Pagina-afbeeldingen
PDF

contra eam venire tentaverit, reum se divino judicio
existere de perpetrata iniquitate cognoscat. Et nisi
vel ea quæ ab illo sunt male ablata restituerit,
vel digna pœnitentia illiciia acta defleverit, a sa-
eratissimo corpore ac sanguine Dei l)omini Re-
demptoris nostri Jesu Christi alienus fiat atque in
;eterno examine districtæ ultioni suljaceat. ■ Et in
hac constitutione nostra Domini nobis adfuisse prae-
sentiam credimus, secundum promissionem suam
qua dicit : Ubi fuerunt congregati duo aut tres in no-
mine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. xviii). Si
ergo adesse dignatur ubi fuerint duo vel tres con-
gregati in nomine suo, quanto magis non deerit,
ubi plures auctoritatem illius sequentes conveniunt
vel consentiunt sacerdotes? Qui autem ex his qui
jam ad Dominum perrexerunt in sedibus eorum
successerunt, sicut sanctus Siricius in decretis suis
demonstrat, in eornm labores curasque debent suc-
cedere, et quæ antecessores eorum statuerant regn-
lariter, conamine summo defendere. Nam , inquit
Symmachus papa, , Dum ad Trinitatis instar, cujus
una est atque individua potestas, unum sit per diver-
sos antistites sacerdotium, quemadmodum priora
statuta a sequentibus convenit violari? Huc accedit
quod haec si eveniat sententiarum varietas, ad ipsam
sacrosanctam catholicam religionem credimus per-
timere, cujus omnis potestas infringitur , nisi uni-
versa quæ a Domini sacerdotibus semel statuuntur
perpetua sint, quod alias contingere poterit, si suc-
cessor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et
roborando quæ gesta sunt faciat rata esse quæ ges-
serit. Quanta enim vicariis beatissimi Petri apostoli
jttdicabitur esse reverentia, si quæ in sacerdotio
præcipiunt, iisdem transeuntibns dissolvantur ? »
VII. In privilegio domni papæ Nicolai, quod tem-
pore Odonis episcopi ecclesiae Belvacensi contulit,
ad locum ita scriptum est : • Nullus itaque regum,
nullus judicum, nullus cujuscunque saecularis poten-
ti;e dignitate fultus, in rebus vel villis vel agris vel
maneipiis, vel quidqni+ ad monasteria ibidem de-
scripta collatum fuerit, potestatem habeat vel do-
minandi vel accipiendi, vel auferendi, præter epi-
seopum Belvacensis, qui per tempns fuerit eidem
prælatus eeelesiæ : sed quidquid in auro vel in ar-
gento, vel in quacunque supellectili, vel in omni
faeultatis substantia ipsis est monasteriis hodie de-
legatum, vel futuris temporibus fuerit collatum,
episcopi Belvacensis distributioni et ordinationi fiat
subjeetum, nec afterius potestatis jus vel dominatio
super eis potestatem aliquam , nisi quantum divina
auetoritas et lex et justitia permittit, obtineat.........
oculis ad ignem perpetuum vadat. Unde ipsi et
suis complicibus inculcanda est sententia beati Gre-
gorii, quam in epistola Græcorum partibus contra
quatuor male sentientium eapitula posuit, qui ana-
thematizati eum aliis perniciosis persuadebant sibi
anathematis vinculo non teneri. * Ipsi, inquit, sibi
testes sunt quia Christiani non sumt, qui ligamenta
Sanctæ Ecclesiæ vanis se ;estimant conati])us sol-

[ocr errors]

A vere, ac per hoc mec absolutionem sanctæ Ecclesiæ
quam præstat fidelibus veram putant, si ligaturas
ejus valere non æstimant. Contra quos diutius dispu-
tandum non est, quia per omnia despiciendi et ana-
thematizandi sunt, et unde se fallere veritatem cre-
dunt, inde in peccatis suis veraciter ligantur, eosque
et ego, et omnes catholici episcopi; atque universa
Ecclesia, anathematizamus, quia veritati contrariæ
sentiunt et contraria loquuntur. »
VIII. Sacri denique Nicæni canones decernunt, de
his qui communione privantur, seu ex clero sem ex
iaico ordine (conc. Nic. an. 523, can. 5): • Ab episco-
pis per unamquamque provinciam sententia regularis
obtineat, ut hi qui abjieiuntur ab aliis mon recipian-
tur. » De cujus magni concilii privilegio sanctus
B Hilarius et beatus Ambrosius mirabiliter scribunt;
sed et magnus Leo papa dicit (epist. 106, ad Anatol.,
c. 2 et 4): « Tanto, inquiens, divinitus privilegio
Nicæna est synodus consecrata, ut sive per paucio-
res, sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur,
omni penitus auctoritate sit vacuum, quidquid ab
illorum fuerit constitutione diversum. » Et item
(epist. 55) : « Sancti illi et venerabiles Patres, qui
in urbe Nic;ena, sacrilego Ario cum sua impietate
darnmato , mansuras usque in finem mundi Heges
ecclesiasticorum canonum condiderunt , et apud
nos in toto orbe terrarum in suis constitutionibus
vivunt, et si quid usquam aliter quam illi statnere
præsumitur, sine cunctatione cassatur. » Et item
idem in decretali sua epistola (epist. 12, ad episc.
C Afric., c. 2) : c Beati Pauli apostoli per Spiritum
Dei emissa præceptio est, qua im persona Timothei
omnimm Christi sacerdotum numerus eruditur, et
proinde unicuique nostrum dicitur : Manus nemini
cito imposueris, neque communices peccatis alienis
(I Tim. v); » et paulo post : w Quid est eommunicare
peccatis alienis, nisi talem eflici ordinationem, qua-
lis ille est qui non meruit ordinari? sicnt enim boni
operis sibi comparat fructum, qui rectum tenet in
eligendo sacerdote judicium, ita gravi semetipum
afficit damno, qui in suum collegium assumit indi-
gnum. Non ergo in cujusquam persona prætermitten-
dum est, quod institutis generalibus eontinetnr, nee
putandus est honor,ille legitimus, qui fuerit contra
divinæ legis praecepta collatus. » Et item idem : * Su-
D perflue extra Ecclesiam positis resistimus, si ab his
qui intus sunt in eis quos decipiunt vulneramur.
0portet etenim nos evangelici meminisse præcepti,
quod ab ipsa veritate praecipitur, ut si nos ocuhis,
aut pes, aut dextera scandalizaverit manus, a com-
page corporis auferatur, quia melius sit his im eecle-
sia carere membrorum , quam cum ipsis in æterna
ire supplicia. »
Aljicienda prorsus pestifera haec a sacerdotali
vigore patientia est, quae sibimet peccatis aliorum
parcendo non parcit, sicut Heli quondam sacerdos,
filiorum suorum delicta tolerando, cum ipsis divinæ
justitiæ sententiam meruit expertiri, quia segni in-
dulgentia dissimulavit plectere peccatores. Igitur

juxta præceptum Levitici , in quo leprosi domorum A praecipiunt regulæ, Accusatores autem ac testos ad glexerit, dilationem sententiæ de absentia non lucre- A gii nomine deputatur, si se continere non potuerint,

lapides a sacerdote inspici, et qui ex eis purificari nequiverit, jam inter immundos computari, ac de ordine mundorum lapidum præcipitur erui, et de cœlesti ædificio, videlicet sancta Ecclesia, velut indignus abjici, ac divino examine alius qui dignus est in loco illius substitui, quia sæpe fatus Odacrus mon est clerieus Rhemensis nostræ provineiæ, et contra sacras leges et regulas vacantem pastore suffraganeam metropolis nostræ ecclesiæ invadere præsumpsit, et reditus ecclesiæ viduatæ, quas magnum Chalcedonense concilium penes œconomum ejusdem eeclesiæ integre eonservari praecipit, sacrilege usurpavit, cum diffinito judicio ipsius concilii, el excommunicatione episcoporum quatuor provinciarum , insuper et domni papæ Nicolaj apostolicæ sedis pontifieis, a nobis evangelica et apostolica atque canomica auctoritate sit excommunicatus, ut munquam vel nusquam in provincia metropolis Rhemorum Eeclesiae in gradu ecclesiastico ministret, et si in pertinacia suæ pervasionis de cætero manere præsumpserit, nunquam vel nusquam in Rhemensi provincia cum aliquo Christiano communicet, neque eorpus et sanguinem Christi, nisi forte, juxta mystieam Nicænam synodum (can. 15), in exitu positus viaticum munus sacræ communionis accipiat.

EPISTOLA XXXIV. AD J0ANNEM EPISCOPUM CAMERACENSEM.

De Humoldo et malæ famæ presbyteri purgatione. (Apnd Sirmond., ex codice S. I.aurentii Leodiensis.)

HixcMARus Rhemorum episcopus ae plebis Dei famulus , dileeto fratri et venerabili coepiseopo JoANNi salutem.

Iste presbyter, nomine Hunoldus, dixit mihi quia presbyteros habens cum quibus famam suam sacramento purgare voluit de quadam femina, et quoniam examinationis judicium noluit facere, ut illi presbyteri cum eo securiiis jurare possent, sacerdotale ministerium interdictum est illi. Unde qualiter in nostra parochia ex auctoritate majorum tenemus, tuæ dilectioni mandamus. Sicut S. Gregorius decrevit, per idoneos testes sacramento inquiritur de malae famae presbytero, ut inde scientes nec mendacinm dicant, nee veritatem reticeant; et exeeptis aceusatoribus, et sex testes jurent. Et post hoe juramentum, non interrogamus de concubitu presbyteri cum quacumqne femina, quia nec hoe eamones hahent, sed de aeeessu et frequentatione, ac cohabitatione ewm feminis eontra interdictum sacrorum eanonum, untfe mala suspicio et ineonveniens saeerdoti fama exivit. Et post illorum testimonimm, septimus testis, si conditio vel qualitas personæ permittit, ad judicium exit, quod ihi sex veritatem inde per sacramentum dixerunt : quia mnlti jam deprehensi apnd nos habentur, quoniam pretio condueti se perjuraverant. Et si hoe modo presbyter comviettis fúerit de ineonvenienti eohabitatione contra Jeges et canones cum femina, deponitur, sicut sacræ

accusandum vel ad testificandum tales suscipiuntur secundum Africanum concilium, quales publicæ leges in mallo vel audientia ad accusandum et ad testificandum admittunt. Si autem. mala fama ex similitudine per parochiam de presbytero exierit, et accusatores et testes legales defuerint, ne contra Apostolum infirmorum corda de mala fama presbyteri percutiantur, et ne vituperetur ministerium nostrum , neque securiores presbyteri existentes licentius in peccatum labantur, secundum decreta majorum, cum denominatis sibi vicinis presbyteris, quos scimus se nolle perjurare sacramento, famam suam purget. Si autem denominatos a nobis sibi presbyteros ad famam suam purgandam habere mequit, et alios ad secum jurandum conduxerit, quoniam experti sumus quosdam ad invicem conspirasse, ut reputati mutuo in sua purgatione jurent, sicut et presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam conspiraverunt, coram misso nobis credibili, presbyteri, qui in purgatione infamati sacerdotis se una'cum eo ad jusjurandum offerunt, examinationem judicis per advocatum infamati presbyteri recipiunt, ut in sacramento se Deo non perlant, sicut quosdam hinc jam revictos comperimus. Invocatio autem super eum qui ad judicium exit talis habetur, quod ipse presbyter talem accessum et frequentationem et eollabitationem contra sacros eanones cum illa femina non habuerit, unde mala suspicio et inconveniens sacerdoti fama merito posset exire. Sicut

0 enim vitiosi presbyteri, suadente diabolo, adinve

miunt, ut in mansis suis de alode, vel naturali, vel comparato, feminas habeant, quæ illorum pannos lavant, et vestimenta illis faciunt, et interdum etiam claves facultatum illorum prævideant, sicque cum eis inconvenienter cohabitent, ita, sicut sanctus Augustinus dicit, varia morborum genera nova quærere cogunt medicamentorum experimenta, ut quia interdicto canonum et legum obaudire non curant, censuræ severitate ab eis discedere timeant. I)ata xv Kalend. Apriles, indictione vii.

EPISTOLA XXXV. AD OMNES FIDELES. Godbaldi presbyteri de femina convicti depositio. (Apud eumdem, ex veteri codice sancti Laurentii Leodiensis.)

IIixcMARus episeopus ac plebis Dei famulus.

Notum sit omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ rectoribus, ministris quoque ac filiis, ad quos hæc poterunt pervenire, quia Godbaldus quondam presbyter paroehiæ nostræ, de quadam femina momine I)oda criminatus, et idoneis testibus comprobatus, et secundum sacros canones ad judicium provocatus, de ipso judicio conscientia sua redargutus fuga lapstis est. Propterea secundum sacros eanones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, omni sacerdotali officio est privatus, docente beato Bonifaeio papa (epist. 11) : « Quod si adesse ne

tur. Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et toties delegato judicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in præsenti examine omnia quæ dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione procurata toties constet absentia. » Data ex' synodo in Rhemensi metropoli habita x Kalend. Maias, indict. xii.

EPISTOLA XXXVI. Ad oMMEs fiDELEs.

Fulcheri et Hardoisæ ob incestas nuptias excommunicatio.

(Apud eumdem, ex veteri codice sancti Laurentii Leodiensis.)

HiNcMARus episcopus ac plebis Dei famulus.

Notum sit omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ rectorihus, ministris quoque ac filiis, ad quos hæc poterunt pervenire, quia Fulcherus et Hardoisa, carne propinqui, contra legis præcepta et prophetica dicta, contraque evangelicam et apostolicam atque canonicam regulam, sed et contra leges humanas, non conjugio sed incestu, carnali commistione conjuncti sunt, sicut idoneis et veracibus testibus, computata utriusque cognatione comprobatum est. Et quia obedire divinis et humanis legibus noluerunt, ut se ab ipso incestu disjungerent secundum sacros canones , a sacra communione corporis et sanguinis Christi, et ab omni Christianorum societate abjecti sunt, usque dum, Domino respiciente, a laqueis diaboli, a quo capti tenentur, per pœnitentiam separati, ab ipso incestu resipiscant, decernente B. Gregorio (Gr. junior., can. 8 et 9) : « Si quis, inquit, consobrinam suam duxerit in conjugio, anathema sit; et responderunt omnes tertio : Anathema sit. » Et item : « Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit; et responderunt omnes uertio : Anathema sit. » Vos, fratres ac filii, qui litteras non didicistis, scitote quid sonat in nostra lingua anathema, id est aliematio, ut a Christo, a quo nominantur Christiani, et a Christianorum societate atque communione sint tales alieni, donec ab illa illicita conjunctione se separent, et per poenitentiam et sacerdotale ministerium Christo et sanctæ Ecclesiæ, id est, Christianis reconcilientur. Progeniem vero suam divinæ leges uiiumquemque Christianum usque ad septimam generationem, et quandiu se cognoscunt affinitate propinquos, observare decernunt, ut nemo ex propria consanguinitate conjugem habeat, vel quam ex propria consanguinitate aliquis conjugem habuit vel aliqua illicita pollutione maculavit, quia incestuosus est talis coitus et abominabilis Deo et cunctis hominibus. Et incestuosos a liminibus sanctæ Ecclesiæ præcipiunt separari, usquedum per satisfactionem precibus sacerdotum, eidem, ut præmisimus, sanctæ Ecclesiæ canonice reconcilientur. Si autem ab hoc incestu, in quo perditi jacent, separare se voluerint, quia sicut sacræ leges dicunt, incestus nullo conju

[merged small][ocr errors]

post peenitentiam et reconciliationem, quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris conjugiilibertatem. Quandiu autem in ipsa illicita conjunctione permanserint, nullus Christianus quocunque modo eis communicet, quia cum talibus cuicunque Christiano nec communem cibum sumere licet. Propterea, fratres ac filii, omnes scilicet Christiani, separate vos ab omnimoda eorum communione, ne, quod absit, communicantes illis pariter pereatis. Nec mirum si inter homines hæc ratio custoditur, cum et inter jumenta hoc fieri sciatis, ut ea quæ scabiem habere videntur, separentur a sanis, ne illorum morbo cætera damnentur vel pereant. Et dicente Domino : Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. xxxiii, 21), si antequam se ab hoc incestu separent, quisquam in infirmitatem deciderit, et vel sic jam in desperationem de vita temporali devenerit, si vel tum ex corde poenituerit, et coram Deo et sacerdote ac fidelibus hominibus confessus fuerit, et fidejussores dederit, ut si de ipsa infirmitate convaluerit ulterius ad illam incestam conjunctionem non rediet, cum aliis peccatis suis de hoc incestu puram confessiomem faciat, et a sacerdote reconcilietur, et sancto oleo ungatur, et communio corporis et sanguinis Christi ei largiatur. Si vero in hac pertinacia usque ad mortem permanserit, et sine reconciliatione et communione corporis et sanguinis Christi quisquam eorum mortuus fuerit, sine psalmis et hymnis atque orationibus, et non cum aliis Christianis sepeliatur : quia sicut sancto Spiritu inspirante scriptum legimus, quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus. Data ex synodo in Rhemensi metropoli habita, decimo Kalendas Maias, indictione duodecima.

EPISTOLA XXXVII.

AD ENGILGARIUM VIRUM ILLUSTREM.

Illum arguit quod hominem suum inconvenienter jurare coegerat.

(Apud eumdem, ex Flodoardi, lib. III, cap. 26.)

HINCMARUs episcopus ENGILGARio salutem

Pervenit ad nos quia hominem tuum Ratramnum irrationabiliter et inconvenienter periculosum sacramentum jurare fecisses : qui licet tibi servitium debeat, tamen sub nostra cura et tu et ille de salute vestra esse debetis. Propterea mando tibi quia valde miror te non intellexisse gravius esse periculum cum hominem aut suadendo aut terrendo in perjurium mittas, quam si te solus perjurares, quoniam in te unum perjurium, imo pro perjurio homicidium perpetrares: cum autem alium perjurare facis, et te et illum perdis. Et ideo mandamus ut si ita causa habetur sicut ad nos pervenit, ab ecclesia et altario te abstineas donec ad nos venias, et de tali incautela aut dignam excusationem facias, aut dignam pœnitentiam accipias.

EPISTOLA XXXVIII. AD ANASTASIUM ABBATEM

Romam missa cum increpatorias papæ litteras accepisset.

(Apud eumdem, ex codice ecclesiæ Laudinensis.)

HINCMARUs Rhemorum episcopus sanctissimo et fidissimo fratri ANAstAsio religioso abbati plurimam in Salvatore salutem.

Multis infirmitatibus et anxietatibus pressus pauca scribo cui multa debeo, et quem multum diligo ac de quo multum confido. Cæterum epistolæ domni apostolici, per Egilonem venerabilem archiepiscopum nobis directæ, ad nostra scripta respondentes, in quibusdam aliter sonuerunt, quam nos suæ sanctitati et auctoritati scripserimus. Sed certus sum quia non aliter ipse nobis rescripsit, nisi ut in scriptis ex nostra parte sibi porrectis invenit. Nos tamen, vera exemplaria eorumdem scriptorum a nobis missorum habentes, de quibusdam causis non ita scripsimus, sicut habere scriptis ejus relegimus. Unde si et in his scriptis, de synodo apud Trecas sub sigillis quinque episcoporum, consensu omnium qui interfuerunt directis, aliter, quod futurum non credimus, a quocunque fuerit missum, vel contra ea transmissum, hic venerabilis frater et coepiscopus noster Actardus vera exemplaria scriptorum ejusdem synodi ex authenticis accepit, quæ domno apostolico monstrare si fuerit necesse valebit. Quæ forte collata his, quæ Leoni papæ ab episcopis provinciarum Cisalpinarum, et a Lothario imperatore, sed et a rege Carolo directa fuerunt, de quorum exemplariorum sensu hæc missa episcopi collegerunt , ut autumo, non discordare intellectu invenientur, quanquam mitius quædam scripserint qui gestis non interfuerunt, quam illi qui ea quæ gesserunt, Sergio pap;e mittenda et Leoni missa scripserunt. Et de restitutione Ebonis per edictum Lotharii imperatoris in scriptis suis ideo non miserunt, quoniam ipsi episcopi, quorum ibidem nomina sine illorum subscriptionibus sunt adnotata , eidem qualicumque restitutioni se non interfuisse dixerunt, sicut et Rothadus modo in synodo apud Trecas dixit. Est etiam, quoniam et a Sergio post eamdem restitutionem damnationis sententiam in eum prolatam legerunt, sicut codex episcopalis, et litteræ domni apostolici per Egilonem nobis missæ demonstrant. Sed et de charta transmigrationis ad aliam parochiam, a Gregorio papa præfato Eboni facta, nihil in prædictis eorum scriptis habetur , quoniam in istis nostris regionibus antea visa non fuit, nisi modo, cum dilectus frater noster Wulfadus apud Trecas eam nobis ostendit : quæ utrum a Gregorio, cui successit Sergius, data fuerit an non, ex scrinio sanctæ sedis Romanæ utcredimus sciri valebit. Ordinatores quoque mei Rhemensis provinciæ suffraganei episcopi, sæpe passim, sedet in synodo professi fuerunt eidem Eboni, J;on communicasse in his unde fuerat excommunicatus, nisi modo frater Rothadus, ut quidam putant, causa erga me zeli, qui eumdem Ebonem damnavit,

A et me elegit, ac cum cæteris episcopis ordinavit, et

qui dicitur dicere quod quidam episcopi a sæpedicto Ehone annulos et baculos acceperint, cum quædam synodus Gallicana quæ Toletana vocatur dicat : Episcopus, presbyter, aut diaconus, si a gradu suo injuste dejectus in secunda synodo innocens reperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat, quoniam coram altario de manu episcoporum, si episcopus est, orarium, annulum et baculum, et sic demum de reliquis persequitur gradibus. Unde constat quia isdem Ebo dejectus, secundum hanc constitutionem , ab episcopis annulum et baculum accipere, et non episcopis dare debuerat. Et quia Scriptura dicit: A filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende (Eccli. xxxii, 28), et unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam ; et inimici hominis domestici ejus (Mich. vii, 6), ego per missum meum exemplaria scriptorum nuper in synodo apud Trecas factorum mitterem, ne forte ab amicis meis, quorum infestationem patior, aliqua fortassis erga me in eis compilentur, si solide, propter quorumdam principum erga me commotionem, quibus ad sua vota placere non audeo, sicut hic præfatus venerabilis et consacerdos noster vobis viva voce dicere potest, valerem. De quo charissimo et fidissimo fratre, et venerabili ac prudenti episcopo,vestram peto indubiam charitatem, ut domno apostolico, et patri nostro Arsenio, et cæteris familiaribus vestris eum commendetis, et ejus necessitatibus atque rationabilibus petitionibus pro viribus concurratis. Et quoniam, quando ad synodum apud Trecas veni, non putavi eum cum legatione synodali ex ipsa synodo Romam iturum, talia vel ita condigna exenia mecum non attuli, ut domno apostolico, et carissimo Patri nostro Arsenio, ac vobis condigne mittere possem ; et post synodum ad civitatem nostram infirmus remanens in quadam Ecclesiæ nostræ villula, redire ante profectionem illius non potui , ne in totum vos quantulacunque benedictiuncula visitare dimitterem, pro nostræ exiguitatis memoria mitto vobis per eum crusinam de pellibus variis, cum panno coloribus vario, qua... Cætera perpauca desunt. EPISTOLA XXXIX. AD CLERUM Et PLEBEM BELLAVACENSEM. Pro episcopi elatione. (Ex Act., prop. eccl. Rhem.) HiNcviARUs sanctæ metropolis Ecclesiæ Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, clero et plebi in parochia Belvacensi consistenti. Quia defuncto dilecto, vel venerabili, confratre ac sacerdote nostro, patre videlicet ac pastore vestro 0done, electione canonica a doinino nostro rege vobis solita benignitate concessa, necesse erit ut de eligendo atque constituendo vobis pastore, vel doctore atque rectore, secundum ecclesiasticas regulas, votis nostris in unum Domino mediante convenien- . tibus, præmissis jejuniis et litaniarum obsecrationi

bus, tractare quantocius maturetis: et exorato eo a A non de omnibus sit laicis constitulum. Neque enim

quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum, quique faeit unanimes habitare in domo, ita vos cum studiis hujus venerandi fratris ac coepiscopi nostri a, cui secundum institutionem canonicam visitatoris officium in Ecclesia, cujus amore vel vigore fovemini, delegavimus, in electione regulari concorditer ; ut pastore vos diutius destitutos non doleatis. De cujus videlicet a nobis conseerandi episeopi electione, pro imposito nobis ministerio, et cura totius provineiæ secundum mysticæ Nicænæ synodi eahones delegata, fratermitati vestræ auctoritatem divinitus promulgatam intimare satagimus. Primo scilicet, ut decretum sine visitatoris præsentia nemo conficiat, eujus uestimonio clericorum ac civium possit unanimitas declarari. Deinde, ut de ecclesia vestra, sive sit in civitate, sive in monasteriis, his disciplinis institutum, et ita apostolieæ formæ convenientem, de diaeonibus vel presbyteris eligatis vobis, auctore et fautore Domino, conseerandum episeopum, sieut eum de eligendo atque constituendo episeopo ageret, Tito et Timotheo Paulus depingit apostolus. Et si, quod absit, de eivitatis ac paroeciae vestræ elerieis, ordinandus episcopus muffus dignus, vel idoneus summo saeerdotio, qtiod evenire non credimus, poterit inveniri : tune alterum de alterâ diœceseos nostræ ecclesia, tfnde mobis secundum Africanum comcilium (can. 22), sine cujusquam contradictione, ordinandi quemquam eaponice electum et petitum est attributa lieentia, eligere, procurate; qui merito vitae et scientiæ doctrina vobis præesse valeat, et prodesse : quique sacris canonibus, præcipue capitulo Carthaginensis concilii (conc. Carth. an. 598, can. 1) : Qualis debeat ordinari episcopus, non debeat obviare; et a decretis Patrum, Siricii videlicet, Innocentii, Cœlestini, Leonis, Gelasii, atque Gregorii, quantum patitur humana fragilitas, et poteritis conspicere, non valeat quoquomodo discrepare. Si etiam de alterius diœcesi archiepiscopi, vel parœcia episcopi, quempiam vobis motum proficuum et utilem eligere malueritis : necesse vobis e~it, cum beneplacito illius episcopi, cujus intererit, et litteris canonicis petitum obtinere, et ad nos illum mediamte visitatore vestro examinandam addueere; quatenus, si congruus sacris canonibus inventus fuerit, vobis ordinetur episcopus. Ante omnia autem cavete in electione pontificis malum simoniacæ hæreseos, ne pro dato aliquo, vel promissione illicita, neque pro gratia cujuscunque vel familiaritate aut propinquitate alicujus, quempiam attentetis eligere. Non eum, cui nulla natalium, nulla morum dignitas suffragetur : vel qui originali, aut alicui conditioni obligalus detineatur. Neminem ex laicis neophytum, id est noviter altonsum, et sine disciplina, vel non per tempora constitula ad ecclesiasticos gradus provectum. Quod ideo specialiter designamus, quia cum canones dicant : • Nullus ex laicis ordinelur ; » demonstrant quod

a Hadeberii Sylvanectensis episcopi.

clerici nasci, et non fieri possunt; sed designata sunt genera, de quibus ad clericalum pervenire non possunt : id est si quis fidelis militaverit; si quis fidelis eausas egerit, hoc est, postulaveril; si quis fidelis administraverit; si quis vir ante servivit; si quis publicam pœnitentiam pro culpis criminalibus egit; si quis bigamus, vel maritus viduæ fuit, vel si concubinam, vel pellicem novit. Cavete nihilominus ne illitteratum, vel alicujus hæreseos peste corruptum, ac aliquorum membrorum damna perpessum; non negociatorem clericum, aut inhonestis et turpibus lucris incubantem, aut horrendis quibusdam eriminibus implicatum vel diffamatum, vel dæmoniis similibusque passionibus irretiuum, eligere attentetis : sed domui Dei dignum, fidelem atque prudentem ministrum dispensatorem eligite. Quatenus interius exteriusque decenter ornalus, formam vivendi vobis religiosa conversatione demonstret, et sana doctrina, inter hujus mundi ac tribulationum tenebras, recto calle gradiendi sine offensione ad portum salutis æternæ lumen manifestare prævaleat; et contra barbarieam infestationem, si quod absit, acciderit, vobis ferre auxilium prudentia sciat, virilitate valeat, temperantia consulat : et sie exteriora administret, ut interiora non deserat ; sie interioribus serviat, ut exteriora penitus non relinquat; et ambidexter, contemplationi mente inserviat vitæ activæ servitiis intentus, ut fidelis servus et prudens, conservis in tempore tritiei mensuram, id est modum verbi fidei, probate dispenset. Non solum in prædieationis sermone, ae conversationis exemplo, verum in eunetis saluti ac vitæ necessariis necessaria et opportama prævideat. Hajusmodi autem, quantum Dominus dederit, ipso cooperante eleetum cum visitatore vestro, præsente scilicet confratre nostro, et eum decreto canonico, ad humilitatis nostræ sollicitudinem examinandum addueite : quia, ut longe ante nos dictum est, iion est facile dimittendus, cui est proximus committendus. Prænoscere vos denique volo, quia si personam a sacris canonibus deviam scienter nobis adduxeritis, nom solum ex ea pontificem non habebitis, verum etiam pro illicita eleetiome, ut contemptores canonum, judicium incurretis. Sed et mostro ac coepiscoporum nostrorum judicio refutata rationabiliter electione vestra imeongrua, talem secundum Laodicenses canones studebimus eligere, qui vestris vitiosis voluntatibus mon valeat consentire. Quia sicut bene petentibus dicit Dominus: Petite, et accipietis (Matth. vii), ita et per apostohim male petentes redarguit, dicens : Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. iv). Petite, fratres, a Deo, ut vobis pastorem secumdum cor suum tribuat. In cujus electione si non plus temporalia quam spiritualiâ commoda studueritis attendere, gratiam suæ electionis elecfioni vestrae, bonorum operum et piorum studiorum auctor et cooperator studebit ac

« VorigeDoorgaan »