Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

B

auctoritatem Nicænæ synodi, quæ una omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quæ censuit de Antiochena Ecclesia cunctis fidelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessarium custodire, qua super diœcesim suam prædictam Ecclesiam, non super aliam aliquam provinciam, recognoscimus constitutam. Et Bonifacius papa ad Hilarium Narbonensem (epist. 111): « Nulli, inquit, videtur incognita synodi Nicænæ constitutio, quæ ita præcipit, ut eadem proprie verba ponamus, per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse subjectas. Quod illi, quia aliter credendum non est, servandum Spiritu sancto suggerente sibimet censuerunt. Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua, adeo nos canonum præcepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. Et his consonanter Coelestinus (ep. 11, per Viennen. et Narbon.): Juxta decreta, inquit, canonum, unaquæque provincia suo metropolitano contenta sit, ut decessoris nostri data ad Narbonensem episcopum continent constituta. Nec usurpationi locus alicui sacerdoti in alterius conce datur injuriam. Sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus, alter in alterius provincia nihil præsumat. Et Leo ad Maximum episcopum (epist. 66: Etsi, inquit, diversa nonnunquam sunt merita præsulum, jura tamen permanent sedium. ›

teros inferioris gradus clericos, non alibi quam A chenum episcopum (epist, 30): «Revolventes, inquit, apud suos episcopos præcipiunt accusari: a quibus, sicut Africæ provinciæ canones decernunt, eorum causa debet audiri, et sicut sanctus Gregorius constituit, cum presbyteris vel clericis suæ parochiæ judicari. Qui forte si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, ad quos eis sit provocandum, de appellatione presbyterorum ac diaconorum ad vicinos et finitimos episcopos, papa Zosimus in commonitorio per Faustinum episcopum et Philippum ac Asellum presbyteros directo Carthaginensi concilio, in concilio Sardicensi capitulo decimo septimo continetur hoc modo, Osius episcopus dixit (cap. 17): « Quod me, adhuc movet, reticere non debeo. Si episcopus quis forte iracundus, quod esse non debet, cito et aspere commovetur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est, ne innocens damnetur, aut perdat communionem, et ideo habeat potestatem is qui abjectus est, ut episcopos finitimos interpellet, et causa ejus audiatur, et diligentius tractetur : quia non oportet negari ei audientiam roganti. Et ille episcopus, qui juste aut injuste eum abjecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut vel probetur sententia ejus a plurimis, vel emendetur. Tamen priusquam omnia diligenter et fideliter examinentur, eum qui fuerat a communione separatus, ante cognitionem nullus debet præsumere ut eum communioni societ. Hi vero, qui conveniunt ad audiendum, si viderint clericorum esse fastum et superbiam, quia non decet ut episcopus injuriam vel contumeliam patiatur, severioribus eos verbis castigent, ut obediant honesta præcipienti episcopo; quia sicut ille clericis sincerum exhibere debet amorem charitatis, ita quoque vicissim ministri infucata debent episcopo suo exhibere obsequia. ›

XIV. Nec hoc capitulum Sardicensis concilii dissentire videtur a capitulo Nicæni concilii, quo expressius et apertius, quam Sardicense concilium, decrevit de his qui communione privantur a proprio episcopo, sicut supra posuimus, et de privilegiis singulorum metropolitanorum dicens (can. 6): Antiqua consuetudo servetur per Ægyptum, Libyam et Pentapolim ita ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quia et urbis Romæ episcopo parilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiam, cæterasque provincias, suis privilegia serventur Ecclesiis. › Quod exponit Antiochena synodus dicens (can. 9) Per singulas regiones convenit episcopos nosse, metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciæ gerere. Propter quod ad metropolim omnes undique, qui negotia videntur habere, concurrant. Et Constantinopolitanum concilium dicens (can. 1): > Ut illa quæ sunt per unamquamque provinciam, ipsius provinciæ synodus dispenset, sicut Nicæno constat decretum esse concilio. ›

XV. Et hinc Innocentius ad Alexandrum Antio

C

D

XVI. Et Antiochenum concilium, a magna synodo Chalcedonensi actione duodecima favorabiliter collaudatum, sequens decreta Nicæni concilii (can. 6):

Si quis, inquit, a proprio episcopo communione privatus est, non ante suscipiatur ab aliis, quam suo reconcilietur episcopo aut certe ad synodum quæ congregatur occurrens pro se satisfaciat, et persuadens concilio sententiam suscipiat alteram. Hæc autem diffinitio maneat circa laicos, et presbyteros, et diaconos, omnesque qui sub regula esse monstrantur. Et loquens de conciliis capitulo vigesimo, dicit: In ipsis conciliis adsint presbyteri, etjdiaconi, et omnes, qui se læsos existimant, et synodi experiantur examen. Nullis vero liceat apud se celebrare concilia, præter eos quibus metropolitana jura videntur esse commissa. › Et capitulo decimo sexto: Perfectum verò concilium illud est, ubi interfuerit metropolitanus antistes. ›

XVII. Appellantes autem presbyteri, vel diaconi, a quibus et qualiter sint judicandi, sacri Carthaginenses canones capitulo vigesimo et capitulo vigesimo octavo evidenter ostendunt. Ubi autem inter accusatores et accusatos causa debeat agitari, Carthaginense concilium statuit, dicens (can. 30): « Ut accusatus, vel accusator, in eo loco, unde est ille qui accusatur, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes producere, ubi causa finiatur. Et hinc leges dicunt : « Criminum discussio ibi agitanda est, ubi crimen admissum est. Nam alibi criminum

ut

B

ad nostra tempora servata, et a decessoribus ac prædecessoribus eorum secuta et exsecuta fuerunt. Quæ si etiam illis servata, et ab eis secuta et exsecuta non fuerint, nihil prodest eos secundum sacros canones et decreta sedis Romanæ pontificum, pro accusatis presbyteris de manifestis criminibus comprovinciales episcoporum synodos frequentare, sed faciet licenter quisque presbyterorum quodlibet, unde si fuerit redargutus, veniat Romam.

XX. Et quia pro singulis presbyteris episcopi Transalpini regulariter judicatis missos dirigere, et actionum documenta scribere non valent, nec testium necessarias personas, vel propter sexus, vel propter senectutis infirmitatem, vel pro multis aliis impedimentis, huc producere, fiducialiter poterit mentiens quique innocentiam suam asserere, cum non erit qui mendacia ejus possit refellere. Unde, sicut præmisimus, legum et canonum conditores, prudes, ́ ́ sime justissimeque viderunt, quæcunque negotia in suis locis, ubi orta sunt, finienda, et per expressa regularum judicia discretissime judicanda, et post judicium conservanda. Maxime de subintroductione contra regulas mulierum pro qua ab episcopis Transalpinis presbyteri regulariter judicati ad hanc sanctam Romanam sedem insciis suis episcopis veniunt, et eis epistolas eorum refragantes judicia deferunt, eosque vel comministros illorum ad hanc sedem ad conquerendum contra eos venire præcipiunt, quod nullis antiquorum legibus vel patrum

reus prohibetur audiri. › Et item: ‹ Si quis adver- A iisdem synodis, ante longissimæ ætatis annos usque sarium, aut repetitione, aut criminis objectione pulsaverit, provincia, in qua consistit ille qui pulsatur, suas exerat actiones, nec æstimet adversarium suum alibi aut longius pertrahendum. › Illi vero qui pulsatus fuerit, si judicem suspectum habuerit, liceat appellare, scilicet ecclesiasticis ad finitimos episcopos, ut Sardicenses et Carthaginenses canones, præmisimus, decreverunt, vel ad provincialia concilia, sicut sacri Nicæni et Antiocheni canones constituerunt, et sicut Africanum concilium in epistola ad Coelestinum papam ostendit (cap. 105): « Unicuique, inquiens, concessum est, si judicio offensus fuerit cognitorum, ad concilium suæ provinciæ, vel etiam universale provocare. Nisi forte quisquam est, qui credat unicuilibet posse Deum nostrum examinis inspirare justitiam, et innumerabilibus congregatis in concilium sacerdotibus denegare, aut quomodo ipsum transmarinum judicium (quod tantumdem est, Transalpinum), ratum erit, ad quod testium necessariæ personæ, vel propter sexus, vel propter senectutis infirmitatem, vel multis aliis incurrentibus impedimentis, adduci non poterunt? › XVIII. A judicibus autem, sive quos juxta Africanos canones primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegarint, causa finienda regulariter provocari non potest. Et sanctus Gregorius in epistola ad Gallicanos episcopos (lib. x1, epist. 110) : Nec hoc, inquit, in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod de habendis per parochias conciliis Patrum providentia utilitatis causa sancitum est. C regulis decretum fuisse legimus. Unde ne qua inter fratres dissensio, ne qua inter præpositos et subjectos sint fomenta discordiae, in unum sacerdotes convenire necesse est, ut de incidentibus causis disceptatio, et sit salubris de ecclesiastica observatione collatio; quatenus dum per hoc et præterita corriguntur, et regulam futuram suscipiunt, omnipotens ubique Dominus fratrum concordia collaudetur: cujus vobis adesse præsentiam, si hæc observabitis, scitote, quia scriptum est: Ubi fuerint congregati duo vel tres in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. xv). Si ergo adesse dignatur ubi duo vel tres fuerint, quanto minus non deerit, ubi plures convenerint sacerdotes? Et quidem, quia de adhibendo bis in anno concilio Patrum sit regulis statutum, non latet; sed ne forte D aliqua impleri hoc necessitas non permittat, semel tamen sine excusatione aliqua decernimus congregari, ut exspectatione concilii nihil pravum, nihil præsumatur illicitum. Nam plerumque, etsi non amore justitiæ, metu tamen examinis, abstinebitur ab hoc quod omnium notum est posse displicere judicio. >

XIX. Hæc itaque Transalpinis Ecclesiis, earumque rectoribus, a sede apostolica, de appellatione episcoporum ad hanc sedem apostolicam, et de presbyterorum ac diaconorum appellatione, si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, ad comprovinciales synodos, et dijudicatione regulari eorum in

XXI. Quas epistolas sacris regulis obvias, ut in præfatione hujus opusculi commemoravimus, nec auctoritate apostolica fuisse missas, sed compilatas quorumcunque vafricia credimus. Non enim sibi ipsi sedes apostolica potest esse contraria vel diversa. De qua Gelasius papa dicit (epist. 11 ad Dardan.): Confidimus, quod nullus jam veraciter Christianus ignoret, uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiæ probavit assensus, nullam magis exsequi sedem præ cæteris oportere, quam primam, quæ et unamquamque synodum, et sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit semper, et retinet. Et item (epist. 1) ‹ Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nil licere, et cum sedes apostolica superior his omnibus, favente Domino, quæ paternis canonibus sunt præfixa pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est, quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat, et docere, satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiæ in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus Ecclesiæ totius posuit principatum. Potest enim fieri ut illi qui in vicinis parochiis sunt hujus sanctæ Romanæ Ecclesiæ, qui

que juxta sacras regulas, ad manus impositionem, A rem habere non permittitur, maxime ab omni femina et ad synodos huc convenire solent, ipsi pro recla- sit abstinendus. Et item: Sacerdos etenim, aut matione contra presbyterorum suorum ad præfatam examinationem conveniant, sicut sacri canones ac leges præcipiunt, ut ad primatem uniuscujusque provinciæ, qui negotia videntur habere concurrant, vel ad synodum, qui se læsos existimant, quo non sit difficile testes producere, invitentur. Transalpinis autem, et aliis, qui in similiter longinquis regionibus commorantur, apostolica sedes, et sacrorum canonum promulgatores, loquente in eis sancto Spiritu, quæ sunt unicuique provinciæ possibilia et auctoritati convenientia, atque paci Ecclesiæ congruentia, tenenda et exsequenda discretissime præfixerunt.

XXII. Legimus etiam, quamvis rarissime, præ- B ceptum a sede apostolica, quosdam de longinquioribus parochiis specialis diœceseos Romani pontificis, ad cujus sollicitudinem universalis Ecclesia pertinet, propter contumaces contentiones aliquos invitatos fuisse sed de Transalpinis regionibus, quibus decreta privilegia servari debent, tale quid pro presbyterorum et diaconorum appellatione a sede apostolica præceptum fuisse non legimus. De ecclesiasticis nihilominus privilegiis in epistolis beati Gregorii legimus ad Dominicum Carthaginensem episcopum (lib. x1, epist. 39): ‹ Vestra fraternitas, inquit, hoc postposita dubitatione retineat, quia sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua jura servamus. Nec cuilibet, favente Christi gratia, ultra quam meretur impertior, nec ulli hoc quod sui juris est ambitu stimulante derogabo; sed fratres meos honorare per omnia cupio, sicque studeo eos in honorem subvehi, dummodo non sit, quod alteri jure ab altero possit opponi. › Et alibi idem hinc dicit (lib. x1, epist. 37): « Quod vero dicitis, vestris temporibus debere servari quæ a meis quoque decessoribus tradita atque custodita sunt, absit hoc a me, ut statuta majorum consacerdotibus meis in qualibet Ecclesia infringam, quia mihi injuriam facio, si fratrum meorum jura perturbo. ›

XXIII. Tandem hinc, præter antiquas regularum ac legum constitutiones, in promptu habemus synodalia capitula apostolicorum, Eugenii, anno imperii decimo tertio domni et genitoris nostri Ludovici, et anno decimo imperii Lotharii fratris nostri, mense Novembrio, atque Leonis IV, anno Lotharii tricesimo septimo, et Ludovici nepotis nostri anno quinto, mense Decembrio decreta, quibus præcipiunt, ut si quispiam sacerdotum, id est, episcopus, presbyter, diaconus, vel etiam subdiaconus, de quacunque femina crimine fornicationis suspectus, post primam, secundamque et tertiam commonitionem (metropolitani, vel alterius episcopi, aut ejus cui subjacere videtur) inveniatur fabulari cum ea, vel aliquo modo conversari, canonice judicetur. Quapropter unusquisque episcopus in tali re studiose ac diligenter curam habere debet, ne Ecclesia Christi a propriis possit sordidari ministris: quia cum propriam uxo

quivis alius in ordinem ecclesiasticum provectus, si in eo scelere inveniatur, quo abjiciendus existat, depositus providentia episcopi bene proviso loco constituatur, ubi peccata lugeat, et ulterius non committat. Sic et magnus Leo papa, longe ante hanc constitutionem, auctoritate sacræ Scripturæ ad Hilarium Narbonensem decrevit (epist. 95, ad Rusticum Narbon.), ut presbyteri vel diaconi lapsi ad promerendam misericordiam Dei, privatam expetant secessionem, ubi illis satisfactio, si fuerit digna, sit etiam fructuosa. ›

XXIV. Cum hæc ita se habeant, non est perfunctorie attendendum vestræ pontificali auctoritati, et nostræ imperiali potestati, quid prædecessores nostri de servandis sacris legibus et sanctis regulis decernentes constituerunt, ex quorum pluralitate, pauca numero, non pauca pondere hic censuimus ponere. De legibus namque Valentinianus, Theodosius et Arcadius decreverunt dicentes (1. 11 Cod. Theod., De Constitut. principum): ‹ Perpensas serenitatis nostræ longa deliberatione constitutiones, nec ignorare quemquam, nec dissimulare permittimus. Interpretatio. Leges nescire nulli liceat, aut quæ sunt statuta contemnere. Et sanctus Cœlestinus paria de sacris canonibus dicit (epist. 3): « Nulli, inquiens, sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere, quod Patrum possit regulis obviare. Quæ enini a nobis res digna servabitur, si C decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur? Quia, ut Hilarius papa dicit (epist. 11, ad Leontium), « Non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur, cum exspectatio fructus nostri ministerii, non in latitudine regionum, sed in acquisitione ponatur animarum. › Et item, de legibus præfati Augusti (1. m Cod. Th., eod.): Omnia constituta non præteritis calumniam faciunt, sed futuris regulam imponunt. Interpretatio. Omnes leges non ea quæ anteriori tempore facta sunt damnant, sed in futurum observanda constituunt. ›

D

XXV. Et hinc Symmachus papa (epist. 1, ad Eonium) Dum ad Trinitatis instar, cujus una est atque individua potestas, unum sit per diversos antistites sacerdotium, quemadmodum priorum statuta a sequentibus convenit violari? Huc accedit, quod hæc si eveniat sententiarum varietas, ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem credimus pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa, quæ a Domini sacerdotibus semef regulariter statuur.tur, perpetua sint. Quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quæ gesta sunt, faciat rata esse quæ gesserit. Quanta enim vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quæ in sacerdotio præcipiunt, ea hisdem transeuntibus disso!vantur? Hæc igitur servemus nostris temporibus,

tanto gratius, quanto et Ecclesiæ et imperio erit A animas, quæ non moriuntur, et vivificabant animas capacius, et servando quæ legaliter ac regulariter gesta sunt, rata esse faciamus quæ legaliter ac regulariter gesserimus.

XXVI. Suggerendum etiam vestræ summæ auctoritati necessarium credimus, ut de quorumdam episcoporum coercenda inconsideratione, alios decreto generali instruentes, cautos efficiatis ut quorum debent esse matura et perpensa judicia, non sint præcipites in proferendis sententiis, nec facile ae indiscrete, neque aliter nisi juxta sanctarum Scripturarum tramitem, traditionemque majorum, et pro evidentibus culpis, quemcunque a communione corporis et sanguinis Domini Dei nostri Jesu Christi, in quibus post unicum baptismum præcipue humanæ salutis reconciliatio et sunima consistit, pro B suis injuriis, vel animi sui motibus ac iracundia separent. Quoniam ira sacerdotis, ut sanctus dicit Gregorius (hom. 17, in Evang.), nequaquam debet esse præceps et perturbata, sed magis ex consilii gravitate metuenda; nec debent temere indiscussa judicare, nec passim dicta sine probatione credere, sed auctoris nostri facta pensare, cui cum omnia nuda et aperta sint, mala tamen Sodoma noluit ante judicare, sicut sacra docet historia, quam probare, nos instruens ne mala hominum ante præsumamus credere quam probare. ›

XXVII. Sequantur autem in proferenda judiciali sententia sanctorum Romanæ sedis pontificum documenta, Leonis, atque Gregorii: Beatissimo Petro, inquit Leo (serm. 3, in Anniv. assumpt.), a Christo C dicitur

Tibi dabo claves regni cœlorum, et quæcunque ligaveris super terram, erunt ligata et in cœlis; et quæcunque solveris super terram, erunt soluta et in cœlis. Transivit quidem etiam in alios apostolos jus istius potestatis, et ad omnes Ecclesiæ principes decreti hujus constitutio commeavit sed non frustra uni commendatur quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiæ rectoribus Petri forma præponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicunque fertur ex ipsius æquitate judicium. Nec nimia est, vel severitas, vel remissio, ubi nihil ligatum, nihil est solutum, nisi quod beatus Petrus, aut ligarit, aut solverit. Hinc certa consideratione datur intelligi quia in judicando non est Petri privilegium, ubi non ex ipsius fertur æquitate judicium. Est igitur præjudicium, non judicium, quia non jure dictum, id est non justitiæ lege prolatum. Et S. Gregorius (hom. 26 in Ezech.): Sæpe agitur, ut qui nescit tenere moderamina vitæ suæ, judex vitæ fiat alienæ, ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat, cum suæ voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur. Unde fit ut ipse hac ligandi ac solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non pro subjectorum moribus exercet. Judicare enim digne de subditis nequeunt, qui in subjectorum causis sua vel odia vel gratiam sequuntur. Unde recte per prophetam dicitur: Mortificabant

quæ non vivunt (Ezech. x111). Non morientem quippe mortificat, qui justum damnat, et non victurum vivificare nititur, qui reum supplicio absolvere conatur. Causæ ergo pensanda sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. ›

XXVIII. Qui beatissimus doctor Spiritu sancto repletus passim in dictis suis ostendit, quoniam episcopus, qui in ligando et solvendo interim arbitrium non sequitur judicis, ipse ligandi et solvendi potestate, quin et regno Dei se privat, si alligationis maledictum non judicio justitiæ, sed livore vindicta depromit, Paulo attestante, qui dicit: Neque maledici regnum Dei possidebunt (1 Cor. vi). Quia vero sacra Scriptura duobus modis maledictum memorat, aliud videlicet quod approbat, et aliud quod damnat, aliter enim maledictum profertur judicio justitiæ, aliter livore vindicta, sancti viri, cum in excommunicationis alligatione maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto lividæ ultionis, sed ex justitiæ examine erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foras exsurgentia, quia maledicto alligandæ excommunicationis ferire. debeant, cognoscunt, et eo in alligationis ac excommunicationis maledicto non peccant, quod ab interno judicio non discordant. Contra excommunicationis maledictum, livore vindictae depromptum, voce Pauli prædicantis admonemur, qui ait: Benedicite, et nolite maledicere (hom. XII, 14), quia neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. vi, 10). Nam si a quolibet non fortasse ex malitia, sed ex lingua incuria, maledictionis verbum jaculatur in proximum, apud districtum judicem, a quo de otioso verbo ratio in die judicii poscitur, damnabilis est ille sermo, qui malitia non caret, et poenalis est ille, qui ab utilitatis bonitate vacat, pensandum est magnopere quanta animadversione plectenda est ab episcopo, cujus sermo semper sale, id est sapientia, conditus esse præcipitur (Colos, Iv, 6), jaculata in proximum injusta alligationis excommunicatio, qua potius vocanda est maledictio.

XXIX. Sequamur itaque Ecclesiæ sanctæ rectores, quorum dorsa mentium incudes sunt hominum peccatorum, dicente Psalmista: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores (Psal. cxxviu, 3), in separatione a communione, et reconciliatione sacramentorum Christi, sacrum Nicænum concilium, et Africa provinciæ canones, Siricii quoque, et Innocentii, atque Leonis decreta, et epistolam ipsius Leonis ad Theodorum Forojuliensem episcopum (epist. 59). Sed et quem de ecclesiastico ordine, clarescentibus gravioribus culpis, gradu privaverint, communione corporis et sanguinis Christi, ut canones præfixerunt, non privent. Hæc est enim, Scriptura dicente, directa via, ita ut recti ambulent in ea, et nec stulti errent per eam (Isa. xxxv, 8). De injuste siquidem excommunicantibus, vel excommunicatis, quid etiam lex Justiniana decernat, vestram sapientiam latere non potest.

EPISTOLA XXXIII.

AD EPISCOPOS RHEMENSIS DIOECESIS ET OMNES ECCLESIE RECTORES ET FIDELES.

Adversus Odacrum, cujus excommunicationem notifical.

(Ex Act. prov. Eccl. Rhem.)

A futurus episcopus, qui sacris canonibus non valeat obviare, et cum decreto singulorum manibus roborato ad metropolitanum et cæteros provinciales episcopos, ipso interventore mediante, perducatur ad ordinationem, et sic communi cunctorum decreto rationabili, et secundum regulam ecclesiasticam comprobato, secundum quartum et sextum capitulum mysticæ synodi Nicæne, et juxta vicesimum quartum capitulum Antiocheni concilia ordinetur, sicut et sanctus Gregorius multoties in regesto suo decernit. Quos sacros canones Odacrus, invasor per exteras potestates viduatæ Belvacensis ecclesiæ, contemnens atque conculcans pro nihilo duxit, et jam plusquam annum usurpans, sua tyrannica devastatione captivatam, contra magnum Chalce

HINCMARUS episcopus ac plebis Dei famulus, cum collegis nostris venerabilibus dioeceseos Rhemorum episcopis, omnibus Ecclesiæ sanctæ rectoribus atque fidelibus, ad quorum notitiam hæc sequentia poterunt pervenire ut scientes a quibus, et qualiter, ac quotiens, et pro quibus excessibus Odacrus invasor Ecclesiæ Belvacensis, suffraganeæ nostræ metropolis, sit excommunicatus, ab ejus perniciosa communione se caveant, ne, ut scriptum est, picem tangentes inquinentur ab ea, et ovis morbida, nisi quantocius B donense concilium sexcentorum triginta et eo am

a sano grege fuerit separata, multos suo morbo inficiat.

I. Sicut longe ante prædictum est a Deo per Psalmistam: Convallem tabernaculorum dimetiar (Psal. CVI), hoe est, ut catholici doctores produnt, universum orbem terrarum, qui vallis tabernaculorum pro habitaculis corporum dictus est, etiam priusquam Christus mundo per incarnationem illuxerit, dimensum fuisse legimus, quam dimensionem habemus. Et post, ut item ipse præcepit, Distribuite, inquiens, domos ejus (Psal. XLVII), videlicet universalis Ecclesiæ toto terrarum orbe diffusæ, per custodiarum parochias distinctam cognoscimus, quam etiam distinctionem habemus. Unde sacri canones, spiritu Dei conditi, et totius mundi reverentia consecrati, decernunt dicentes (conc. Antioch., an 341, can. 9): Per singulas regiones episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciæ gerere, et reliqua quae ibidem sequuntur. Et sanctus Bonifacius papa, explanans sextum capitulum mystica Nicænæ synodi, per quam sanctus Spiritus est locutus ait: Metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. ›

II. Propter nos autem homines, et propter nostram salutem, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus ad homines dixit: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel (Matth., 45); et item dicit: Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor (Joan., x). Sanctam designans Ecclesiam ex circumcisione ac præputio sub se pastore vero, qui posuit animam suam pro ovibus suis, ipso angulari lapide uniendam. De cujus sanctæ Ecclesiæ ovili idem dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, hic fur est et latro (Joan., 10). Qualiter autem et quo ordine quisque ad hujus sancti ovilis eustodiam, id est ad regimen sanctæ ecclesiæ accedere ac provehi debeat, sacri canones patenter ostendunt. Videlicet ut operam dante interventore constituto, episcopo pastore viduatæ ecclesiæ, et a clero et a plebe, secundum apostolicam et canonicam formam, eligatur

plius episcoporum, quod præcipit intra tres menses ordinationes episcoporum celebrari (conc. Chalced., can. 25). Non reverens divinum judicium, nec pensans quantum periculum sit, quia in proxime præcedenti cœnæ Dominicæ die, multi ab Odone episcopo pro publicis criminibus in publica pœnitentia constituti, quod nisi ab episcopo fieri licet, sine reconciliatione et communione sacra gementes remanserunt, quanti sine canonico baptismo et episcopali consignatione relicti fuerunt, quantis rusticanarum parochiarum in tanto tempore presbyteris defunctis, ipsarum parochiarum parvuli sine baptismo perire potuerunt, quanti viri, quantæ feminæ, sine reconciliatione et sacri olei unctione C atque sancta communione, et sine eorum animarum per orationes solemnes commendatione de isto sæculo exierunt. Contra cujus diutinam pervasionem, ultra terminum constitutum a præfato magno concilio, sancti Dei, per quos sanctus Spiritus ea quæ ibi sunt diffinita decrevit, et jam cum Christo in cœlo regnant, terribiliter clamant, eos qui ausi fuerint post diffinitionem magnæ et universalis hujus synodi quidquam ex his quæ sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. Et sanctus Gregorius ad Gallicanos episcopos scribens de hujusmodi impostore (lib. vII, epist. 110) Dum, inquit, non officium sed nomen attendit, sacerdos non esse, sed dici tantummodo inaniter concupiscit. Quod si sic licet, quid per hoc aliud agitur, nisi ut nulla de actu probatio, nulla sollicitudo de moribus, nulla sit de vita discussio? Ex qua re, si recte libraminis examinatione pensetur, dum improbe ad inanem gloriam locum festinat utilitatis arripere, eo ipso magis quod honorem quærit indignus est. Sicut autem is qui invitatus renuit, quæsitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel importune se ingerit, est procul dubio repellendus. Nam qui sic nititur. ad altiora conscendere, quid agit nisi ut crescendo decrescat, et ascendendo exterius interius in profundum descendat? >

D

III. Idem sanctum magnumque concilium decrevit (conc. Chalced, can. 25), Ut reditus viduatæ

« VorigeDoorgaan »