Pagina-afbeeldingen
PDF

I. Antequam provinciæ Transalpinæ, propter A religionis sumpsit initium, et quotidie gratias Deo,

seditiones et bella frequentia, progenitorum nostrorum temporibus, sacrarum legum ac regularum notitiam et observationem plene caperent, sicut postea per incrementa studio illorum ab hac sancta sede gratia Dei ceperunt , gloriosæ memoriæ avus noster Carolus imperator Augustus, diu per egregios ac præcipuæ auctoritatis et sapientiæ viros, de presbyteris ex criminibus diffamatis, qualiter judicari vel purgare se debeant perquisivit, et reperit, sicut in suæ imperialis auctoritatis edictis, quæ in alia schedula habemus scripta , posteris servanda reliquit, quæque usque ad nostra tempora ex tunc in Transalpinis regionibus servata, et quando necessitas postulavit exsecuta fuerunt.

sumit augmentum, et si quid male in agro Dominico pullulat, decreti vestri falce recidatur. Si etiam quorumcunque negligentia , vel præsumptione a præstilutis regulis est discessum, vestræ auctoritatis industria sit reformatum. IV. Sicut Dei virtus Christus et Dei sapientia, ordinem ac dignitatem apostolorum et septuaginta discipulorum in carnis præsentia distinxit, ut lectio sancti Evangelii patenter ostendit : ita idem ipse, per quem reges regnant, et conditores legum justa decernunt, sacris legibus et canonibus, spiritu suo conditis , et tolius mundi reverentia consecratis, ordinem et dignitatem episcoporum, qui locum in Ecclesia tenent apostolorum, et presbyterorum, qui

11. In diebus autem domini et genitoris nostri B subrogantur loco septuaginta discipulorum, et in historia quia cum piæ memoriæ Constantino principi A riuntur, sed aliorum animarum, quas pravis exemplis

piæ memoriæ Ludovici imperatoris, cum ipsa tepesci exsecutio aliqualenus cœpit; apud papam Eugenium inde ab eo commoiiitio facta est. Qua de re synodum iisdem universalis papa convocans, inter alia generalia decreta promulgare curavit, quæ Leo IV tempore fratris nostri Lotharii, et nepotis nostri Ludovici, observanda decrevit, sicut in gestis synodalibus, et in hujus sanctæ Romanæ Ecclesiæ archivo haberi credimus, et ab hac sancta sede nostris decessoribus directa venerabili sanclione habemus. Cum autem non longe ante hos annos nepos noster I.udovicus Italiæ imperator inslinctu quorumdam contra nos se commovit , missæ sunt nobis epistolæ quasi ex apostolicæ hujus sedis auctoritate ac nomine, quas tenoris inconvenientia hanc sanctam et discretissimam sedem non misisse ostendit. III. Et quoniam pravis sæpius prava quam recta innotesci solent, nata hinc occasione, Transalpinarum regionum presbyteri, a suis episcopis de certis crimiiinibus regulariter ab ordine sacerdotali dejecti, et pœnitentiæ subacti, sine licentia et conscientia primatum et episcoporum suorum , huc venire, et hinc epistolas, quæ regulis non conveniunt, referre coeperunt. Quas non jussione apostolica, sed, ut assolet etiam in republica, propter multiplicia reclamatorum negotia , quorumcunque ministrorum quasi pia miseratione factas, et nos illius regionis putant episcopi. Quapropter quia, ut sanctus Augustinus dicit(epist. 50, ad Bonifacium comitem), cogunt multas invenire medicinas multorum experimenta morborum, intermissis , propter prolixitatem sacrararum legum capitulis prædecessorum nostrorum imperatorum, quibus ecclesiasticæ regulæ consonant, necessarium duximus pandere sanctissimæ vestræ paternitati, ac summæ auctoritati, qualiter regulas de honore in suo statu episcoporum, et de appellatione , si necessitas et ratio in dejectione illorum poposcerit, sed et de appellatione presbyterorum iutelligimus, et intelligi a rectoribus Transalpinarum Ecclesiarum didicimus : quatenus ab hujus sanctæ sedis auctoritate nostra sana, ut credimus, intelligentia confirmetur , a qua fidei ac

administratione et in honore, sicut et in .Veleri Testamento inter summos pontifices et iuter minoris ordinis sacerdotes discrevit. Quapropter ab omnibus honorandi ac venerandi sunt pro patribus nati filii, id est pro apostolis ordinati episcopi, et ordinis dignitate, et illius honore, qui eis apostolis dixit : Jam non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. xv, 15); et: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit (Luc. x, 16); et de eis : Ite, nuntiate fratribus meis (Matth. xxviii, 10). Et alia, quæ de illorum veneranda honoratione sacræ Scripturæ textus eloquitur. W. ,Qui forte si aliqui temporalibus rebus sunt pauperes, et forte merito divites, pro certo autem sunt ordine sacro sublimes, a nullo quolibet, sive ecclesiastica, sive sæculari potestate prædito, debent vilipendi, nec potentibus sæculi modo quocunque postponi, præcipiente omnibus apostolo Jacobo : Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ (Jac. ii, M), quia non qui ditiores ad sæculum, hi in divino examine sunt meliores. Nonne, inquit, Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni , quod promisit diligentibus se? (ibid., 5.) et Paulus : Ignobilia et contemptibilia mundi elegit Deus, et reliqua. (I Cor. 1, 28.) Et sanctus Gregorius in epistola ad Mauricium imperatorem (lib. iv, epist. 51): t Sacerdotibus, inquit, non ex terrena potestate Dominus noster citius indignetur , sed excellenti consideratione, propter eum cujus servi sunt, eis ita dominetur, ut etiam debitam reverentiam impendat. Nam in divinis eloquiis aliquando sacerdotes dii, aliquando angeli vocantur. Nam et per Moysem, de eo qui ad juramentum deducendus est, dicitur: Applica illum ad deos, id est ad sacerdotes. Et rursum scriptum est : Diis non detrahes (Exod. xxii, 8), scilicet sacerdotibus; et propheta ait : Labia sacerdotis custodiunt scientiam , et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. ii, 7). » Quid ergo mirum si illos vestra pietas dignetur honorare, quibus in suo eloquio honorem tribuens, eos aut angelos, aut deos, ipse etiam appellat Deus? Ecclesiastica quoque testatur in scripto oblatæ accusationes contra episcopos fuissent , libellos quos acceperat incendit, dicens : * Vos dii estis, a vero Deo constituti : ite, et inter vos causas vestras discutite, quia dignum non fest ut nos judicemus deos. In qua tamen sententia, pie domine, sibi magis ex humilitate, quam illis aliquid præstitit ex reverentia impensa. Ante eum quippe pagani in republica principes fuerunt, qui verum Deum nescientes, deos ligneos et lapides colebant, et tamen eorum sacerdotibus maximum honorem tribuebant. Quid ergo mirum, si Christianus imperator veri Dei sacerdotes dignetur honorare, dum pagani, ut prædiximus , principes honorem impendere sacerdotibus moverunt, qui diis ligneis et

destruxerunt, rei sunt. Et contra , quot suo vel verbo, vel exemplo, vel quibus potestas est data correptionis correptione , quia sæpe invitis bona præstantur, dicente summo patrefamilias ad servum, id est prælatorum chorum : Eaei cito in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea (Luc. xiv, 23), Domino lucrati fuerint, pro tantis gloriae coronam accipient, attestante Apostolo : Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jac. v, 20). » VII. Cæterum quia non est homo in terra qui faciat bonum et non peccet, et nec ipsi sine peccato fuerunt qui cœlesti magisterio adhærebant, dicente

lapideis serviebant? » Et idem sanctissimus atque B Joanne : Si dixerimus quia peccatum non habemus,

facundissimus et discretissimus , veraciterque in o3ulis Dei humillimus , in epistola ad Joannem episcopum Syracusanum , scribens de episcopo Constantinopolitano, inter alia dicit (lib. vii, epist. 64, ind. 11) : • Quod sedi apostolicæ dicat se velle subjici, si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis ei episcopus subjectus non sit. Cum vero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis æquales sunt. » VI. Post Constantinum autem, quique Christiani ,

imperatores, decessores ac prædecessores nostri, leges de episcoporum honore ac privilegio condiderunt. Proinde, Pater sanctissime, quia, ut sanctus Gelasius dicit (epist. 10, ad Anastasium), duo sunt quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas C sacra pontificum, et regalis potestas, ad quas appellari potest , et a quibus nemo permittitur appellare, sub oculis districti et æquissimi judicis Dei, qui sine personarum acceptione judicat, nostra ponderemus judicia : quia etsi plerumque existunt inter negligentes vel desides fratres , quæ oporteat majore auctoritate curari, a sic tamen est, ut sanctus Leo dicit (ep. 88, ad Anastasium), adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio, et plus erga corrigendos agat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus charitas quam p0testas. » Episcopos sane in suo statu manentes debita veneratione colamus, et a nobis eis competenti honore impenso, cæteris exemplum reverentiæ

erga sacerdotalem ordinem præbeamus : quia si nos 1)

sacrum ordinem in personis eorum vilipendimus, - qui velut in speculo, ad sumendum exemplum, in omnium, qui subjecti nobis sunt, oculis positi sumus, pro tantorum culpis a districto judice, summo videlicet pontifice et rege regum dijudicabimur, quot nostro facto delinquendi, quod absit, exempla præbuerimus. Sicut idem beaus Gregorius in Regula pastorali terribiliter intonat, dicens (part. 1, cap. 5): « Scire etenim prælati debent, quia si perversa unquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Unde necesse est, ut tanto se cautius a culpa cust0diant, quanto per prava quæ faciunt, non soli m0

PATRol. CXXVI,

nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est(I Joan. 1, 8); et Jacobus apostolus dicit : In multis offendimus omnes (Jac. iii, 2); et, ut Scriptura ostendit, in angelis reperta est nequitia (Job iv, 18); si n cessitas cum multa ponderatione atque exaiiiinatione coegerit episcopos ab episcopis judicari, vel presbyteros ab episcopis a gradu ecclesiastico dejici, sicut in honore atque administratione, sic et in dijudicatione atque appellatione, discretionem auctoritas sacra distinxit, decernens, ul si necessitas et pondus legalis ac regularis accusationis exigit, episcopum judicari debere a suis judicibus episcopis, a quibus regulariter una cum primate provinciae potuit secundum Nicænos et Antiochenos canones et decreta sedis Romanæ ponlificum ordinari, congregalis una cum primate provinciae ipsius regionis episcopis secundum Sardicenses canones, atque a constituto, juxta Carthaginenses canones, duodecim episcoporum numero, si plures nequiverint congregari, canonice judicetur. VIII. « Et si isdem accusatus et judicatus episcopus, congregatis ejusdem regionis episcopis, de gradu suo dejectus apostolicam sedem appellaverit, et confugerit ad episcopum Romanæ Ecclesiæ, et ab eo se audiri voluerit post judicium, juxta Sardicenses canones (conc. Sard., can. 7), et decreta Innocentii ad Victricium, et Bonifacii ad Gallicanos episcopos, et Leonis ad Anastasium, scribendum est ab his qui causam examinarunt Romano pontifici. Et si judicaverit renovandum esse judicium, renovetur, et det judices; si autem probaverit talem causam esse ut non refricentur ea quæ acta sunt, quæ decreverit confirmata erunt. Et si justum putaverit ut renovetur examen, scribere his dignetur episcopis, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnino requirant, et juxta fidem veritatis definiant. Quod si is qui rogat causam suam audiri iterum, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in p0testate episcopi, et quid velit, et quid æstimet. Et si decreverit mittendos esse , qui præsentes cum episcopis judicent, habentes ejus auctoritatem a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero cre8

diderit episcopos suflicere, ut negotio terminum im- A ponant, faciet quod sapientissimo consilio judicaveΒι. Interim tamen alter episcopus in cathedra depositi episcopi post appellationem ejus non ordinetur, antequam causa ejus fuerit in judicio episcopi R0mani determinata. • IX. Quæ constitutio appellationis ad apostolicam sedem non discordat a sacra et mystica Nicæna Synodo, de qua magnus Leo papa ad Anatolium scripsit (epist. 56). • llla, inquiens, Nicænorum canonum per sanctura vere Spiritum ordinata conditio in nulla unquam parte est solubilis. Nulla sibimet de multiplicatione congregationis synodalia concilia blandiantur, neque trecentis illis decem atque octo episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum comparare se audeat vel praeferre, cum tante B divinitus privilegio Nicæna sit synodus consecrata,' ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica . judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vaguum, quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. » De cujus privilegio et, B. Ambrosius dicit (lib. 1 de Fide, c. 9); • Non humana industria, non compositione aliqua, trecenti decem et octo episcopi ad concilium convenerunt : Sed ut in numero eorum, per signum suæ passionis et nominis, Dominus Jesus suo se probaret adesse concilio, crux in trecentis, Jesu nomen in decem et octo est Sacerdotibus. , , Et mihi, inquit Hilarius (De synod., iit fine), ille ipse numerus hic sanctus est, in quo Abraham victor regum impiorum, ab e0 qui æterni sacerdotii est forma benedicitur. » Et hinc item bea- C tus Leo papa ad Anatolium (epist. 56, post superiora); « Sancli illi et venerabiles Patres, qui in urbe Nicæna, sacrilego Ario cum sua impietate damnato, mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos in toto orbe terrarum in suis constitutionibus vivunt, et si quid usquam aliter quam illi statuere præsumitur, sine cunctatione cassatur. • X. Quod sanctum et mysticum concilium præcipil (can. v): « De his qui communione privantur, ut sive ex clero, sive ex laico ordine, ab episcopis per unamquamque provinciam sententia regularis obtineat, ut hi qui abjiciuntur, ab aliis non recipiantur : requiratur autem, ne pusillanimitate, aut contentione, vel alio quolibet episcopi vitio, videatur a congregatione seclusus. Ut hoc ergo decentius inquiratur, bene placuit auuis singulis per unamquamque provinciam bis iu anno concilia celebrari, ut communiter , omnibus simul episcopis congregatis provinciæ, discutiantur hujusmodi quæstiones, et sic, qui suo peccaverunt evidenter episcopo, excommunicati rationabiliter ab omnibus æstimentur, usquequo vel in communi, vel episcopo placeat humaniorem pro talibus ferre sententiam. • XI. Cujus sanctæ synodi constitutionem Sardicenses canones non convellunt (cap. 7), qui cum pontificis Romani vicario vel arbitrio causam episcopi in provinciali synodo judicati, etiam episcoporum

arbitrio vel judicio qui eum judicaverunt, cum episcopis qui in finitima et propinqua provincia sunt præcipiunt terminari, quatenus sive in manenda, sive in immutanda sententia, juxta Nicænos canones commune sit placitum. De quibus sacris canonibus Nicænis Africanum concilium ad sanctum Coelestinum papam scribens (cap. 105), a Prudentissime, inquit, justissimeque providerunt, quæcunque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda, nec unicuique provinciæ gratiam Spiritus sancti defuturam, qua æquitas a Christi sacerdotibus et prudenter videatur, et constantissime teneatur. »

XII. Beatus quoque Innocentius ad Wictricium Rothomagensem episcopum duo capitula magni coiicilii Nicæni : De his videlicet qui communione privantur ex clero; et aliud : Ut per singulas provincias suis privilegia serventur Ecclesiis ; et capitulum Sardicensis concilii de episcoporum ad apostolicam sedem appellatione, uno capitulo sagaciter atque patenter explicat, dicens (epist. 1 Innocent.): • Si quæ autem causæ vel contentiones inter clericos tam superioris gradus, quam etiam inferioris, fuerint exortæ, placuit ut secundum synodum Nicænam, congregatis omnibus ejusdem provinciæ episeopis, judicium terminetur; nec alicui liceat, sine præjudicio tamen Romanæ Ecclesiæ, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Dei Ecclesiam nutu divino gubernani, ad alias convolare provincias. Quod si quis forte præsumpserit, et ab officio cieri submotus, et iajuriarum reus ab omnibus judicetur. Si autem majores causæ in medio fuerint devolutæ, ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, et beata consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur. » In eo enim quod dicit, ut secundum synodum Nicænam, congregatis ejusdem provinciæ episcopis de exortis causis judicium terminetur, capitulum Nicæni concilii de excommunicatis explanat : In eo quod ad alias quemcumque de ecclesiastico ordine prohibet convolare provincias, aliud capitulum Nicæni concilii explicat, quod jubet, ut per singulas provincias suis privilegia serventur Ecclesiis , sine præjudicio tamen Romanæ Ecclesiæ : ut si majores causæ, quarum una est de episcopi judicati appeilatione, in medio fuerint devolutæ, ad sedem apostolicam, sicut synodus, quin Sardicensis, statuit, et vetus consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur. Scilicet, ut aut juxta præmissum septimum Sardicensis concilii capitulum , appellantis episcopi causa in provincia, in qua fuit exorta, diffiniatur, aut judicium episcoporum provinciæ, secundum decreta Bonifacii, apostolicæ sedis auctoritate confirmetur, et sicut Leo scripsit, ejusdem sedis sententia roboretur. Quia vero sanctus Innocentius nou Nicænam, sed Sardicensem synodum le appellatione episcopi ad sedem apostolicam in auctoritatem traxit, qui utrasque synodos legit, aperte intelligit.

XIII. Sacræ leges ac regulæ, presbyteros et cæ

leros inferioris gradus elericos, non alibi quam A chenum episcopum (epist, 30): • Revolventes, inquit,

apud suos episcopos praeeipiunt accusari : a quibus, sicut Africae provinciæ canones decernunt, eorum causa debet audiri, et sicut sanctus Gregorius constituit, cum presbyteris vel clericis suae parochiæ judicari. Qui forte si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, ad quos eis sit provocandum, de appellatione presbyterorum ac diaconortim ad vicinos et finitimos episcopos, papa Zosimus in commonitorio per Faustinum episcopum et Philippum ac Asellum presbyteros directo Carthaginensi concilio, in concilio Sardicensi capitulo decimo septimo continetur hoc modo, Osius episcopus dixit (cap. 47) : , Quod me adhuc movet, reticere non debeo. Si episcopus quis forte iracundus, quod esse noii debet, cito et aspere commovetur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est, ne imnocens damnetur, aut perdat communionem, et ideo habéat potestatem is qui abjectus est, ut episcopos finitimos interpellet, et causa ejus audiatur, et diligentius tractetur : quia non oportet negari ei audientiam roganti. Et ille episcopus, qui juste aut injuste eum abjecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut vel probetur sententia ejus a plurimis, vel emendetur. Tamen priusquam omnia diligenter et fideliter examinentur, eum qui fuerat a communione separatus , ante cognitionem iiullus debet præsumere ut eum commumioni societ. Hi vero, qui conveniunt ad audiendum, si viderint clericorum esse fastum et superbiam, quia non decet ut episcopus injuriam vel contumeliam patiatur, severioribus eos verbis castigent, ut obediant honesta præcipienti episcopo ; quia sicut ille clericis sincerum exhibere debet amorem charitatis, ita quoque vicissim mii;istri infucata debent episcopo suo exhibere obsequia. » XIV. Nec hoc capitulum Sardicensis concilii dissentire videtur a capitulo Nicæni concilii, quo expressius et apertius, quam Sardicense concilium, decrevit de his qui communione privantur a proprio episcopo, sicut supra posuimus, et de privilegiis singulorum metropolitanorum dicens (can. 6) : w Antiqua consuetudo servetur per Ægyptum, Libyam et Pentapolim : ita ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quia et urbis Romæ episcopo parilis imos est. Similiter autem et apud Antiochiam, cæterasque provincias, suis privilegia serventur Ecclesiis. » Quod exponit Aniiochena synodus dicens (can. 9) : « Per singulas regiones convenit episcopos nosse, melropolitanu:n episc0pum sollicitudinem totius provinciæ gerere. Propter quod ad metropolim omnes undique, qui negotia videntur habere, concurrant. » Et Constantinopolitanum concilium dicens (can. 1): • Ut illa quæ sunt per unamquamque provinciam, ipsius provincie synodus dispenset, sicut Nicæno constat decretum esse concilio. • XW. Et hinc Innocentius ad Alexandrum Anti0

[ocr errors]

auctoritatem Nicænæ synodi, quae una omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quæ censuit de Antiochena Ecclesia cunctis Gdelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessarium custodire, qua super diœcesim suam prædictam Ecclesiam, non super aliam aliquam provinciam, recognoscimus constitutam. » Et Bonifacius papa ad Hilarium Narbonensem (epist. 111): • Nulli, inquit, videtur incognita synodi Nicænæ constitutio, quæ ita praecipit, ut eadem proprie verba ponamus, per unam{|uamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse subjectas. Quod illi, quia aliter credendum non est, servandum Spiritu sancto suggerente sibimet censuerunt. Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua, adeo nos canonum præcepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui una

quæque provincia in omnibus rebus ordinationem

[ocr errors]

semper exspectet. » Et his consonanter Cœlestinus (ep. 11, per Viennen. et Narbon.) : « Juxta decreta, inquit, canonum, unaquæque provincia suo metropolitano contenta sit, ut decessoris nostri data ad Narbonensem episcopum continent constituta. Nec usurpationi locus alicui sacerdoti in alterius conce . datur injuriam. Sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus, alter in alterius provincia iiihil præsumat. » Et Leo ad Maximum episcopum (epist. 66: v Etsi, inquit, diversa nonnunquam suiit merita præsulum, jura tamen permanent sedium. » XVI. Et Antiochenum concilium, a magna synodo Chalcedonensi actione duodecima favorabiliter collaudatum, sequens decreta Nicæni concilii (can. 6): « Si quis, inquit, a proprio episcopo communione privatus est, non ante suscipiatur ab aliis, quam suo reconcilietur episcopo aut certe ad synodum quæ congregatur occurrens pro se satisfaciat, et persuadens concilio sententiam suscipiat alteram. Haec autem diffinitio maneat circa laicos, et presbyteros, et diaconos, omnesque qui sub regula esse monstrantur. » Et loquens de conciliis capituio vigesimo, dicit : « In ipsis conciliis adsint presbyteri, etjdiaconi, et omnes, qui se læsos existimant, et synodi experiantur examen. Nullis vero liceat apud se ceiebrare concilia, præter eos quibus metropolitana jura videntur esse commissa. » Et capitulo decimo sexto : « Perfectum vero concilium illud est, ubi interfuerit metropolitanus antistes. » XVII. Appellantes autem presbyteri, vel diaconi, a quibus et qualiter sint judicandi, sacri Carthagimenses canones capitulo vigesimo et capitulo vigesimo octavo evidenter ostendunt. Ubi autem inter accusatores et accusatos causa debeat agitari, Carthaginense concilium statuit, dicens (can. 50): • Ut accusatus, vel accusator, in eo loco, unde esi ille qui accusatur, locum sibi eligat proximum, quo non sit dißicile testes producere, ubi causa finiatur. » Ei hinc leges dicunt : « Criminum discussio ibi agitaada est, ubi crimen admissum est. Nam alibi criminum

reus prohibetur audiri. » Et item : , Si quis adver- A iisdem synodis, ante longissimæ ætatis annos usque

sarium, aut repetitione, aut criminis objectione pulsaverit, provincia, in qua consistit ille qui pulsatur, suas exerat actiones, nec æstimet adversarium suum alibi aut longius pertrahendum. » Illi vero qui pulsatus fuerit, si judicem suspectum habuerit, liceat appellare, scilicet ecclesiasticis ad finitimos episcopos, ut Sardicenses et Carthaginenses canones, ut præmisimus, decreverunt, vel ad provincialia concilia, sicut sacri Nicæni et Antiocheni canones constituerunt, et sicut Africanum concilium in epistola ad Cœlestinum papam ostendit (cap. 105): t Unicuique, inquiens, concessum est, si judicio offensus fuerit cognitorum, ad concilium suæ provinciæ, vel etiam universale provocare. Nisi forte quisquam est, qui credat unicuilibet posse Deum nostrum examinis inspirare justitiam, et innumerabilibus congregatis in concilium sacerdotibus denegare, aut quomodo ipsum transmarinum judicium (quod tantumdem est, Transalpinum), ratum erit, ad quod testium necessariæ personæ, vel propter sexus, vel propter senectutis infirmitatem, vel multis aliis incurrentibus impedimentis, adduci non poterunt ? »

XVllI. A judicibus autem, sive quos juxta Africanos canones primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegarint, causa finienda regulariter provocari non potest. Et sanctus Gregorius in epistola ad Gallicanos episcopos (lib. xi, epist. 110) : • Nec hoc, inquit, in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod de habendis per parochias conciliis Patrum providentia utilitatis causa sancitum est. Unde ne qua inter fratres dissensio, ne qua inter præpositos et subjectos sint fomenta discordi;e, in unum sacerdotes convenire necesse est, ut de incidentibus causis disceptatio, et sit salubris de ecclesiastica observatione collatio ; quatenus dum per hoc et præterita corriguntur, et regulam futuram suscipiunt, omnipotens ubique Dominus fratrum concordia collaudetur : cujus vobis adesse præsentiam, si hæc observabitis, scitote, quia scriptum est: Ubi fuerint congregati duo vel tres in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. xviii). Si ergo adesse dignatur ubi duo vel tres fuerint, quanto minus non deerit, ubi plures convenerint sacerdotes? Et quidem, quia de adhibendo bis in anno concilio

Patrum sit regulis statutum, non latet; sed ne forte I)

aliqua impleri hoc necessitas non permittat, semel tamen sine excusatione aliqua decernimus congregari, ut exspectatione concilii nihil pravum, nihil Præsumatur illicitum. Nam plerumque, etsi non amore justitiæ, metu tamen examinis, abstinebitur ab hoc quod omnium notum est posse displicere judicio. »

XIX. Hæc itaque Transalpinis Ecclesiis, earumque rectoribus, a sede apostolica, de appellatione episcoporum ad hanc sedem apostolicam, et de presbyterorum ac diaconorum appellatione, si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, ad comprovinciales synodos, et dijudicatione regulari eorum in

ad nostra tempora servata, et a decessoribus ac prædecessoribus eorum secuta et exsecuta fuerunt. Quæ si etiam illis servata, et ab eis secuta et exsecuta non fuerint, nihil prodest eos secundum sacros canones et decreta sedis Romanæ pontificum, pro accusatis presbyteris de manifestis criminibus comprovinciales episcoporum synodos frequentare, sed faciet licenter quisque presbyterorum quodlibet, unde si fuerit redargutus, veniat Romam. XX. Et quia pro singulis presbyteris episcopi Transalpini regulariter judicatis missos dirigere, et actionum documenta scribere non valent, nec testium necessarias personas, vel propter sexus, vel propter senectutis infirmitatem, vel pro multis aliis impediB mentis, huc producere, fiducialiter poterit mentiens quique innocentiam suam asserere, cum non erit qui mendacia ejus possit refellere. Unde, sicut præmisimus, legum et canonum conditores, prude, ^:. sime justissimeque viderunt, quæcunque negotia in suis locis, ubi orta sunt, finienda, et per expressa regularum judicia discretissime judicanda, et post judicium conservanda. Maxime de subintroductione contra regulas mulierum : pro qua ab episcopis Transalpinis presbyteri regulariter judicati ad hanc sanctam Romanam sedem insciis suis episcopis veniunt, et eis epistolas eorum refragantes judicia deferunt, eosque vel comministros illorum ad hanc sedem ad conquerendum contra eos venire præcipiunt, quod nullis antiquorum legibus vel patrum C regulis decretum fuisse legimus. XXI. Quas epistolas sacris regulis obvias, ut in præfatione hujus opusculi commemoravimus, nec auctoritate apostolica fuisse missas, sed compilatas quorumcunque vafricia credimus. Non enim sibi ipsi sedes apostolica potest esse contraria vel diversa. De qua Gelasius papa dicit (epist. 11 ad Dardan.): * Confidimus, quod nullus jam veraciter Christianus ignoret, uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiæ probavit assensus, nullam magis exsequi sedem præ cæteris oportere, quam primam, (Iuæ et unamquamque synodum, et sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus ap0stolus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit Semper, et retinet. » Et item (epist. 1): • Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nil licere, et cum sedes apostolica superior his omnibus, favente Domino, quæ paternis canonibus sunt præfixa pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est, quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat, et docere, satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiæ in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus Ecclesiæ totius posuit principatum. » Potest enim fieri ut illi qui in vicinis parochiis sunt hujus sanctæ Romanæ Ecclesiæ, qui

« VorigeDoorgaan »