Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

EPISTOLA XXXVIII.

AD ANASTASIUM ABBATEM

Romam missa

cum increpatorias papæ litteras accepisset.

(Apud eumdem, ex codice ecclesiæ Laudinensis.) HINCMARUS Rhemorum episcopus sanctissimo et fidissimo fratri ANASTASIO religioso abbati plurimam in Salvatore salutem.

Multis infirmitatibus et anxietatibus pressus pauca scribo cui multa debeo, et quem multum diligo ac de quo multum confido. Cæterum epistola domni apostolici, per Egilonem venerabilem archiepiscopum nobis directæ, ad nostra scripta respondentes, in quibusdam aliter sonuerunt, quam nos suæ sanctitati

et auctoritati scripserimus. Sed certus sum quia non aliter ipse nobis rescripsit, nisi ut in scriptis ex nostra parte sibi porrectis invenit. Nos tamen, vera exemplaria eorumdem scriptorum a nobis missorum habentes, de quibusdam causis non ita scripsimus, sicut habere scriptis ejus relegimus. Unde si et in his scriptis, de synodo apud Trecas sub sigillis quinque episcoporum, consensu omnium qui interfuerunt directis, aliter, quod futurum non credimus, a quocunque fuerit missum, vel contra ea transmissum, hic venerabilis frater et coepiscopus noster Actardus vera exemplaria scriptorum ejusdem synodi ex authenticis accepit, quæ domno apostolico monstrare si fuerit necesse valebit. Quæ forte collata his, quæ Leoni papæ ab episcopis provinciarum Cisalpinarum, et a Lothario imperatore, sed et a rege Carolo directa fuerunt, de quorum exemplariorum sensu hæc missa episcopi collegerunt, ut autumo, non discordare intellectu invenientur, quanquam mitius quædam scripserint qui gestis non interfuerunt, quam illi qui ea quæ gesserunt, Sergio pape mittenda et Leoni missa scripserunt. Et de restitutione Ebonis per edictum Lotharii imperatoris in scriptis suis ideo non miserunt, quoniam ipsi episcopi, quorum ibidem nomina sine illorum subscriptionibus sunt adnotata, eidem qualicunque restitutioni se non interfuisse dixerunt, sicut et Rothadus modo in synodo apud Trecas dixit. Est etiam, quoniam et a Sergio post eamdem restitutionem damnationis sententiam in eum prolatam legerunt, sicut codex episcopalis, et litteræ domni apostolici per Egilonem nobis missæ demonstrant. Sed et de charta transmigrationis ad aliam parochiam, a Gregorio papa præfato Eboni facta, nihil in prædictis eorum scriptis habetur, quoniam in istis nostris regionibus antea visa non fuit, nisi modo, cum dilectus frater noster Vulfadus apud Trecas eam nobis ostendit: quæ utrum a Gregorio, cui successit Sergius, data fuerit an non, ex scrinio sanctæ sedis Romanæ ut credimus sciri valebit. Ordinatores quoque mei Rhemensis provinciæ suffraganei episcopi, sæpe passim, sed et in synodo professi fuerunt eidem Eboni, non communicasse in his unde fuerat excommunicatus, nisi modo frater Rothadus, ut quidam putant, causa erga me zeli, qui eumdem Ebonem damnavit,

B

A et me elegit, ac cum cæteris episcopis ordinavit, et qui dicitur dicere quod quidam episcopi a sæpedicto Ebone annulos et baculos acceperint, cum quædam synodus Gallicana quæ Toletana vocatur dicat: Episcopus, presbyter, aut diaconus, si a gradu suo injuste dejectus in secunda synodo innocens reperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat, quoniam coram altario de manu episcoporum, si episcopus est, orarium, annulum et baculum, et sic demum de reliquis persequitur gradibus. Unde constat quia isdem Ebo dejectus, secundum hanc constitutionem, ab episcopis annulum et baculum accipere, et non episcopis dare debuerat. Et quia Scriptura dicit: A filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende (Eccli. XXXII, 28), et unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam; et inimici hominis domestici ejus (Mich. VII, 6), ego per missum meum exemplaria scriptorum nuper in synodo apud Trecas factorum mitterem, ne forte ab amicis meis, quorum infestationem patior, aliqua fortassis erga me in eis compilentur, si solide, propter quorumdam principum erga me commotionem, quibus ad sua vota placere non audeo, sicut hic præfatus venerabilis et consacerdos noster vobis viva voce dicere potest, valerem. De quo charissimo et fidissimo fratre, et venerabili ac prudenti episcopo,vestram peto indubiam charitatem, ut domno apostolico, et patri nostro Arsenio, et cæteris familiaribus vestris eum commendetis, et ejus necessitatibus atque rationabilibus petitionibus pro viribus C concurratis. Et quoniam, quando ad synodum apud Trecas veni, non putavi eum cum legatione synodali ex ipsa synodo Romam iturum, talia vel ita condigna exenia mecum non attuli, ut domno apostolico, et carissimo Patri nostro Arsenio, ac vobis condigne mittere possem; et post synodum ad civitatem nostram infirmus remanens in quadam Ecclesiæ nostræ villula, redire ante profectionem illius non potui, ne in totum vos quantulacunque benedictiuncula visitare dimitterem, pro nostræ exiguitatis memoria mitto vobis per eum crusnam de pellibus variis, cum panno coloribus vario, qua... Cætera perpauca desunt.

[blocks in formation]

B

bus, tractare quantocius maturetis; et exorato eo a A non de omnibus sit laicis constitutum. Neque enim quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum, quique facit unanimes habitare in domo, ita vos cum studiis hujus venerandi fratris ac coepiscopi nostri a, cui secundum institutionem canonicam visitatoris officium in Ecclesia, cujus amore vel vigore fovemini, delegavimus, in electione regulari concorditer; ut pastore vos diutius destitutos non doleatis. De cujus videlicet a nobis consecrandi episeopi electione, pro imposito nobis ministerio, et cura totius provinciæ secundum mystica Nicænæ synodi cañones delegata, fraternitati vestræ auctoritatem divinitus promulgatam intimare satagimus. Primo scilicet, ut decretum sine visitatoris præsentia nemo conficiat, cujus testimonio clericorum ac civium possit unanimitas declarari. Deinde, ut de ecclesia vestra, sive sit in civitate, sive in monasteriis, his disciplinis institutum, et ita apostolicæ formæ convenientem, de diaconibus vel presbyteris eligatis vobis, auctore et fautore Domino, conseerandum episcopum, sicut cum de eligendo atque constituendo episcopo ageret, Tito et Timotheo Paulus depingit apostolus. Et si, quod absit, de civitatis ac paræciæ vestræ clericis, ordinandus episcopus nullus dignus, vel idoneus summo sacerdotio, quod evenire non credimus, poterit inveniri: tune alterum de altera diœceseos nostræ ecclesia, unde nobis secundum Africanum concilium (can. 22), sine cujusquam contradictione, ordinandi quemquam caRonice electum et petitum est attributa licentia, eligere, procurate; qui merito vitæ et scientiæ doctrina vobis præesse valeat, et prodesse : quique sacris canonibus, præcipue capitulo Carthaginensis concilii (conc. Carth. an. 398, can. 1) : Qualis debeat ordinari episcopus, non debeat obviare; et a decretis Patrum, Siricii videlicet, Innocentii, Colestini, Leonis, Gelasii, atque Gregorii, quantum patitur humana fragilitas, et poteritis conspicere, non valeat quoquomodo discrepare. Si etiam de alterius diœcesi archiepiscopi, vel parœcia episcopi, quempiam vobis notum proficuum et utilem eligere malueritis necesse vobis erit, cum beneplacito illius episcopi, cujus intererit, et litteris canonicis petitum obtinere, et ad nos illum mediante visitatore vestro examinandum adducere; quatenus, si congruus saD cris canonibus inventus fuerit, vobis ordinetur episcopus. Ante omnia autem cavete in electione pontificis malum simoniacæ hæreseos, ne pro dato aliquo, vel promissione illicita, neque pro gratia cujuscunque vel familiaritate aut propinquitate alicujus, quempiam attentetis eligere. Non eum, cui nulla natalium, nulla morum dignitas suffragetur: vel qui originali, aut alicui conditioni obligatus detineatur. Neminem ex laicis neophytum, id est noviter attonsum, et sine disciplina, vel non per tempora constituta ad ecclesiasticos gradus provectum. Quod ideo specialiter designamus, quia cum canones dicant : Nullus ex laicis ordinetur; demonstrant quod a Hadeberti Sylvanectensis episcopi.

clerici nasci, et non fieri possunt; sed designata sunt genera, de quibus ad clericatum pervenire non possunt id est si quis fidelis militaverit; si quis fidelis causas egerit, hoc est, postulaverit; si quis fidelis administraverit; si quis vir ante servivit; si quis publicam poenitentiam pro culpis criminalibus egit; si quis bigamus, vel maritus viduæ fuit, vel si concubinam, vel pellicem novit. Cavete nihilominus ne illitteratum, vel alicujus hæreseos peste corruptum, ac aliquorum membrorum damna perpessum; non negociatorem clericum, aut inhonestis et turpibus lucris incubantem, aut horrendis quibusdam criminibus implicatum vel diffamatum, vel dæmoniis similibusque passionibus irretitum, eligere attentetis: sed domui Dei dignum, fidelem atque prudentem ministrum dispensatorem eligite. Quatenus interius exteriusque decenter ornatus, formam vivendi vobis religiosa conversatione demonstret, et sana doctrina, inter hujus mundi ac tribulationum tenebras, recto calle gradiendi sine offensione ad portum salutis æternæ lumen manifestare prævaleat; et contra barbaricam infestationem, si quod absit, acciderit, vobis ferre auxilium prudentia sciat, virilitate valeat, temperantia consulat : et sic exteriora administret, ut interiora non deserat; sie interioribus serviat, ut exteriora penitus non relinquat; et ambidexter, contemplationi mente inserviat vitæ activæ servitiis intentus, ut fidelis servus et prudens, conservis in tempore tritici mensuram, id est C modum verbi fidei, probate dispenset. Non solum in prædicationis sermone, ac conversationis exemplo, verum in cunctis saluti ac vitæ necessariis necessaria et opportuna prævideat.

Hujusmodi autem, quantum Dominus dederit, ipso cooperante electum cum visitatore vestro, præsente scilicet confratre nostro, et cum decreto canonico, ad humilitatis nostræ sollicitudinem examinandum adducite : quia, ut longe ante nos dictum est, non est facile dimittendus, cui est proximus committendus. Prænoscere vos denique volo, quia si personam a sacris canonibus deviam scienter nobis adduxeritis, non solum ex ea pontificem non habebitis, verum etiam pro illicita electione, ut contemptores canonum, judicium incurretis. Sed et nostro ac coepiscoporum nostrorum judicio refutata rationabiliter electione vestra incongrua, talem secundum Laodicenses canones studebimus eligere, qui vestris vitiosis voluntatibus non valeat consentire. Quia sicut bene petentibus dicit Dominus: Petite, et accipietis (Matth. vn), ita et per apostolunr male petentes redarguit, dicens: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. rv). Petite, fratres, a Deo, ut vobis pastorem secundum cor suum tribuat. In cujus electione si non plus temporalia quam spiritualia commoda studueritis attendere, gratiam suæ electionis electioni vestræ, bonorum operum et piorum studiorum auctor et cooperator studebit ac

commodare, qui non sicut homo tantum in facie, A profitendo : Quantum sciero et potuero, Domino sed singulorum corda scrutatur, et renes. Cui est honor et gloria, potestas et imperium, in sæcula sæculorum. Amen.

EPISTOLA XL.
Fragmentum.

AD CAROLUM CALVUM REGEM.

Quales judices constituere debeat ad causas inter ecclesiasticos et sæculares dirimendas.

(Apud Sirmond.)

adjuvante, absque ulla dolositate, aut seductione, et consilio et auxilio, secundum meum ministerium, et secundum meam personam fidelis vobis adjutor ero, ut illam potestatem, quam in regio nomine et regno vobis Deus concessit, ad ipsius voluntatem, et ad vestram ac fidelium vestrorum salvationem, cum debito honore et vigore tenere et gubernare possitis.

EPISTOLA XLI.
Fragmentum.

AD LUDOVICUM REGEM GERMANIÆ.

Pro Bertulfo Trevirensi archiepiscopo. (Apud eumdem, ex Flodoardi, lib. ш, cap. 25.j Proinde sicut non leve discrimen incumbit ponti

Regia igitur sollicitudo, a Rege regum et æquissimo judice Deo ut in directione cordis judicium judicet constituta, provide solliciteque studere debet, ut tales judices cum episcopis ad causam inter ecclesiasticos et sæculares dirimendam eligat et B ficibus siluisse pro Divinitatis cultu quod congruit,

constituat, qui religiosi sint et Deum timeant, et non muneris præmio, non favoris vel propinquitatis aut amicitiæ gratia, non indebitæ subjectionis obsequio, non alterius partis odio, personam accipiant in judicio, sed absque contentione ac livore, sicut ipsa Veritas dicit, non secundum faciem, sed justum judicium judicent et hoc non in publico judicii loco, sed in privato, quia episcopi, non in consistorio regum, non in prætorio judicum, nec nisi ab episcopis, aut in synodo, aut in privato loco, a primatibus deputatorum aut a se electorum judicum judicio debent aut possunt regulariter judicari. Et prætaxato modo supradictas leges, tam publicas quam ecclesiasticas, in suis temporibus servari decrevisse didicimus antiquos imperatores et prædecessores ac progenitores vestros episcopis et viris ecclesiasticis, et nobis vestra dilectissima et benignissima dominatio servaturam se et verbo et subscriptione promisit in Carisiaco, ubi hoc capitulum consultu ac consilio fidelium vestrorum, tam episcoporum quam et laicorum condidistis, et ei subscripsistis dicentes : Quantum sciero et rationabiliter potuero, Domino adjuvante, unumquemque vestrum, secundum suum ordinem et personam, honorabo et salvabo, et honoratum ac salvatum absque ullo dolo et damnatione vel deceptione conservabo. Et unicuique competentem legem et justitiam conservabo. Et qui illam necesse habuerit, et rationabiliter petierit, rationabilem misericordiam exhibebo, sicut fidelis rex suos fideles per rectum honorare et salvare, et unicuique competentem legem et justitiam in unoquoque ordine conservare, et indigentibus et rationabiliter petentibus rationabilem misericordiam debet impendere. Et pro nullo homine ad hoc, quantum dimittit humana fragilitas, per studium aut malivolentiam, vel alicujus indebitum hortamentum deviabo, quantum mihi Deus intellectum et possibilitatem donaverit. Et si per fragilitatem contra hoc mihi subreptum fuerit, cum hoc recognovero, voluntaric illud emendare curabo. Nos autem fideles vestri, episcopi et cæteri laicalis ordinis qui adfuerunt, hoc capitulum, et vobiscum condidimus, et ei subscripsimus unusquisque

C

D

ita regiæ potestati, quod absit, non mediocre periculum est, si cum debeat parere refugi quod ei ex divina voce a sacerdotibus nuntiatur, Domino dicente in Evangelio: Qui est ex Deo, verba Dei audit. Si autem vobis aliquis minus devotus suggessit, quod in eadem metropoli, in contemptu vestro, vel contra fidelitatem vestram, metropolitanum pontificem ordinari fecimus: quin potius consensu unanimitatis nostræ ipsi secundum sacros canones ordinavimus, quia, ut scriptum est, sicut Deus loci angustia non continetur, ita verbum ejus non est alligatum, collaudante Redemptore ae Salvatore nostro, quod centurio in hoc sensu dixerat: Dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. vnr, 8), videlicet quod hic dixeris, illic fiet. Qui in discipulis suis hodieque nobis, licet indignis, loquitur: Spiritus Patris vestri loquitur in vobis, qui replet orbem terrarum. Nolite credere, quæsumus, prava suadenti, quia pro certó sciatis non in contemptu vestro, neque contra fidelitatem vestram, in eadem metropoli sede pontificem ordinavimus; sed perpendentes, quod et vos melius scitis, quanta et per quanta tempora ipsa Ecclesia desolata et destituta sit, et quanta contra Dei voluntatem, non solum in eadem parochia, sed et in tota provincia ad eam pertinente, increverint, cum nihil canonice sine primate suffraganei episcopi agere valeant, nisi quod ad proprias parochias pertinet, ibidem commoditatem regularem invenientes canonice pontificem ordinavimus: quod et secundum divinas leges agere pos◄ sent atque deberent ipsius metropolis suffraganei, si tanti numeri forent, ut per se regulariter possent ordinare pontificem, qui non minus quam a tribus prævalet regulariter ordinari. Prosequitur etiam, depromens auctoritates sanctorum Patrum, quibus fulti hoc egerant; et subinde : Et quia tot in cadem provincia suffraganei non erant episcopi, ut metropolitanum regulariter ordinare valerent, quoniam Ecclesiæ Rhemensis et Trevirensis comprovinciales atque sorores, et ex auctoritate et ex antiqua consuetudine habentur, ea conditione, ut qui prior eorum fuerit episcopus ordinatus, prior etiam habeatur in synodo, et sibi mutuo consilio et auxilio fovean

tentant, et in judicio divino ad æternam damnationem exerent, nisi dignam pœnitentiam egerit. Et cætera de auctoritatibus sacrorum canonum. Post quæ subjungitur: Unde vestra religiosa et nobis charissima dominatio certissime sciat, quia quandiu iste frater noster Bertulfus a nobis in Trevirensi Ecclesia ordinatus episcopus in hoc mortali corpore vixerit, alter in eadem Ecclesia ordinatus episcopus non erit: nisi forte ipse, quod absit, sacris regulis obvians, per easdem sacras regulas deponatur : et isdem præsumptor et apostata monachus Walto de monasterio Trevirensis parochiæ, nunquam, jam judicio Spiritus sancti super eum prolato, in Trevirensi Ecclesia, quam exitiabiliter usurpavit et læsit, poterit esse episcopus. Et si, ut diximus, pro vestra reverentia hoc non differremus, non solum per sacros canones decerneremus, ut nunquam et nusquam ad gradus ecclesiasticos præsumeret accedere, verum sub anathemate eum ponentes, retrudi in ergastulo secundum sacras regulas decerneremus: et si in contumacia sua perstiterit, sine ulla retractatione modis omnibus decernemus. A præfatis autem intentationibus sacrorum canonum vos immunem atque exortem a Domino, per quem reges regnant, et ex quo et per quem exordium sacer cepit episcopatus, fieri totis nisibus exoramus, illius clementiam deprecantes ut det vobis velle et perficere pro bona voluntate quæ præcepit, quatenus mereamini percipere æterna gaudia, quæ se diligentibus repro

tur, atque fulciantur, Trevirensis provinciæ episcopi A de hujusmodi decreverunt, et de cœlo super eum ina primate provinciæ Rhemorum solatium suæ ordinationis secundum sacras regulas quæsierunt, sicut sancti Sardicenses canones dicunt (cap. 5), scilicet ⚫ut si contigerit in una provincia, in qua plurimi fuerunt episcopi, unum forte remanere episcopum, et populi convenerint, episcopos vicinæ provinciæ debere illum prius convenire episcopum, qui in ea provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem, et hoc justum esse, ut et ipsi veniant, et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit et dissimulaverit, nihilque rescripserit, satisfaciendum esse populis, ut veniant ex vicina provincia episcopi, et ordinent episcopum. › Ex quibus rite colligitur quia si provincia Trevirensis non nisi unum vel nullum haberet episcopum, B episcopi Rhemensis provinciæ petenti clero et populo Trevirensis Ecclesiæ deberent ordinare episcopum. Cui Ecclesiæ omnes nos, quorum nomina præscripta in capite hujus epistolæ legit gloria vestra, unanimi voto atque consensu, fratrem et consacerdotem nostrum Bertulfum, ut præmisimus, regulariter pontificem ordinavimus, sicut ex sacris regulis et ordinationis ejus gestis ostendere possumus, et si recesse fuerit, ostendemus. Quapropter ipsius ordinationem, et dispositionem rerum ac facultatum ecclesiasticarum, sicut sacri præfigunt canones, ita defendimus, et perpetuo defendemus, sicut et ordinem nostrum, quia si ipse non est episcopus, nec nos debemus nominari episcopi. Et si quis voluerit contra ordinationem ejus sinistri quip- C mittit. piam dicere, exeat et dicat, verumtamen memor communionis suæ; quia aut ipse non communicabit ecclesiastico et episcopali ordini, aut nos non communicabimus ministerio episcopali.

Unde verbis beati Leonis Theodosium Augustum quondam alloquentis : Vos, Christianissime et venerabilis nobisque charissime rex, cum consacerdotibus nostris alloquimur; implentes reverentiam clementiæ vestræ sinceri amoris officio, cupientesque vos placere per omnia Deo, cui pro vobis a nobis et ab Ecclesiis nobis commissis supplicatur, ne ante tribunal Domini rei de silentio judicemur, obsecramus coram unius deitatis inseparabili Trinitate, quæ tali facto læditur, cum ipsa vestri sit custos et auctor regni, et coram sanctis angelis Christi, ut in eo statu et immunitate seu privilegio cum suo pontifice Trevirensem Ecclesiam esse jubeatis, atque conervetis, quo vestri progenitores atque prædecessores, sed et in quo frater ac nepos vester Lotharius, pater scilicet ac filius, canonice conservaverunt : quatenus et vos meritum inde apud Deum, et beatum apstolorum principem Petrum, in cujus honore ecclesia ipsa est consecrata, habeatis, et nos amplius debitores in orationibus et cæteris debitis obsequiis acquiratis; quia nisi pro vestra reverentia hoc differremus, jam in pervasorem ipsius Ecclesiæ judicium in terris exertum haberemus, quod sexcenti et triginta episcopi in magna Chalcedonensi synodo

EPISTOLA XLII.
Fragmentum.

WILIGISO ET CÆTERIS MONACHIS S. DIONYSII.

Quod pretium pro decima quæri non debeat.

(Apud eumdem, ex Flodoardi, lib. ш, cap. 25.) Absit, fratres, ut alii ecclesiastici et religiosi viri hoc audiant, quia monachi de monasterio sancti Dionysii decimam vendere quærunt, ut de ipso pretio infernum comparent. Multo magis autem absit ut hoc laici audiant, quod nemo etiam peccatis publicis implicatus in mea parochia facere audet. Si enim aliquis de alio monasterio quam de nostro hoc tentare, quanto magis facere præsumeret, ab omni comD munione illum de parochia mea excommunicarem,

el cætera.

EPISTOLA XLIII.
Fragmentum..

AD TEUDULFUM COMITEM.

Ecclesiam pretio vendere non præsumat. (Apud eumdem, ex Flodoardi, lib. tu, cap. 26.) Propterea scias quia si vel unum denarium tibi aliquis clericus pro ipsa ecclesia, vel pro alia aliqua. in mea parochia, per se aut per immissam personam dederit, per me ordinatus in ea non erit. Si autem vis ibi habere presbyterum, adhuc mihi talem clericum qui aptus sit sacro ministerio, et ego illum inquiram, et illi ecclesiam dabo, et tunc illum ordi

nabo, si mihi satisfactionem fecerit quod nullum A meus I otharius, potest veraciter cognoscere quia

non tantum illi, sed nulli homini in mundo sum indelis ; et si vult credere, credat sin autem, cum ille inter principes, et ego inter episcopos, ante Regem regum et Episcopum episcoporum venerimus, tunc quid inde verum sit, plenissime sine alicujus judicatione cognocet, etc.

EPISTOLA XLV.
Fragmentum.

pretium inde donaverit. Et si tu ita facere non volueris, ego ordinabo qualiter populus ibi officium habeat, usque dum ibi ordinem presbyterum. Cui si aliquod impedimentum contra divinas et humanas leges feceris, et manifestum fuerit, presbyter ibi permanebit, et tu et omnes qui tibi consenserint, ab omni Christianitate usque ad satisfactionem eritis separati. Hæc, chare fili, ideo mando tibi, et aliter commonco, quia salvum et honoratum te cupio, et inter filios Ecclesiæ te in loco filii habere volo, et si me coegeris, ut sicut Dominus dicit in Evangelio, sis velut ethnicus et publicanus, non mihi sed tibi reputare debebis. Postquam istas litteras dictavi, dictum est mihi quod matricularios a ministro meo constitutos de illa matricula ejecisti, et ibi Bonarium B privatis collocutionibus, et in publico vestro con

misisti, et pro illa matricula in pretio unum asinum accepisti. Quod si ita est, non solum criminaliter fecisti, quia contra omnes leges ecclesiasticum ministerium homo laicus usurpasti, et eleemosynam, id est misericordiam pauperum, ac per hoc Deum, qui misericordia miserorum est, sicut Judas proditor, vendidisti; sed etiam turpiter in hoc nimis fecisti, l de mendicitate, de qua mendici vivere debent, comes et honoratus regi consiliarius in pretio asinum accepisti, et omnes qui hæc audiunt, pensare possunt qualiter de aliis causis pro amore et timore Dei, et reverentia tui ministerii, juste et recte facis, qui de tali miseria sine ulla verecundia turpe lucrum requiris.

EPISTOLA XLIV.
Fragmentum.

AD IRMINGARDEM AUGUSTAM CONJUGEM LOTHARII
IMPERATORIS.

De eo quod apud Lotharium falso accusatus fuerat
infidelitatis.

(Apud eumdem, ex Flodoardi lib. 1, cap. 27.)

Ego scio quia ei multa de me dicta fuerunt contraria, sed si vult poterit cognoscere non esse vera; tamen non eum audeo reprehendere, quia dominus est, nec in ejus persona dico, sicut legitur in Scripturis : Qui libenter audit verba mendacii, ministros quoque habebit impios (Prov. XXIX, 12); videlicet qui de erga eum piis voluntarie loquentur impia. Qui illi ea dixit ex mea parte quæ mihi mandastis, aliter quam verum sit dixit, male autem interpretatus est bene dicta. Si voluisset cognoscere verum, et aliquis missus mihi de sua parte veniret, ut vera ex me cognosceret, sicut venit et me qualemcunque Christi Domini sacerdotem suggillavit, libentissime suo animo satisfacerem. De meo autem misso, sicut dominatio benignissima vestra mandavit, ut ad eum dirigam qui ei hoc affirmet, quod de ejus infidelitate nihil velim tractare, scitis quanta mendacia nunc per istud vadunt sæculum, et quanta sinceritas debeat esse in sacerdote, et quantam merito domno meo velim servare fidelitatem. Et idcirco ne mali interpretes male Donum interpretentur, hoc adhuc facere non possum. Tamen, si vult credere domnus PATROL. CXXVI.

ROTRUDI ET CÆTERIS SORORIBUS MONASTERII S. CRUCIS
ET S. RADEGUNDIS.

Pro electione abbatissæ ipsius monasterii.
(Apud eumdem, ex Flodoardi lib. 1, cap. 27.)
Propterea diligite sorores ante omnia, et in

ventu, remititte et abjicite funditus a cordibus vestris omnes injurias, et scandalorum fomites, quæ hactenus inter vos ortæ fuerunt, ut nulla de sorore sua vindictam, aut pro sermone, aut pro facto, vel pro aliquo despectu quærat, aut a Deo, aut in sæculo. Quia sicut Dominus protestatur, sine concordia quidquid ei obtuleritis non illi placebit. Sive enim oraveritis, sive sacrificium obtuleritis, sive vos afflixeritis, sine hac charitatis concordia nihil Deo placabile erit, quia sicut Apostolus dicit: Etiamsi tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 3). Et scitis quia regula quam professe estis, propter scandalorum spinas quæ oriri in monasterio solent, oratioC nem Dominicam in matutinis et vespertinis officiis, ita ut omnes illam audiant, a priore orari præcepit, ut timentes convenientiam qua dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, omnem rancorem de corde nostro pellamus. Quæ dum prius egeritis, ne per vestram discordiam, quod absit, regularis electio de vestro monasterio pereat, adunate vos ad Dei voluntatem, et regularis devotionis unanimitatem, vestrainque ipsam salutem, præsentem scilicet atque ætermam, cum charitatis concordia, quæ est omnium virtutum mater, et cum humilitate, quæ est custos ipsarum virtutum, atque cum vera obedientia, quæ scala est qua ad cœlum pertingitur, et in vobis salubri electione concordate, et vosmetipsas ad regularem normam reducite, et constringite ac conservate: quia aliter, sicut melius ipsa scitis, salvæ esse nequaquam valetis. Et sicut animos ab inquietis motibus, ita et linguas a provocativis iracundiæ vobisque nocivis sermonibus custodite, contestante Apostolo: Omnis clamor et indignatio a vobis auferatur, cum omni malitia, et omnis sermo malus ex ore vestro non procedat (Ephes. iv, 30, 31); ne sicut solent homines, prius dolore commoti, et postea aliquo gaudio, quasi victoriosi obtinentes que desideraverant, exhilarati, de quocunque homine quæ non conveniunt aliqua vestrum dicat: ne et patientiae meritum inutilibus sermonibus coram Deo perdatis; et si aliquis fuerit qui aliqua provocatione quamcunque vestrum ad

D

« VorigeDoorgaan »