Pagina-afbeeldingen
PDF

usuras nec ipsi faciant, nec pecunias regias vel suas A

ad usuras donent, neque a suis subditis usuras fieri sinant : quæ omnia vos super omnes ministros vesuros odire debetis et fugere. Et servos regios judices non opprimant, nec ultra quod soliti fuerunt reddere tempore patris vestri ab eis exigant; neq'ue per angarias in tempore incongruo illos affligant; neque per dolos, aut per mala ingenia, sive inconvenientes precationes, colonos condemnent : quia si per tales vel alias hujusmodi factiones pondus argenti vel auri habueritis in arca, majus et gravius pondus erit peccati quod habebitis in conscientia vestra et auima. Ædificent villas vestras moderatis castitiis, ut et h0nestas necessaria sit, et familia non gravetur. Laborent et excolant terras et vineas in tempore cum debita sollicitudine, salvent et dispensent laborata cum fideli discretione, faciant nutrimenta congrua et necessaria; custodiant silvas, unde habeant pastiones; defendant et excolant prata, unde habeant pabula ; quatenus non sit vobis necesse per quascunque occasiones quorumcunque hortatibus circuire loca episcoporum, abbatum, abbatissarum vel comitum, et majores quam ratio postulat paratas a exquirere, et pauperes ecclesiasticos et fidelium vestrorum mansuarios in carricaturis et paraveredis b contra debitum exigendis, gravare, et peccatum de facultatfons undebite consumptis in animam vestram congerere. Neque a comitibus vel fidelibus vestris plus studeatis quam lex et consuetudo fuit tempore patris vestri, de hoc quod de francis accipiunt, exquirere. Quin pouius habeatis unde suflicienter et honeste cum domestica corte vestra possitis vivere, et legationes palatium vestrum adeuntes recipere, et, sicut scrip4uim est, unde possitis de justis laboribus necessitatem patientibus tribuere : quia rex et largus debet esse, et non quod largiatur de injustitia vel iniquitate debet conquirere. Judices vero villarum colonos distringant ut non ecclesiasticos homines vel francos pauperiores, aut alienos servos, propter privilegium regium opprimant, 'aut silvas vel quæcumque aliorum sunt in sua vicinitate devastent. Quia rex justus, qui justitiam debet diligere, ministros et colonos impios et iniquos non debet habere; sed omnibus in se et in suis debet imitationem debitam demonstrare : quia

si ipse Deum dilexerit, omnes boni diligent illum; et D

si ipse Deum timuerit, omnes mali timebunt illum. Et rex atque sui ministri per amorem Dei bonum faciant, et omnes bona facere doceant, et per timorem Dei mala fugiant, et omnes in illis mala fugere discant. Missos etiam tales per regnum constituite, qui sciant qualiter comites et cæteri ministri reipublicæ jnstitiam et judicium populo faciant, qui sicut comitibus præponuntur, ita scientia, justitia ac veritate eis præemineant.

XV. Ut synodus episcoporum regni erspectetur, in qua quid facto ipsis opus sit deliberent. Quanta re

Paratas, Frais de réception.

verentia regibus debeatur, et quod episcopi ad sacramenta adigendi non sint.

Hæc, quia litteris vestris significastis, quod nobiscum de restauratione sanctæ Ecclesiæ, et statu ac salute populi christiani, tractare velletis, dominationi vestræ scripto respondere curavimus : quia et pro inclementia aeris, et pro inconvenientia temporis, et propter imminentem diem Domiui nostri Natalis, venire ad præsentiam vestram nequivimus. Operamini vos interim ista quæ cum fidelibus vestris sine nostra corporali præsentia operari valetis. Et cum tempus congruum et sacris canonibus designatum advenerit, quando et pro paganorum iiifestatione, et pro exorti tumultus ac deprædationum atque rapinarum miserrima nimis confusione, nobis licuerit cum dominis et confratribus ac comprovincialibus archiepiscopis et coepiscopis synodum, favente Domino, celebrare, quæ his sunt resiJua, cum eis sicut cum magistris et patribus tractare, et vestræ dominationi debitum consilium dare studebimus. Et si Deus soliditatem et salutem Ecclesiæ atque regni in manu vestra adunare et prosperari decreverit, quæ cum archiepiscopis et coepiscopis nostris plus congruere divinis dispositionibus viderimus, agere sub famulatu recti regiminis vestri studebimus. Potens est enim Deus minus bonum initium in perfecie bonum commutare processum, cui noscitur esse possibile quod impossibile solent homines judicare. Si enim sapientia vestra dignum judicat loqui el traclare cum vicino rege ejusque fidelibus, secedente de ista parte regni domino nostro, fratre videlicet vestro, multo magis nos oporlet exspectare tempus canonicum, ut cum fratribus et comprovincialibus archiepiscopis et episcopis loquamur, quia generalis causa imminet totius Cisalpinæ ecclesiæ. Maxime autem nobis necesse est loqui cum illis archiepiscopis et episcopis, qui consensu et voluntate populi regni istius dominum nostrum fratrem vestrum unxerunt in regem sacro chrismate divina traditione, quemque sancta sedes apostolica mater nostra litteris apostolicis ut regem honorare studuit et confirmare. Legite libros Regum, et invenietis quanta reverentia reprobatum et abjectum a Domino Saul ducere diguum duxit sanctus Samuel, cujus locum in Ecclesia nos licet indigni tenemus. Et attendite quam magni pendit sanctus David, in loco illius electus, et unctus a Domino, mittere manum in Christum Domini; cum Saul non solum ex alia progenie, verum ex alia tribu erat; et illum rejectum, et se electum a Domino cognoscebat; et nihil firmitatis Sauli David fecerat, sed plurimum adjutorium et devotam servitutem ei impenderat. Et neque bello auferre, neque ingenii dolo, illi regnum subripere attentavit. Et cum multos ad hoc suasores et auxiliatores habuisset, nulli autem ut hoc moliretur accommodavit,

b Carricaturus et paravereulis, carrorum tu c\[ylorum ad subvectio11em operis.

24

quamvis mu.tas persecutiones et morti proximas ab A honorabo, et hi qui temnunt me, erunt ignobiles (I Reg.

eo sæpissime sustinuerit. Insuper et beiie scilis quid de illo jusserit, qui, licet mendaciter, pro illius tamen gratia acquirenda se manum misisse in Christum, id est unctum Domini, nuntiavit : nam si est aliquis qui hæc ignoret, nos ei dicimus quia gladio eum interficere jussit. Sic et qui infideliter et contumaciter in unctum qualemcunque Domini manum mittit, Dominum Christorum Cliristum contemnit, et in anima procul dubio spiritalis gladii animadversione perit. lIæc dicimus, non ut exaggerationes contra dominationem vestram incongruas exquiramus, sed ut evidentius pro qualitate nostri ministerii, quid, excepta debita fide et beneficentia, nobis in fratre vestro reverendum sit, demonstremus. Talem nempe

vos debemus et volumus credere, ut nec vos regni B

augmentum cum animæ vestr;e detrimento velitis habere, neque nos cum tali dedecore ad adjutorium ecclesiastici regiminis et gubernationis recipere, ut sine sacerdotio simus; quo privati erimus, si contra Deum et rationis auctoritatem, nos, ecclesiasque nostras vobis studuerimus committere. Ecclesiæ siquidem nobis a Deo commissæ non talia sunt beneficia, et hujusmodi regis proprietas, ut pro libitu suo inconsulte illas possit dare, vel tollere : quoniam omnia quæ Ecclesiæ sunt, Deo consecrata sunt. Unde qui Ecclesiæ aliquid fraudatur aut tollit, sacrilegium secundum sanctam Seripturam facere noscitur. Et nos episcopi Domino consecrati, non sumus hujusmodi homines ut sicut homines saeculares in vassallitico debeamus nos cuilibet commendare, sed ad defensionem et ad adjutorium gubernationis in ecelesiastico regimine nos, ecclesiasque nostras committere, aut jurationis sacramentum, quod nos evangelica et apostolica auctoritas vetat, debeamus quoquomodo facere. Mlanus enim chrismate sancto peruncta, quæ de pane et vino aqua misto per orationem et crucis signum conficit corpus et Christi sanguinis sacramentum, abominabile est, quidquid ante ordinationem fecerit, ut post ordinationem episcopatus sæculare langat ullo modo sacramentum. Et lingua episcopi, quæ facta est per Dei gratiam clavis coeli, nefarium est ut sicut sæcularis quilibet super sacra juret in nomine Domini et sanctorum invocatione; nisi forte, quod absit, contra eum scandalnm acciderit Ecclesiæ suæ; et inde sic temperanter agat, sicut, Domino docente, constituerunt rectores Ecclesiæ synodali concilio. Et si aliquando sacra. menta ab episcopis exacta aut facta fuerunt, contra Deum et ecclesiasticas regulas, quæ Spiritu sancto dictatæ et Christi sunt sanguine confirmatæ, irrita sanctæ Scripturæ paginis declarantur; et exigentes atque facientes medicamento exinde salutaris pœnitentiæ indigent a. Propterea exspectate , domine, patienter sicut princeps christianus Ecclesiæ filius, et honorate sanctæ Ecclesiæ rectores; ut vos honoret qui nobis dixit : Qui vos audit, me audit; et qui tos spernit, me spernit (Luc. x). Et : Honorantcs me

• Voyez le concile de Pontyon, dc Pan 876, où

11). Et : Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. ii). Et in psalmo : Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psal. civ); quoniam : Qui malignantur, id est maligna agunt, erterminabuntur : sustinentes autem Dominum ipsi hæreditabunt terram (Psal. xxxvi), hoc est regnum Dei. Et cum venerit tempus et locus, sicut superius diximus, loquemur cum nostris confratribus; et sicut Domini justis dispositionibus viderimus convenire, sine dubio faciemus. Et non est rationabilis causa quæ contra hoc quod petimus vos debeat stimulare : quia non sumus hujusmodi homines ut cum cognoverimus voluntatem Domini, velimus ant debeamus quomodo resultare, vel rixas et dissensiones seu seditiones, quas vulgus werras nominat, debeamus commovere, conserere, vel tenere, quos Dominus pacis prædicatores et sectatores voluit ordinare, et peecata nostra atque nobis commissorum, et etiam totius populi, constituit plangere et curare, et bellum cum vitiis, et pacem cum fratribus jussit habere. Nos equidem pacem et quietem, non rixas et bella, optamus et quærimus : Quia sicut dicit Apostolus : Non sunt nobis carnalia arma, sed spiritalia, et potentia (II Cor. x), quibus sumus ealceati pedes in præparatione evangelii pacis, induti lorica justitiæ et galea salutis, accincti lumbos in veritate, habentes scutum fidei et gladium Spiritus saneti : quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiæ in coelestibus. Et non militamus terreno regi, sed coelesti, pro salute et nostra et terreni regis, et totius populi nobis commissi : quorum oflicium est nulli nocere, contra neminem infideliter agere, omnibus autem velle prodesse. Tandem, domine nobis rex, contra Deum et contra animam vestram non audiatis illos qui dixerint, si forle vobis dixerint : non tibi sit curæ, rex, quæ tibi referunt illi fellones atque ignobiles; hoc fac quod tibi'dicimus, quoniam cum nostris, et non cum istorum parentibus, tenuerunt parentes tui regnum. Nos autem obsecramus dominationem vestram, attendite potius, si christianus rex estis, sicut et Deo gratias egistis, et in illum creditis, et per illum regnare vultis, Per quem, sicut scriptum est, reges regnant (Prov. viii), et cujus est regnum, imo orbis terræ et plenitudo ejus, quia idem Deus in carne veniens, qui solus rex fieri potuit et sacerdos, et in cœlum ascendens suum regnum, id est suam Ecclesiam, inter pontificalem auctoritatem et regiam potestatem gubernandum disposuit, el non elegit ad hoc divites et nobiles, sed pauperes et piscatores, et sicut scriptum est : Ignobilia et contemptibilia mundi elegit, ut confundat fortia (I Cor. 1). El fieri potest ut tales vobis ista dicant (si forte minus necessario Deum timentes vobis dixerint) cum quorum parentibus diabolus, qui secuudum Scripturam : Est rer super omnes filios super

[ocr errors]

tiæ (Job xli), regnum Christi, quod est Ecclesia, A cellentissimus rex noster, quæ de illa vobis scriptis imperaret, conspirationem resistentium aliquantu- A et designatis nostris vicariis, ad vestram præsentiam apostolicam sedem nobis inde est reéurrendum. Si A tissime redargutus fui, cur incorrigibilem et mi

conturbaverit, et nunc eos in regno suo, id est in inferno, retineat, et secum in sæcula retinebit. Pro certo autem sciatis quia cum nostris parentibus, id est cum apostolis, Christus, Rex regum, regnum suum, id est Ecclesiam, conquisivit, ampliavit, et rexit, et per nos et nobiscum, utinam non ad judicium nostrum dicamus! eamdem Ecclesiam, id est regnum suum, quotidie acquirit, auget, atque gubernat idem Dominus Jesus Christus, sicut dictum est a Domino Ecclesiæ per prophetam : Pro patribus tuis nati sunt tibi filii (Ps. xliv); id esl pro apostolis, creavit tibi episcopos, qui te regant et doceant. Cum qua Ecclesia nobis a Deo commissa, rex christiane, et domine, sicut litteris vestris jussistis, jejuniis et orationibus, ac litaniis, Dominum summum gubernatorem in navi sanctæ Ecclesiæ fluctuante in hoc mare, id est sæculo naufragoso, peccatis nostris communibus dormientem pulsare et excitare, et pro vobis deprecari studebimus : nt quantocius pro sua ineffabili pietate evigilet et imperet ventis et mari, id est, tentationibus diabolicis et inquietudinibus sæcularium hominum, ut redeat quantulacunque tranquillitas, gratia et misericordia ejusdem Domini nostri Jesu Christi, cui est et sit potestas et honor, et gloria et imperium, in sæcula sæculorum. Amen.

EPISTOLA II. Ad NicOLAUM PAPAM.

De vacatione sedis Cameracensis, et de Balduini et Judith conjumctione : deque Rothadi depositione, ac hæresi Gothescalci.

(Ex Sirmondo.,

Domiuo unice singulariterque suspiciendo Patrum Patri, et summa veneratione honqrando, reverentissimo papæ NicolAo, HiNcMARus, nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus.

In epistola vestræ sanctitatis, per Odonem episcopum episcopis in regno Lotharii pro præjudicio Cameracensis Ecclesiæ directa, relegi vestram auctoritatem sciscitaturum, cujus neglectu eadem Ecclesia ultra decimum mensem pastore vacaret. Unde ne ut negligens a vestro apostolatu succensear , indico auctoritati vestræ, post directas Lothario et episcopis regni ejus, atque Hilduino, qui eamdem Ecclesiam irregulariter occupat, ita ut antequam ipsas miuueretis epistolas, hactenus præjudicium permanere : meque Lotharium regem et legatis et litteris, prout potui, saepe et eo usque commonuisse, donec regiis suis litteris mihi respondit, Hilduinum ad vestram auctoritatem suum legatum misisse, et nihil aliter de præfata Ecclesia nisi ut egerat disponere debuisse, donec a vobis inde responsum acciperet.

Balduinus quoque in proximo nunc decurso mense Octobrio, quinto Kalendas Novembris, per duos homines suos mihi litteras auctoritatis vestræ direxit, in quibus continetur, ut easdem litteras coepiscopis provinciæ nostræ legerem, et Judith paternis ac niaternis obtutibus præsentandam susciperemus, si tamen intelligeremtis, quod confestim pr;efatus ex .

[ocr errors]

et verbis per legatos vestros apostolatui vestro renuntianda spopondit, adimplere vellet. Quod si eorum animos ad id protelandum esse intentos investigare possemus, nequaquam eam reciperemus. Alioquin, id est si aliter egissemus, gratia et communione vestra frui nequaquam valeremus. Quam vestræ auctoritatis epistolam ut oportuit reverenter suscepi, et coepiscopis nostris eam relegi, et pro præfata Judith apud patrem et matrem illius quantum potuimus, ut mandástis communiter intervenimus et paternis ac maternis obtutibus eam præsentare studuimus. Post quæ voluimus, quia sic nobis secundum sacras regulas, sicut eas intelligimus, visum fuerat (non enim sine dignis pœnitentiæ fructibus absolvi posse putamus, quod anathematis vinculo a sacris regulis innodatum videmus) ut juxta ecclesiasticam traditionem prius Ecclesiæ quam læserant satisfacerent, et sic demum quod praecipiunt jura legum mundialium exsequi procurarent. Sed quoniam litteras vestras, quæ inde nihil pr;eceperunt, imo etiam nullam protelationem in eorum conjunctione fiendam significaverunt, sibi sufïicere voluerunt, et sine vestra auctoritate, ad quam clamaverant, cogi nisi alio se modo submitterent non debuerunt : ex altera epistola vestræ sanctitatis eis retuli, quod non leges ecclesiasticas dissolvistis, sed preces pro eo misistis, qui puniri secundum leges mundanas poterat, quatenus locum pœnitendi haberet quod contra leges divinas admiserat. Sic et

C Salvalor noster, qui vult omnes homines salvos

fieri, et neminem vult perire, in cruce apud Patrem jure sacerdotis pro suis persecutoribus intercessit; quod in eis qui post passionem ejus crediderunt, et compuncti pœnitentiam egerunt, qui cum Patre omnia donat efficaciter impetravit. Ad cujus instar apostolorum vicarius, ad quorum limina confugerunt, et catholicæ atque apostolicae Ecclesiæ summus pontifex , quod in hominem regem et in leges mundi peccatum est perdonari petistis : ut quod in regem cœli et terræ, et in leges cœlestis regni offensum erat, haberent inducias per pœnitentiam abolendi. Econtra carnales, et etiam quidam eorum qui antea conjunctioni hujusmodi contradicebant, hac defensione ut eis visum fuerat se protegentes, sed sicut se habet veritas salute nudantes, ab istius novissimæ vestræ epistolæ verbis recedere noluerunt, quam sine protelatione eorum conjunctionem debere fieri demonstrare dicebant. Dicenti vero mihi , quia pro nulla potestate terrena quod de ecclesiasticis regulis intelligeretur dimittere deberem : maxime cum etiam mecum , imo cum Deo, domnus rex noster filius vester Carolus faceret : quasi consulendo mihi quidam hoc dederunt consilium , in quo non meis, sed verbis eorum utar, quæ mansuetudo vestra, velut exemplum et doctrix disciplinæ Dei, mitis et humilis corde ac patiens æquanimiter sustinebit, dicentium, ut quia non sæcularis, sed ecclesiastica pietas de hoc mihi negotio lum declinarem, ne quisquam aemulus noster vestræ sanctitati suggereret, quasi in contemptum sancti Apostolatus vestri et sedis apostolicæ hoc egissent, et vestræ mansuetudinis erga me animum commoveret, et quamcunque excommunicationem , sicut pro Rothado actum fuerat (quod tamen ad me non pervenit, nisi quantum Odo episcopus, et postea Luido detulit), antequam ad auctoritatem vestram gestorum seriem inde mittere valuissemus, vel quomodo res gesta fuerit per legatos vestros resciretis, obtineret. Praesertim cum in hac epistola vestræ auctoritatis legatur, quod si aliter egissemus quam in ea scriptum est, gratia et communione vestra frui nequaquam valeremus. Quo contra mihi dicenti hoc in epistola vestra ob id posuisse, ne femina illa a nobis deciperetur, et non ob hoc, ne Ecclesiæ satisfaceret, responderunt, cur aliter vellem vestram epistolam intelligere, quam vobis placuit eam componere, cum de in præterito mihi transmissis ejus sensum possem manifeste cognoscere. Quapropter memor præteritarum epistolarum mihi et episcopis regni filii vestri domni Caroli a vobis missarum , attendens etiam quæ in epistola nuper per Luidonem mihi benignitas vestra mandaverat (haec enim in Antisiodoro post adventum Luidonis ventilabantur) inter metum præteritarum et spem posterioris epistolæ mihi mitiora monstrantis, contentionem in hac causa dissimulando vitavi, et condescensionem quasi in tempus aliud differendo dissimulavi : exspectans ut in causæ hujus quæ instat dispositione vestra, ex Itothado discere valeam qualiter de reliquo in hujusmodi agere debeam. Sicque nihil nobis de ecclesiastico ministerio eis interdicentibus, sed tamen quod valuimus nostram præsentiam ab hoc negotio subducentibus, Balduinus et Judith jura legum sæcularium quæ elegerunt exsequi studuerunt. Domnus etiam noster rex filius vester huic desponsationi et conjunctioni inleresse non voluit : sed missis publicæ rei ministris, sicut volis promisit, secundum leges sæculi eos uxoria conjunctione adinvicem copulari permisit, et homores Balduino pro vestra solummodo petitione donavit. Denique ad epistolam vestræ auctoritatis, ad quam me misistis, obedienter audiendam, generaliter omnibus episcopis regni domni nostri Caroli regis gloriosi pro Rothadi causa per 0donem episcopum transmissam , sicut litteris exiguitati meæ directis sanctitas vestra præcepit, conveiii, et simul cum eisdem venerabilibus episcopis, quantum ex me fuit, mox antequam syuodus solveretur, vestram jussionem de eodem Rothado, ne aliqua mora vestræ præceptionis implendae, aut de superventione paganorum, aut de alia qualibet causa interveniret, adimplere curavi, sicut et legati domni regis ac nostri et litteræ pleniter vestræ notum facient sanctitati. Sed quoniam causa interveniente, quam vobis ipsi legati referent, statim ut præcepimus datis litteris,

cum eodem Rothado ire non potuerunt, eu ob id diutius quam voluerimus immorali fuerunt : interea Luido legatus domni nostri regis a vestra rediens sanctitate pridie Kalend. Decembris vestras apostolicas litteras domno nostro regi filio vestro in civitate Antisiodoro detulit; et quia filius ejus atque æquivocus Carolus, qui patris animum in quibusdam offenderat, et ob id ad ejus praesenliam quorumdam suggestione aliquantulum venire distulerat, patrem legatis suis petiit, ut meam parvitatem cum aliis quibusdam suis fidelibus pro eo ad ipsius vestigia deducendo transmitteret : qualenus nostro interventu patrem placabiliorem invenire valeret, exiguitatem humilitatis meæ domnus rex illuc in suum venire servitium jusserat. Quo mox ut veni, mihi litteras vestras legendas donavit. ln quibus licet pro sua dignatione sublimitas vestra humilitatem meam sine ulla meriti prærogativa benigne tractaverit, et a mea insipientia scripta, sapientia vestra , supra id quod scio atque intelligo, non tamen absque inducto cauterio, laudare dignata fuerit : lamen in eis videor mihi videre vobis mul. tiloquium meüm increscere. Unde dignetur sanctitas vestra dignanter suscipere, quod beatus Augustinus de suo multiloquio Domino dominorum audacter non dubitavit dicere (lib. xv de Trinit. in fine), cum se inde apud eum voluit excusabilem reddere, inter alia scribens : « Loqui multum non est nimium, si tamen est necessarium. » Qua de re, sanctissime domine et Pater reverentissime, æquanimiter sustinete modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportate me, si adhuc quiddam de Rothadi causa vobis jam sufficienter notissima quasi "repetens scribo. Cum quo, quia vobis placet cui cuncta bona placeiit, 1; ittimus vicarios nostros, non ut accusatores ad confligendum, sed ut a Rhotado, atque a vicinis noslris, qui causam pleniter ac veraciter aut nesciunt aut scire non volunt, accusati. Quod non in contemplum sedis apostolicæ, appellanlem Rothadum secundum Sardicenses canones sedem apostolicam, sed eum qui ad electorum judicium de certis capitulis provocavit, juxta Carthaginenses et Africanos canones, ac decreta beati Gregorii , regulariter judicavimus vestræ summae auctoritali humiliter intimandum. Absit enim a nobis, ut privilegium primæ et summæ sedis sanctæ Romanæ Ecclesiæ pontificis pro sic parvo pendamus, ut controversias et jurgia iam superioris quam etiam inferioris ordinis, quæ Nicæni et cæteri sacrorum conciliorum canones, et Innocentii atque aliorum sanctæ Romanæ sedis pontificum decreta, in synodis provincialibus a metropolitanis praecipiunt tem minari, ad vestram summam auctoritatem fatigandam ducamus. At si forte de episcopis causa nata fuerit, unde certa et expressa in sacris regulis non habeamus judicia, et ob id iii provinciali vel in comprovinciali neuueat examine difliniri, ad divinum oraculum , id est etiam de majoribus causis a provinciali episcopo ad electorum judicium non fuerit provocatum , et in aliqua causa idem episcopus fuerit judicatus, id est a gradu suo in comprovinciali synodo dejectus, et putat se bonam causam habere, et appellaverit qui dejectus est, et confugerit ad episcopum Romanæ Ecclesiæ, et voluerit se audiri : si justum putaverit ut renovetur examen, scribendum est ab his, qui causam examinarunt post judicium episcopale , eidem summo pontifici, et ad illius dispositionem secundum septimum Sardicensis concilii capitulum renovabitur examen. Nam de metropolitano per sacras regulas constituto, qui ex antiqua consuetudine ab apostolica sede pallium accipit, sicut I.eo ad

Anaslasium, quod et Nicænum concilium innuit, et B

cæteri Romanæ sedis ponlifices in decretis suis ex sacris canonibus monstrant, sedis ipsius pontificis etiam ante judicium est sententia præstolanda. Is enim est qui secundum Ezechielem prophetam moratur in gazophylacio quod respicit viam meridianam et excubat in custodiis templi (Ezech. xl, 45). Et nos metropolitani ad comparationem illius sumus qui in ministerio altaris, quod est ante faciem templi, in quo carnes incenduntur, servimus, et controversias carnalium in synodis provincialibus laborantes dirimimus, et de majoribus ac majorum causis ad examen summæ sedis pontificis post judicium referre curamus. Homines enim sub illius potestate sub nobis commilitones habemus, ct dicimus huic vade et vadit, et alio veni et venit : quoniam ut Leo dicit (epist. 82, ad Anastasium) : • Et inter beatissimos apostolos in sinilitudine honoris fuit quædam discretio potestauis, et cum omnium par esset electio , uni tamen datum est ut cæteris præemineret. De qua forma episcoporum quoque orta est distinctio, et magna ordinatione provisum, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli , quorum inter fratres haberetur prima sententia, et per quos ad unam beati Pelri sedem universalis Ecclesiæ cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret. Qui ergo scit se quibusdam præposiuum, non moleste ferre del)et aliquem sibi esse prælatum : sed obedientiam quam exigit, etiam ipse dependat. » Quam Rothadus a suis exigere magis, quam sacris regulis sategit dependere, cum etiam sancti angeli in cœlo legantur suis potioribus obedire. Et ideo ad hoc pervenit ut dejici promeruerit, quem per plures annos et beneficiis impensis, et monitis atque obsecrationibus, per me et per coepiscopos, ac per quoscunque familiares potui, ad obediendum sacris regulis commonere curavi. Muluoties etiam et per litteras metropolitanas, et ex npostolicæ sedis auctoritate, minas ei inculcare curavi, et ex lectione catholicorum quam graviter affcndebat ei ostendere studui; ad quæ respondebat, quia nihil aliud facere sciebam, iuisi ei meos \ibcllos tota die ostendere. Unde a multis et frequen

nisterio sacro inutilem tamdiu scienter contra Dei voluntatem et sacram auctoritatem portarem. Ego vero, quamvis sæpissime et regem, et coepiscopos ac vicinos suos, et etiam me mu!to sæpius, quasi ex studio ad iracundiam provocare satageret, licet non posset, sciens periculosissimum esse in sacerdote perturbatam et præcipitem iram, præcipitemque proferre sententiam, et persecutionum supplere sævitiam, dissimilitudines morum, contumacias inobedientium, et malignarum tela linguarum, diu illum non sine timore de periculo animarum sibi commissarum portavi, et- cum amplius portare non debui, ad plurimorum episcoporum concilium, ut vel eos audiret, deduxi : quorum non audire consilium, sed adversum me postulare judicium maluit. Ad cujus petitionem ut ei satisfacerem, ut vel sic erubesceret, et a cœpta se stultitia revocaret, judicio me devinxi, velut jam vestræ sanctitati plenius aliis litteris intimavi, et replicare me pro vestræ auctoritatis satisfactione cogit necessitas, ut cognoscatis quoniam nilnil in eum egi animo inimico, sed zelo divino, quantum in conscientia mea perspicere valeo. Sed et domno regi, ac episcopis regni ejus, et quamplurimis tam ecclesiasticis quam saecularibus viris, hæc sunt nota quæ dico

Post depositionem autem illius, obtinui ut unam abbatiam valde bonam ei domnus rex et episcopi consentirent, et omnes nos illi sicut patri de nostris impendiis serviremus : quatenus qui in deliciis vitam semper perduxerat, non frangeretur. Tantum ut seditiosus et molestus Ecclesiæ cui præfuerat esse non decertaret. Quod primum quidem acquievit. Sed, ut dicunt qui hoc se scire testantur, quidam episcoporum regni Loiharii, zelo amaro contra nos ducti, quia illorum consiliis de Waldrada non acquievimus, et etiam aliqui de Germania, ut quidam dicunt, ad Ludovici sui regis suasionem, quoniam cum eo non feci sicut Tolhadus in fratris sui de regno expulsione, persuaserunt eidem ltothado, ut non se a seditione movenda concrederet, et ipsi apud vos obtinerent ut restilueretur. Nunc autem, sicut jussistis, ad vestram præsentiam et dispositionem illum perduci apud domnum nostrum regem filium vestrum obtinuimus, credentes quia quod Domino inde placabilius erit, cordi vestro inspirare dignabitur. De quo quia benignissima dignatio vestra mihi servo per Luidonem dignata est scribere, ut juncto mihi integro collegio fratrum, secundum modum ibi descriptum, vestra aposlolica censura fretus, studerem illum pristino reintegrare decenter oflicio : sciat reverentissima et amantissime colenda dulcissima vestra ])aternitas, hoc me agere nequivisse, pro his quæ continentur in sul)ditis. Videlicet quia cum litteris ad vestram auctoritatem deferendis idem Rothadus jam commissus erat eis, qui ad vestram præsentiam illum deducerent, et mihi non erat possibile integrum fratrum collegium convocare : quoniam, ut supra scripsi, a diœcesi nostra

« VorigeDoorgaan »