Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ecclesiæ penes œconomum ejusdem ecclesiæ integre A ctoritate intendimus, in hac tyrannica Odacri perconserventur, quos prædictus invasor Odacrus sine ulla divinæ legis reverentia usurpare præsumpsit. Quapropter cum aliis hujusmodi præsumptoribus ab eodem sancto et magno concilio percellitur, ut qui ausi fuerint post diffinitionem magnæ et universalis hujus synodi quidquam ex his quæ sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere.

vasione vacantis ecclesiæ invenimus. Apostolus
namque dicit: Avaritia, quæ est idolorum servitus
(Coloss. ). Et beatus Gregorius loquens de tenta-
tione Dominica in Evangelii homilia, et altera sen-
tentia præfati apostoli ostendit avaritiam esse non
solum pecuniæ, sed etiam altitudinis. Et Odacrus
invasor vacantis ecclesiæ, quia secundum sacrorum
canonum tramitem, ad provectum episcopalis ordi-
nis, ut res et facultates ipsius ecclesiæ possideret,
Deo judice, pervenire non meruit, per sæcularem
potestatem prius res et facultatem ipsius ecclesiæ
vacantis obtinuit, ut saltu quoquo modo ad altitu-
dinem episcopalis nominis perveniret, et sacerdos
non esse, sed dici tantummodo inaniter concupivit.
Non attendens, quia sic ab ipso Christo, summo
pontifice, ac rege regum, sunt distincta potestatum
officia, ut spiritalis actio a carnalibus distaret incur-
sibus, et militantes Deo minime se negotiis sæcula-
ribus implicarent, ac vicissim non illi rebus divinis
præsidere viderentur, qui essent negotiis sæcularibus
implicati. Et sæculares viri sacerdotum penderent
judicio, non sacerdotes ad suam deberent redigere
voluntatem et sacerdotes sæcularium judicia discu-
terent, non autem sæculares sacerdotum judicia
molestarent, sicut litteræ divinitus inspiratæ mani-
feste demonstrant, et Constantinus magnus impera-
tor in Nicæno concilio se illorum judiciis subdens
ostendit. His igitur ita se habentibus, Odacrus per
avaritiam et altitudinis, et possessionis, in perva-

IV. Odacrus, relicto ecclesiastico judicio et sacrorum canonum diffinitione, per sæcularem potestatem invasor rerum et facultatum ecclesiasticarum Belvacensis Ecclesiæ, quæ secundum sacras regulas oblationes appellantur, quia Domino offeruntur, et vota sunt fidelium, ac pretia peccatorum, atque patrimonia pauperum, ipse in se damnationis sen- B tentiam jaculavit, quia sicut sanctus Leo papa cum Romana synodo diffinivit (epist. 96): Quicunque sub regula positi, relicto ecclesiastico judicio, ad patrocinia laicorum convolare, et judicia eorum expetere, et prætermisso sacerdote suæ ecclesiæ, ad disceptationem sæcularium venerint, sacris liminibus, id est ab ecclesiæ aditis expelli, et a coelesti arceri altario, id est a corpore et sanguine Christi separari jubentur. Et canones sacri diffiniunt (conc. Antioch., can. 2) Ut quilibet regulæ subjectus Ecclesiæ, præter consilium et litteras episcoporum provinciæ, et præcipue metropolitani, adierit imperatorem, hunc reprobari et abjici oportere, non solum a communione, verum et ab honore cujus particeps videtur existere. Et sanctus Hilarus papa in decretis suis: C sione vacantis ecclesiæ idololatra esse ostenditur. Non minus, inquit, in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. Schismaticus igitur, ab unitate Ecclesiæ per sacrorum canonum contemptum, qui a sancto sunt Spiritu conditi et totius mundi reverentia consecrati, seipsum scindens, licet forte eodem cultu, eodem ritu credat ut catholici, in malo tamen suo per cupiditatem manet damnationis dissidio. Quantum autem sit malum dissidium schismatis, sanctus Augustinus in libro de Baptismo ex sacris demonstrat Scripturis hoc modo: Non afferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod volumus, et quomodo volumus, pro arbitrio nostro dicentes hoc grave, hoc leve est, sed afferamus divinam stateram de Scripturis sanctis tanquam de thesauris Domini- D cis, et in illa quid sit gravius appendamus, imo non appendamus, sed a Domino appensa recognoscamus. Tempore illo, quo Dominus priora delicta recentibus pœnarum exemplis cavenda monstravit, et idolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus; et schisma tentatum, idololatria gladio punita est, exustio libri bellica cæde et peregrina captivitate, schisma hiatu terræ sepultis auctoribus vivis, et cæteris cœlesti igne consumptis, quis jam dubitaverit hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindicatum? › Quæ tria gravia commissa, et non levi punitione vindicanda, si diligenter sanctarum Scripturarum au

Per Moysen de Domino dicitur: In dextera ejus ignea lex (Deut. XXXII). In sinistra, inquit Gregorius, reprobi qui et ad sinistram ponendi sunt, dextera autem Dei appellantur electi. In dextera ergo Dei lex ignea est, quia electi mandata cœlestia nequaquam frigido corde audiunt, sed ad hæc amoris intimi facibus inardescunt. Et Apostolus dicit: Deus noster ignis consumens est (Hebr. x11); et Dominus Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? (Luc. x11). Ignem Dominus in terram mittit, cum afflata Spiritus sancti corda carnalium incendit. Spiritus igitur sanctus ignis est. Et sacri canones, sicut legimus, sancto sunt Spiritu conditi, quos Odacrus facibus suæ cupiditatis succensus, cum non per spiritalem ecclesiasticam traditionem, sed per carnalem sæculi potestatem pastore vacantem ecclesiam usurpavit, Spiritum sanctum quo facti sunt conditi canones, reclamante Scriptura : Spiritum nolite exstinguere (I Thess. v), quantum ex ipso est exstinguere procuravit, et auctoritatem sacrorum canonum, ne vigeret in ecclesia sua molitione quasi incendere attentavit. Quia vero cum catholicæ unitate Ecclesiæ, a quo propter suos excessus sicut ostendimus et in reliquum ostendemus, est excommunicatus, sacros canones totius mundi reverentia consecratos non sequitur, sicut ex suprascriptis sacris sententiis manifestatur, schismaticus esse negari non potest, sicut sanctus Augusti

:

Ecclesiæ in die sancti parasceves aperte demonstrant, annuente veritate ostendere procurabimus, quia nec a damnatione simoniacæ hæreseos est immunis. Dominus dicit in Evangelio de, largiendis sacris ordinibus: Gratis accepistis, gratis date (Matth. x). Præsciebat, inquit beatus Gregorius, nonnullos hoc ipsum donum accepti Spiritus in usum negotiationis inflectere, et miraculorum signa ad avaritiæ obsequium declinare. Hinc est enim, quod Simon magus per impositionem manus edita miracula conspiciens, percipere donum Spiritus sancti pecunia voluit, scilicet ut deterius venderet quod male comparasset. Unde bene cum justum virum describeret propheta ait: Qui excutit manus

nus in tractatu Evangelii secundum Joannem osten- A sis, sicut etiam solemnes orationes universalis dit. ‹ Habemus, inquiens, sanctum Spiritum si amamus Ecclesiam, amamus autem, si in ejus compage et charitate consistimus. › Et in epistola concilii ad Donatistas Quisquis a catholica Ecclesia fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se vivere existimet, hoc solo scelere quod a Christi unitate disjunctus est, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum. Quisquis autem in hac Ecclesia bene vixerit, nihil ei præjudicant aliena peccata, Quia unusquisque in ea proprium onus portabit (Gal. v), sicut dicit Apostolus, Et quicunque in ea corpus Christi manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. x1). Cum enim dicit judicium sibi manducat, satis ostendit quia non alteri judicium manducat, sed sibi, quia communio malorum non В suas ab omni munere (Is. xxx11). Neque enim dicit,

qui excutit manus suas a munere, sed adjunxit ab omni, quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus quippe ab obsequio est, subjectio indebite impensa, munus a manu pecunia, munus a lingua favor. Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit. Unde Dominus vendentes et ementes ex templo eliminat, quia vel eos pro munere impositionem manuum tribuunt, vel eos qui donum Spiritus emere nituntur damnat. Vendentes quippe in templo sunt, qui hoc quod quibusdam jure competit ad pretium largiuntur. Ementes vero in templo sunt, qui dato patronis præmio emunt peccatum. Hinc est quod sacri canones simoniacam hæresim damnant, et eos sacerdotio privari præcipiunt, qui de largiendis ordinibus pretium quærunt. Et cum prima contra sanctam Ecclesiam simoniaca hæresis sit exorta, cur non videtur quia eum quem cum pretio ordinat provehendo agit ut hæreticus fiat? sacri namque canones et ordinantes et ordinatos pro munere, sed et interventores irrefragabiliter damnant, sicut lector in secundo capitulo magni Chalcedonensis concilii poterit invenire. Nos quidem non incerta relatione sæpe fatum Odacrum, non solum pecuniam, sed et res per non ignotas.personas pro percipiendo episcopali ordine obtulisse comperimus. Et sanctus Augustinus in libro de utilitate credendi ait: Hæreticus

maculat aliquem participatione sacramentorum, sed consensu factorum. Nam si in factis malis non eis quisque consentiat, portat malus causam suam et personam suam, non præjudicat alteri, quem in consensione mali operis socium non habet criminis. Qui vero ex quocunque statu, vel quocunque ordine schismati ejus favent, attendant et appendant diffinitionem apostolicæ sedis, quam decretis suis inseruit dicens, Quisquis, inquit, assentit principi schismatis, schismaticus esse negari non poterit. Quod et si omnes sacerdotes et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non prævaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui mundum peccantem C generali diluvio interemit. Isdem vero, ut jactant fautores sui, et applaudunt ei complices præsumptionis suæ, non proponens Deum ante conspectum suum, persuadet sibi tenere et usurpare res ac facultates a se invasæ ecclesiæ, etiamsi ad nomen episcopale pervenire nequiverit, assumentes in augmentum suæ damnationis exempla de quibusdam ecclesiis, quæ quorumdam principum temporibus diu sine pastore vacarunt, sua opera quasi ex mortuis pellibus, ut beatus demonstrat Gregorius, credentes muniri, dum pravitatem suam ex alienis pravitatibus tuentur. Quia enim talia contigisse considerant, se hæc facere licenter putant, quod schisma esse contra traditionem ecclesiasticam et sacrorum canonum constitutionem patenter ostendi- D est qui alicujus temporalis commodi et maxime glo

tur. Quod sanctus Gregorius in Evangelii homilia redarguit dicens: Sunt nonnulli, qui dum plus terrenam substantiam quam oves diligunt, merito nomen pastoris perdunt, quia non pro amore intimo oves Dominicas, sed ad temporales mercedes pascunt. Mercenarius quippe est, qui locum pastoris tenet, sed lucra animarum non quærit, terrenis commodis inhiat, honore prælationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reverentia lætatur, et pro eo ipso quod in regimine laborat, hic quod quærit inveniat, et ab hæreditate gregis in posterum alienus existat. ›

V. Cæterum quia cognata sunt schisma et hære

riæ principatusque gratia, falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequitur. Ille autem qui hujusmodi homini credit, homo est imaginatione quadam pietatis illusus. ›

VI. In privilegio Belvacensis Ecclesiæ, consensu domni Karoli nos episcopi quatuor provinciarum, Rhemorum scilicet, Rhotomagensium, Turonorum ac Senonum, majorum exempla secuti, canonica et episcopali auctoritate decernentes subscripsimus, Ut nulla sæcularis potestas de rebus episcopii Belvacensis Ecclesiæ præsumat. Si quis vero regum, sacerdotum, et judicum, atque sæcularium personarum, hanc constitutionis paginam cognoscens

contra eam venire tentaverit, reum se divino judicio A vere, ac per hoc nec absolutionem sanctæ Ecclesiæ

quam præstat fidelibus veram putant, si ligaturas ejus valere non æstimant. Contra quos diutius disputandum non est, quia per omnia despiciendi et anathematizandi sunt, et unde se fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter ligantur, eosque et ego, et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia, anathematizamus, quia veritati contrariæ sentiunt et contraria loquuntur. ›

VIII. Sacri denique Nicæni canones decernunt, de his qui communione privantur, seu ex clero sen ex laico ordine (conc. Nic. an. 325, can. 5): ‹ Ab episcopis per unamquamque provinciam sententia regularis obtineat, ut hi qui abjiciuntur ab aliis non recipiantur. De cujus magni concilii privilegio sanctus

existere de perpetrata iniquitate cognoscat. Et nisi vel ea quæ ab illo sunt male ablata restituerit, vel digna pœnitentia illicita acta defleverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat atque in æterno examine districtæ ultioni subjaceat. Et in hac constitutione nostra Domini nobis adfuisse præsentiam credimus, secundum promissionem suam qua dicit: Ubi fuerunt congregati duo aut tres in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. xvIII). Si ergo adesse dignatur ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine suo, quanto magis non deerit, ubi plures auctoritatem illius sequentes conveniunt vel consentiunt sacerdotes? Qui autem ex his qui jam ad Dominum perrexerunt in sedibus eorum B Hilarius et beatus Ambrosius mirabiliter scribunt; successerunt, sicut sanctus Siricius in decretis suis demonstrat, in eorum labores curasque debent succedere, et quæ antecessores eorum statuerant regnlariter, conamine summo defendere. Nam, inquit Symmachus papa, Dum ad Trinitatis instar, cujus una est atque individua potestas, unum sit per diversos antistites sacerdotium, quemadmodum priora statuta a sequentibus convenit violari? Huc accedit quod hæc si eveniat sententiarum varietas, ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem credimus pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa quæ a Domini sacerdotibus semel statuuntur perpetua sint, quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quæ gesta sunt faciat rata esse quæ ges- C serit. Quanta enim vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quæ in sacerdotio præcipiunt, iisdem transeuntibus dissolvantur ?>

sed et magnus Leo papa dicit (epist. 106, ad Anatol., c. 2 et 4) Tanto, inquiens, divinitus privilegio Nicæna est synodus consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum, quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. Et item (epist. 55): ‹ Sancti illi et venerabiles Patres, qui in urbe Nicæna, sacrilego Ario cum sua impietate damnato, mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos in toto orbe terrarum in suis constitutionibus vivunt, et si quid usquam aliter quam illi statnere præsumitur, sine cunctatione cassatur. Et item idem in decretali sua epistola (epist. 12, ad episc. Afric., c. 2): Beati Pauli apostoli per Spiritum Dei emissa præceptio est, qua in persona Timothei omnium Christi sacerdotum numerus eruditur, et proinde unicuique nostrum dicitur: Manus nemini eito imposueris, neque communices peccatis alienis (1 Tim. v); › et paulo post : « Quid est communicare peccatis alienis, nisi talem effici ordinationem, qualis ille est qui non meruit ordinari? sicut enim boni operis sibi comparat fructum, qui rectum tenet in eligendo sacerdote judicium, ita gravi semetipum afficit damno, qui in suum collegium assumit indignum. Non ergo in cujusquam persona prætermittendum est, quod institutis generalibus continetur, nee putandus est honor,ille legitimus, qui fuerit contra divinæ legis præcepta collatus. Et item idem : ‹ Su

VII. In privilegio domni papæ Nicolai, quod tempore Odonis episcopi ecclesiæ Belvacensi contulit, ad locum ita scriptum est: Nullus itaque regum, nullus judicum, nullus cujuscunque sæcularis potentiæ dignitate fultus, in rebus vel villis vel agris vel mancipiis, vel quidquid ad monasteria ibidem descripta collatum fuerit, potestatem habcat vel dominandi vel accipiendi, vel auferendi, præter episcopum Belvacensis, qui per tempus fuerit eidem prælatus ecclesiæ sed quidquid in auro vel in ar gento, vel in quacunque supellectili, vel in omni facultatis substantia ipsis est monasteriis hodie de- D perflue extra Ecclesiam positis resistimus, si ab his legatum, vel futuris temporibus fuerit collatum, episcopi Belvacensis distributioni et ordinationi fiat subjectum, nec alterius potestatis jus vel dominatio super eis potestatem aliquam, nisi quantum divina auctoritas et lex et justitia permittit, obtineat......... oculis ad ignem perpetuum vadat. Unde ipsi et suis complicibus inculcanda est sententia beati Gregorii, quam in epistola Græcorum partibus contra quatuor male sentientium capitula posuit, qui anathematizati cum aliis perniciosis persuadebant sibi anathematis vinculo non teneri. Ipsi, inquit, sibi testes sunt quia Christiani non sunt, qui ligamenta sanctæ Ecclesiæ vanis se æstimant conatibus sol

qui intus sunt in eis quos decipiunt vulneramur. Oportet etenim nos evangelici meminisse præcepti, quod ab ipsa veritate præcipitur, ut si nos oculus, aut pes, aut dextera scandalizaverit manus, a compage corporis auferatur, quia melius sit his in ecclesia carere membrorum, quam cum ipsis in æterna ire supplicia. ›

Abjicienda prorsus pestifera hæc a sacerdotali vigore patientia est, quæ sibimet peccatis aliorum parcendo non parcit, sicut Heli quondam sacerdos, filiorum suorum delicta tolerando, cum ipsis divinæ justitiae sententiam meruit expertiri, quia segni indulgentia dissimulavit plectere peccatores. Igitur

juxta præceptum Levitici, in quo leprosi domorum A præcipiunt regula, Accusatores autem ac testes ad lapides a sacerdote inspici, et qui ex eis purificari nequiverit, jam inter immundos computari, ac de ordine mundorum lapidum præcipitur erui, et de cœlesti ædificio, videlicet sancta Ecclesia, velut indignus abjici, ac divino examine alius qui dignus est in loco illius substitui, quia sæpe fatus Odacrus non est clericus Rhemensis nostræ provinciæ, et contra sacras leges et regulas vacantem pastore suffraganeam metropolis nostræ ecclesiæ invadere præsumpsit, et reditus ecclesiæ viduatæ, quas magnum Chalcedonense concilium penes oeconomum ejusdem ecclesiæ integre conservari præcipit, sacrilege usurpavit, cum diffinito judicio ipsius concilii, et excommunicatione episcoporum quatuor provinciarum, insuper et domni papa Nicolaj apostolica B sedis pontificis, a nobis evangelica et apostolica atque canonica auctoritate sit excommunicatus, ut nunquam vel nusquam in provincia metropolis Rhemorum Ecclesiæ in gradu ecclesiastico ministret, et si in pertinacia suæ pervasionis de cætero manere præsumpserit, nunquam vel nusquam in Rhemensi provincia cum aliquo Christiano communicet, neque corpus et sanguinem Christi, nisi forte, juxta mysticam Nicænam synodum (can. 13), in exitu positus viaticum munus sacræ communionis accipiat.

EPISTOLA XXXIV.

AD JOANNEM EPISCOPUM CAMERACENSEM.

De Hunoldo et malæ famæ presbyteri purgatione. (Apud Sirmond., ex codice S. Laurentii Leodiensis.) HINGMARUS Rhemorum episcopus ad plebis Dei famulus, dilecto fratri et venerabili coepiscopo JOANNI salutem.

Iste presbyter, nomine Hunoldus, dixit mihi quia presbyteros habens cum quibus famam suam sacramento purgare voluit de quadam femina, et quoniam examinationis judicium noluit facere, ut illi presbyteri cum eo securius jurare possent, sacerdotale ministerium interdictum est illi. Unde qualiter in nostra parochia ex auctoritate majorum tenemus, tue dilectioni mandamus. Sicut S. Gregorius decrevit, per idoneos testes sacramento inquiritur de malæ famæ presbytero, ut inde scientes nec mendacinm dicant, nec veritatem reticeant; et exceptis accusatoribus, et sex testes jurent. Et post hoe jaramentum, non interrogamus de concubitu presbyteri cum quacunque femina, quia nec hoe canones habent, sed de accessu et frequentatione, ac cohabitatione cum feminis contra interdictum sacrorum canonum, unde mala suspicio et inconveniens sacerdoti fama exivit. Et post illorum testimonium, septimus testis, si conditio vel qualitas personæ permittit, ad judicium exit, quod illi sex veritatem inde per sacramentum dixerunt: quia multi jam deprehensi apud nos habentur, quoniam pretio conducti se perjuraverunt. Et si hoe modo presbyter convictus fuerit de inconvenienti cohabitatione contra Jeges et canones cum femina, deponitur, sicut sacræ

accusandum vel ad testificandum tales suscipiuntur secundum Africanum concilium, quales publicæ leges in mallo vel audientia ad accusandum et ad testificandum admittunt. Si autem .mala fama ex similitudine per parochiam de presbytero exierit, et accusatores et testes legales defuerint, ne contra Apostolum infirmorum corda de mala fama presbyteri percutiantur, et ne vituperetur ministerium nostrum, neque securiores presbyteri existentes licentius in peccatum labantur, secundum decreta majorum, cum denominatis sibi vicinis presbyteris, quos scimus se nolle perjurare sacramento, famam suam purget. Si autem denominatos a nobis sibi presbyteros ad famam suam purgandam habere nequit, et alios ad secum jurandum conduxerit, quoniam experti sumus quosdam ad invicem conspirasse, ut reputati mutuo in sua purgatione jurent, sicut et presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam conspiraverunt, coram misso nobis credibili, presbyteri, qui in purgatione infamati sacerdotis se una' cum eo ad jusjurandum offerunt, examinationem judicis per advocatum infamati presbyteri recipiunt, ut in sacramento se Deo non perdant, sicut quosdam hinc jam revictos comperimus. Invocatio autem super eum qui ad judicium exit talis habetur, quod ipse presbyter talem accessum et frequentationem et cohabitationem contra sacros canones cum illa femina non habuerit, unde mala suspicio et inconveniens sacerdoti fama merito posset exire. Sicut Cenim vitiosi presbyteri, suadente diabolo, adinve

niunt, ut in mansis suis de alode, vel naturali, vel comparato, feminas habeant, quæ illorum pannos lavant, et vestimenta illis faciunt, et interdum etiam claves facultatum illorum prævideant, sicque cum eis inconvenienter cohabitent, ita, sicut sanctus Augustinus dicit, varia morborum genera nova quærere cogunt medicamentorum experimenta, ut quia interdicto canonum et legum obaudire non curant, censuræ severitate ab eis discedere timeant. Data xv Kalend. Apriles, indictione vII.

EPISTOLA XXXV.

AD OMNES FIDELES.

Godbaldi presbyteri de femina convicti depositio. (Apud eumdem, ex veteri codice sancti Laurentii Leodiensis.)

HINCMARUS episcopus ac plebis Dei famulus. Notum sit omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ rectoribus, ministris quoque ac filiis, ad quos hæc poterunt pervenire, quia Godbaldus quondam presbyter parochiæ nostræ, de quadam femina nomine Doda criminatus, et idoneis testibus comprobatus, et secundum sacros canones ad judicium provocatus, de ipso judicio conscientia sua redargutus fuga lapsus est. Propterea secundum sacros canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, omni sacerdotali officio est privatus, docente Leato Bonifacio papa (epist. 11): Quod si adesse ne

glexerit, dilationem sententiæ de absentia non lucre- A gii nomine deputatur, si se continere non potuerint, tur. Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et toties delegato judicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in præsenti examine omnia quæ dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione procurata toties constet absentia. Data ex synodo in Rhemensi metropoli habita x Kalend. Maias, indict. XII. EPISTOLA XXXVI.

AD OMMES FIDeles.

Fulcheri et Hardoise ob incestas nuptias excommunicatio.

(Apud eumdem, ex veteri codice sancti Laurentii Leodiensis.)

[ocr errors]

post poenitentiam et reconciliationem, quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris conjugii libertatem. Quandiu autem in ipsa illicita conjunctione permanserint, nullus Christianus quocunque modo eis communicet, quia cum talibus cuicunque Christiano nec communem cibum sumere licet. Propterea, fratres ac filii, omnes scilicet Christiani, separate vos ab omnimoda eorum communione, ne, quod absit, communicantes illis pariter pereatis. Nec mirum si inter homines hæc ratio custoditur, cum et inter jumenta hoc fieri sciatis, ut ea quæ scabiem habere videntur, separentur a sanis, ne illorum morbo cætera damnentur vel pereant. Et dicente Domino: Nolo mortem peccatoB ris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. xxxII, 21), si antequam se ab hoc incestu separent, quisquam in infirmitatem deciderit, et vel sic jam in desperationem de vita temporali devenerit, si vel tun ex corde pœnituerit, et coram Deo et sacerdote ac fidelibus hominibus confessus fuerit, et fidejussores dederit, ut si de ipsa infirmitate convaluerit ulterius ad illam incestam conjunctionem non rediet, cum aliis peccatis suis de hoc incestu puram confessionem faciat, et a sacerdote reconcilietur, et sancto oleo ungatur, et communio corporis et sanguinis Christi ei largiatur. Si vero in hac pertinacia usque ad mortem permanserit, et sine reconciliatione et communione corporis et sanguinis Christi quisquam eorum mortuus fuerit, sine psalmis et hymnis atque orationibus, et non cum aliis Christianis sepeliatur : quia sicut sancto Spiritu inspirante scriptum legimus, quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus. Data ex synodo in Rhemensi metropoli habita, decimo Kalendas Maias, indictione duodecima.

HINGMARUS episcopus ac plebis Dei famulus. Notum sit omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ rectoribus, ministris quoque ac filiis, ad quos hæc poterunt pervenire, quia Fulcherus et Hardoisa, carne propinqui, contra legis præcepta et prophetica dicta, contraque evangelicam et apostolicam atque canonicam regulam, sed et contra leges humanas, non conjugio sed incestu, carnali commistione conjuncti sunt, sicut idoneis et veracibus testibus, computata utriusque cognatione comprobatum est. Et quia obedire divinis et humanis legibus noluerunt, ut se ab ipso incestu disjungerent secundum sacros canones, a sacra communione corporis et sanguinis Christi, et ab omni Christianorum societate abjecti sunt, usque dum, Domino respiciente, a laqueis diaboli, a quo capti tenentur, per pœnitentiam separati, C ab ipso incestu resipiscant, decernente B. Gregorio (Gr. junior., can. 8 et 9): Si quis, inquit, consobrinam suam duxerit in conjugio, anathema sit; et responderunt omnes tertio: Anathema sit. › Et item: Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit; et responderunt omnes tertio: Anathema sit. Vos, fratres ac filii, qui litteras non didicistis, scitote quid sonat in nostra lingua anathema, id est alienatio, ut a Christo, a quo nominantur Christiani, et a Christianorum societate atque communione sint tales alieni, donec ab illa illicita conjunctione se separent, et per pœnitentiam et sacerdotale ministerium Christo et sanctæ Ecclesiæ, id est, Christianis reconcilientur. Progeniem vero suam divinæ leges unumquemque Christianum usque ad septimam generationem, et quandiu se cognoscunt affinitate propinquos, observare decernunt, ut nemo ex propria consanguinitate conjugem habeat, vel quam ex propria consanguinitate aliquis conjugem habuit vel aliqua illicita pollutione maculavit, quia incestuosus est talis coitus et abominabilis Deo et cunctis hominibus. Et incestuosos a liminibus sanctæ Ecclesiæ præcipiunt separari, usquedum per satisfactionem precibus sacerdotum, eidem, ut præmisimus, sanctæ Ecclesiæ canonice reconcilientur. Si autem ab hoc incestu, in quo perditi jacent, separare se voluerint, quia sicut sacræ leges dicunt, incestus nullo conju

D

EPISTOLA XXXVII.

AD ENGILGARIUM VIRUM ILLUSTREM.

Illum arguit quod hominem suum inconvenienter jurare coegerat.

(Apud eumdem, ex Flodoardi, lib. ш, cap. 26.) HINGMARUS episcopus EnGILGARIO salutem Pervenit ad nos quia hominem tuum Ratramnum irrationabiliter et inconvenienter periculosum sacramentum jurare fecisses: qui licet tibi servitium debeat, tamen sub nostra cura et tu et ille de salute vestra esse debetis. Propterea mando tibi quia valde miror te non intellexisse gravius esse periculum cum hominem aut suadendo aut terrendo in perjurium mittas, quam si te solus perjurares, quoniam in te unum perjurium, imo pro perjurio homicidium perpetrares cum autem alium perjurare facis, et te et illum perdis. Et ideo mandamus ut si ita causa habetur sicut ad nos pervenit, ab ecclesia et altario te abstineas donec ad nos venias, et de tali incautela aut dignam excusationem facias, aut dignam pœnitentiam accipias.

« VorigeDoorgaan »