Pagina-afbeeldingen
PDF

EPISTOLA Lll. AD ci.eb UM Et plebeM LAUDUNENSEM. De ordinatione Henedulfi Laudunensis episcopi. (Ex Actis prov. eccl. Rhem.)

HixcMAnus sanctæ metropolis Ecclesiæ Rhemorum episcopus, clero, ordini et plebi in sancta Laudunensi Ecclesia consistenti, in Domino pacem et safratem.

Sicut beatus papa Innocentius docet, oportet nos hoc sequi quod Ecclesia Romana custodit, a qua principium sacræ institutionis nos accepisse dubium „on est. Propterea documeiiuo ac verbis beati Gregorii vos alloqui procuramus, insinuantes quia prohal)ilibus desideriis vestris nihil attulimus tarditatis, fratrem jam et coepiscopum nostrum Hedenulfum vobis ordinantes, præsentia vel consensu ac litteris coepiscoporum totius nobis commissæ provinciæ, secundum sacros canones, sacerdotem, pastorem quoque atque rectorem. Cui his litteris, quas sacri canones, ordinatos prius de conciliorum placitis, ne se aliquid contra eorum statuta egisse pœniteat, instructos, ab ordinatoribus suis, manihus eorum conscriptas jubent accipere, secundum traditionem ecclesiasticam dedimus in mandatis, me unquam ordinationes præsumat illicitas, ne bigamum, aut qui virginem, si de conjugatis agendum est, non est sortitus uxorem, neque illiteratum, vel in quralibet corporis parte vitiatum, aut ex publice poenitente aul curiæ vel cuilibet conditioni obnoxium, notalumque, ad sacros ordines permittat accedere. Sed et si quos hujusmodi forte repererit, respectu divino non audeat promovere. Alienum etiam clericum sine voluntate et consensu episcopi sui contra sacras regulas non sollicitet, non suscipiat, non in sibi commissa Ecclesia ordinet : nec eos qui probatæ fidei non fuerint, sacris ordinibus præsumat quoquo modo applicare. In ordinatione autem presbyterorum ac diaconorum, cæterorumque ecclesiastici ordinis ministrorum, a totius muneris, id est a manu, a lingua, aut obsequio indebito, juxta quod Dominus per prophetam præcipit, quantum patitur “humana fragilitas, mundas et cordis ei corporis manus exhibeat : ne uno eodemque gladio et dantem et accipientem munus interimat, et illicito

[merged small][ocr errors][ocr errors]

munere polluens manus, aliis se benedictionem D

credat tribuere, cum fuerit jam propriæ iniquitati substratus, et sua nihilominus ambitione captivus. Ab eis etiam quos ordinaverit, indebitum et contra sacras regulas sihi sacramentum fieri non compellat. Sed sicut Dominus, præscius nonnullos accepti sancti Spiritus donum in usum negotiationis inflexuros, præcepit dicens : Gratis accepistis, gratis date (Matth. xx). Quod gratis, id est sine ulla venalitate dati vel accepti, aut euiam promissi vel sperati muneris, quantum ex nobis est, (cæterum ipse viderit habens conscientiæ suæ testem, quem habebit et judicem) per ministerium nostræ exiguitalis accepit, s:is etiam comministris gratis conferat, sciens ex

Evangelio quid Redemptor noster per seipsum fecerit : videlicet quia ingressus templum cathedras vendentium columbas everiit. Columbas enim vendere, est de Spiritu sancto, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Quod qui agere præsumit, suam Deo judice cathedram ipse evertit, et quos cum precio ordinat, provehendo agit ut secum et ipsi simoniaci hæretici fiant; et pro benedictione “maledictionem a beato Petro apostolorum principe Simoni Mago, qui donum sancti Spiritus pretio emere voluit, juste illatam, una cum ipso, per ipsum, a quo non benedicuntur, sed maiedicuntur, judicio ejusdem Spiritus sancti suscipiant. Et quoniam, sicuti comperimus, quidam diversis adinventionibus turpia lucra sectantes, quod ministris altaris minime convenit, defunctis presbyteris, juxta quod didicerant viduatas ecclesias facultates habere, exenia pro his obtinendis exegerunt; et gradus ecclesiasticos eis non tribuebant antequam illis eadem exenia persolverentur; et synodos temere frequentabant, ut factione ministrorum suorum diverso modo denarios quasi pro eulogiis acciperent; et, quod dictu nefas est, etiam pro sacri chrismatis dispensatioae, vel de ecclesiarum consecratione, quæcunque emolumenta ingenio caperent; et necesse est ut contra pestifera morborum genera, salubria medicamentorum quaeramus experimenta : sicuti et de manus impositione, ita et de hac simoniacæ hæreseos ingeniosa et male studiosa collatione, quiddam eum accipere interdicimus, monentes illum attendere comminationem Domini per prophetam dicentis : Ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat propter malitiam studiorum vestrorum (Jerem. xxi, 12). Unde iterum iratus dicit: Visitabo super vos jurta fructum studiorum vestrorum (ibid., 14). Verbis quoque beati Gregorä eum monemus, illique interdicimus, ut sacerdotes per suam parochiam, quoties ad consignandos infantes egressus fuerit, ultra modum gravare minime debeat, nec summam collationis, qua suo prædecessores, qui hoc bene misericorditer ac rationabiliter, atque sacris constituiionibus exsecuti sunt convenienter , contenti fuerunt, excedat. Et de capellis antiquitus suljectis ecclesiis, non æqualem, sicut de principalibus ecclesiis, collationem exigat; sed principalis ecclesia, cum sibi subjectis capellis, debitam et antiquitus consuelam collationem conferat. Principales vero ecclesias aliis ecclesiis loco capellarum non subjiciat: quia secundum sacros canones non licet episcopis parochiam antiquitus constitutam inconsulte confundere atque dividere. Ne mansionalicos suis amicis aut suis hominibus a presbyteris parari faciat. Ne etiam quasi ad receptionem regis, vel legationem , aut ad ornatus suæ ecclesiæ faciendos, adjutoria quasi petendo, potius autem exigendo, denarios vel caballos, aut verres, aut friskingas, aut ad iter aliquod paraveredos, aut alia quælibet accipiat, id est rapiat. A quo verbo, accipere, aves, quæ alias aves capiunt, accipitres hominantur : cum episcopi suos subditos non ut accipitres capere, sed sicut gallina pullos suos fovere, et quosque infirmos ut peritus nedicus convenienti medicamento ac tempore debeant curare ; el quos curare non potuerint, aut patienter tolerare , aut regulariter usque ad correctionem sustinentes a sano corpore submovere. Regulam siquidem, quæ de quarta parte reddituum ecclesiæ , juxta consuetudinem aliarum regionum, ita ut est scripta intelligat, et non prave illam interpretans, perinde in his regionibus quæ sunt presbyterorum contra regulas sacras diripiat. Unde si qua fuerunt gravamina illis imposita , temperet : quia et in præsenti et in futura vita sibi prospiciet, si eos, qui sibi commissi sunt, sine gravamine conservare studuerit. Ministros vero, id est archipresbyteros, et archidiaconos, secundum quod providere, Domino inspirante et cooperante, valuerit, tales constituat, qui oderint avaritiam , et non diligant munera, nec sequantur retributiones ; neque pro ordinandis clericis, vel reconciliandis pœniten tibus, munus accipiant, et ipso munere eum corrumpere satagant. Et presbyteros in paratis et xeniis indebitis non aflligant : et sicut supra de episcopo diximus, per diversas petitiones, ut illis adjutorium faciant, quæ sunt presbyterorum unde ipsi vivere, et hospites recipere, et suas ecclesias continere debent, colludio quocunque diripiant, et ut eisdem ab inquisitione sui ministerii parcant, et pro infamia eorum calcanda vel cooperienda quolcunque emolumentum non accipiant. Et si agentes talia ministros repererit, in ministerio manere non sinat, et canonica invectione corripiat. Ipse quoque pro constituendis ministerialibus ecclesiasticis , videlicet oeconomo, id est ecclesiæ facultatum dispensatore , archipresbyteris et archidiaconis, in quibus fidei sinceritatem, et orobos mores ac religiosam vitam debet eligere, præmia non constituam : quia ecclesiasticum obsequium, quod male comparaverint, accipientes munus a subditis, pejus venumdare curabunt. Nec pro quocumque judicio contra sacras leges, neque super innocentem contra veritatem, pretium ullum accipiat. Nec etiam odio vel gratia, livore aut iracundia, quantum scierit et potuerit, a judicio recto declinet, dicente Domino : Non facies quod iniquum est , nec injuste judicabis. Juste judica proximo tuo, et juste quod justum est ersequaris (Levit. xix). Juste namque quod justum est exsequitur, qui in assertione justiti;e eamdem ipsam justitiam quærit. Pro baptizandis denique infantibus, vel pro sepultura, obaudiens decreta beati Gregorii, pretium de terra concessa putredini quemquam non permittat in paroelia sua quærere, et de alieno velle facere luctu compendium. Sed si quando aliquem quisque sepeliri in commisso sibi loco concesserit, siquidem parentes ipsius proximi , vel hæredes, pro luminaribus, vel in eleemosyna defuncti, sponte quid offer

A re voluerint, accipere non prohibeat : peti vero aut exigi aliquid omnimodo vetet : ne, quod valde irreligiosum est aut venalis, quod absit, dicatur ecclesia, aut de humanis sacerdotalis religio videatur mortibus gratulari, si ex eorum cadaveribus studuerit qu;erere quolibet molo compendium. Ab omni quoque avaritia, et usura, ac turpi lucro, secundum sacros canones, et ipse abstineat, et ministros ecclesiæ abstinere faciat, et etiam laicos abstinere suadeat, se autem, et sibi commissos ministros ecclesiasticos, solerter, solliciteque custodiat, ne contra sacros canones conductores vel procuratores alienarum possessionum fiant. Nec turpi negotio, aut inhonesto lucro victum quærant. Neque secularia negotia sub cura sua suscipiant, D Deique ministerium parvipendentes, per secularium domos non discurrant, nec propter avaritiam, gratiæ, aut honoris, vel pecuniæ patrimoniorum sollicitudines, aut alienorum testamentorum defensiones assumant, nec fidejussionil)us inserviant. A familiaritate nihilominus ac conturbernio illicito et vetito feminarum se et ccmministros suos, sed et a tabernis, secundum sacras regulas, ecclesiasticos ministros faciat abstinere , altendat quoque quod beatus Job dicit : Si adversum me terra mea clamat, et cum ea sulci ejus deflent, si fructus ejus comedi absque pecunia (Job xxx, 38). Unde beatus Gregorius (}1oral. in Job, lib, xxii, cap. 15): « Omnis, inquit, qui præest, si perversa in subditos exercet, contra hunc terra clamat, et sulci deflent quia contra ejus injustitiam rudes quidem populi in murmurationis vocibus erumpunt : sed perfecti quique pro pravo ejus opere sese in fletibus aflligunt. Fructus enim terræ absque pecunia comedere est, ex ecclesia quidem sumptus accipere, sed eidem debitum prædicationis pretium non præbere. De qua scilicet prædicatione auctoritatis voce dicitur : Oportuit te committere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum erat cum usura (Matth. xxv, 28). Terræ igitur fructus absque pecunia comedit, qui ecclesiastica commoda ad usum corporis percipit, sed exhortationis ministeriuin populo non impendit. Exigit quod suo debetur corpori, et non impendit quod subjectorum debetur cordi. » Non igitur redemptionem aut pretium de collatione presbyterorum episcopus debet exigere, eu alimenta ecclesiastica mutus manducare. Et cuia Dominus prædicatoribus præcipiat ut, intrantes in domos eorum quibus pacem prædicant, illa edant et bibant quæ apud illos sunt, per parochiam prædicando ac confirmando pergeius episcopus , non debet superfluas pensiones in pigmentis et aliis quibusque a presbyteris quæ non habent requirere, et talia, quæ forte in domo sua non accipit, voluptati potius serviens quam necessitati, exigere, et suis parcens opibus, de superflue acceptis et venditis ditescere. Nec ideo debet prædicare, ut sumptus accipiat; sed ideo sumptus accipere, ut sufficiat prædicaro. Ecclesias quoque in proprietatibus liberorujù l.ominum ac cohæreáum consistentes, ut suæ tradantur ecclesiæ, non debet cogere : sed secundum synodalia et imperialia capitula, quæ regularia esse probat Ecclesia, satagat quatenus dotis immunitates, sicut cæteræ ecclesiæ, auctoritate regis habeant, et ipsæ ab eisdem liberis hominibus potiantur. Talemque se, cooperante Domino, in cunctis exhibeat, ut sacrum ministerium non vituperet : qui etiam ab his qui foris sunt testimonium bonnm juxta apostolicam doctrinam habere debet. Nam cujus vita despicitur, restat ut et prædicatio contemnatur : et cum pastor per abrupla graditur, solet fieri ut ad praecipitium grex sequatur. Et ne quemquam ecclesiastici ordinis ministrum, occasione turpis lucri, ut aliquid ab eo absoluto capiat, contra sacras regulas excommunicet, inhibemus. Quia, ut sanctus Augustinus, exponens sententiam Pauli apostoli : Auferte malum ex vobis (I Cor. v), demonstrat, non temere et quomodolibet, sed per judicium auferendi sunt m:ali ab ecclesiæ communione. Multo magis autem cavendum est, ne sine regulari judicio ministri ecclesi;e officio suo priventur. Quapropter, sicut beatus docet Gregorius, si quid de quocunque clerico ad aures suas pervenerit quod eum juste posset offendere, facile non credat, nec ad vindictam illum res accendat incognita, attendens quod scriptum est : Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam (Job xxix, 16). Et praesentibus senioribus Ecclesiæ suæ diligenter veritatem perscrutari modis omnibus studeat; et tunc, si qualitas rci poposcerit, cauonicæ districtio culpam feriat delinquentis, secundum ordinem a sacris regulis propositum. Et ut cuncta lorevi cingulo perstringamus, nihil per contemptum contumaciter faciat, vel fieri in parochia sua permittat, quantum ex ipso fuerit, quod sit evangelicæ veritati, et apostolicæ traditioni, aut sacris regulis inimicum. Si autem factum contigerit, arguendo, obsecrando, increpando secundum quod cuique viderit expedire, juxta traditionem majorum, quantum potuerit, emendare procuret. Pastoralem siquidem regulam beati Gregorii mente, ore, ac manu, quantum sibi Domiiius scire ac posse contulerit, in cunctis sequi procuret. Ministerium itaque, ornatum, vel patrimonium, atque redditus vel facultates ecclesiæ, prout leges divinitus promulgatæ præfigunt, studeat conservare, ampliare, augere, vel dispensare, et monasteriis in parochia sua sitis canonicam providentiam gerat, et quantum ex ipso fuerit, debita privilegia, et antiquam ac regularem consuetudinem servet. Ordinationes vero presbyterorum, et sacrosancti baptismatis sacramentum secundum traditionem ecclesiasticam studeat agere. Cui etia:m licet, inspirante divina gratia, abundans adsit docurina, tamen pro nostri oflicii debito, ex scrinio sanctæ metropolis Rhemorum documentum dare studebimus qualiter se, cooperante Domino, morum probitate et doctrinæ studio debeat gerere. Ipsum vero non nescium quod totius provinciæ cura

A per sacros canones sit metropolitano commissa, ad eamdem metropolim suam, sicuti ad matrem, ut ex ejus catholicis uberibus salubrem sugat doctrinam, humiliter, ac sedulo, atque obedienter monemus recurrere. Et non amplius quam sibi per sacras regulas est concessum, indebite usurpare : cum tanto charitatis ac humilitalis glutino praeceptis salutaril)us ad invicem simus connexi, ut dicente sibi inandato divino : Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi (Deut. xii, 7); et nobis : I{ectorem te posuerunt, noli ertolli, sed esto in iHis quasi unus ea, ipsis (Eccli. xxxii, 1); et : Qui major est vestrum, erit minister vester (Matth. xxiii, { I ) : obedientibus scilicet ministrando paternam doctrinam, et inobedientibus, quod majoris est, reB gularem charitatis correptionem : nos fratrum et consacerdotum vestrorum salubribus del)eamus uti consiliis, et ipsi obedire patermis ac regularibus monitis. Hinc ergo, et haec et alia præcepta salubria observanti, devotis animis vos ol)sequendo obedire oportet, ut irreprehensibile placiduinque fiat corpus Ecc]esiæ, per Christum Dominum nostrum, qni vivit et regnat cum Deo Patre omnipotente, in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen. IIincmarus sanctæ metropolis Ecclesiae Rhemorum episcopus, et plebis Dei famulus, et venerabilis fratris Hedenulfi in sancta Laudunensi Ecclesia, favente Dei gratia, ordinator, his litleris canonicis, et ordinato et electoribus ipsius publice datis, anno Incarnationis Dominicæ 877, anno autem regni domni Caroli imperatoris xxxvii, et anno imperii ejns ii, subscripsi. Odo Belgivacorum episcopus, subscripsi. Raginelmus Noviomagensis episcopus, subscripsi. Joannes Cameracensis Ecclesiæ episcopus, subscripsi. Willebertus Catalaunorum humilis episcopus, subscripsi. Hildeboldus Suessionensis Ecclesiæ episcopus, subscripsi. Geroldus Ambianensis Ecclesiæ episcopus, subscripsi. Iladebertus Silvanectensis Ecclesiæ episcopus, IO subscripsi. EPISTOLA LllI.

Ad FRANcoNEM TUNGRENseyi EpiscoPUM.
Fratrem quemdam commendat.
(Ibid.)

Reverentissimo et sanctissimo fratri FRANcoxi Ecclesi;e Tungrensis episcopo, IliNCMARus, sanctæ metropolis Rhemorum Ecclesiæ episcopus , optat

praesentem et perpetuam salutem. Noverit dilecta charitas vestra quia hic frater nomine Flodulfus ideo nostram accessit ad humilitatem, quia in nostro fuit loco nutritus atque educatus. Quamobrem dirigimus ad vos has litteras, ut libentius eum charitas vestra recipiat. Et quia sub regimine vare desiderat, ut sciatis eum bonis moribus prædivum , litteris sciolum atque ingenio capacem , et veslro cupientem regimini esse subditum, in vestraque parochia degere et monitis atque ordinationibus vestris diebus vitæ suæ libenter obtempcrare. Et ut hæc parva epistola a vestra dilectione libenlius reciperetur atque firmum crederetur, sigilli nostri ex imagine B. Remigii pontificis impressione signavimus. Omnipotens Deus vos per multa curricula annorum conservare dignetur. Amen. Data iv Kal. Maii, anno xiii nostri episcopatus.

vestro abhinc in ante gradus aceipere et Deo mili- A riis, et ecclesiarum violationibus, aliisque quam

EPISTOLA LIV. AD EUMdem. Illi Gisebrindum presbyterum, data epistola formata, commendat. (Ibid.)

Notum sit vestræ almitati et omnibus hominibus, icentiam dedisse nobis parochia vestra, et ubicunque vcluerit presbyterum, quem ordinavi in Rhemis civitate, nomine Gisebrindum, ministerium sacerdotale fungere, si vestra adfuerit sacra voluntas, et aliorum ubi illi congruum perspexerit bonorum homitium. Qua de re missi ad vos hos apices, secundum petitionem supradicti presbyteri, ut et vos consensum ei et licentiam detis ministerium presbyteratus fungi, et ut certius cognoscatis, secundum auctoritatem canonicam formaiam fecimus epistolam, et ei dedimus, Græcaque elementa sibi annotavimus H. x. r. Nomen meum ii litteram primam, et nomen vestrum secundam annotamus litteram o, et civitatis meae litteram tertiam M, et vestræ quartam F. Waleat vigeatque vestra proprietas in ævum optamus, venerande.

[ocr errors][merged small][merged small]

HixcMARus, Rhemorum episcopus ac plebis Dei famulus, cum Rhemorum diœceseos venerabilibus consacerdotibus nostris, fìexiigio, reverenuissimo Lugdunensium archiepiscopo, et ipsius diœceseos venerandis episcopis salutem.

Carlomannus, domni nostri Caroli regis gloriosi carne filius, in diœcesi Rhemorum Spiritu sancto regeneratus, et a patre sacro altari oblatus, religiosis divini servitii obsequiis mancipandus ac in clericum tonsus, in diœcesi vero Senonensi, et in parochia Meldensi ab Hildegario ejusdem civitatis religioso episcopo per singulos gradus usque ad ordine:m odiaconatus provectus, nuper a patre, post plurima benignitatis ac beneficientiæ dona sibi collata, fuga lapsus congregavit secum plurimos filios Belial, qui inaudita nostris temporibus mala in parocliiis diœceseos Rhemorum exercuerunt, in rapinis et deprædationibus, et homicidiis atque adulte

C

D.

plurimis flagitiis ac focinoribus, quæ diabolica instigatione et humana crudelitate possunt patrari. Quem pie domnus noster rex Carolus, sed et complices ejus benigne ac misericorditer, sicut in mandato quod eis direxerat potestis relegere, quater studuit revocare. Verum et ego Hincmarus Rhemorum episcopus, illum ac suos satellites per meipsum ore ad os ter alloquens, et postea quarta vice per comministrum nostrum, una cum quibusdam collegis et coepiscopis nostris, eum et suos complices publice commoneri faciens, quantum mihi Dominus dedit, et suavitatem regni cœlestis, et æternorum tormentorum terrorem illis proposui, et quam gravissime Deum ipse offenderit in patris sui ac sanctæ Ecclesiæ totiusque Christianitatis læsione, atque raptorum a se congregatorum consensione atque favore ostendi, et si mala cœpta desereret, et ad patrem suum rediret, quam benigne illum et ecclesiastica pietas et paternus affectus debuisset recipere demonstravi, et quæ clementia illis qui cum eo erant offerebatur innotui, et si hæc negligeret, vel despiceret, atque in apostasiæ suæ cœpta obstinatione perseverare ipse et complices sui deligerent, inculcavi eis qualiter post hanc quartam conventionem, secundum præceptum Domini sicut ethnicus et publicanus forent nobis habendi, et gladio spiritus quod est verbum Dei episcopali auctoritate secundum sacros camones, spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, juxtaque apostolicæ sedis. decreta pontificum, ut revera apostatæ, a corpore et sanguine Domini, atque unitate corporis Ecclesiæ, omnium videlicet fidelium Christi societate, essent modis omnibus abscidendi. Quem, sed et quosdam suos, nec intentatæ pœnæ terruerunt, nec promissae dulcedines invitaverunt. Et ideo, quod flentes dicinius, gementes denuntiamus, complices illius, qui sunt de Rhemensi diœcesi, et nostræ sunt curae commissi, ac in nostris parochiis tanta et talia, ut præmisimus, crimina commiserunt, et toties commoniti resipiscere a cœptis malis, et ad sinum piæ matris Ecclesiæ redire ut satisfacerent noluerunt, sed in pejus, quod dictu nefas est, excreverunt, quia sicut dicit Apostolus, hujusmodi regnum Dei non possidebunt, et cum talibus vetat vel cibum sumere, judicio sancti Spiritus a corpore et sanguine Domini, et Christianorum societate atque consortio segregamus, et episcopali auctoritate, post v Illus Mart. praesentis quartæ indictionis, si se antea non correxerint, secernimus; donec si forte, juxta eumdem Apostolum, eos respiciens det illis Deus poenitentiam, ut ad ejus voluntatem resipiscant a laqueis diaboli, a quibus capti tenentur, et per dignos poenitentiæ fructus satisfaciant Ecclesiæ quam laeserunt, ea videlicet conditione ut secumdum formam mystici Nicæni concilii et Afric;e provinciæ canonum, juxtaque apostolicæ sedis decreta pontificum, Siricii, Innocentii, Cœlestini, Leonis, ubicunque fuerint, ultinia pœnitentia, et necessarii viatici

communio petentibus non negetur. Eos autem qui A lial, nec pars esse debet fideli cum.infideli, donec

[blocks in formation]

HiNcMARus Rhemorum episcopus HiNCMARo coepiscopo nostro salutem.

Nivinus in parochia mea sacrilega infamia est diffamatus de quadam sanctimoniali, ab infantia in monasterio Deo dicata, et a sacerdote velata, quod clanculo eam prius corruperit, et postea ab ipsis monasterii claustris furtim educi fecerit, et in paroehia naea aliquamdiu multis scientibus habuerit. ac demum latenter in alteram provinciam abduxerit. Unde recogitandi, sive ad noxam confitendam, sive ad infamiam suam purgandam, ei legales ac regulares consilio et consensu clericorum ac nobilium laicorum nostrorum inducias dedi : sed ipse nec confiteri peccatum, nec ab infamia se purgare legaliter acquievit. Quapropter, quia non est de mea provincia , illum a mea parochia excommunicavi, donec aut confiteretur, aut se ab objectis purgaret. Nunc vero dici a multis audio quoniam in altera provincia res proprietatis suæ in pretium ab eo accipias, et illi res ac facultates ecclesiasticas, quas in ordinatione episcopali ad regendum et regulariter dispensandum sine pretio suscepisti, ad turpis lueri præmium in beneficium dones. Quod satis superque sanctarum Scripturarum auctoritati contrarium, et canonum est sacrorum decrelis adversum : et si ita est, ut passim a multis et etiam publice in publicis placitis divulgatur, quantum periculum ac detrimentum inule incurras, quantamque vituperationem sa:erdotali ministerio ingeras, si sanum sapis,

E intelligis. Bertricum etiam, ipsius Nivini fratrem, frequentissime de adulteriis et aliis incestis pollutionibus regulariter correptum, et non correptum, et diutius toleratum, atque ut a pravitatibus suis se cohiberet exspectatum, quoniam a suis iniquitatibus eum coercere non potui, quia non est de mea provincia, a mea parochia regulariter exire cum suis præcepi. Quæ tibi, sicut sacri præcipiunt canones, nota facere procuravi. Data ldibus Februariis præsentis tertiæ indictionis. EPIST0LA HINCMARI LAUDUNENSIS AD HlNCMARUM IRiiEMENSEM. Purgat Nivinum seque ipsum in ejus negotio, et Hincmarum Rhemensem per$tringit. (Wide Patrologiæ tom. CXXIV, col. 979.)

EPIST0LA IIiNCMARI RIIEMENSIS AD HiNCMARUM LAUDUNENSEM. Interccdit pro Iladulfo presbytero.

[ocr errors]

(Ex Actis prov. eccl. I{hem.) HiNCMARUs, Ithemorum episcopus, HixcMAno dilecto fratri et venerabili coepiscopo nostro, salutem. Frater Clarentius communis compresbyter noster ad me veniens ex tua parte mihi dixit, quia fratri Iladulfo compresbytero nostro missalicum tuum ad Witgarium episcopum de civitate Augustiburc (Augsbourg) pro libro Paterii et aliis quæ tibi placuerunt commiseris, de quo missatico non se excondixit. Postea vero audisti quod in alias partes ire D vellet, et misisti pro eo mandans illi per clericum tuum ex divina et episcopali auctoritate, ut ad te rediret, et direxisti homines tuos qui eum, si redire nollet, ad te reducerent. Veniens vero ad tuam præsentiam, non sic humiliter tibi respondit sicui debue

« VorigeDoorgaan »