Pagina-afbeeldingen
PDF

que juxta sacras regulas, ad manus impositionem, A rem habere non permittitur, maxime ab omni femina tanto gratius, quanto et Ecclesiæ et imperio erit A animas, quae non moriuntur, et vivificabant animas

et ad synodos huc convenire solent, ipsi pro reclamatione contra presbyterorum suorum ad præfatam examinationem conveniant, sicut sacri canones ac leges præcipiunt, ut ad primatem uniuscujusque provinciæ, qui negotia videntur habere concurrant, vel ad synodum , qui se læsos existimant , quo non sit difficile testes producere , invitentur. Transalpinis autem, et aliis, qui in similiter longinquis regionibus commorantur, apostolica sedes, et sacrorum canonum promulgatores, loquente in eis sancto Spiritu, quæ sunt unicuique provinciæ possibilia et auctoritati convenientia, atque paci Ecclesiæ congruentia, tenenda et exsequenda discretissime praefixerunt. XXII. Legimus etiam, quamvis rarissime, præceptum a sede apostolica, quosdam de longinquioribus parochiis specialis diœceseos Romani pontificis, ad cujus sollicitudinem universalis Ecclesia pertinet, propter contumaces contentiones aliquos invitatos fuisse : sed de Transalpinis regionibus, quibus decreta privilegia servari debent, tale quid pro presbyuerorum et diaconorum appellatione a sede apostolica praeceptum fuisse non legimus. De ecclesiasticis nihilominus privilegiis in epistolis beati Gregorii legimus ad Dominicum Carthaginensem episcopum (lib. xi, epist. 39): • Vestra fraternitas, inquit, hoc postposita dubitatione retineat, quia sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua jura

[ocr errors]

servamus. Nec cuilibet, favente Christi gratia, ultra ;

quam meretur impertior, nec ulli hoc quod sui juris est ambitu stimulante derogabo; sed fratres meos honorare per omnia cupio, sicque studeo eos in honorem subvehi, dummodo non sit, quod alteri jure ab altero possit opponi. » Et alibi idem hinc dicit (lib. xi, epist. 37) : ¢ Quod vero dicitis, vestris temporibus debere servari quæ a meis quoque decessoribus tradita atque custodita sunt, absit hoc a me, ut statuta majorum consacerdotibus meis in qualibet Ecclesia infringam, quia mihi injuriam facio, si fratrum meorum jura perturbo. » XXIII. Tandem hinc, præter antiquas regularum ac legum constitutiones, in promptu habemus synodalia capitula apostolicorum, Eugenii, anno imperii decimo tertio domni et genitoris nostri Ludovici, et anno decimo imperii Lotharii fratris nostri, mense Novembrio, atque Leonis IV, anno Lotharii tricesimo septimo, et Ludovici nepotis nostri anno quinto, mense Decembrio decreta, quibus præcipiunt, • ut si quispiam sacerdotum, id est, episcopus, presbyter, diaconus, vel etiam subdiaconus, de quacunque femina crimine fornicationis suspectus, post primam, secundamque et tertiam commonitionem (metropolitani, vel alterius episcopi, aut ejus cui subjacere videtur) inveniatur fabulari cum ea, vel aliquo modo conversari, canonice judicetur. » Quapropter unusquisque episcopus in tali re studiose ac diligenter curam habere debet, ne Ecclesia Christi a propriis possit sordidari ministris : quia cum propriam uxo

sit abstinendus. Et item : « Sacerdos etenim, aut quivis alius in ordinem ecclesiasticum provectus, si

in eo scelere inveniatur, quo abjiciendus existat,

depositus providentia episcopi bene proviso loco constituatur, ubi peccata lugeat, et ulterius non committat. » Sic et magnus Leo papa, longe ante hanc constitutionem, auctoritate sacræ Scripturæ ad Hilarium Narbonensem decrevit (epist. 95, ad Rusticum Narbon.), t ut presbyteri vel diaconi lapsi ad promerendam misericordiam Dei, privatam expetant secessionem, ubi illis satisfactio, si fuerit digna, sit etiam fructuosa. » XXIV. Cum hæc ita se habeant, non est perfunctorie attendendum vestræ pontificali auctoritati, et nostræ imperiali potestati, quid prædecessores nostri de servandis sacris legibus et sanctis regulis decernentes constituerunt, ex quorum pluralitate, pauca numero, non pauca pondere hic censuimus ponere. De legibus namque Walentinianus, Theodosius et Arcadius decreverunt dicentes (l. ii Cod. Theod., De Constitut. principum): t Perpensas serenitatis nostræ longa deliberatione constitutiones, mec ignorare quemquam, nec dissimulare permittimus. lnierpretatio. Leges nescire nulli liceat, aut quæ sunt statuta contemnere. » Et sanctus Coelestinus paria de sacris canonibus dicit (epist. 5): « Nulli, inquiens, sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere, quod Patrum possit regulis obviare. Quæ enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur? » Quia, ut Hilarius papa dicit (epist. 11, ad Leontium), « Non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur, eum exspectatio fructus nostri ministerii, non in latitudine regionum, sed in acquisitione ponatur animarum. » Et item, de legibus præfati Augusti (l. iii Cod. Th., eod.) : • Omnia constituta non præteritis calumniam faciunt, sed futuris regulam imponunt. Interpretatio. Omnes leges non ea quæ anteriori tempore facta sunt damnant, sed in futurum observanda constituunt. » XXV. Et hinc Symmachus papa (epist. 1, ad Æonium ) : • Dum ad Trinitatis instar, cujus una est atque individua potestas, unum sit per diversos antistites sacerdotium, quemadmodum priorum statuta a sequentibus convenit violari ? Huc accedit, quod hæc si eveniat sententiarum varietas, ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem credimus pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa, quæ a Domini sacerdotibus semet regulariter statuuntur, perpetua sint. Quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quæ gesta sunt, faciat rata esse quæ gesserit. Quanta enim vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quæ in sacerdolio præcipiunt, ea hisdem transeuntibus disso!vantur ? » Hæc igitur servemus nostris temporibus, capacius, et servando quæ legaliter ac regulariter gesta sunt, rata esse faciamus quæ legaliter ac regulariter gesserimus. XXVI. Suggerendum etiam vestrae summae auctoritati necessarium credimus, ut de quorumdam episcoporum coercenda inconsideratione, alios decreto generali instruentes, eautos efliciatis : ut quorum debent esse matura et perpensa judicia, non sint praecipites in proferendis sententiis, nec facile ac indiscrete, neque aliter nisi juxta sanctarum Scripturarum tramitem, traditionemque majorum, et pro evidentibus culpis, quemcunque a communione corporis et sanguinis Domini Dei nostri Jesu Christi, jn quibus post unicum baplismum præcipue hu

quæ non vivunt (Ezech. xiii). Non morientem quippe mortificat, qui justum damnat, et non victurum vivificare nititur, qui reum supplicio absolvere conatur. Causæ ergo pensandæ sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. » XXVIII. Qui beatissimus doctor Spiritu sancto repletus passim in dictis suis ostendit, quoniam episcopus, qui in ligando et solvendo interim arbitrium non sequitur judicis, ipse ligandi et solvendi potestate, quin et regno Dei se privat, si alligationis imaledictum non judicio justitiæ, sed livore vindictæ depromit, Paulo attestante, qui dicit : Neque maledici regnum Dei possidebunt ( I Cor. vi). Quia vero sacra Scriptura duobus modis maledictum memorat,

manæ salutis reconciliatio et summa consistit, pro B aliud videlicet quod approbat, et aliud quod laminquinentur ab ea, et ovis morbida, nisi quantocius B donense concilium sexcentorum triginta et eo am

suis injuriis, vel animi sui motibus ac iracundia separent. Quoniam , ira sacerdotis, ut sanctus dicit Gregorius (hom. 17, in Evang.), nequaquam debet esse præceps et perturbata, sed magis ex consilii gravitate metuenda ; nec debent temere indiscussa judicare, nec passim dicta sine probatione credere, sed auctoris nostri facta pensare, cui cum omnia nuda et aperta sint, mala tamen Sodomæ noluit ante judicare, sicut sacra docet historia, quam probare, nos instruens me mala hominum ante præsumamus credere quam probare. » XXVII. Sequantur autem in proferenda judiciali sententia sanctorum ßomanæ sedis pontificum documenta, Leonis, atque Gregorii : « Beatissimo Petro,

inquit Leo (serm. 5, in Anniv. assumpt.), a Christo C

dicitur : Tibi dabo claves regni cœlorum, et quæcumque ligaveris super terram, erunt ligata et in cœlis; et quæcumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. Transivit quidem etiam in alios apostolos jus istius potestatis, et ad omnes Ecclesiæ pvincipes decreti hujus constitutio commeavit : sed non frustra uni commendatur quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiæ rectoribus Petri forma praeponitur. Manet ergo Petri privilegium , ubicumque fertur ex ipsius æquitate judicium. Nec nimia est, vel severitas, vel remissio, ubi nihil ligatum , nihil est solutuam, nisi quod beatus Petrus, aut ligarit, aut solverii. • Hinc certa consideratione datur intelligi quia in judicando non est Petri privilegium, ubi non ex ipsius fertur æquitate judicium. Est igitur præjudicium, non judicium, quia non jure dictum, id est non justitiæ lege prolatum. Et S. Gregorius (hom. 26 in Ezech.): « Sæpe agitur, ut qui nescit tenere moderamina vitæ suæ, judex vitæ fiat alienæ, ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat, cum suae voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur. Unde fit ut ipse hae ligandi ac solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non pro subjectorum moribus exercet. Judicare enim digne de subditis nequeunt, qui in sul)jectorum causis sua vel odia vel gratiam sequuntur. Unde recte per prophetam dicitur : Mortificabant

mat, aliter enim maledictum profertur judicio justitiæ, aliter livore vindict;e, sancti viri, cum in excommunicationis alligatione maledictionis semtentiam proferunt, non ad hanc ex voto lividæ ultionis, sed ex justitiæ examine erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foras exsurgentia, quia maledicto alligandæ excommunicationis ferii e debeant, cognoscunt, et eo in alligationis ac excommunicationis maledicto non peccant, quod ab interno judicio non discordant. Contra excommunicationis maledictum, livore vindictæ depromplum, voce Pauli prædicantis admonemur, qui ait : Benedicite, et nolite maledicere (hom. xii, 14), quia neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. vi, Mt)). Nam si a quolibet non fortasse ex malitia, sed ex linguæ incuria, malelictiouis verbum jaculatur in proximum, apud districtum judicem, a quo de otioso verbo ratio in die judicii poscitur, damnabilis est ille sermo, qui maliuia aom caret, et pœnalis est ille, qui ab utilitatis bonitate vacat, pensandum est magnopere quauta animadversione plectenda est ab episcopo, cujus sermo semper sale, id est sapientia, conditus esse præcipitur (Colos, iv, 6), jaculata in proximum injustæ alligationis excommunicatio, quæ potius vocanda est maledictio.

XXIX. Sequamur itaque Ecclesiæ sanctæ rectores, quorum dorsa mentium incudes sunt hominum peccatorum, dicente Psalmista : Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores (Psal. cxxviii, 3), in separatione a communione, et reconciliatione sacramentorum Christi, sacrum Nicænum coucilium, et Africæ provinciæ canones, Siricii quoque, et Innocentii, atque Leonis decreta, et epistolam ipsius Leonis ad Theodorum Forojuliensem episcopum (epist. 59). Sed et quem de ecclesiastico ordine, clarescentibus gravioribus culpis, gradu privaverint, communione corporis et sanguinis Christi, ut canones præfixerunt, non privent. IIæc est enim, Scriptura dicente, directa via, ita ut recti ambulent in ea, et nec stulti errent per eam (Isa. xxxv, 8). I)e injuste siquidem excommunicautibus, vel excommunicatis, quid etiam lex Justiniana decernat, vestraum sapientiam latere mon potest.

EPIST0LA XXXIII. Ad EpISC0P0S f HEMENSIS D10ECESIS ET OMNES ECCLESIAE RECT0RES ET FIDEI.ES. Adversus 0dacrum, cujus excommunicationem notificat. (Ex Act. prov. Eccl. Rhem.) HiNcMARus episcopus ac plebis Dei famulus, cum collegis nostris venerabilibus diœceseos Rhemorum episeopis, omnibus Ecclesiæ sanctæ rectoribus atque fidelibus, ad quorum notitiam hæc sequentia poterunt pervenire : ut scientes a quibus, et qualiter, ac quotiens, et pro quibus excessibus Odacrus invasor Ecclesiæ Belvacensis, suffraganeæ nostræ metropolis, sit exeommunicatus, ab ejus perniciosa communione se caveant, ne, ut scriptum est, picem tangentes

A futurus episcopus, qui sacris canonibus mon valeat

obviare, et cum decreto singulorum manibus roborato ad metropolitanum et cæteros provinciales episcopos, ipso interventore mediante, perducatur ad ordinationem, et sic communi cunctorum decreto rationabili, et secundum regulam ecclesiasticam comprobato, secundum quartum et sextum capitulum mysticæ synodi Nicænæ, et juxta vicesimum quartum capitulum Antiocbemi concilia ordinelur, sicut et sanctus Gregorius multoties in regesto suo decernit. Quos sacros canones Odacrus, invasor per exteras potestates viduatæ Belvacensis ecclesiæ, contemnens atque conculcans pro nihilo duxit, et jam plusquam annum usurpans, sua tyrannica devastatione captivatam , contra magnum Chalce

a sano grege fuerit separata, multos suo morbo inficiat. I. Sicut longe ante prædictum est a Deo per Psalmistam : Convallem tabernaculorum dimetiar (Psal. cvii), hoc est, ut catholici doctores produnt, universum orbem terrarum, qui vallis tabernaculorum pro habitaculis corporum dictus est, etiam priusquam Christus mundo per incarnationem illuxerit, dimeiisum fuisse legimus, quam dimensionem habemus. Et post, ut item ipse praeeepit, Distribuite, inquiens, domos ejus (Psal. xlvii), videlicet universalis Ecclesiæ toto terrarum orbe diffusæ, per custodiarum parochias distinctam cognoscimus, quam etiam distinetionem habemus. Unde sacri eanones, spiritu Dei conditi , et totius mundi reverentia consecrati, deeernunt dicentes (conc. Antioch., an 54i, can. 9): * Per singulas regiones episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciæ gerere, » et reliqua quæ ibidem sequuntur. Et sanetus Bonifacius papa, explanans sextum capitulum mysticæ Nicænæ synodi, per quam sanetus Spiritus est loeutus ait : • Metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. » II. Propter nos autem homines, et propter nostram salutem, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus ad homines dixit : Non sum missus nisi ad ores quæ perierunt domus Israel (Matth., 15); et item dicit : Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me addueere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor (Joan., x). Sanctam designans Ecclesiam ex circumcisione ac pr;eputio sub se pastore vero, qui posuit animam suam pro ovibus suis, ipso angulari lapide uniendam. De cujus sanctæ Ecclesiæ ovili idem dicit : Qui non intrat per ostium in ovile ovium , sed ascendit aliunde, hic fur est et latro (Joan., 10). Qualiter autem et quo ordine quisque ad hujus sancti ovilis eustodiam, id est ad regimen sanctæ ecclesiæ accedere ac provehi debeat, saeri canones patenter ostendnnt. Viielicet ut operam dante interventore constituto, episcopo pastore viduatæ ecclesiæ, et a clero et a plebe, secundum apostolicam et canonicam formam, eligatur

plius episcoporum, quod præcipit intra tres menses ordinationes episcoporum celebrari (conc. Chalced., can. 25). Non reverens divinum judicium, nec pensans quantum periculum sit, quia in proxime præcedenti cœnæ Dominicæ die, multi ab 0done episcopo pro publicis criminibus in publica pœnitentia constituti, quod nisi ab episcopo fieri licet, sine reconciliatione et commnnione sacra gementes remanserunt, quanti sine canonico baptismo et episcopali consignatione relicti fuerunt, quantis rusticanarum parochiarum in tanto tempore presbyteris defunctis, ipsarum parochiarum parvuli sine baptismo perire potuerunt, quanti viri, quantæ feminæ, sine reconciliatione et sacri olei unctione

C atque sancta communione, et sine eorum animarum

per orationes solemnes commendatione de isto sæcuio exierunt. Contra cujus diutinam pervasionem, ultra termiwum constitutum a præfato magno concilio, sancti Dei, per quos sanctus Spiritus ea quæ ibi sunt diffinita decrevit, et jam cùm Christo in coelo regnant, terribiliter clamant, eos qui ausi fuerint post diffinitionem magnæ et universalis hujus synodi quidquam ex his quæ sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. Et sanctus Gregorius ad Gallicanos episcopos scribens de hujusmodi impostore (lib. vii, epist. M 10) : « Dum, inquit, non officium sed nomen attendit, sacerdos non esse, sed dici tantummodo inaniter concupiscit. Quod si sic licet, quid per hoc aliud agitur, nisi ut nulla de actu probatio, nulla sollicitudo de moribus, nulla sit de vita discussio? Ex qua re, si recte libraminis examinatione pensetur, dum improbe ad inanem gloriam locum festinat utilitatis arripere , eo ipso magis quod honorem quærit indignus est. Sicut autem is qui invitatus renuit, quæsitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel importune se ingerit, est procul dubio repellendus. Nam qui sic nititur ad altiora conscendere, quid agit nisi ut crescendo decrescat, et ascendendo exterius interius in profundum descendat? » III. Idem sanctum magnumque concilium decrevit (conc. Chalced., can. 25) :, « Ut reditus viìluatæ

ecclesi;e penes œconomum ejusdem ecclesiæ integre A ctoritate imtendimus, in hac tyrannica Odacri per

conserventur, » quos prædictus invasor Odacrus sine ulla divinæ legis reverentia usurpare præsumpsit. Quapropter cum aliis hujusmodi præsumptoribus ab eodem sancto et magno concilio percellitur, ut qui ausi fuerint post diffinitionem magnæ et universalis hujus synodi quidquam ex his quæ sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere.

IV. Odacrus, relicto ecclesiastico judicio et sacrorum canonum diffinitione, per sæcularem potestatem invasor rerum et facultatum ecclesiasticarum Belvacensis Ecclesiae , quæ secundum sacras regulas oblationes appellantur, quia Domino offeruntur, et vola sunt fidelium, ac pretia peccatorum, atque patrimonia pauperum, ipse in se damnationis semtentiam jaculavit, quia sicut sanctus Leo papa cum Romana synodo diffinivit (epist. 96) : t Quicunque sub regula positi, relicto ecclesiastico judicio, ad patrocinia laicorum convolare, et judicia eorum expetere, et prætermisso sacerdote suæ ecclesiae, ad disceptationem sæcularium venerint, sacris liminibus, id est ab ecclesiæ aditis expelli, et a coelesti arceri altario, id est a corpore et sanguine Christi separari jubentur. » Et canones sacri diffiniunt (conc. Antioch., can. 2) : « Ut quilibet regulæ subjectus Ecclesiæ, præter consilium et litteras episcoporum provinciæ, et præcipue metropolitani, adierit imperatorem, hunc reprobari et abjici oportere, non solum a communione, verum et ab honore cujus particeps videtur existere. » Et sanctus Hilarus papa in decretis suis : « Non minus, inquit, in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. » Schismaticus igitur, ab unitate Ecclesiae per sacrorum canonum contemptum, qui a sancto sunt Spiritu conditi et totius mundi reverentia consecrati, seipsum scindens, licet forte eodem cultu, eodem ritu credat ut catholici, in malo tamen suo per cupiditatem manet damnationis dissidio. Quantum autem sit malum dissidium schismatis, sanctus Augustinus in libro de Baptismo ex sacris demonstrat Scripturis hoc modo : « Non afferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod volumus, et quomodo volumus, pro arbitrio nostro dicentes hoc grave, hoc leve est, sed afferamus divinam stateram de Scripturis sanctis tanquam de thesauris Dominicis, et in illa quid sit gravius appendamus, imo non appendamus, sed a Domino appensa recognoscamus. Tempore illo, quo Dominus priora delicta recentibus poenarum exemplis cavenda monstravit, et idolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus; et schisma tentatum, idololatria gladio punita est, exustio libri bellica cæde et peregrina captivitate, schisma hiatu terræ sepultis auctoribus vivis, et cæteris cœlesti igne consumptis, quis jam dubitaverit hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindicatum? » Quæ tria gravia commissa, et non levi punitione vindicanda, si diligenter sanctarum Scripturarum au

B

[ocr errors]
[ocr errors]

vasione vacanuis ecclesiæ invenimus. Apostelas namque dicit : Avaritia, quæ est idolorum servitus (Coloss. iii). Et beatus Gregorius loquens de tentatione Dominica in Evangelii homilia, et altera sententia praefati apostoli ostendit avaritiam esse non solum pecuniæ, sed etiam altitudinis. Et Odacrus invasor vacantis ecclesiæ, quia secundum sacrorum canonum tramitem, ad provectum episcopalis ordinis, ut res et facultates ipsius ecclesiæ possideret, Deo judice, pervenire non meruit, per sæcularem potestatem prius res et facultatem ipsius ecclesiæ vacantis obtinuit, ut saltu quoquo modo ad altitudinem episcopalis nominis perveniret, et sacerdos non esse, sed dici tantummodo inaniter concupivit. Non attendens, quia sic ab ipso Christo, summo pontifice, ac rege regum, sunt distincta potestatum officia, ut spiritalis actio a carnalibus distaret incursibus, et militantes Deo minime se negotiis sæcularibus implicarent, ac vicissim non illi rebus divinis præsidere viderentur, qui essent negotiis sæcularibus implicati. Et sæculares viri sacerdotum penderent judicio, non sacerdotes ad suam deberent redigere voluntatem : et sacerdotes sæcularium judicia discuterent, non autem sæculares sacerdotum judicia molestarent, sicut litteræ divinitus inspiratæ manifeste demonstrant, et Constantinus magnus imperator in Nicæno concilio se illorum judiciis subdens ostendit. His igitur ita se habentibus, Odacrus per avaritiam et altitudinis, et possessionis, in pervasiome vacantis ecclesiæ idololatra esse ostenditur. Per Moysen de Domino dicitur : In dextera ejus ignea leae (Deut. xxxiii). • ln sinistra, inquit Gregorius, reprobi qui et ad sinistram ponendi sunt, dextera autem Dei appellantur electi. In dextera ergo Dei lex ignea est, quia electi mandata coelestia nequaquam frigido corde audiunt, sed ad hæc amoris intimi facibus inardescunt. » Et Apostolus dicit: Deus noster ignis consumens est (Hebr. xii); et Dominus: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat ? (Luc. xii). Ignem Dominus in terram mittit, cum afflata Spiritus sancti corda carnalium incendit. Spiritus igitur sanctus ignis est. Et sacri canones, sicut legimus, sancto sunt Spiritu conditi, quos Odacrus facibus suæ cupiditatis succensus, cum non per spiritalem ecclesiasticam traditionem, sed per carnalem sæculi potestatem pastore vacantem ecclesiam usurpavit, Spiritum sanctum quo facti sunt conditi canones, reclamante Scriptura : Spiritum nolite exstinguere (I Thess. v), quantum ex ipso est exstinguere procuravit, et auctoritatem sacrorum canonum, ne vigeret in ecclesia sua molitione quasi incendere attentavit. Quia vero cum catholicæ unitate Ecclesiæ, a quo propter suos excessus sicut ostendimus et in reliquum ostendemus, est excommunicatus, sacros canones totius mundi reverentia consecratos non sequitur, sicut ex suprascriptis sacris sententiis manifestatur, schismaticus esse negari non potest, sicut sanctus Augustidit. * llabemus, inquiens, sanctum Spiritum si amamus Ecclesiam, amamus autem, si in ejus compage et charitate consistimus. » Et in epistola concilii ad Donatistas : « Quisquis a catholica Ecclesia fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se vivere existimet, hoc solo scelere quod a Christi unitate disjunctus est, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum. Quisquis autem in hac Ecclesia bene vixerit, nihil ei præjudicant aliena peccata, Quia unusquisque in ea proprium onus portabit (Gal. v), sicut dicit Apostolus, Et quicumque in ea corpus Christi manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. xi). Cum enim dicit judicium sibi manducat, satis ostendit quia non alteri judicium manducat, sed sibi, quia communio malorum non maculat aliquem participatione sacramentorum, sed consensu factorum. Nam si in factis malis non eis quisque consentiat, portat malus causam suam et personam suam, non præjudicat alteri, quem in consensione mali operis socium non habet criminis. , Qui vero ex quocunque staiu, vel quocunque ordine schismati ejus favent, attendant et appendant diffinitionem apostolicæ sedis, quam decretis suis inseruit dicens, t Quisquis, inquit, assentit principi schismatis, schismaticus esse negari non poterit. Quod et si omnes sacerdotes et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non prævaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit. » Islem vero, ut jactant fautores sui, et applaudunt ei complices præsumptionis suæ, non proponens Deum ante conspectum suum, persuadet sibi tenere et usurpare res ac facultates a se invasæ ecclesiæ, etiamsi ad nomen episcopale pervenire nequiverit, assumentes in augmentum suæ damnationis exempla de quibusdam ecclesiis, quæ quorumdam principum temporibus diu sine pastore vacarunt, sua opera quasi ex mortuis pellibus, ut beatus demonstrat Gregorius, credenles muniri, dum pravitatem suam ex alienis pravitatibus tuentur. Quia enim talia contigisse considerant, se hæc facere licenter potant, quod schisma esse contra traditionem ecclesiasticam et sacrorum canonum constitutionem patenter ostenditur. Quod sanctus Gregorius in Evangelii homilia redarguit dicens : t Sunt nonnulli, qui dum plus terrenam substantiam quam oves diligunt, merito nomen pastoris perdunt, quia non pro amore intimo oves Dominicas, sed ad temporales mercedes pascunt. Mercenarius quippe est, qui locum pastoris tenet , sed lucra animarum non quærit, terrenis commodis inhiat, honore prælationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reverentia laetatur, et pro eo ipso quod in regimine laborat, hic quod quærit inveniat, et ab hæreditate gregis in posterum alienus existat. » W. Cæterum quia cognata sunt schisma et hære

mus in tractatu Evangelii secundum Joannem osten- A sis, sicut etiam solemnes orationes universalis

Ecclesiæ in die sancti parasceves aperte demonstrant, annuente veritate ostendere procurabimus, quia nec a damnatione simoniacæ hæreseqs est immunis. Dominus dicit in Evangelio de, largiendis sacris ordinibus : Gratis accepistis, gratis date (Matth. x). • Præsciebat, inquit beatus Gregorius, nonnullos hoc ipsum donum accepti Spiritus in usum negotiationis inflectere, et miraculorum signa ad avaritiæ obsequium declinare. Hinc est enim, quod Simon magus per impositionem manus edita miracula conspiciens, percipere donum Spiritus sancti pecunia voluit, scilicet ut deterius venderet

quod male comparasset. Unde bene cum justum

[ocr errors][ocr errors]

virum describeret propheta ait: Qui excutit manus suas ab omni munere (Is. xxxiii). Neque enim dicit, qui excutit manus suas a munere, sed adjunxit ab omni, quia aliud est munus ab obsequio, aliud mumus a manu, aliud munus a lingua. Munus quippe ab obsequio est, subjectio indebite impensa, munus a manu pecunia, munus a lingua favor. Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit. » Unde Dominus vendentes et ementes ex templo eliminat, quia vel eos pro munere impositionem manuum tribuunt, vel eos qui donum Spiritus emere nituntur damnat. Wendentes quippe in templo sunt, qui hoc quod quibusdam jure competit ad pretium largiuntur. Ementes vero in templo sunt, qui dato patronis præmio emunt peccatum. Hinc est quod sacri canones simoniacam hæresim damnant, et eos sacerdotio privari præcipiunt, qui de largiendis ordinibus pretium quærunt. Et cum prima contra sanctam Ecclesiam simoniaca hæresis sit exorta, cur non videtur quia eum quem cum pretio ordinat provehendo agit ut hæreticus fiat? sacri namque canones et ordinantes et ordinatos pro munere, sed et interventores irrefragabiliter damnant, sicut lector in secundo capitulo magni Chalcedonensis concilii poterit invenire. Nos quidem non incerta relatione sæpe fatum 0dacrum, non solum pecuniam, sed et res per non ignotas.personas pro percipiendo episcopali ordine obtulisse comperimus. Et sanctus Augustinus in libro de utilitate credendi ait : t Hæreticus

D est qui alicujus temporalis commodi et maxime glo

riæ principatusque gratia, falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequitur. Ille autem qui hujusmodi homini credit, homo est imaginatione quadam pietatis illusus. » VI. In privilegio Belvacensis Ecclesiæ, consensu domni Karoli nos episcopi quatuor provinciarum, Rhemorum scilicet, Rhotomagensium, Turonorum ac Senonum, majorum exempla secuti, canonica et episcopali auctoritate decernentes subscripsimus , « Ut nulla sæcularis potestas de rebus episcopii Belvacensis Ecclesiæ præsumat. Si quis vero regum, sacerdoaum, el judicum, atque sæcularium pers0narum, hanc constitutionis paginam c0gn0scens

« VorigeDoorgaan »