Pagina-afbeeldingen
PDF

runt debuerant Pauli sententiam qua dicit : enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei (II Cor. ii, 17). • Adulter, inquit beatus Gregorius (Moral. xvi , cap. 25), in carnali coitu non prolem sed voluptatem quaerit, et perversus quique ac vanæ gloriæ serviens recte adulterare verbum Dei dicitur, quia per sacrum eloquium non Deo filios gignere, sed suam scientiam desiderat ostentare. Quem enim libido gloriæ ad loquendum trahit , voluptati magis quam procreationi operam iinpendit. » Sic et qui pro opibus et facultatum copiis ac rebus terrenis Ecclesiam suam mutat, adulter merito vocatur, et inter adulteros deputaìitur. Nam civitatem, in qua Comes inhabitat , et clerici ac laici nobiles, sed et ignobiles atque rustici laboratores, et etiam Judæi ut fertur inhabitant, et in parochia sub nomine Christiano degunt, episcopum causa cupiditatis, aut ardore ambitionis deserere, et alteram sedem vacantem invadere, et cum illa in qua ordinatus fuit, et in qua sine periculo mortis degere valet, tenere, non solum turpe sed et periculosum atque perniciosum est, cum sacri canones etiam de vacante episcopo in Ecclesiam vacantem prosiliente deceriant (conc. Antioch. can. 1 3), • ut si quis episcopus vacans in ecclesiam vacantem prosiliat, se lemqne pervadat absque integro perfectoque concilio, hic abjiciatur necesse est, eisi cunctus populus quem diripuit eum habere delegerit. Perfectum vero concilium illud est, ubi interfuerit metropolitantis antistes. » Sed et de eo qui irrationabiliter et irregulariter civitatem suam in qua ordinatus fuit deserit, et ad aliam transit, Sardicense concilium dicit (can. 1) : ¢ Non minus mala consuetudo, quam perniciosa corruptela funditus eradicanda est, ne cui liceat episcopo de civitate sua ad aliaim transire civitatem. Manifesta est enim causa qua hoc facere tentat, cum nullus in hac re inventus sit episcopus, qui de majore civitate ad minorem transiret : uim le apparet avaritiae ardore eos inflammari, et ambitioni servire, et ut dominationem agant. Si omnibiis placet, liujusmodi pernicies sævius et austerius vindicetur, ut nec laicam communionem habeat qui talis est. » In hoc capitulo major et minor civitas, non solum pensanda est nomine, sed et possessione, sicut et avaritia non solum pecuni;e est ac possessionis, se i etiam altitudinis. ln nomine Metropolitano avaritia dicitur, cum supra modum sublimitas ambitur : in possessione, videlicet in rerum ac facultatum copiositate, est avarilia, quam Apostolus idolorum servitutem appellat. Et sanctus Leo papa hoc sequeus capitulum decrevit (epist. 88 Anastasio Thessal.), • ut si quis episcopus civitatis suæ mediocritate despecta adiministrationem loci celebrioris ambierit, et ad majorem se plebem quacunque ratione transierit, a cathedra quidem pellatur aliena, sed et carebit et propria, ut nec illis præsideat, quos per avaritiam concupivit, nec illis quos per superbiam sprevit. Suis igitur terminis quisque contentus sit, nec supra n:ens: iram juris sui affectet augeri. » Et item Sardicense con

[ocr errors]

Non A cilium dicit (cam. 11): t Ut etiamsi talis aliquis exsticilice impetrata licentia, habitare ulterius in eadem A dicit : Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem Spiritu Dei conditos insiliunt, id est regimen Ec- A cularibus curis inhient, et quod unicuique visum

C

terit temerarius, ut fortassis excusationem afferens asseveret quod populi litteras acceperit, cum manifestum sit potuisse paucos praemio et mercelle corrumpi, eos qui sinceram fidem non habent, ut clamarent in Ecclesia, et ipsum petere viderentur episcopum, omnino has fraudes damnandas esse arbitror, ita ut nec laicam in fine communionem talis accipiat. » Quia vero duabus metropolitanis sedibiis unus meuropolitanus episcopus regulariter præsidere non poterit, sanctus Bonifacitis papa auctoritate Nicæni concilii manifestat scribens ad Hilarium, Narboneiisem episcopum (epist. 8): a Nulli, inquiens, videtur incognita synodi constitutio Nicænæ, quæ ita præcipit ut eadem proprie verba ponamus; per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse posse subjectas, quod illi, quia aliter credendum non est, servandum sancto Spiritu suggerente sibimet censuerunt. » Et post aliquanta : t Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua, adeo nos canonum præcepta servare, ut ita constitutio quoque nostra difìiniat, quatenus metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectei. » Cogunt, inquit Augustinus, multis invenire iuedicinas multorum experimenta morborum. Et quia, ut I)aniel dicit : Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. 12, 4), pro temporum diversitate, et mori)orum varietate, atque hominum sanitate, quædam conceduntur, sicut Noe et filiorum jus usibus alimenta nova perfuissione concessa, deinde, per Moysem populo Judæorum prohibita, rursusque nobis sunt ita concessa, ut quæ Judæis fuerunt vetita in pecoribus, nobis prohibeantur in moribus, sicut Dominus in Evangelio dicit : Audistis quia dictum est antiquis : ego autem dico vobis (Matth. v, 21). Quapropier quod licitum fuit, necessitate vel utilitate, de transmigrandis episcopis ah ecclesiis ad ecclesias ante sacrarum regularum præfixionem, postea intantum fuit, est, et erit illicitum contra easdem sacras regulas usurpare, ut sanctus Gregorius Nazianzenus, vir doctissimus, catholicissimus atque eloquentissimus, et vitæ merito ac sapientiæ doctrina venerandus, qui apud Græcos Theologus coguominatur, multorum decreto episcopo

D rum, ut in historiis ecclesiasticis legimus : de parva

civitate Nazianzo Constantinopolim causa fidei translatus, quam per annos duodecim insignissime gubernavit, et ab hæresi Ariana gloriosissime liberavit, et dogma Nic;eni concilii quasi jam mortuum in eadem regia civitate suis expositioiiibus resuscitavit, agnoscens episcopos murmurare eo quod essel et alia civitate contra canones translatus ad aliam, vitare imo auferre fraternum volens scandalum, ne schisma in Ecclesiam introducere videretur, momente Apostolo : In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, nemini dantes ullam offensionem, ut non vi;u, eretur ministerium nostrum (II Cor. vi, 4), atlveniei, ie Constantinopoliim Theodosio principe, pacivitate declinavit, sequens Domini sententiam dicentis ad Petrum, ut qui censum non debebant, exigentibus censum darent, quatenus scandalum devitarent. Qui scandalizaverit, inquit Dominus, unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. xviii, 6). Per molam quippe asinariam, ut sanctus Gregorius in Pastorali regula exponit (part. 1, cap. 2), * sæcularis vitæ circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur. Qui ergo ad sanclitatis speciem deductus, vel verbo cæteros destruit, vel exemplo, melius profecto fuerat ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa cæteris imitabilem demonstrarent : quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni pœna cruciaret. » Et item (part. iii, cap. 5): , Scire etenim prælati del)ent, quia si perversa unquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Unde necesse est ut tanto se cautius a culpa custodiant, quanto per prava quæ faciunt non soli moriuntur. » At si aliquis dixerit, non ego invallo Eeclesiam ad quam multorum consensu episcoporum et plebis transmigro, penset sollicite, sicut et sanctus pensavit Nazianzenus Gregorius, quæ, ut præmisimus, a sacris sunt præfixa canonibus, a quibus per contemptum deviare in schisma est ruere, sicut sanctus papa II:larus patenter ostendit (cpist. 11): • Non minus, inquiens, in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. » Qua sententia beatus Hilarus papa hæreticos et schismaticos pariter denotavit. Schismaticos quidem, in eo quod dixit, non minus in sanctarum traditionum sanctiones delinquitur, et hæreticos, in eo quod dixit, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. • Nam hæretici, ut S. Gregorius ex sentenlia apostoli Pauli qua dicit: Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. xiii, 3), demonstrat (Mor. xviii, cap. 14), prava de Deo sentiunt, schismatici recta de auctore tenent, sed unitatem cum fratribus in sanctarum traditionum sanctione non tenent : illi errore fidei, isti vero schismatis perpetratione divisi sunt. Unde et in ipsa prima parte Decalogi utrarumque partium culpæ reprimuntur, cum divina voce dicitur : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Deut. vi, 5), atque mox subditur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Qui enim de Deo perversa sentit, liquet profecto quia Deum non diligit: qui vero de Deo recta sentiens, a sanctæ Ecclesiæ unitate divisus est, constat quia proximum non amat, quem habere socium recusat. Quisquis ergo ab hac unitate matris Ecclesiæ, sive per hæresim •de Deo perversa sentiendo, sive errore schismatis p: oxiniu:ii non diligendo dividitur, c;,aritatis hujus gratia privatur, de qua hoc quod præmisimus, Paulus

non habeam, nihil mihi prodest; ac si aperte diceret : Extra locum suum conflationis mihi ignis adhibitus tormento me cruciat, mundatione non purgat. , Auro enim locus est in quo conflatur, id est unitas catholicæ Ecclesiæ, in qua baptismum, et opera bona, et etiam martyrium prodest, extra illam quippe, nec baptismus, nec opera bona, nec etiam martyrium proficit. Quia etiam cognati sunt hæretici et schismatici, et solemnibus orationibus sextæ feriæ ante Pascha monstratur. • Ilinc ergo, ut sanctus Coelestinus scribit (epist. 8 in fine), legem credendi lex statuat supplicandi. » Sed et quam grave peccatum schisma sit, sanctus Augustinus in libro secundo de Baptismo (cap. 6) demonstrat, dicens: “ Afferamus divinam stateram de Scripturis sanctis, tanquam de thesauris Dominicis, et in illa quid sit gravius appendamus : imo non appendamus, sed a Domino appensa recognoscamus, tempore illo quo Dominus priora delicta recentibus pœnarum exemplis cavenda monstravit, et idolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus et schisma tentatum, idololatria gladio punita est, exustio libri bellica caede et peregrina captivitate, schisma hiatu terr;e sepultis auctoribus vivis, et cæteris coelesti igne consumptis : quis jam dubitaverit hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindicatum ? » Hinc et in decretis apostolicæ sedis est scriptum : Sicut enim justos ad æternam vitam Dominus prædixit ituros, sic impios æterno damnandos interitu : ut sicut non potest finiri beatitudo justorum, sic nec impiorum tormenta finiantur. Hæc hæreticis schismaticisque sunt. Et quia quidquid nunc gerit Ecclesia, mystice typus est futurorum, si gustabunt de pane cœlesti, id est de suavitate divina, gehennæ participes, hæreticis schimaticisque damnatio est corporis et sanguinis Christi communio. Quisquis ergo assentit schismatico, schismaticus esse negari non poterit. Quod etsi omnes sacerdotes et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non prævaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit. « Et sicut non potest, ut Gelasius scribit (epist. 10, ad Anastasium), perversitatis communicatore suscepto, non pariter perversitas approbari : sic non potest refutari perversitas complice sectatore perversitatis admisso, cum dicat Apostolus non solum qui non facienda faciunt reos videri, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. i, 32). Legibus enim publicis criminum conscios, susceptoresque latrocinantium par judiciorum pœna constringit, nec expers facinoris æstimatur, qui, ljcet ipse non fecerit, facientes tamen in familiaritatem foedusque receperit. Ilinc ergo audiamus quomodo et Dominus vocet eos, qui in ovile ovium contra sacros canor:es clesiæ rapiunt potius quam assequuntur, Qui non intrat, inquit, per ostium in ovile ovium, ascendit aliunde, hic fur est et latro (Joan. x, 1). De qua1!bus idem per proplietam dicit : Ipsi regnaverunt et aon ex me principes exstiterunt, et non cognovi (0se. viii, 4). • • A se, inquit Gregorius (Pastor. 1, cap. 1), et'non ex arbitrio [summi rectoris regnant, qui sua cupiditate accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur: quos tamen internus judex et provehit, et non cognoscit, quia quos permittendo tolerat, profecto perjudicium reprobationis ignorat. » Timenda est igitur eis qui talibus favent a beato Gelasio ad sensum præmissa sententia Pauli, qua dicit: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte (Rom. 1,52), quia, ut Leo dicit, in talium prælatione non est populis consulere, sed nocere, nec præstare regimen, sed augere discrimen.

XIV. Quod scripsisti, episcopum de quo agitur dicere ad excusandas excusationes in peccatis, quoniam sunt in civitate metropoli, in qua ordinatus fuerat, ministri ecclesiastici, qui indigentium necessitatibus possunt consuiere, sed ipse non habet sufficientiam rerum ac facultatum, quibus in ea honorabiliter possit subsistere, unde se conatur excusare, inde magis videtur accusare, et cupiditatis atque cauterio ambitionis inurere, qui plus possessiones terremas quam animarum lucra videtur acquirere. Debuerat enim in mente habere quod spiritus Paulo dixit, ut non exiret de civitate in qua ei multus populus erat, sed constanter prædicaret. Quid enim scit, utrum multi de paganis illis, qui in eadem civitate habitant, sint a Deo prædestinati ad vitam, qui per prædicationem ejus oris et operis converti poterant, et ubi Christiani sunt salvari valerent, si in ea maneret, etiamsi necessitas eum ibiden taliter manere cogeret, sicut Paulus se mansisse apud Corinthios dixit : Ego, inquiens, in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos (I Cor. ii, 5). Legat igitur decimam quartam beati Gregorii homiliam ex lectione sancti Evangelii, Ego sum pastor bonus (Joan. xi, 14), et inveniet qualiter ac quantum ab auctoritate et suo ordine deviaverit. SeJ et scandalum in Ecclesia misit, sicut et quidam episcopi, etiam a longe præcedentibus temporibus, scandalum pro sua quiete et voluptalibus in Ecclesiam intromiserunt, ordinantes chorepiscopos, et eis quæ summis pontificibus conveniunt agere per

mittentes. Quos apostolica sedes sæpius reRTobavit,

et apostolico mucrone recidit, sicut in decretalibus eorum qui voluerit recensere inveniet. Inter quos Damasus papa de talibus dicit episcopis (epist. 5 ad episc. Numidiæ): ¢ llli, inquiens, episcopi, qui talia sibi præsumunt, videntur mihi esse meretricibus similes, quæ statim ut pariunt, infantes suos aliis nutricibus tradunt educandos, ut suam citius libidinem explere valeast. Sic et isti infantes suos, id est populos sibi commissos, aliis educandos tradunt, ut suas libidines expleant, id est pro suo libitu sæ

fuerit liberius agant. » Et alia, quæ in suis locis lector invenire valebit. Sed et sicut in epistola heatæ memoriæ Nicolai papæ ad quosdam episcopos Belgicæ provinciæ directa continetur, Græci contra eum fremuerunt, quia ipse, sicut et prædecessores sui, sacerdotes ab uxoribus abstinere præcepit, voleiutes per canones statuere ut liceat illis uxores habere. Nos autem moderni et Gallicani episcopi, novos canones facere conamur, ut liceat nobis quod gravius est quam carnali commercio, spiritali adulterio, aut duas uxores, id est duas sedes simul habere, aut uxorem simul et concubinam tenere, vel vivente licet infirma uxore, id est Ecclesia nostra persecutione qualibet rebus ac possessionibus

B imminuta, ad alterius copulam transmigrare. Cum

sicut vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, quandiu uxor ejus licet infirma vivit, ita et episcopus non habet potestatem ecclesiam, videlicet plebem suam deserere, et alteram invadere vel usurpare, quandiu, sicut sanctus Augustinus dicit (epist. 180, Honorato), in ea residui sunt conservi sui, quibus præbeat cibaria, quos aliter vivere non posse novit. Quod si fecerit, tanto majus committit adulierium, quanto spiritaliter adulterat, et plebem suam adulterare facit, si alteri eo vivente et in sacerdotii incolumitate manente se junxerit, quia mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir, quandiu vir ejus vivit, et plebem quam invaserit secum adulterare facit, ut beatus Innocentius in

C decretis suis ostendit, loquens de repudio viri atque

w*xoris, quod merito intelligendum ac sequendum est de spiritali episcopi et Ecclesiæ, in qua primum ordinatus fuit, conjunctione. • De his, inquit (epist. 11, ad Eacuperium), requisivit dilectio tua, qui interveniente repudio alio se matrimonio copularunt, quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui viro vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse conjugium, ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri, in tantum ut etiam hæ personæ quibus tales conjuncti sunt, etiam ipsi adulterium commisisse videantur, secundum illud quod legimus in Evangelio : Qui dimiserit uxorem suam et duaeerit aliam, maechatur : similiter et qui dimissam duxerit,

D maechatur (Matth. v, 21), et ideo omnes a commuut Christus Ecclesiam : neque post pastorem suum, B muito minus item episcopus, sine sui status periculo

mione fidelium abstinendos. At si uxor episcopi, ecclesia scilicet ac parochia ejus, fuerit qualibet oppressione persecutionis desolata, id est de solo clapsa, ut in ea non remaneant quibus necesse sit ministrare, licite valet episcopus ad vacantem aliam ecclesiam transmigrare, sicut supra verbis beatorum Augustini atque Gregorii est demonstratum. Et plebs episcopo suo viduata, id est vacans, carne vel regulariter defuncto sacerdotio episcopum viduatum, id est vacantem, regulariter potest suscipere, veluti Apostolus de muliere dicit : Mortuo, inquiens, viro, nubat cui vult, tantum in Domino (I Cor. vii, 59). Sanctus quippe Leo, inter præcipuos sedis Romanæ,

ornatus praecipuus, de viro et muliere Apostoli sententiam exponens, quid per hanc conjunctionem intelligi voluerit patenter ostendit : Sacramentum hoc, inquiens, magnum est : ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. v, 52). Utique duo sunt, Deus et homo, Christus et Ecclesia, quæ de sponsi carne prodivit, et de latere Crucifixi manante sanguine et 'aqua, sacramentum redemptionis et regenerationis accepit. » Et idem alibi : Unde, inquit, cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut præter sexuum conjunctionem haberet in se Christi et Ecclesiæ sacramentum, non ergo fornicetur quisquam, indebitæ voluntate abiens post uxorem legitimo et spiritali sibi sortitam conjugio, sed diligat et foveat eam, sic

A • Christiani non sunt, qui ligamenta sanctæ Ecclesiae vanis se æstimanu conatibus solvere : ac per hoc nec absolutionem sanct;e Ecclesiæ, quam præstat fidelibus, veram putant, si ligaturas ejus valere non æstimant. Contra quos diutius disputandum non est, quia per omnia despiciendi et anathematizand: sunt, et unde se fallere veritatem credunt, inde in pecealis suis veraciter implicantur, eosque et ego et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt, et contraria loquuntur. » H;ec idcirco de rebus et facultatibus Ecclesiæ viduatæ sub œconomo futuro reservandis Episcopo hic interposuimus, ut attendat de quo agitur episcopus, quia si neinimi Christiano eas licet præsumere,

in fide et in bonis operibus manentem, quem ordinante Deo legitima sorte suscepit, Ecclesia abiens

fornicetur, sed in ea vocatione qua vocati sunt ma

neant, veluti sacræ Scripturæ et traditiones ecclesiasticæ præfixerunt. Si enim, quia concedente Apostolo unius uxoris vir assumi in sacerdotium jubetur, ut uxorem quam ante sacerdotium habuit castis foveat et tueatur auxiliis, et non eam destitutam debet relinquere, multo minus sacerdos destitutanî, aut pro stiperinducta, vel cum superinducta deserere vel negligere, minime autem cum alia una cum ipsa debet moechari ecclesia: et sicut non adulterare verbum Dei, ita nec adulterare debet Ecclesiam suam. Nisi enim viri et uxoris legalis conjunctio ad episcopi et ecclesiæ sibi conjunctæ mysterium pertineret, magnum Chalcedonense concilium defuncto suo episcopo viduatam ecclesiam non vocaret, cujus reditus penes œconomum futuro reservari jubet episcopo, nee ab aliis quibusque, vel vivente vel defuncto cujuscunque civitatis episcopo usurpari, vel pessumdari : quod qui præsumpserint, verenda est illis sententia ejusdem sancti et universalis concilii, qua intentando decernit {can. 10): • Eos, inquiens, qui ausi fuerint, post diffinitionem magnæ et universalis hujus Syiiodi, quidquam ex his qu;e prohibita sunt perpetrare, decrevit sancta Synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. » Et de transgredientibus quæ constituta sunt, item conjuncte dicit (can. 27) : • Si quidem clerici sunt, decilant gradu proprio; si vero laici, anathematizentur. » Sic etiam de rerum ac facultatum præsumptoribus, et aliorum conciliorum canones, et apostolicæ sedis pontifices multoties decreverunt, quae non parvipendent qui irrefragabili Domini sententiæ credunt, dicentis in Petro, et apostolis omnibus, et in eis illorum successoribus : Quæcumque ligaveris super terram, ligata erunt et in cælis (Matth. xvi, 19). Nam sicut Petrus respondit pro interrogatis a Christo apostolis omnibus, ita et Christus hæc in Petro dixit apostolis, et successoribus eorum omnibus, quibus manet hoc privilegium, a quibus fertur ex apostolorum æquitate judicium, sicut sanctus Leo et Gregorius evidenter ostendunt. Unde sanctus Gregorius item dicit :

ac animæ detrimento, ecclesi;e invasæ res et faeultates prævalet usurpare. Sicut enim comes civitatis homo sæcularis, et alii etiam sæculares, et majoris et minoris potestatis, habent unde in sua metropoli possint consistere, et comministri ejus ecclesiastici valent ibidem vivere ; sic et ipse, nisi eum cupiditas et ambitio unde ejiceret, ibidem vel de operibus manuum, vel de decimis fidelium ac collatione presbyterorum, et si aliter non posset, vel sub censu, sicut Hierosolymis patriarcha, et viri religiosi ac fideles in Coi luba, et in aliis civitatibus per Hispaniam faciunt, ibi valeret manere, et conservis in tempore tritici mensuram donare, id est verbum pr;elieationis impertire, et ministeria qu;e non nisi ab episcoC pis ministris ecclesiasticis et plebibus possunt dependi, sicut siint ordinationes ecclesiasticorum ministrorum, sicut est confectio sacri chrismatis, et consecratio olei exorcizati et ad infirmorum unctiomem consecrati, sicut est confirmatio et consignatio baptizatorum, sicut est manus impositio et reconciliatio publice pœnitentium, et velatio virginum, et alia quæ per singula non necesse est computare : quæ non nisi ab episcopis valent regulariter fieri, et in utrisque civitatibus, tanto spati5 inter se distantibus, ab uno episcopo congruis temporibus non valent, imo nec debent, nec regulæ permittunt exsequi. Quæ etsi per tempora possunt in sua metropoli ab eo fieri, convincitur in ea posse immorari, et qu;e sibi a subditis competunt exsequi. Legat namque

D secundam epistolam Pauli apostoli ad Corinthios,

cum quanta diflicultate atque cum quanto labore prædicationis ministerium fuerit exsecutus, qui præter labores quos sustinuit in carceribus, in plagis supra modum, in mortibus frequenter, in flagellis, in lapidatioiie, in naufragiis, in itineribus sæpe vexatus fuit, periculis fluminum, periculis latronum, periculis er genere, periculis er gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, peri-. culis in falsis fratribus, in labore et ærumna, in rigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, praeter illa quæ ertrinsecus sunt, instantia quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum (11 Cor. xi, 25, 26, 27, 28), et manibus suis lalibet gravaret, et inveniet se a successione illius extorrem, cujus sequi detractat exemplum, et illo

boravit, quæ necessaria sibi et suis fuerunt, ne quem- A (Ephes. v, 11). » Ilinc sanctus Augustinus : * Duo

rum constringi judicio, qui jam in cœlis cum Deo ,

regnant, et sancto Spiritu inspirati sacros canones per eumdem sanctum Spiritum protulerunt, quibus decernitur, ut hujusmodi nec in eo episcopos, ut supra scripsimus, habeatur, nec communionem laicam mereatur, sicut evidenter sanctus Leo apostolicæ sedis pontifex in decretis suis iterato decernit (epist. 1, in fine) : ' Hoc, inquiens, admonitio nostra denunfiat, quod si quis fratrum contra hæc constituta vemerit vel venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostræ futurum esse consortem, qui socius esse moluit disciplinæ. Ne quid vero sit, quod prætermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta, tam beatæ recordationis Inno

[blocks in formation]

set ? • Sed sunt, inquit Gregorius (hom. 14 in Ev.), nonnulli qui dum plus terrenam substantiam quam oves diligunt, merito nomen pastoris perlunt. De quibus protinus subditur : Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit (Joan. x, 42). Non pastor sed mercenarius vocatur, qui non pro amore intimo oves Dominicas, sed ad temporales mercedes pascit. Mercenarius quippe, qui loeum quidem pastoris tenet, sed lucra animarum non quærit, terrenis commodis inhiat, honore prælationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reverentia lætatur. Istæ sunt etenim mercedes mercenarii, ut pro eo ipso quod in regimine laborat, hic quod qnaerit inveniat, et ab haereditate gregis in posterum alienus existat. » (ibid., post aliqua.) • Et lupus rapit et dispergit oves. Lupus venit et mercenarius fugit, quia malignus spiritus mentes fidelium in tentatione dilaniat, et is qui locum pastoris tenet, curam sollicitudinis non habet : animæ pereunt, et ipse de terrenis commodis lætatur. » Unde quia sicut beatus dicit Gelasius (epist. 10, ad Anastasium) : « Duo sunt quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum et regalis potestas, sequendum est episcopis ac principibus terrae consilium hortantis, imo præcipientis Apostoli : Nolite, inquit, communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite

bus moiis non te maculat malus, si non consentias et si redarguas : hoc est non cominunicare, non consentire. » Communicatur quippe, quando facto ejus coiisorlium volunlatis vel approbationis adjungitur. Hoc ergo nos almonens Apostolus ait : Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum; et quia parum erat non consentire, si sequeretur megligentia disciplinæ, Magis autem, inquit, et redargnite. Quid est nolite communicare ? Nolite consentire, nolite laudare, molite approbare. Quid est autem magis et redarguite ? reprehendite, corripite, coercete. Nam et sanctum Africanum concilium eos qui negligunt loca ad suam cathedram pertinentia in catholicam unitatem lucrari, conveniri a diligenti

B bus vicinis episcopis, ut id agere non morentur, si

gnanter cum diffinitione certissima præcipit, sicuti suo loco diligens lector inveniet. Et constat esse certissimum, quia iste civitatem suam, in qua remanent plures qui episcopali ministerio indigent, pro alia quietiore ac locupletiore mutaverit, et alterum loco suo ordinari permiserit, quia, ut supra ostendimus, duabus metropolitanis civitatibus præsidere non potest, non pro animarum lucro , sed pro temporali augmento cum spiritali suo detrimento hoc agat, quia, ut Leo dicit, non putabitur honor ille legitimus, qui fuerit contra divinæ legis praecepta collatiis. Fautores autem ac ordinatores hujusmodi sancti papæ Simplicii percellit decretalis sententia qua dicit , Privilegium, inquiens, meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate. Hæc quantum pro tempore et occupatione licuit, et Dominus ad mentem mihi venire concessit, de his quæ interrogaveras, Frater charissime, tibi respondere curavi. Quæ si cuiquam displicuerint, non contra me sed contra se irascatur, quia contra verba divina nisi in malum suum irasci non poterit. Dum ergo est in via, id est in hac vita, concordet eum adversario suo cito, ne forte tradat eum adversarius suus judici, etjudex tradat eum ministro, et minister mittat illum in carcerem, Amen, non exiet inde donec reddet novissimum quadrantem. Notum est vel parva de scripturis scientilus, quia in hoc loco adversarius noster dicitnr sermo Dei, quoniam jubet contraria operibus nostris malis quæ agimus: Cui si non concordaverimus, justo Dei judicio per ministrum mittemur in carcerem, et non exiemus inde, donec reddamus novissimum quadrantem, id est, exsolvamus et minimum peccatum.

EPISTOLA XXXlI. AD JOANNEM PAPAM, Caroli II imperatoris nomine.

De judiciis et appellationibus episcoporum et pre. sbyterorum.

(Apud eumdem, ex editione Moguntina Joan. Busaei.) Sanctissimo ac reverentissimo Patri JoANNi summo pontifici et universali papæ , CAROLUS gratia Dei imperator Augustus ac spiritalis filius vester.

« VorigeDoorgaan »