Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

TITULATIO METRICA

COMPILATIONIS

Hincmari Laudunensis episcopi ad domnum Carolum regem ficta.

Iste pitatiolus plane depromit et apte,

Sedem appellandam libere apostolicam, Quin appellantem haud vinclis artarier ullis, Responsum a vincto rite nec exigier. Archique pontifici distinguit jusque modumque Cum compræsulibus ceu teneat sobrius. Sitque pio regi Carolo pax, vita, potestas,

Qui probus hæc cernens præ probitate probet Cui si surripitur humanis nisibus ullis,

Cassando reicit, res ubi certa redit.
Sic sua mens adeo veri defervet amore

Recte frustrandum ne sinat esse ratum.
Nanque animum servat mitis sapientia fortem,
Pre cunctis proprie quem redimit pietas.
O quam rex felix, virtutum fortis amator,

Tam bene quem superat sola boni pietas !
At te, Christe, Deum noscens dum diligit ultro,
Quæ spernis spernit, quæ statuis statuit,

Se tibi committens in te tua verba veretur,
Nunc et in æternum tuque tuere tuum
RESPONSIO.

Hoc tibi de titulo, juvenis Hincmare sacerdos,
Respondere mihi convenit arte pari.

Ne tibi sis sapiens multum, quod cæcat homonem,
Collige de veris hæc tua ficta fore,
Sicut et ipsa tui primordia carminis esse
Clare demonstrant degeneri genere.
Namque pitatiolum neutro dixere priores,
Et caput hoc languens cætera fluxa docet.
Quæ compilasti vario pro tempore et actu
Condita de verbis sedis apostolicæ,
Conciliis certis præponens talia sensu,

Cui bonus interpres Spiritus almus abest
Cor fugiens fictum, quod disciplina salubris

Non regit, atque simul quæ tua vota vomunt.
Congruit unde tibi sapiens quod dixerat olim,
Non tenuem sensum venter obesus habet.
Et mens inflato sensu distenta videre

Noxia gesta nequit, quæ tamen ipsa gerit.
Hinc alios gestit semper clamare nocentes,
Seque putat mundam, si nitidos maculat.
At cor contritum, Domino placabile munus,
Dat mala cuncta sibi, dat bona cuncta Deo.
Tu, fugiens culpam, culpam nihilominus addis,
Innocuos carpens conscius unde tibi.
Moribus et factis turgens, ut corpore, corde,
Motibus atque nimis diceris ore levis.
Viscera qui matris, dum te gestaret in alvo,
Rumpere non quisti, nunc laniare cupis.
Parta pie suboles, donorum oblita parentis,
Quæ te nutritam fecit honore sacram.
Non rex, ut dicis, surreptus nisibus ullis,
De te rejecit quæ bene nota tenet.

A Sæpius expertus quam sit laudatio fixa

B

Hæc tua, quæ variat tempore et ore simul. Sed prudens animo pariter non omnia profert, Qui discreta tenet tempora mente sua. Et pardi pellem noscens te linquere nolle, Sustinet ut propriis casibus ipse ruas. Congeris et quædam tibimet quæ valde resistunt, Teque magis pungunt, quæ tibi grata putas. Multa quidem ex studiis a te dimissa videntur, Quæ quia contemnis, fraude doloque taces. Inpurus quædam falsasti, immittere mendas Non veritus, quoniam non tibi pura placent. Nam sacra depromunt canonum decreta patenter, Juraque confirmant sedis apostolicæ, Metropolitanum curam regionis habere,

Ut præsit sollers ore manuque sagax,

Ad quem concurrant quæcunque negotia juris
Cuncti poscentes, præminet ipse quidem.
Regmine sub cujus constat provincia tota,

Ut sanctis semper legibus aptet eam.
Rebus in obscuris, dubiis quoque, certa requirat,
Consilio fratrum sicque tenenda legat.

Quæ scriptura tamen, sanctorum et dicta, perennes Leges duxerunt nulla molesta ferant. Cui quia subjicitur regionis episcopus o:nnis, Sit humilis humili, sit rigidus rigidis. Corde manens mitis, zelo sit fervidus, atque Sollicitus servet quæ canones statuunt; Etates, causas, personas, tempus, et actus, Et loca discernens, penset agenda simul : C Hlius in cunctis semper moderamina fratres Exspectent, sicut regula sancta docet. Ut pater et fratres charitatis nexibus unum In Christo facti, schismata nulla fient. Angelicæ sortes cœlo nam culmine præstant, Suppositis aliis ordine composito, Unde sacerdotum constat distinctio certa, Et mundi populos ordo regit varius. Plurima membra tuo gestas in corpore toto, Quæ servire vides officiis propriis. Quapropter sensus pompa fallente superbos Deprime sub Domini jussibus almificis, Cujus non metuis postponere dicta tremenda, Insuper ipsa tumens evacuare cupis, Idque procul dubio nequam tibi spiritus omne D Suggerit, et semper quæ sua sunt adhibet. Qui rex est horum, quos cæca superbia vincit, Cujus sunt facti sponte sua geniti. Denique quod dicis depromptum rite vei apte, Sedem appellandam libere apostolicam : Quis hæc ignorat quæ tu te nosse fateris?

Aut tibi sunt soli cognita quæque Dei? Nempe sacri canones, nec non et Romula dicta, Ac leges clamant, omnibus atque liquet, Qualiter, et quando, atque ubi, quis quoque, de quibus

[ipsam

Appellet sedem non levitate vaga, Et quis, proque quibus sedem appellaverit illam, Vinciri nullo debeat ab homine.

A

E quis, proque quibus, propriis nudatus ad ulla

Non del responsum, cum fuerit monitus,
Indicat ipsa tibi manifeste regula sancta,
Qualiter his fieri debitus ordo queat.

Si leges scires, canonum quas trames honorat,
Perspicue nosses quæ bene cuncta patent,
Et tu conspiceres, nisi magna albugine plenus
Mulceret visus, hæc tibi nota fore.
Quæ tibi dum tribuis, jactas et scire superbe,
Cordis inest oculo nox tenebrosa tuo.
Hinc etenim Domino panes offerre vetaris,
Tangere quin etiam jura ministerii.
Hanc auctore geris lapso de luce superbo,
Qui sublime quidem letifer omne videt.
Hic te mirari monitat quod perficis ipse,

Quod non est mirum, sed potius miserum,
Ac detestandum veri ratione tenoris,

Non attestandum prorsus ut illicitum.
Propter hoc autem tantum clamare videris
Securos aditus sedis apostolicæ,

Ut quod valde libet valeas patrare licenter :
Non tamen omne licet, quod tibi forte libet.
At magis id certas, quia non vis ipse subesse
Ulli, ceu poscit regula justitiæ.
Hinc imitans illum, qui nulli sponte subesse
Gestivit, labens per mala quæque miser,
Qui vitio proprio talis jam factus habetur,

Ut nullum timeat, nec mala post metuat. Hunc et in hoc sequeris, dum non resipiscere quid[quam

A prave cœptis vel tibi sero placet,
Sicut et ipse nequit, postquam super omnia sese
Extulit, et misere primus ad ima ruit.
Sed si forte animos vincas ad cuncta protervos,
A quibus ex studio valde tenere tuo,
Confestim poteris secure vera tenere,

A quibus et nolens vinceris ipse modo.
Utque duplex animo, inconstans per cuncta viando,
Lingua assentantis regia corda linis.
Quem contemnendo nosti te lædere crebro,
Non parens dicto legis apostolicæ,
Quod demum sancti canones, seu publica jura,
Et quod hinc sedes sancit apostolica.
Scilicet ut subsit quævis provincia sedi
Metropolitanæ semper ubique suæ.

Si vis, si non vis, firmum constabit in ævum,
Sic vere sanctus Spiritus instituit,

Ut tibi conscripta in parvo diplomate misi
Rhemorum præsul metropolita tuus:
Quæ mundus totus sequitur, veneratur, honorat,
Et reprobare nequis, si male forte velis
Versibus inversis, juvenis Hincmare sacerdos,
Reddita sume tuis fontibus hausta sacris.
In sinibus propriis capiens hinc septupla, vates
Ut poscit justi de manibus Domini.

B

C

D

HINCMARUS

S. METROPOLIS ECCLESIAE RHEMORUM EPISCOPUS

Hincmaro Laudunensi coepiscopo nostro
SALUTEM.

PREFATIO.

Nuper, quando transacto tempore, sicut tibi et aliis multis est cognitum, apud Gundulfi villam in obsequio domni nostri regis cum plurimis archiepiscopis et episcopis, ac cæteris fidelibus suis fuimus, quia me, sicut alii tui priores ordine, et potiores ordinis dignitate, ac seniores ætate, consacerdotes nostri et venerabiles archiepiscopi atque episcopi fecerunt, et te specialius oportuerat facere, exiguitatem meam adire mihique pacis osculum dare noluisti, nec etiam ullum verbum mecum loqui dignatus fuisti, non dicam magnum, sed miserum multis spectaculum præbuisti. Quare de re, sicut mihi dixit, venerabilis archiepiscopus Wenilo tecum locutus, interrogavit te cur mecum debitam pacem non haberes, et debitam obsequii venerationem impendere detrectares. Unde a te responsum accepit, quoniam si scripta quæ tibi et Ecclesiæ tibi commissæ de a te intentata excommunicatione tuæ parochia transmiseram, quæ ibidem tecum habebas, coram aliis incenderem, et annulanda dicerem, meque contra rationem fecisse profiterer, !unc mecum pacem habere velles. Dixit etiam te mihi mandasse, quia quod de illa excommunicatione fecisti, ego tibi insinuavi. Habes enim quamdam villam in mea parochia, et quia homines ejusdem villæ rogasti ad illam ecclesiam dare illorum decimam, ad quam eam dare debebant, excommunicaverim illos, et habebas imbreviatos quot infantes sine baptismate, et quot homines sine communione inde obierint, quæ mihi in publicum objicere nolles, ne postea tibi improperaren, quod si alia mala de me scires, illa etiam diceres. Unde tibi statim per eum remandavi, quia et inde, et de quibuscunque velles, quæ tibi viderentur objiceres, sed de hac causa verum non diceres. Habeo enim scriptum perverse a te collectum, et perversius quæ collegisti interpretata, quod per manus Hadulfi archipresbyteri tui accepi: sed et gesta, quæ de ipsa ecclesia tu egisti, et qualiter et quæ inde ego egi, vera narratione conscripta, et quandocunque velles, aut cum quibusdam fratribus et consacerdotibus nostris, aut si velles in synodo tibi ostenderem. Tacite autem in hac confessione tua, qua dixisti, quia quod de illa excommunicatione fecisti ego tibi insinuavi, tria consideravi.

Primum quidem, quoniam si ratio inter te et clericos Laudunensis Ecclesia agitanda foret, de petitione ex causis in ea continentibus ab eisdem mihi porrecta, utrum esset an non veritate subnixa, nullam quæstionem deberet recipere, postquam tuæx confessionis attestatione firmatur. Aliud vero, quia silentio suppressis bonis, quæ tibi insinuavi atque insinuari feci, imputando mihi quod male tibi de hac excommunicatione quam perpetrasti insinuaverim

Sane hi qui crimina sua in quæstione confessi sunt, de aliis si dicere voluerint, a judice non credantur: quia jure et legibus constitutum est, ut spontanea professione reus reum non faciat, neque illi de altero credatur, qui se criminosum esse confessus est. Et item (ibid., lib. x11): Non credendum est contra alios eorum confessioni, qui in criminibus accusantur, nisi se prius probaverint innocentes quia periculosa est, et admitti non debet, rei adversum quemcunque professio. Et canones dicunt (conc. Afr. can. 96, 97): Ut ad accusationem non admittantur, quos ad accusanda publica crimina leges publicæ non admittunt. Et quotiescunque clericis ab accusatoribus multa crimina objiciuntur, et unum ex ipsis, de quo prius egerit, probare non

reum te confessus es, quia scienter male fecisti, ac A per hoc, secundum decreta Hilari papæ, tuum contra regulas factum deberes ipse dissolvere, quod si nolles, auctoritas metropolitana illud deberet annihilare. Tertium, quia ut tecum me posses illaqueare, si forte, ut assolet improvise menti accidere, tibi statim hæc falsa de me rejiciendo imparatus et ira commotus non responderem, et te jactitare valeres me in aliquo inde concredidisse, voluntarie tibi de tali confessione laqueum studuisti injicere, et pro bonis mala retribuens, non ut quondam proditorum primicerius, simulando pacem osculo quain non habebas in pectore, sed exerto linguæ gladio me aperte ac impudenter decrevisti impetere, et quasi me qualicunque patrono ac benefactore atque ordinatore tuo tradito, talis confessionis de tantis B valuerit, ad cætera jam non admittatur. Et item

impietatibus laqueo te suspendere. Sed benedictus Dominus, qui secundum promissionem suam, qua dixit: A flagello linguæ absconderis (Job v, 21), liberando animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa, adjuvit me, et consolatus est me, mox telum falsitatis scuto veritatis respondendo rejeci. Quæ animi dolore compunctus, non amaritudinis livore stimulatus dico, sciens capiti ac salvatori nostro mendaciter multa fuisse objecta, sed et productos adversus eum falsos testes fuisse. Nam et Romanæ sedis pontificibus Damaso, Sixto, et Leoni tertio, verum et aliarum insignium ecclesiarum præsulibus, Athanasio scilicet Alexandrino, Joanni Constantinopolitano, Cæciliano Carthaginensi, sanctitate fidei et operationis atque scientiæ doctrina præclaris, necnon et quamplurimis aliis venerandis episcopis, ab hominibus invidis, et eorum locum ac bonæ opinionis famam obtinere volentibus, sed non habere meritum illorum studentious, mortalia et nefaria crimina falso impacta, et usque ad ecclesiastica judicia et cognitionem publicam fuisse perducta legimus. Sunt enim hujusmodi vipereæ nequitia homines, qui licet prius eorum mentes propria rodat invidia, in hoc tamen suas tegere posse iniquitates putant, si alios infamia mo lo quolibet maculare curaverint; quorum criminationes iidem viri sancti patientissime toleraverunt, et constantissime adjuvante Domino revicerunt. Et horum, sicut scriptum est (Hebr. xi, 7), intuens exitum conversationis, fidem mihi necesse est imitari; et usu compertus, et de te in me prorsus expertus, quia phreneticus sæpe nulli majorem alapam dare solet, quam ipsi medico qui eum curare volet.

Sed et multum miratus sum, ubi sensum tuum habuisti, quando de tante auctoritatis et sapientiæ atque religionis viro, sicut domnus est Wenilo, dixisti, et ad plurimorum episcoporum notitiam pervenire fecisti, quod si in judicio regulari dixeris probare non poteris, præsertim te reum de hoc ipso confessus, et confitendo te talia egisse, quæ etsi non confitereris, perpetrasse negare non posses, teipsum illaqueasse videre non potuisti: cain leges quas probat Ecclesia dicant (Cod. Th., de Accusat. lib. xix):

canones dicunt (conc. Carthag. can. 18): ‹ Ut ordinandis episcopis, vel clericis, prius ob ordinatoribus suis placita conciliorum auribus eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta concilii fecisse pœniteant. Quæ a me tibi ordinando inculcata sunt : inter quæ habentur et illa quibus et in hac illicita excommunicatione, et in contemptu obediendi, non solum semel et secundo, sed et tertio, ex Scripturis et regulis sacris conscriptis admonitus ut eam corrigeres, obviasti, cum scriptum sit: Melior est obedientia quam victimæ, et ausculture magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatria nolle acquiescere (I Reg. xv, 22). Sed et tu, coram CRhemensi Ecclesia, in qua nutritus fuisti, et coram

D

Ecclesia Laudunensi tibi committenda, sed et coram episcopis qui adfuerunt, et coram legatis eorum episcoporum qui corporali præsentia defuerunt, post fidei confessionem, ea quæ tibi inculcata erant, et specialiter de obedientia tuæ metropoli atque tuo metropolitano regulariter exhibenda, te observaturum manu propria confirmasti : et quando tibi librum sacrorum canonum, et regulam pastoralem beati Gregorii, coram altare sanctæ Mariæ, in præsentia omn.um qui adfuerunt, in manum misi, obtestans ut ita, quantu:n tibi Deus scire et posse daret, servares in vivendo, docendo, et judicando, sicut ibidem descriptum erat, et ipsos libros, sub testimonio divino et prædictæ fidelium Ecclesiæ susceptos, te ita observaturum consensione tua confirmasti. Unde sacri canones dicunt (conc. Carth. 11, cap. 15): ‹ Si quis contra suam professionem, vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore privabit. Et sanctus Leo papa ad Leonem Augustum scribit (epist. 84 per Philoxenum) de sua erga leges consensione si contra illam fecerit, ‹ Eis, inquiens, me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beate memoriæ principis Martiani, sed etiam ego mea consensione firmavi. Et canones Carthaginenses dicunt (conc. 1 Carthag, c. 14):

[ocr errors]

Quæ vel facta vel dicta superius comprehensa sunt, vel ab aliis conciliis conscripta, quæ secundum legem inveniuntur, custodire nos oportet. Si quis

vero statuta supergressus corruperit, vel pro nihilo ha- A de terra arabili bunnuaria duo semis, et de alia terbenda putaverit, si laicus est, communione; siclericus, honore privetur. Universi dixerunt, placet, placet. › CAPUT PRIMUM.

De capella in Attolæ curte sita. Cæterum causa de ipsa capella, de qua mihi mandasti, hoc modo se habet. Nam et cum a longo tempore ipsa capella in Attolæ curte sita, subjecta fuerit Ecclesiæ in Juviniaca villa, sicut infra ostendam, Bertharius præpositus tuus, ut dicebatur a plurimis, et etiam rei effectu claruit, tua jussione ad eamdem capellam venit, et decimam dari presbytero parochiæ nostræ, cui commissa erat, et qui in ea ordinatus jam ante triginta annos fuerat, prohibuit, et sicut sibi visum fuit, eamdem decimam dispertiri præce- B pit. Insuper et scuriam ipsius presbyteri interclusit, et annonam de terris dominicatis collectam, sine licentia ipsius presbyteri in ea misit, omnemque potestatem inde presbytero abstulit, antequam aliqua quæstio inde ad me, aut ad comministrum meum veniret, cum etiam si aliquid inde rationis haberes, Canones Africani dicant (can. 87): « Ut episcopi quascunque ecclesias vel plebes, quas ad suam cathedram existimant pertinere, non ita repetierint, ut causas suas episcopis judicantibus agant, sed alio renitente irruerint, sive volentibus, sive nolentibus plebibus, causæ suæ detrimentum patiantur, et crtera quæ ibidem sequuntur. ›

ra, quam Franci homines in eadem villa in suis. proprietatibus commanentes dederunt pro loco sepulturæ ad ipsam capellam, bunnuaria quatuor semis que in summa sunt de terra arabili bunnuaria septem. Nibil autem de vinea, nihilque de prato, vel quiddam de pascuali, sed et mancipium nullum ha bet. Et sunt in eadem villula de potestate sanctæ Maria Laudunensis ecclesia mansi ingenuiles novem, serviles undecim. Et ipsa capella a longo tempore unita fuit ecclesiæ sitæ in Juviniaca villa, et parochiæ illi subjecta, quia sine silva, vel aqua, aut palude, aut spatii longinquitate, vel alicujus alterms interpositione impedimenti, sunt contigua, tempore seniorum istorum, quorum subscripta sunt nomina, præter illos quos conmemorare non possumus, qui ambas illas villas per regium beneficium tenuerunt, videlicet tempore Remegandi comitis, Bertmundi comitis, Bernardi, Odonis, Gibuini, Rothardi, Godefridi, Angelboldi, Frederici, in quorum temporibus, præter eos quos commemorare non possumus, isti presbyteri easdem ecclesias insimul habuerunt, Telgrimmus presbyter, Ermenricus presbyter, item Ermenricus presbyter. In qua ecclesia, sita in villa Juviniaca, simul cum præfata capella, istum presbyterum, qui adhuc eas tenet, nomine Ermenricum, Ebo, quando Bertmundus comes easdem villas insimul per beneficium imperatoris Ludovici tenebat, quarto anno ante depositionem suam ordinavit, qui Ebo depositus fuit anno incarnationis Dominicæ 835 et tempore præfatorum seniorum, qui Bertmundo in eadem villa successerunt, eamdem capellam simul cum ecclesia tenuit, usque dum Pardulus episcopus apud istum domnum Carolum ipsa mansa impetravit ecclesia Laudunensi restitui, et iste ipse Ermenricus, quandiu Pardulus vixit, ipsam capellam Ecclesiæ suæ subjectam sine ulla inquietudine tenuit, et hoc regulariter per presbyteros, quorum habemus nomina, approbatum fuit, inter quos quidam Ra tramnus presbyter jam nonagenarius testatus est, quia ex quo sensum habuit quod hoc cognoscere potuisset, semper vidit presbyterum de Juviniaca villa habere cum illa etiam ecclesia capellam de Attola curte, nec non et legaliter per Francos in eadem villa commanentes, sed et per vicinos circummanen

Audiens autem quæ hine gesta fuerant frater et compresbyter noster Ausoldus, cui delegata est pars C parochiæ nostræ in qua ipsa capella consistit, sæpe inde ad Bertharium misit, sed nullam rationem regulis congruentem obtinere prævaluit. Unde quia tunc in parochia Rhemensi non eram, præcepit ut in ipsa capella missa non celebraretur, antequam homines villæ ipsius suam decimam presbytero suo secundum antiquam consuetudinem darent: si autem missam vellent audire, ad ecclesiam quæ est in Juviniaca villa pergerent. Nulli autem baptismus vel communio est denegata, et quantum rescire veraciter potui, quod mihi mandasti quosdam infantes sine baptismate, et quosdam sine viatico munere exisse de sæculo, non est verum. Nam et si inde aliquid verum esset, quia sæpe per inde transitum habui, et iidem homines frequenter ad confirmatio- D tes, etiam et per colonos, quorum habemus nomina, nem ac prædicationem ad me venerunt, sine dubio inde aliqua reclamatio ad me veniret. Postea etiam quam mihi ea quæ præmisi per præfatum venerabilem archiepiscopum mandasti, diligenter inquirere si inde aliquid verum esset curavi, et per omnia quod mihi mandasti mendacium esse inveni. Ipsa quidem capella in villa quæ nominatur Attolæ curtis, quam sicut fertur, Attola episcopus Laudunensis ecclesiæ partem inde, quæ suæ proprietatis fuit, ad ipsam ecclesiam in qua fuerat ordinatus donavit, excepto atriolo ad sepulturam, et excepta cellula manselli ipsius capella, cum hortulo, ex potestate sanctæ Mariæ Laudunensis ecclesiæ non habet, nisi

hoc in tuorum missorum præsentia comprobatum fuit. Quod autem a quibusdam tuorum dicitur, quod ipsa capella antiquior sit quam ecclesia in Juviniaca villa, etiamsi verum foret, tunc illi antiquitas sua suffragium afferret, si in antiquitate sua usque ad tempora moderna persisteret. Nam Atrebatis, Viromandis, et Bononia, ex cujus territorio es nativus, antiquiores sedes cum episcopis propriis in Rhemorum provincia exstiterunt, quam castrum Montis Lauduni inter sedes computaretur, in quo es ordinatus episcopus. Sed quoniam a longo tempore, certis eventuum ac necessitatum causis accidentibus, sicut et de pluribus civitatibus in quibusdam provinciis

[ocr errors]

legimus, illæ aliis subjecte civitatibus suum privile- A latii, prælationem monasterii in tertia provincia sine gium perdiderunt, quod non recuperant, et castrum montis Lauduni convaluit, quia secundum leges, ac sacros canones, atque decreta sedis Romanæ pontificum, pro id appellare, idque refragari non licet, quod legum tempus excludit.

CAPUT II.

De administratione palatii et abbatia contra canones adeptis, et quod vocatus ad synodum non venerit, et de irregulari excommunicatione Amalberti.

mico consensu, vel ipsius episcopi, in cujus parochia idem monasterium erat, obstinuisti contra sacros Antiochenos canones, qui dicunt etiam metropolitano non licere, quod tu provincialis episcopus præsumpsisti. Nullus, inquiunt (conc. Antioch. c. 13), episcopus ex alia provincia audeat ad aliam transgredi, et ad promotionem ministerii aliquos in ecclesiis ordinare, licet consensum videantur præbere nonnulli, nisi litteris tam metropolitani, quam cælerorum qui cum eo sunt episcoporum, rogatus adveniat, et sic ad actionem ordinationis accedat. Si vero, nullo vocante, inordinato more deproperet super aliquibus ordinationibus, et ecclesiasticis negotiis ad eum non pertinentibus componendis, irrita quidem quæ ab eo geruntur existant, ipse ve ro incompositi motus sui et irrationabilis audaciæ subeat ultionem, ex hoc jam damnatus a sancto Concilio Attende intelligenter, quia sicut non tibi licuit in eodem monasterio quemquam irregulariter ordinare, ita et non licuit ecclesiastica quæcunque negotia ad te non pertinentia inconsulte componere. De quibus negotiis a te ibidem irregulariter actis, per eos quorum intererat gesta mihi quæ habeo fuere oblata, sicut tibi paterna dilectione innotescere studui. Sed quia principalis potestas, te exaggerante, contra te admodum erat commota, ne super vulnerum dolorem tuorum adderem, inde agere satis omisi, spe ac studio cauteiæ ac correctionis tuæ in reliquum: excusationem ra

Sed et tempore tuo nullam inde inquietudinem habuit, quo usque te commovisti contra me, quia redarguere te præsumpsi, quoniam contra sacras Antiochenas regulas (conc. Antioch. c. 9), præcipientes ut præter me agere non debeas, secundum antiquam a patribus nostris regulam constitutam, B nisi ea tantum quæ ad tuam parochiam pertinent, possessionesque subjectas, sine mea vel coepiscoporum nostrorum conscientia, administrationem in palatio domni regis obstinuisti: sed et his quæ inde de sacris regulis tibi legeram contemptis, postea contra interdictum meum canonicum, eamdem administrationem palatii readeptus fuisti, contra Sardicenses canones (conc. Sard. can. 8), redarguentes passim episcopos, qui archiepiscopi sui salutaria consilia spernunt atque contemnunt, ut non solum ad comitatum multas et diversas Ecclesiæ non profuturas perferant causas, sed et dignitates sæculares et administrationes quærant, sed et scandala excitent. › (ibid., can. 2.) Quicunque ergo preces. habuerint vel acceperint, per diaconum suum mittant, quia C tionabilem ne inde satagerem proferens, quia gesta persona ministri invidiosa non est, et quæ impetraverit (scilicet de pauperum, et viduarum, ac pupillo rum causis, et Ecclesiæ suæ necessariis vel profuturis), celerius poterit referre. Et hoc consequens esse videtur, ut de qualibet provincia episcopi ad eum. fratrem et coepiscopum preces mittant, qui in metropoli consistit, et ille et diaconum ejus, et supplicationes destinet, tribuens commendatitias epistolas pari ratione a fratres et coepiscopos, qui illo tempore in his regionibus et urbibus morantur, in quibus felix et beatus Augustus rempublicam gubernat. Si vero episcopus habet amicos in palatio, qui cupit aliquid quod tamen honestum est impetrare, non prohibetur per diaconum suum rogare, ac significare his quos scit benigna intercessione sibi absenti posse D præstare. (ibid., can. 11.) Scimus enim et ipsi, sæpissime propter paucorum impudentiam, religiosum sacerdotale nomen fuisse reprehensum. Si igitur aliquis contra omnium sententiam nisus voluerit ambitioni magis placere, quam Deo, is debet scire, causis redditis honorem dignitatemque se amissurum; et paulo post : Si vero, ut superius memoravit sanctitas vestra, propter desideria et ambitiones ad comitatum pergit, neque in litteris ejus subscribatur, neque in communione recipiatur : si vobis placet, omnium sententia confirmari debet. Et universi dixerunt honestum esse, et placere sibi hanc constitutionem. Sed et cum calem administratione pa

D

illa non constitutis pariter partibus, sed ex una parte confecta fuerunt, et ideo secundum leges ac regulas exinde quæstionem agere, et judicium synodale proferre non possem. Ad quod monasterium irregulariter adeptum in tertia provincia, sine mea licentia, quoties tibi placuit, etiam irregulariter perrexisti, contra Hilari pape decreta dicentis: Illud non potuimus præterire, quod sollicitudine diligentiore curandum est, ne præter metropolitanorum suorum litteras, aliqui ad quamlibet provinciam audeant proficisci, quod etiam in omni genere officii clericalis per singulas debet ccclesias custodiri. Et sanctus Gregorius ad Vincentium et cæteros episcopos (lib. vII, ind. 11, epist. 8), ‹ Hortamur, inquit, fraternitatem vestram, ut si quemquam vestrum pro causis propriis ubicunque longius compulerit ambulare necessitas, a metropolitano vestro secundum inditam a sanctis Patribus regulam petere licentiam debeatis, nec eum postponere in aliquo præsumatis, excepto si, quod non optamus, contra eumdem metropolitanum vestrum vos habere aliquid causæ contingat, ut ob hoc sedis apostolicæ julicium requiratis. Nam iis qui petere festinant licentiam, quod scitis, per canones etiam antiquorum patrum institutione habere permissum est. ›

In eodem denique monasterio in tertia provincia sito, ad quod irregulariter, ut dixi, sine mea licentia quoties tibi placuit perrexisti, diutius contra cano

« VorigeDoorgaan »