Pagina-afbeeldingen
PDF

1.omen ætatis, non corporeæ, sed sapientiæ et vitæ A modum et pro populo, ita etiam pro semetipso offerre

immaculatae. Sicut per quemdam sapientem dicitur : Senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Cani sunt autem sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata (Sap. iv, 8). Hinc est ergo quod ad Moysem Dominus dicit : Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint (Num. xi, 16); in quibus quid aliud quam senectus cordis requiratur , cum tales jubentur eligi qui senes sciuntur? Si enim senectus in eis corporis quæreretur, a tantis sciri poterant, a quantis videri. Dum vero dicitur quos tu nosti quod senes populi sint, profecto liquet quia ut sanctus dicit Gregorius, senectus mentis, non corporis, eligenda monstratur. Hinc et Paulus ad Ti

pro peccatis (IIebr. v, 1). Et item idem : Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat (I Tim. iii, 1). * Ipse, inquit sanctus Gregorius (Reg. past. 1, cap. 8), sibi testis est, quia episcopatum non appetit, qui non per hunc boni operis ministerium, sed honoris gloriam quærit. Sacrum quippe officium non solum non diligit omnino, sed nescit, qui ad culmen regiminis anhelans, in occulta meditatione cognitiomis cæterorum subjectione pascitur, laude propria lætatur, ad honorem cor elevat, rerum affluentium abundantia exsultat. Mundi ergo lucrum quæritur sub ejus honoris specie, quo mundi destrui lucra debuerunt, cumque mens humilitatis culmen arripere ad elationem cogitat, quod foris appetit, intus immu

motheum scribit : Nemo adolescentiam tuam con- B tat. » Et idem alibi de verbis Domini: Sicut misit quam grande scelus fit hujusmodi translatio, quæ A est incardinatus. Sed postea sedem non mutavit « Fratres coepiscoposque nostros, quos et captivitas A eis, per quos illorum est ecclesiastica supplenda ne

temnat, sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate (1 Tim. rv, 12). Hanc autem traditionem, singulos per singulas civitates ordinandos episcopos, auctoritas ap0stolica constituit, sicut sanctus Clemens, successor beati Petri apostoli, ex traditione ipsius promulgavit, veluti sanctus Anacletus ab ipso beato Petro apostolo presbyter ordinatus, postea l{omanæ sedis episcopus, in epistola sua demonstrat, docente sancto Spiritu per Prophetam : Deus locutus est in sancto 8uo, lætabor et partibor Sichimam, et convallem tabermaculorum dimetiar (Psal. Lx, 8). Hinc sanctus Basilius : « Nunc, inquit, quod hanc præcipuam et veluti privatam quamdam hæreditatem populi in divisionem vocaho, et communem cum cæteris omnibus faciam. Cum autem divisum fuerit testamentum in omnes, et cuncta ejus utilitas universis cœperit esse communis, Deo pro nobis omnibus melius aliquid providente, tunc etiam convallis tabernaculorum dimetietur, hoc est universus orbis terrarum, qui vallis tabernaculorum pro habitaculis corporis dictus est hic, velut quadam sorte divisus atque dimensus per singula loca Ecclesiarum Dei parochiis et incolatibus distinguetur. Tunc etiam ea quæ divisa sunt in unitate fidei congregabit ille qui pacificat per sanguinem suum quæ in terra sunt, sive quæ in coelis, et qui medium parietem sepis solvens facit utraque unum. » IV. 0rdinantur autem singuli episcopi in civitatibus singulis, non pro temporalium honorum potestatibus, non pro villis ei possessionibus, non pro facultatum copiis, quas tamen episcopi, suscepto ministerio, secundum regulas et leges sancto Spiritu promulgatas , conservare juste, ac rationabiliter ampliare et dispensare debent, ut re vera Deo dicata et consecrata sanctuaria, vota fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum, sed pro lucrandis animabus et salvandis hominibus, sicut dicit Apostolns : 0mnis pontifex ex hominibus assúmptus, pro hominibus constitui:ur in his quæ sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis, qui condolere possit his qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, et propterea debet, quemad

me Pater, et ego mitto vos (Joan. xx, 21). Pater, inquit, Filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit : quem videlicet in mundo venire a,l passionem voluit, sed tamen àmavit Filium, quem ad passionem misit. Electos vero apostolos Dominus non ad mundi gaudia, sed sicut ipse missus est ad passiones in mundum mittit. Itaque dicitur : Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, id est, ea vos charitate diligo, cum inter scandala persecutorum mitto, qua me charitate Pater diligit , quem venire ad tolerandas passiones fecit. W. 0rdinatis autem singulis episcopis in civitatibus singulis, non ad mundi gloriam, sed inter scan

C dala persecutorum, non licet eis mutare civitates in

quibus sunt regulariter ordinati, nec transferri de civitate ad civitatem pro terrena cupiditate vel gloriæ ambitione, sicut sanctus Gregorius in homilia Ezechielis prophetæ tractat dicens (homil. 5): • Thronus ejus, quin Dei, flamma ignis, rotæ ejus ignis accensus (Dan. vii, 9). Hi enim qui animarum custodes sunt, et pascendi gregis onera susceperunt, mutare loca minime permittuntur. Sed quia uno in loco positi Divinitatis in se præsentiam portant et ardent, thronus Dei flamma ignis dicitur. Hi autem qui amore Domini in prædicatione discurrunl, rotæ ejus ignis ardens sunt, quia cum ex ejus desiderio per varia loca discurrunt, unde ipsi ardent, et alios accendunt. » Sicut B. Paulus gentium ordinatus apostolus, totum ut ita dicamus mundum Evangelio Christi replevit, et rota Christi non uni civitati tantum præsedit, sed et multis civitatibus per suam præsentiam evangelizavit, ut sacra narrat historia, et per suas Epistolas confirmavit. Hinc et sacri canones Africani concilii decreverunt ut non liceat fieri rebaptizationem, reordinationem, vel translationem episcoporum; et si quilibet episcopus de civitate in qua ordinatus fuit ad aliam transierit civitatem, eamque invaserit, nisi ad propriam civitatem sponte vel commonitus redierit, liberum esse adversus eum rectorem adire provinciae, ut secundum statuta gloriosissimorum principum auctoritate judiciaria protinus excludatur. Sed et colligendum est rebaptizationi et reordinationi comparando conjungitur. De rebaptizatione autem, quam grande sit piaculum, in sacris canonibus, et in pontificum Romanorum decretis, specialiter autem in epistola Felicis papæ ad universos episcopos per diversas provincias constitulos, quisquis legere voluerit invenire valebit. De reordinatione vero S. Gregorius in epistola ad Joannem Ravennensem ita dicil(lib. ii, ep. 53): « lllud, inquiens, quod dicitis, ut is qui ordinatus est iterum ordinetur, valde ridiculum est, et ab ingenii vestri consideratione extraneum : nisi forte quod exemplum ad medium deducitur, de quo el ille judicandus est, qui tale aliquid fecisse perhibetur. Absit enim a fraternitate vestra sic sapere.

Sicut enim baptizatus semel iterum baptizari non B.

debet, ita qui consecratus est semel, in eodem iterum ordine non valet eonsecrari. » De lapsis autem, qui ad ordinem cleri per ignorantiam vel ordinantium dissimulationem veniunt, et de presbyteris sine examine provectis, sacrum Nicænum concilium, et decreua Gelasii ex eodem promulgata concilio, quid agendum sit patenter ostendunt. WI. Si autem causa certæ necessitatis vel utilitatis exegerit ut quilibet episcopus de civitate in qua ordinatus est ad aliam civitatem transferatur, synodali dispositione, vel apostolicæ sedis consensione, apertissima ratione manifestum fieri debet, quia transfertur de civitate, in qua ordinatus fuit, ad aliam civitatem causa fidei, non temporalis commodi, pro animarum lucro, non pro rerum temporalium quæstu, non suo vitio, sed aliorum repudio, necessitate persecutionis, non ardore ambitionis vel præsumptione propriæ voluntatis; neque, ut dicit Apostolus, quisquam sumat sibi honorem sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron (Heb. v, 4). Sicut et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum : Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. cix, 4). Aliud est enim mutare et aliud mutari, sicut aliud est ministrare et aliud ministrari. Unde et Dominus in Evangelio loquitur dicens : Non veni ministrari, sed ministrare (Matth. xx, 28). Non ergo, ut in decretis aposlolicæ sedis legimus, mutat sedem

[blocks in formation]

sicut in epistola beati Gregorii qui legit invenire valebit. Et ut antiquiorum temporum exempla praetereamus, tempore Caroli principis, cum ordo ecclesiasticus et Christiana religio in istis Cisalpinis regionibus pene fuit abolita, Winfrit, cognomento Bonifacius a tertio papa Gregorio Romæ fuit ordinatus episcopus, et pro animarum lucro in istas regiones directus. In quibus ejus prædicatione et sanciæ conversationis exemplo cum ordo ecclesiasticus et religio coepit reparari, aliquamdiu in civi1ate Agrippinensi Colonia sedit, et emergente necessitate atque utilitate ad Moguntinam civitatem translatus, ibi est archiepiscopus regulariter incardinatus, sed sedem postea non mutavit, sicut in epistolis apostolicæ sedis pontificum studiosus lector cognoscere prævalet. VIII. De eo siquidem qui non suo vitio, sed alieno repudio, ad aliam in qua ordinatus non fuit civita tem transfertur, Antiochenicanones dicunt (can. 18) ; • Si quis episcopus ordinatus ad parochiam miniu;e cui est electus accesserit, non suo vitio, sed quod eum aut populus vitet, aut propter aliam causam, non tamen ejus vitio perpetratam, hic et honoris sit et ministerii particeps, dummodo nihil molestus Ecclesiæ rebus existat, ubi ministrare cognoscitur. Quem etiam observare conveniet quidquid synodus perfecta provinciæ judicando decreverit. • Et hinc in Ancyrano concilio decretum est de his qui ad episcopatum provecti sunt, nec recepti (can. 17) : • Si qui episcopi ordinati sunt, nec recepti ab illa parochia in qua fuerant denominati, voluerintque alias occupare parochias, et vim præsulibus earum inferre, seditiones adversus eos excitando, hos abjici placuit. Quod si voluerint in presbyterii ordine, ubi prius fuerant, ut presbyteri residere, non abjicianlur propria dignitale. Si autem seditiones commoverunt ibidem constitutis episcopis, presbyterii qu0que honor talibus auferatur, fiantque damnatione notabiles. » Dicit enim Antiochenum capitulum, quia regulæ sacræ præcipiunt, ut nullis invitis detur episcopus, cleri et plebis et ordinis consensus et desiderium requiratur, et ille omnibus præponatur, quem cleri plebisque consensus concorditer postularint, ne civitas episcopum non optatum aut contemnat, aut oderit, et fiat minus religiosa quam convenit, cui non licuerit habere quem voluit. » IX. De eo qui necessitate persecutionis de civitate in qua ordinatus fuit transit ad civitatem, Sardicenses canones dicunt (can. 21): « Ut si aliquis episcopus vim perpessus est, et inique expulsus pro disciplina et catholica confessione vel pro defensione veritatis, effugiens pericula, innocens et devotus ad aliam venerit civitatem, non prohibeatur immorari quandiu aut redire possit, aut injuria ejus remedium acceperit, quia durum est eum qui persecutionem patitur non recipi, etiam et larga benignitate humanitas ei est exhibenda. » Et hinc S. Gregorius ad universos episcopos per Illyricum (lib. I, epist. 43): diversarumque necessitatum angustiæ cofmprimunt, debetis consolandos convicturosque vobiscum in ecclesiasticis sustentationibus libenter suscipere: non quidem ut per communionem episcopalis throni dignitas dividatur, sed ut ab Ecclesia juxta possibilitatem sufficientia debeant alimenta percipere. Sic et proximum in Deo et Deum in proximo diligere comprobamur. Nullam quippe eis nos in vestris Ecclesiis auctoritatem tribuimus, sed tamen eos vestris solatiis contineri summopere hortamur. » Et hæc novissima verba epistolæ hujus concordant præmisso concilii Sardicensis capitulo. X. Sed et persecutio pro qua episcopus de civitate ad civitatem transire possit vel debeat, atlente consideranda est, quam canones Sardicenses demonstrant (Can. 21). • Si aliquis episcopus vim perpessus est, et inique expulsus pro disciplina et catholica confessione, vel pro defensione veritatis, effugiens periculum innocens et devotus ad aliam venerit civitatem, quia solent a catholicis hæretici vel schismatici seu criminosi persequi. » Et sanctus Augustinus in epistola ad Honoratum episcopum ostendit (epist. 180): • Restat, inquiens, ut nos, quorum ministerium quanlulæcunque plebi Dei ubi sumus manenti, ita necessarium est, ut sine hoc eam non oporteat remanere, dicamus Domino : Esto nobis in Deum protectorem, et in locum munitum (Psal. xxx, 5). Sed hoc consilium tibi propterea non sufficit, ut scribis, me contra Domini præceptum vel exemplum facere nitamur, ubi fugiendum esse de civitate in civitatem monet. Recolimus enim verba dicentis: Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam (Matth. x, 25). Quis autem credat ita fieri hæc Doniinum voluisse, ut necessario ministerio, sine quo vivere nequeunt, deserantur greges quos suo sanguine comparavit ? Numquid hoc fecit ipse, quando portantibus parentibus in Ægyptum parvulus fugit, qui nondum Ecclesias congregaverat, quas ab eo desertas esse dicamus? Nunquid quando apostolus Paulus, ne illum conprehenderet inimicus, per fenestram in sporta submissus est per murum, et effugit manus ejus (II Cor. xi, 33), deserta est quæ ibi erat Ecclesia necessario ministerio, et non aliis fratribus ibidem constitutis quod oportebat impletum est ? Eis quippe volentibus hoc Apostolus fecerat, ut seipsum servaret Ecclesiæ, quem proprie persecutor ille quærebat. Faciant ergo servi Christi, ministri verbi et sacramenti ejus, quod præcepit sive permisit. Fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quæritur, ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur Ecclesia, sed præbeant cibaria conservis suis, quos aliter vivere non posse noverunt. Cum autem omnium, id est episcoporum et clericorum, est commune periculum, ii qui aliis indigent non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant, aut qui habent remanendi necessitatem, non relinquantur ab

cessitas, ut aut pariter vivant, aut pariter sufferant quod eos paterfamilias volet perpeti. Quod si contigerit ut sive alii minus, alii majus, sive omnes æqualiter patiantur, qui eorum sint qui pro aliis patiantur apparent, illi scilicet qui cum se possent talibus malis eripere fugiendo, ne aliorum necessitatem desererent manere maluerunt. Hinc maxime prol)atur illa charitas quam Joannes apostolus commendat dicens: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. iii, 16). Nam qui fugiunt, vel suis devincti necessitatibus fugere non possunt, si comprehensi patiantur, ipsi non pro fratribus utique patiuntur. Qui vero propterea patiuntur, quia fratres qui eis

B ad Christianam salutem indigebant, nolunt deserere,

sine dubio suas animas pro fratribus ponunt. » Et post aliquanta : a Cur enim sibi putant indifferenter obtemperandum esse præcepto, ubi legunt de civitate in civitatem esse fugiendum, et mercenarium non exhorrent, qui videt lupum venientem, et fugit quoniam non est ei cura de ovibus? » Et paulo post : « Fugit Apostolus, cum a persecutore ipse proprie quæreretur, aliis utique necessitatem similem non habentibus, a quibus illic ministerium absit ut desereretur Ecclesiæ. » Sicut fugit S. Athanasius Alexandrinus episcopus, cum eum specialiter apprehendere Constantius cuperet imperator. Et aliquanto superius : w Non enim quisquam est qui dicat ministros manere oportere, ubi jam non fuerit quibus necesse sit ministrare. » Et hinc S. Gregorius in libro Moralium (lib. xxxi, cap. 14): c Intueri libet illum sessoris sui calcaribus excitatum contra armatos hostes, quantus Paulum fervor accenderat, quando eum Ephesi ad irrumpendas theatri turbas zeli flamma rapiebat. Scriptum quippe est : Repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes : Magna Diana Ephesiorum. Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum (Act. xix, 28), rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus , atque mox subditur: Paulo autem volente intrare populum, non permiserunt discipuli. Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum (ibid., 50). In quibus profecto verbis agnoscimus quo impetu contra cuneos adversantes irrueret, nisi eum per amicos et discipulos charitatis frena tenuissent. Sed si obviare hostibus, si ultro pugnam petere, si nosmetipsos semper relinquere in cursus nostri fervoris debemus, quid est quod isdem prædicator egregius de semetipso fatetur dicens: Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet, et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus (II Cor. xi, 33). Quid est quod equus iste modo

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

mus, adversariorum pugnam, et constanter aliquando appetere, et prudenter aliquando declinare. Necesse quippe est ut per omne quod agimus in mentis trutina positum hinc pondus, illinc fructum nostri laboris æstimemus. Et cum pondus fruclum superat, laborem quisque innoxie declinat, dummodo se in aliis exerceat, in quibus lucro fructuum pondus laboris vincat. Cum vero subsequenti quantitate fructuum mensura laboris aut æquatur aut vincitur, labor non sine gravi culpa declinatur. Unde prædicator sanctus, cum Damasci valde obstinatas mentes persequentium cerneret, eorum noluit adversitati confligere, quia semetipsum , quem profuturum multis noverat, vidit posse deficere, et aut nullis se illic aut paucis prodesse. Secessum ergo a certamine petiit, et pugnaturum felicius ad alia se bella servayit. Non enim loco virtus, sed locus virtuti defuit. Et idcirco fortissimus miles ab obsidionis angustia certaminis campum quæsivit. Ubi autem subjuganda

regi proprio multa adversariorum colla conspexit,

subire bellum vel cum morte non timuit. Sicut ipse cum Ilierosolymam pergeret, cumque discipuli passionem illius per prophetiam praescitam prohiberent, sibimet ipsi attestatur dicens: Ego enim non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum pro nomine Domini Jesu. Neque enim facio animam meam pretiosiorem quam me (Act. xxi, 13). Quia prædicator egregius, despectis potestatibus sæculi, nullos minarum sonitus pertimescit. Videamus alium equum Dei, quomodo terram sorbeat, quomodo nullus eum turbæ terror attingat. Scriptum est : Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi, et persuasis turbis, lapidantes Paulum traxerunt extra civitatem, æstimantes eum mortuum esse. Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystra, et 1conio, et Antiochia, confirmantes animos discipulorum (Act. xiv, 17). Perpendamus ergo quæ hunc equum possent minæ compescere, quando eum ab intentione sua non valet mors ipsa prohibere. Ecce lapidibus obruitur, nec tamen a veritatis sermone removetur. Occidi potest, superari non potest. Velut exstinctus extra urbem projicitur, sed intra urbein die alio illæsus prædicator invenitur. 0 quam fortis huic viro inest firmitas! o quam victrix poena ! o quam dominatrix patientia ! Ad agendum repulsione provocatur, ad prædicandam salutem plagis erigitur, ad propellendam laboris lassitudinem pœna refovetur. » Sed et isdem beatus Gregorius in epistola ad Agnellum episcopum scribit (lib. xi, ind. 11, epist. 13): t Quia igitur ob cladem hostilitatis, nec in civitate, nec in Ecclesia tua est cuiquam habitandi licentia, ideo te auctoritate nostra Terracinensi Ecclesiæ cardinalem constituimus sacerdotem. » Et in epistola ad Joannem episcopum (lib. xi, imd. 10, epist. 25): « Te Joanneiu ab hostibus captivatæ Lisitanæ civitatis episcopum in Squillita

A na Ecclesia cardinalem necesse duximus constituere sacerdotem, ut et susceptam semel animarum curam intuitu futuræ retributionis impleas, et licet a tua Ecclesia sis hoste imminente depulsus, aliam quæ pastore vacat debeas Ecclesiam gubernare. Ita tamen, ut si civitatem illam hostibus liberam eflici, et Domino protegente ad priorem statum contigerit revocari, ad aliam in qua et prius ordinatus es Ecclesiam revertaris. Sin autem prædicta civitas continua captivitatis calamitate premitur, im qua a nobis incardinatus es debeas Ecclesia permanere. » XI. llis auctoritatibus Actardus, Namnetensis episcopus, prius a Nominoio Brittonum duce de sua civitate expulsus, a domno rege Carolo, fugato eodem Brittonum duce, consilio episcoporum illum quem B in sede Namnetensi isdem tyrannus fecerat exordinari, in monasterio sancli Martimi jussit exsulare, et Actardum in sede sua restitui. Postea autem a Salomone tyranno eumdem Actardum a civitate sua expulsum, in vacante Morinensi ecclesia concilii consensu concessit aliquandiu immorari, donec petentibus clero ac plebe provinciæ Turonensis, et conhibentibus episcopis, ad provinciam suam rediit, et a pontifice apostolicæ sedis in vacante metropoli fuit incardinatus. Qui Actardus non debuerat sedem suam mutare, si valeret ibi consistere, vel si alius aliquis esset, qui simili vel forte majori utilitate regulariter in Turonensi ecclesia posset ordinari, dicente Coelestino ( epist. 1, ad episcopos per Viennen., etc.): « Tunc alter de altera eligatur ecclesia, si de civitatis ipsius clericis, cui est episcopus ordinandus, nullus dignus, quod evenire non credimus, poterit inveniri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis ecclesiis merito præferantur. Habeat unusquisque suæ fructum militiæ in ecclesia, in qua suam per omnia officia transegit ætatem : in aliena stipendia minime alter obrepat, nec aliis debitam alter sibi audeat vindicare mercedem. » XII. Quod autem isdem Actardus apposuit, ut utrasque sedes Turonensem scilicet et Naamnetensem simul teneret, contra Chalcedonense concilium (can. x)egisse videtur, quo decretum est : 1 Non licere clericum in duarum civitatum conscribi simul ecclesiis, et in qua initio ordinatus est, et ad quam confugit, quasi ad potiorem, ob inanis gloriæ cupiditatem. Hoc autem facientes revocari debere ad suam ecclesiam in qua primitus ordinati sunt, et ibi tantummodo ministrare. Si vero jam quis translatus est ex alia in aliam ecclesiam, prioris ecclesiæ, vel marlyriorum qu:e sub ea sunt, aut ptochiorum, aut xenodochiorum rebus in nullo communicent. Eos vero qui ausi fuerint, post diflinitionem magnæ et universalis hujus synodi quidquam ex his quæ sunt prohibita perpetrare , decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. » XIII. Quod autem quidam contra hoc capitulum hujus magnæ et universalis synodi, quasi ex verbis beati Gregorii satagunl se munire, ut duas sedes simul tenere valeant, cum nulli Christiano sit cubinam insimul habere, diligenter verba ejusdem beati Gregorii in epistola ad Bacandum episcopum curent discernere, qua dicit, non de longius civitatulis a se invicem disparatis, sed de collimitaneis, et de tam cleri quam plebis imminutione destitutis, et rebus ac facultatibus desolatis. , Et temporis necessitas nos, inquit (lib. 1, epist. 8), perurget, et imminutio personarum exigit ut destitutis ecclesiis salubri ac provida debeamus dispositione succarrere. Et ideo quoniam ecclesiam Minturnensem funditus tam cleri quam plebis destitutam desolatione cognovimus, tuamque pro ea petitionem, quatenus Formianæ ecclesiæ, in qua corpus beati Erasmi martyris requiescit, cuique fraternitas tua præsidet, adjungi debeat, piam esse ac justissimam prævidentes, necessarium duximus, consulentes tam desolationi illius, quam tuae ecclesiæ paupertati, reditus supradictæ ecclesiæ Minturnensis, vel quidquid ei antiquo modernoque jure vel privilegio potuit potestve qualibet ratione competere, ad tuae ecclesiæ jus potestatemque hac præcepti nostri auctoritate transmigrare. » In cujus verbis quisque debet attendere, quia dicit quod temporis necessitas perurget, et imminutio exigit personarum, ut destitutis ecclesiis debeat succurrere, et necessarium ducit tam desolationi loci, quam paupertati ecclesiæ consulere. Volunt etiam quidam, ex quorumdam novelli temporis adinventione, usurpare præsumptionem, quatenus liceat eis sedes suas mutare, non causa utilitatis, sed superducto quasi velamento necessitatis, revera quidem ambitione ' cupiditatis; in qua commemorantur quidam de civitatibus ad civitates, et etiam de minoribus ad potiores translati fuisse episcopi, antequam hinc certæ diffinitiones sacrorum canonum fuere præfixæ, quas traiisgredi perniciosum est. Manifestum, sicut sanctus Hilarus papa ad Leontium et ad caeteros episcopos scribit dicens (epist. 11) : « Quia non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. , Et sanctus Cœlestinus (epist. 11): « Nulli sacerdotum suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere, quod patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis peruissa frangatur? » Et sanctus Leo (epist. 1 ) : * Hoc admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra hæc constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit Jisci. plinæ. » Et sanctus Gelasius (epist. 6 ad universos episc.) : • Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nil licere, el cum sedes apostolica super his omnibus, favente Domino, quæ paternis canonibus sunt praefixa, pio devotoque studeat tenere proposito, satis in'ignum cst quemquam, vel pontificum, vel orJinuni subse

licitum, vel duas uxores simul, vel uxorem et con- A quentium, hanc observantiam refutare, quam beati

B

Pelri sedem et sequi videat el docere, satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiæ in hac sibiinet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat ubi Dominus Ecclesiæ totius posuit principatum. • Et item idem : « Patres, inquit, nostri , catholici videlicet doctique pontifices, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione calholica atque apostolica, secundum Scripturarum tramitem traditionemque majorum, facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum voluerunt deinceps firmumque constare, nec in hac eadem causa dentio quæ præfixa fuerant retractari qualibet recenti præsumptione permiserunt, sapientissime pervidentes, quoniam si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret Ecclesiæ constitutum, ac semper isdem furoribus redivivis omnis integra diflinitio turbaretur. » Et Symmachus dicit (epist. 1, AEonio) : • Ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa quæ a Domini sacerdotibus semel regulariter statuuntur perpetua sint. Quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit fi- nitatem, et roborando quæ gesta sunt faciat rata esse quæ gesserit. » Et item idem (epist. eadem) : * Quanta vicariis beatissimi Petri apostoli judical)iiur esse reverentia, si quæ in sacerdotio præcipiunt, eisdem transeunuibus dissolvantur ? » Et item : « Non potest ex parte firmum esse quod generalitatis tangit injuriam, et quod quasi ad astructionem, magis autem ad destructionem positum est in adinventione præmissa. » Unde sancti Patres Nicæni capite secundo dicunt (can. 11) : « Quoniam plura aut per necessitatem, aut alias cogentibus homimibus adversus ecclesiasticam facta sunt regulam; » et sanctus Leo papa capite quadragesimo quarto Decretalium suorum dicit, omittendum esse et inculpabile judicandum, quod necessitas intulit. Quam alienum a ratione et auctoritate astructionis hujus perniciosæ permissionis sit, qui eadem capitula legit patenter agnoscit, quia illius secundi capituli Nicæni concilii processus, quod perpere actum eatenus fuerat, ne deinceps quisque præsumat, cum magna interminatione prohibuit, et capitulum quadragesimum tertium Leonis ab hac ratione penitus est alienum, sicut trigesimum octavum capitulum in decretis suis ad Anastasium Thessalonicensem episcopum, sed id ipsum capitulum evidenter ostendit. Sed et de his quæ per necessitatem fiunt, potiusque usurpari videntur, sanctus Innocentius in decretis suis ad Rufum et Eusebium ac cæteros episcopos dicit (epist. 27): t Pervideat ergo dilectio vestra hactenus talia transisse, et advertite quod utique ut dicitis necessitas imperavit, in pace jam ecclesias constitutas non posse præsumere. » Et paulo post : * Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine præcavendum. » Willere igitur et mentis et corporis oculo qui hæc adinvene

« VorigeDoorgaan »