; et: Tu aliquando conversus confirma fratres tuos [Luc. XXII, 32], videlicet Pasce oves meas [Joan. xx1, 26], memoriam honorari constituit, Ut scribatur (conc. Sardic., can. 3, 4) ab his qui causam examinarunt Romano episcopo, et si judicaverit renovandum esse judicium, renovetur et det judices; si autem probaverit talem esse causam, ut non refricentur quæ acta sunt, quæ decreverit confirmata erunt. Et cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum judicio, qui in vicinis locis D commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma, alter episcopus in ejusdem cathedra, post appellationem ejus qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in judicio episcopi Romani determinata. Justum namque ac ratione plenissimum Sardicense vidit concilium, ut quia secundum sacros Nicænos canones, unaquæque provincia suo metropolitano debet esse contenta, nec usurpationi locus alicui sacerdoti in alterius conceditur injuria, neque ut alter in alterius provincia quiddam præsumat, sed unaquæque provincia metropolitani sui in omnibus rebus ordinationem semper exspectet, ne judicatus in provinciali judicio quilibet innocens damnetur episcopus,

appellet, et cum appellatione sua ad successorem illius confugiat, ut ipse, de provincialium metropolitanarum sedium at ve episcoporum judiciis, misericors et justum decernat judicium, quia in illius primatu ipse beatus Petrus cunctorum onera portat, cujus principatus auctoritate mediator Dei et hominum homo Christus Jesus sedem Romanam super omnes sedes sublimavit, Alexandrinam decoravit, Antiochenam confirmavit, et per cæteras provincias privilegia suis Ecclesiis conservari ac corroborari decrevit. Ordinem autem exsequendi judicii de appellante episcopo idem concilium explanat dicens : Placuit ut si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo eum dejecerint, si appellaverit qui dejectus est, et confugerit ad episcopum Romanæ Ecclesiæ, et voluerit se audiri, si justum putaverit ut renovetur examen, scribere his episcopis dignetur qui in finitima et propinqua provincia surt, ut ipsi diligenter omnino requirant, et juxta fidem veritatis diffiniant. Quod si is qui rogat causam suam audiri iterum, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi quid velit, et quid æstimet; et si decreverit mittendos esse qui præsentes cum episcopis judicent, habentes ejus auctoritatem a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit episcopos sufficere, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio judicaverit. ›

Lege epistolam ipsius Sardicensis concilii ad omnes usquam episcopos, et invenies hoc modo Athanasium Alexandrinum, et Paulum Constantinopolitanum, sed et alios apostolicæ sedis auctoritate in eadem synodo absolutos ac restitutos. Lege decretalem epistolam Leonis ad episcopos per Casariensem Mauritaniam constitutos (epist. 91), et invenies Lupicinum, secundum hujus synodi tenorem, in provincia jussum audiri, cum ratione reddita quare communionem ante auditionem meruerat. Et non præjudicatis apostolicæ sedis statutis, nec prædecessorum suorum suisque decretis, Donatum Salicinensem conversum directo fidei libello gregi Dorepreminico præsedisse. Maximum etiam, ex laico hensibiliter ordinatum, similiter dato libello, ab episcopali, quam quoquomodo adeptus fuerat, dignitate non repelli. Aggari denique et Tiberiani causam, qui per tumultus et seditiones dicebantur ordinati, provincialium episcoporum judicio commissam fuisse et ad apostolicam sedem statuta referenda præceptum fuisse invenies, et si quæ causæ emerserint, quæ ad statum Ecclesiarum, et ad concordiam pertineant sacerdotum, in provincia sub timore Domini ventilari, et de compositis ac componendis omnibus ad sedem apostolicam plenissimam relationem mitti, ut ea quæ juxta ecclesiasticum morem juste et rationabiliter fuerint diffinita, ipsius sententia roborentur. Sed et de altero Maximo a sancto Bonifacio

« VorigeDoorgaan »