Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ornatus præcipuus, de viro et muliere Apostoli sen- A
tentiam exponens, quid per hanc conjunctionem in-
telligi voluerit patenter ostendit : Sacramentum hoc,
inquiens, magnum est: ego autem dico in Christo et
in Ecclesia (Ephes. v, 32). Utique duo sunt, Deus et
homo, Christus et Ecclesia, quæ de sponsi carne
prodivit, et de latere Crucifixi manante sanguine et
aqua, sacramentum redemptionis et regenerationis
accepit. >

Et idem alibi: Unde, inquit, cum societas nuptia-
rum ita ab initio constituta sit, ut præter sexuum
conjunctionem haberet in se Christi et Ecclesiæ sa-
cramentum, non ergo fornicetur quisquam, indebita
voluntate abiens post uxorem legitimo et spiritali
sibi sortitam conjugio, sed diligat et foveat eam, sic-
ut Christus Ecclesiam neque post pastorem suum,
in fide et in bonis operibus manentem, quem ordi-
nante Deo legitima sorte suscepit, Ecclesia abiens
fornicetur, sed in ea vocatione qua vocati sunt ma-
neant, veluti sacræ Scripturæ et traditiones eccle-
siasticæ præfixerunt. Si enim, quia concedente Apo-
stolo unius uxoris vir assumi in sacerdotium jube-
tur, ut uxorem quam ante sacerdotium habuit ca-
stis foveat et tueatur auxiliis, et non eam destitu-
tam debet relinquere, multo minus sacerdos destitu-
tam, aut pro superinducta, vel cum superinducta
deserere vel negligere, minime autem cum alia una
cum ipsa debet mochari ecclesia: et sicut non adul-
terare verbum Dei, ita nec adulterare debet Eccle-
siam suam. Nisi enim viri et uxoris legalis conjun-
ctio ad episcopi et ecclesiæ sibi conjunctæ mysterium C
pertineret, magnum Chalcedonense concilium de-
functo suo episcopo viduatam ecclesiam non vocaret,
cujus reditus penes œconomum futuro reservari ju-
bet episcopo, nec ab aliis quibusque, vel vivente vel
defuncto cujuscunque civitatis episcopo usurpari, vel
pessumdari: quod qui præsumpserint, verenda est
illis sententia ejusdem sancti et universalis concilii,
qua intentando decernit (can. 10): Eos, inquiens,
qui ausi fuerint, post diffinitionem magnæ et univer-
salis hujus Synodi, quidquam ex his que prohibita
sunt perpetrare, decrevit sancta Synodus a proprio
hujusmodi gradu recedere. Et de transgredienti-
bus quæ constituta sunt, item conjuncte dicit (can.
27)

Si quidem clerici sunt, decidant gradu pro

Christiani non sunt, qui ligamenta sanctæ Ecclesiæ vanis se æstimant conatibus solvere : ac per hoc nec absolutionem sanctæ Ecclesiæ, quam præstat fidelibus, veram putant, si ligaturas ejus valere non æstimant. Contra quos diutius disputandum non est, quia per omnia despiciendi et anathematizand: sunt, et unde se fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter implicantur, eosque et ego et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt, et contraria loquuntur. ›

Haec idcirco de rebus et facultatibus Ecclesiæ viduate sub œconomo futuro reservandis Episcopo hic interposuimus, ut attendat de quo agitur episcopus, quia si nemini Christiano eas licet præsumere, B multo minus item episcopus, sine sui status periculo ac animæ detrimento, ecclesiæ invasæ res et facultates prævalet usurpare. Sicut enim comes civitatis homo sæcularis, et alii etiam sæculares, et majoris et minoris potestatis, habent unde in sua metropoli possint consistere, et comministri ejus ecclesiastici valent ibidem vivere; sic et ipse, nisi eum cupiditas et ambitio unde ejiceret, ibidem vel de operibus manuum, vel de decimis fidelium ac collatione presbyterorum, et si aliter non posset, vel sub censu, sicut Hierosolymis patriarcha, et viri religiosi ac fideles in Corduba, et in aliis civitatibus per Hispaniam faciunt, ibi valeret manere, et conservis in tempore tritici mensuram donare, id est verbum prædicationis impertire, et ministeria quæ non nisi ab episcopis ministris ecclesiasticis et plebibus possunt dependi, sicut sunt ordinationes ecclesiasticorum ministrorum, sicut est confectio sacri chrismatis, et consecratio olei exorcizati et ad infirmorum unctionem consecrati, sicut est confirmatio et consignatio baptizatorum, sicut est manus impositio et reconciliatio publice pœnitentium, et velatio virginum, et alia quæ per singula non necesse est computare: que non nisi ab episcopis valent regulariter fieri, et in utrisque civitatibus, tanto spatio inter se distantibus, ab uno episcopo congruis temporibus non valent, imo nec debent, nec regulæ permittunt exsequi. Quæ etsi per tempora possunt in sua metropoli ab eo fieri, convincitur in ea posse immorari, et quæ sibi a subditis competunt exsequi. Legat namque

prio; si vero laici, anathematizentur. Sic etiam D secundam epistolam Pauli apostoli ad Corinthios,

de rerum ac facultatum præsumptoribus, et aliorum conciliorum canones, et apostolicæ sedis pontifices multoties decreverunt, quæ non parvipendent qui irrefragabili Domini sententiæ credunt, dicentis in Petro, et apostolis omnibus, et in eis illorum successoribus: Quæcunque ligaveris super terram, ligata erunt et in cœlis (Matth. xvi, 19). Nam sicut Petrus respondit pro interrogatis a Christo apostolis omnibus, ita et Christus hæc in Petro dixit apostolis, et successoribus eorum omnibus, quibus manet hoc privilegium, a quibus fertur ex apostolorum æquitate judicium, sicut sanctus Leo et Gregorius evidenter ostendunt. Unde sanctus Gregorius item dicit:

cum quanta difficultate atque cum quanto labore prædicationis ministerium fuerit exsecutus, qui præter labores quos sustinuit in carceribus, in plagis supra modum, in mortibus frequenter, in flagellis, in lapidatione, in naufragiis, in itineribus sæpe vexa tus fuit, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesia. rum (11 Cor. x1, 25, 26, 27, 28), et manibus suis la

boravit, quæ necessaria sibi et suis fuerunt, ne quem- A (Ephes. v, 44). › Hinc sanctus Augustinus: ‹ Duolibet gravaret, et inveniet se a successione illius extorrem, cujus sequi detractat exemplum, et illorum constringi judicio, qui jam in cœlis cum Deo regnant, et sancto Spiritu inspirati sacros canones per eumdem sanctum Spiritum protulerunt, quibus decernitur, ut hujusmodi nec in eo episcopos, ut supra scripsimus, habeatur, nec communionem laicam mereatur, sicut evidenter sanctus Leo apostolicæ sedis pontifex in decretis suis iterato decernit (epist. 1, in fine) Hoc, inquiens, admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra hæc constituta venerit vel venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostræ futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinæ. Ne quid vero sit, B quod prætermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta, tam beatæ recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quæ de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sun disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. ›

XV. Cur enim non posset religiosus homo et episcopus ac continens, sine uxore et filiis, ita in civitate sua vivere, sicut sæcularis homo comes, uxorem habens et liberos, etiam inter paganos vivit : præsertim cum alias possessiones et abbatias largitione domni regis habeat, unde sumptus habere valet, quibus ad Deo serviendum, et ministerium suum exsequendum in plebe sibi commissa sufficere posset? Sed sunt, inquit Gregorius (hom. 14 in Ev.), nonnulli qui dum plus terrenam substantiam quam oves diligunt, merito nomen pastoris perdunt. De quibus protinus subditur: Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit (Joan. x, 12). Non pastor sed mercenarius vocatur, qui non pro amore intimo oves Dominicas, sed ad temporales mercedes pascit. Mercenarius quippe, qui locum quidem pastoris tenet, sed lucra animarum non quærit, terrenis commodis inhiat, honore prælationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reverentia lætatur. Istæ sunt etenim mercedes mercenarii, ut pro eo ipso quod in regimine laborat, hic quod quærit inveniat, et ab hæreditate gregis in posterum alienus existat. (ibid., post aliqua.) Et lupus rapit et dispergit oves. Lupus venit et mercenarius fugit, quia malignus spiritus mentes fidelium in tentatione dilaniat, et is qui locum pastoris tenet, curam sollicitudinis non habet : animæ pereunt, et ipse de terrenis commodis lætatur. Unde quia sicut beatus dicit Gelasius (epist. 10, ad Anastasium): ‹ Duo sunt quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum et regalis potestas, sequendum est episcopis ac principibus terræ consilium hortantis, imo præcipientis Apostoli Nolite, inquit, communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite

C

bus modis non te maculat malus, si non consentias
et si redarguas: hoc est non communicare, non
consentire. Communicatur quippe, quando facto
ejus consortium voluntatis vel approbationis adjun-
gitur. Hoc ergo nos admonens Apostolus ait : Nolite
communicare operibus infructuosis tenebrarum; et
quia parum erat non consentire, si sequeretur ne-
gligentia discipline, Magis autem, inquit, et redar-
guite. Quid est nolite communicare? Nolite consen-
tire, nolite laudare, nolite approbare. Quid est au-
tem magis et redarguite? reprehendite, corripite,
coercete. Nam et sanctum Africanum concilium eos
qui negligunt loca ad suam cathedram pertinentia in
catholicam unitatem lucrari, conveniri a diligenti-
bus vicinis episcopis, ut id agere non morentur, si-
gnanter cum diffinitione certissima præcipit, sicuti
suo loco diligens lector inveniet. Et constat esse
certissimum, quia iste civitatem suam, in qua re-
manent plures qui episcopali ministerio indigent,
pro alia quietiore ac locupletiore mutaverit, et al-
terum loco suo ordinari permiserit, quia, ut supra
ostendimus, duabus metropolitanis civitatibus præ-
sidere non potest, non pro animarum lucro, sed
pro temporali augmento cum spiritali suo detri-
mento hoc agat, quia, ut Leo dicit, non putabitur
honor ille legitimus, qui fuerit contra divinæ legis
præcepta collatus. Fautores autem ac ordinatores hu-
jusmodi sancti papa Simplicii percellit decretalis sen-
tentia qua dicit, Privilegium, inquiens, meretur
amittere qui permissa sibi abutitur potestate. Hæc
quantum pro tempore et occupatione licuit, et
Dominus ad mentem mihi venire concessit, de his
quæ interrogaveras, Frater charissime, tibi respon-
dere curavi. Que si cuiquam displicuerint, non
contra me sed contra se irascatur, quia contra
verba divina nisi in malum suum irasci non poterit.
Dum ergo est in via, id est in hac vita, concordet
cum adversario suo cito, ne forte tradat eum ad-
versarius suus judici, et judex tradat eum ministro, et
minister mittat illum in carcerem, Amen, non exiet
inde donec reddet novissimum quadrantem. Notum
est vel parva de scripturis scientibus, quia in hoc
loco adversarius noster dicitur sermo Dei, quoniam
jubet contraria operibus nostris malis quæ agimus:
Cui si non concordaverimus, justo Dei judicio per
ministrum mittemur in carcerem, et non exiemus
inde, donec reddamus novissimum quadrantem, id
est, exsolvamus et minimum peccatuin.
EPISTOLA XXXII.

AD JOANNEM PAPAM,
Caroli II imperatoris nomine.
De judiciis et appellationibus episcoporum et pre-
sbyterorum.

(Apud eumdem, ex editione Moguntina Joan. Busæi.) Sanctissimo ac reverentissimo Patri JoANNI summo pontifici et universali papæ, CAROLUS gratia Dei imperator Augustus ac spiritalis filius

vester,

sumit augmentum, et si quid male in agro Dominico pullulat, decreti vestri falce recidatur. Si etiam quorumcunque negligentia, vel præsumptione a præstitutis regulis est discessum, vestræ auctoritatis industria sit reformatum.

I. Antequam provinciæ Transalpina, propter A religionis sumpsit initium, et quotidie gratias Deo, seditiones et bella frequentia, progenitorum nostrorum temporibus, sacrarum legum ac regularum notitiam et observationem plene caperent, sicut postea per incrementa studio illorum ab hac sancta sede gratia Dei ceperunt, gloriosæ memoriæ avus noster Carolus imperator Augustus, diu per egregios ac præcipuæ auctoritatis et sapientiæ viros, de presbyteris ex criminibus diffamatis, qualiter judicari vel purgare se debeant perquisivit, et reperit, sicut in suæ imperialis auctoritatis edictis, quæ in alia schedula habemus scripta, posteris servanda reliquit, quæque usque ad nostra tempora ex tunc in Transalpinis regionibus servata, et quando necessitas postulavit exsecuta fuerunt.

IV. Sicut Dei virtus Christus et Dei sapientia, ordinem ac dignitatem apostolorum et septuaginta discipulorum in carnis præsentia distinxit, ut lectio sancti Evangelii patenter ostendit: ita idem ipse, per quem reges regnant, et conditores legum justa decernunt, sacris legibus et canonibus, spiritu suo conditis, et totius mundi reverentia consecratis, ordinem et dignitatem episcoporum, qui locum in Ecclesia tenent apostolorum, et presbyterorum, qui B subrogantur loco septuaginta discipulorum, et in administratione et in honore, sicut et in Veteri Testamento inter summos pontifices et inter minoris ordinis sacerdotes discrevit. Quapropter ab omnibus honorandi ac venerandi sunt pro patribus nati filii, id est pro apostolis ordinati episcopi, et ordinis dignitate, et illius honore, qui eis apostolis dixit: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. xv, 15); et: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit (Luc. x, 16); et de eis: Ite, nuntiate fratribus meis (Matth. xxvIII, 10). Et alia, quæ de illorum veneranda honoratione sacræ Scripturæ textus eloquitur.

II. In diebus autem domini et genitoris nostri pic memoriæ Ludovici imperatoris, cum ipsa tepesci exsecutio aliquatenus cœpit; apud papam Eugenium inde ab eo commonitio facta est. Qua de re synodum iisdem universalis papa convocans, inter alia generalia decreta promulgare curavit, quæ Leo IV tempore fratris nostri Lotharii, et nepotis nostri Ludovici, observanda decrevit, sicut in gestis synodalibus, et in hujus sanctæ Romanæ Ecclesiæ archivo haberi credimus, et ab hac sancta sede nostris decessoribus directa venerabili sanctione habemus. Cum autem non longe ante hos annos nepos noster Ludovicus Italiæ imperator instinctu quorumdam contra nos se commovit, missæ sunt nobis epistolæ quasi ex apostolicæ hujus sedis auctoritate ac nomine, quas tenoris inconve-C

nientia hanc sanctam et discretissimam sedem non misisse ostendit.

III. Et quoniam pravis sæpius prava quam recla innotesci solent, nata hinc occasione, Transalpinarum regionum presbyteri, a suis episcopis de certis criminibus regulariter ab ordine sacerdotali dejecti, et pœnitentiæ subacti, sine licentia et conscientia primatum et episcoporum suorum, huc venire, et hinc epistolas, quæ regulis non conveniunt, referre cœperunt. Quas non jussione apostolica, sed, ut assolet etiam in republica, propter multiplicia reclamatorum negotia, quorumcunque ministrorum quasi pia miseratione factas, et nos illius regionis putant episcopi. Quapropter quia, ut sanctus Augustinus dicit (epist. 50, ad Bonifacium comitem), cogunt multas invenire medicinas multorum experimenta morborum, intermissis propter prolixitatem sacrararum legum capitulis prædecessorum nostrorum imperatorum, quibus ecclesiasticæ regulæ consonant, necessarium duximus pandere sanctissimæ vestræ paternitati, ac summæ auctoritati, qualiter regulas de honore in suo statu episcoporum, et de appellatione, si necessitas et ratio in dejectione illorum poposcerit, sed et de appellatione presbyterorum intelligimus, et intelligi a rectoribus Transalpinarum Ecclesiarum didicimus: quatenus ab hujus sanctæ sedis auctoritate nostra sana, ut credimus, intelligentia confirmetur, a qua fidei ac

D

:

V. Qui forte si aliqui temporalibus rebus sunt pauperes, et forte merito divites, pro certo autem sunt ordine sacro sublimes, a nullo quolibet, sive ecclesiastica, sive sæculari potestate prædito, debent vilipendi, nec potentibus sæculi modo quocunque postponi, præcipiente omnibus apostolo Jacobo : Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ (Jac. 11, 1), quia non qui ditiores ad sæculum, hi in divino examine sunt meliores. Nonne, inquit, Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod promisit diligentibus se? (ibid., 5.) et Paulus: Ignobilia et contemptibilia mundi elegit Deus, et reliqua. (I Cor. 1, 28.) Et sanctus Gregorius in epistola ad Mauricium imperatorem (lib. IV, epist. 31) Sacerdotibus, inquit, non ex terrena potestate Dominus noster citius indignetur, sed excellenti consideratione, propter eum cujus servi sunt, eis ita dominetur, ut etiam debitam reverentiam impendat. Nam in divinis eloquiis aliquando sacerdotes dii, aliquando angeli vocantur. Nam et per Moysem, de eo qui ad juramentum deducendus est, dicitur: Applica illum ad deos, id est ad sacerdotes. Et rursum scriptum est: Diis non detrahes (Exod. XXII, 8), scilicet sacerdotibus; et propheta ait: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. 11, 7). › Quid ergo mirum si illos vestra pietas dignetur honorare, quibus in suo eloquio honorem tribuens, eos aut angelos, aut deos, ipse etiam appellat Deus? Ecclesiastica quoque testatur

destruxerunt, rei sunt. Et contra, quot suo vel verbo, vel exemplo, vel quibus potestas est data correptionis correptione, quia sæpe invitis bona præstantur, dicente summo patrefamilias ad servum, id est prælatorum chorum: Exi cito in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea (Luc. XIV, 23), Domino lucrati fuerint, pro tantis gloriæ coronam accipient, attestante Apostolo: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jac. v, 20). ›

historia quia cum piæ memoria Constantino principi A riuntur, sed aliorum animarum, quas pravis exemplis in scripto oblatæ accusationes contra episcopos fuissent, libellos quos acceperat incendit, dicens : Vos dii estis, a vero Deo constituti: ite, et inter vos causas vestras discutite, quia dignum non fest ut nos judicemus deos. In qua tamen sententia, pie domine, sibi magis ex humilitate, quam illis aliquid præstitit ex reverentia impensa. Ante eum quippe pagani in republica principes fuerunt, qui verum Deum nescientes, deos ligneos et lapides colebant, et tamen eorum sacerdotibus maximum honorem tribuebant. Quid ergo mirum, si Christianus imperator veri Dei sacerdotes dignetur honorare, dum pagani, ut prædiximus, principes honorem impendere sacerdotibus noverunt, qui diis ligneis et lapideis serviebant? Et idem sanctissimus atque facundissimus et discretissimus, veraciterque in oculis Dei humillimus, in epistola ad Joannem episcopum Syracusanum, scribens de episcopo Constantinopolitano, inter alia dicit (lib. VII, epist. 64, ind. 11): «Quod sedi apostolicæ dicat se velle subjici, si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis ei episcopus subjectus non sit. Cum vero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis æquales sunt. >

VI. Post Constantinum autem, quique Christiani imperatores, decessores ac prædecessores nostri, leges de episcoporum honore ac privilegio condiderunt. Proinde, Pater sanctissime, quia, ut sanctus Gelasius dicit (epist. 10, ad Anastasium), duo sunt quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas, ad quas appellari potest, et a quibus nemo permittitur appellare, sub oculis districti et equissimi judicis Dei, qui sine personarum acceptione judicat, nostra ponderemus judicia: quia etsi plerumque existunt inter negligentes vel desides fratres, quæ oporteat majore auctoritate curari, sic tamen est, ut sanctus Leo dicit (ep. 88, ad Anastasium), adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio, et plus erga corrigendos agat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus charitas quam potestas. Episcopos sane in suo statu manentes debita veneratione colamus, et a nobis eis competenti honore impenso, cæteris exemplum reverentiæ erga sacerdotalem ordinem præbeamus : quia si nos sacrum ordinem in personis eorum vilipendimus, qui velut in speculo, ad sumendum exemplum, in omnium, qui subjecti nobis sunt, oculis positi sumus, pro tantorum culpis a districto judice, summo videlicet pontifice et rege regum dijudicabimur, quot nostro facto delinquendi, quod absit, exempla præbuerimus. Sicut idem beatus Gregorius in Regula pastorali terribiliter intonat, dicens (part. 1, cap. 5): Scire etenim prælati debent, quia si perversa unquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Unde necesse est, ut tanto se cautius a culpa custodiant, quanto per prava quæ faciunt, non soli moPATROL. CXXVI.

B

C

D

VII. Cæterum quia non est homo in terra qui faciat bonum et non peccet, et nec ipsi sine peccato fuerunt qui cœlesti magisterio adhærebant, dicente Joanne : Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est(I Joan. 1,8); et Jacobus apostolus dicit: In multis offendimus omnes (Jac. 111, 2); et, ut Scriptura ostendit, in angelis reperta est nequitia (Job Iv, 18); si necessitas cum multa ponderatione atque examinatione coegerit episcopos ab episcopis judicari, vel presbyteros ab episcopis a gradu ecclesiastico dejici, sicut in honore atque administratione, sic et in dijudicatione atque appellatione, discretionem auctoritas sacra distinxit, decernens, ut si necessitas et pondus legalis ac regularis accusationis exigit, episcopum judicari debere a suis judicibus episcopis, a quibus regulariter una cum primate provinciæ potuit secundum Nicænos et Antiochenos canones et decreta

sedis Romanæ pontificum ordinari, congregatis una cum primate provinciæ ipsius regionis episcopis secundum Sardicenses canones, atque a constituto, juxta Carthaginenses canones, duodecim episcoporum numero, si plures nequiverint congregari, canonice judicetur.

VIII. Et si isdem accusatus et judicatus episcopus, congregatis ejusdem regionis episcopis, de gradu suo dejectus apostolicam sedem appellaverit, et confugerit ad episcopum Romanæ Ecclesiæ, et ab eo se audiri voluerit post judicium, juxta Sardicenses canones (conc. Sard., can. 7), et decreta Innocentii ad Victricium, et Bonifacii ad Gallicanos episcopos, et Leonis ad Anastasium, scribendum est ab his qui causam examinarunt Romano pontifici. Et si judicaverit renovandum esse judicium, renovetur, et det judices; si autem probaverit talem causam esse ut non refricentur ea quæ acta sunt, quæ decreverit confirmata erunt. Et si justum putaverit ut renovetur examen, scribere his dignetur episcopis, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnino requirant, et juxta fidem veritatis definiant. Quod si is qui rogat causam suam audiri iterum, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi, et quid velit, et quid æstimet. Et si decreverit mittendos esse, qui præsentes cum episcopis judicent, habentes ejus auctoritatem a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero cre 8

diderit episcopos sufficere, ut negotio terminum im- A arbitrio vel judicio qui eum judicaverunt, cum epiponant, faciet quod sapientissimo consilio judicaverit. Interim tamen alter episcopus in cathedra depositi episcopi post appellationem ejus non ordinetur, antequam causa ejus fuerit in judicio episcopi Romani determinata. >

scopis qui in finitima et propinqua provincia sunt præcipiunt terminari, quatenus sive in manenda, sive in immutanda sententia, juxta Nicænos canones commune sit placitum. De quibus sacris canonibus Nicænis Africanum concilium ad sanctum Cœlestinum papam scribens (cap. 105), ‹ Prudentissime, inquit, justissimeque providerunt, quæcunque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda, nec unicuique provinciæ gratiam Spiritus sancti defuturam, qua æquitas a Christi sacerdotibus et prudenter videatur, et constantissime teneatur. ›

XII. Beatus quoque Innocentius ad Victricium Rothomagensem episcopum duo capitula magni concilii Nicæni De his videlicet qui communione privantur ex clero; et aliud Ut per singulas provincias suis privilegia serventur Ecclesiis ; et capitulum Sardicensis concilii de episcoporum ad apostolicam sedem appellatione, uno capitulo sagaciter atque patenter explicat, dicens (epist. 1 Innocent.): Si quæ autem causæ vel contentiones inter clericos tam superioris gradus, quam etiam inferioris, fuerint exortæ, placuit ut secundum synodum Nicænam, congregatis omnibus ejusdem provinciæ episcopis, judicium terminetur; nec alicui liceat, sine præjudicio tamen Romanæ Ecclesiæ, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Dei Ecclesiam nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias. Quod si quis forte præsumpserit, et ab officio cieri submotus,

IX. Quæ constitutio appellationis ad apostolicam sedem non discordat a sacra et mystica Nicæna synodo, de qua magnus Leo papa ad Anatolium scripsit (epist. 56). Illa, inquiens, Nicanorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditio in nulla unquam parte est solubilis. Nulla sibimet de multiplicatione congregationis synodalia concilia blandiantur, neque trecentis illis decem atque octo episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum comparare se audeat vel præferre, cum tante B divinitus privilegio Nicæna sit synodus consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum, quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. › De cujus privilegio et B. Ambrosius dicit (lib. 1 de Fide, c. 9); Non humana industria, non compositione aliqua, trecenti decem et octo episcopi ad concilium convenerunt : sed ut in numero eorum, per signum suæ passionis et nominis, Dominus Jesus suo se probaret adesse concilio, crux in trecentis, Jesu nomen in decem et octo est sacerdotibus. Et mihi, inquit Hilarius (De synod., in fine), ille ipse numerus hic sanctus est, in quo Abraham victor regum impiorum, ab eo qui æterni sacerdotii est forma benedicitur. Et hinc item bea- Cet injuriarum reus ab omnibus judicetur. Si autem tus Leo papa ad Anatolium (epist. 56, post superiora); Sancti illi et venerabiles Patres, qui in urbe Nicæna, sacrilego Ario cum sua impietate damnato, mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos in toto orbe terrarum in suis constitutionibus vivunt, et si quid usquam aliter quam illi statuere præsumitur, sine cunctatione cassatur. ›

X. Quod sanctum et mysticum concilium præcipit (can. v): De his qui communione privantur, ut sive ex clero, sive ex laico ordine, ab episcopis per unamquamque provinciam sententia regularis obtineat, ut hi qui abjiciuntur, ab aliis non recipiantur requiratur autem, ne pusillanimitate, aut contentione, vel alio quolibet episcopi vitio, videatur a congregatione seclusus. Ut hoc ergo decentius inquiratur, bene placuit annis singulis per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrari, ut communiter, omnibus simul episcopis congregatis provinciæ, discutiantur hujusmodi quæstiones, et sic, qui suo peccaverunt evidenter episcopo, excommunicati rationabiliter ab omnibus æstimentur, usquequo vel in communi, vel episcopo placeat humaniorem pro talibus ferre sententiam. ›

XI. Cujus sanctæ synodi constitutionem Sardicenses canones non convellunt (cap. 7), qui cum pontificis Romani vicario vel arbitrio causam episcopi in provinciali synodo judicati, etiam episcoporum

majores causæ in medio fuerint devolutæ, ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, et beata consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur. › In eo enim quod dicit, ut secundum synodum Nicænam, congregatis ejusdem provinciæ episcopis de exortis causis judicium terminetur, capitulum Nicæni concilii de excommunicatis explanat: In eo quod ad alias quemcunque de ecclesiastico ordine prohibet convolare provincias, aliud capitulum Nicæni concilii explicat, quod jubet, ut per singulas provincias suis privilegia serventur Ecclesiis, sine præjudicio tamen Romanæ Ecclesiæ : ut si majores causæ, quarum una est de episcopi judicati appellatione, in medio fuerint devolutæ, ad sedem apoD stolicam, sicut synodus, quin Sardicensis, statuit, et vetus consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur. Scilicet, ut aut juxta præmissum septimum Sardicensis concilii capitulum, appellantis episcopi causa in provincia, in qua fuit exorta, diffiniatur, aut judicium episcoporum provinciæ, secundum decreta Bonifacii, apostolicæ sedis auctoritate confirmetur, et sicut Leo scripsit, ejusdem sedis sententia roboretur. Quia vero sanctus Innocentius non Nicaenam, sed Sardicensem synodum de appellatione episcopi ad sedem apostolicam in auctoritatem traxit, qui utrasque synodos legit, aperte intelligit.

XIII. Sacræ leges ac regulæ, presbyteros et cx

« VorigeDoorgaan »