Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

mus, adversariorum pugnam, et constanter aliquan- A na Ecclesia cardinalem necesse duximus constituere

do appetere, et prudenter aliquando declinare. Necesse quippe est ut per omne quod agimus in mentis trutina positum hinc pondus, illinc fructum nostri laboris æstimemus. Et cum pondus fructum superat, laborem quisque innoxie declinat, dummodo se in aliis exerceat, in quibus lucro fructuum pondus laboris vincat. Cum vero subsequenti quantitate fructuum mensura laboris aut æquatur aut vincitur, labor non sine gravi culpa declinatur. Unde prædicator sanctus, cum Damasci valde obstinatas mentes persequentium cerneret, eorum noluit adversitati confligere, quia semetipsum, quem profuturum multis noverat, vidit posse deficere, et aut nullis se illic aut paucis prodesse. Secessum ergo a certamine petiit, et pugnaturum felicius ad alia se bella servavit. Non enim loco virtus, sed locus virtuti defuit. Et idcirco fortissimus miles ab obsidionis angustia certaminis campum quæsivit. Ubi autem subjuganda regi proprio multa adversariorum colla conspexit, subire bellum vel cum morte non timuit. Sicut ipse cum Ilierosolymam pergeret, cumque discipuli passionem illius per prophetiam præscitam prohiberent, sibimet ipsi attestatur dicens: Ego enim non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum pro nomine Domini Jesu. Neque enim facio animam meam pretiosiorem quam me (Act. xx1, 13). Quia prædicator egregius, despectis potestatibus sæculi, nullos minarum sonitus pertimescit. Videamus alium equum Dei, quomodo terram sorbeat, quomodo nullus eum turbæ terror attingat. Scriptum est: Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi, el persuasis turbis, lapidantes Paulum traxerunt extra civitatem, æstimantes eum mortuum esse. Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystra, et Iconio, et Antiochia, confirmantes animos discipulorum (Act. xiv, 17). Perpendamus ergo quæ hunc equum possent mine compescere, quando eum ab intentione sua non valet mors ipsa prohibere. Ecce lapidibus obruitur, nec tamen a veritatis sermone removetur. Occidi potest, superari non potest. Velut exstinctus extra urbem projicitur, sed intra urbemn die alio illæsus prædicator invenitur. O quam fortis huic viro inest firmitas! o quam victrix pœna! o quam dominatrix patientia! Ad agendum repulsione provocatur, ad prædicandam salutem plagis erigitur, ad propellendam laboris lassitudinem pœna refovetur. Sed et isdem beatus Gregorius in epistola ad Agnellum episcopum scribit (lib. x1, ind. 11, epist. 13): Quia igitur ob cladem hostilitatis, nec in civitate, nec in Ecclesia tua est cuiquam habiLandi licentia, ideo te auctoritate nostra Terracinensi Ecclesiæ cardinalem constituimus sacerdotem. Et in epistola ad Joannem episcopum (lib. XI, ind. 10, epist. 25): Te Joannem ab hostibus captivatæ Lisitanæ civitatis episcopum in Squillita

B

sacerdotem, ut et susceptam semel animarum curam intuitu futuræ retributionis impleas, et licet a tua Ecclesia sis hoste imminente depulsus, aliam quæ pastore vacat debeas Ecclesiam gubernare. Ita tamen, ut si civitatem illam hostibus liberam effici, et Domino protegente ad priorem statum contigerit revocari, ad aliam in qua et prius ordinatus es Ecclesiam revertaris. Sin autem prædicta civitas continua captivitatis calamitate premitur, in qua a nobis incardinatus es debeas Ecclesia permanere. ›

XI. His auctoritatibus Actardus, Namnetensis episcopus, prius a Nominoio Brittonum duce de sua civitate expulsus, a domno rege Carolo, fugato eodem Brittonum duce, consilio episcoporum illum quem in sede Namnetensi isdem tyrannus fecerat exordinari, in monasterio sancti Martini jussit exsulare, et Actardum in sede sua restitui. Postea autem a Salomone tyranno eumdem Actardum a civitate sua expulsum, in vacante Morinensi ecclesia concilii consensu concessit aliquandiu immorari, donec petentibus clero ac plebe provinciæ Turonensis, et conhibentibus episcopis, ad provinciam suam rediit, et a pontifice apostolicæ sedis in vacante metropoli fuit incardinatus. Qui Actardus non debuerat sedem suam mutare, si valeret ibi consistere, vel si alius aliquis esset, qui simili vel forte majori utilitate regulariter in Turonensi ecclesia posset ordinari, dicente Coelestino (epist. 1, ad episcopos per Viennen., etc.) Tunc alter de altera eligatur ecclesia, C si de civitatis ipsius clericis, cui est episcopus ordinandus, nullus dignus, quod evenire non credimus, poterit inveniri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis ecclesiis merito præferantur. Habeat unusquisque sue fructum militiæ in ecclesia, in qua suam per omnia officia transegit ætatem : in aliena stipendia minime alter obrepat, nec aliis debitam alter sibi audeat vindicare mercedem. ›

XII. Quod autem isdem Actardus apposuit, ut utrasque sedes Turonensem scilicet et Namnetensem simul teneret, contra Chalcedonense concilium (can. x) egisse videtur, quo decretum est: Non licere clericum in duarum civitatum conscribi simul ecclesiis, et in qua initio ordinatus est, et ad quam confugit, quasi ad potiorem, ob inanis gloriæ cupiditatem. Hoc autem facientes revocari debere ad suam ecclesiam in qua primitus ordinati sunt, et ibi tantummodo ministrare. Si vero jam quis translatus est ex alia in aliam ecclesiam, prioris ecclesiæ, vel martyriorum quæ sub ea sunt, aut ptochiorum, aut xenodochiorum rebus in nullo communicent. Eos vero qui ausi fuerint, post diffinitionem magnæ et universalis hujus synodi quidquam ex his quæ sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. »

XIII. Quod autem quidam contra hoc capitulum hujus magnæ et universalis synodi, quasi ex verbis beati Gregorii satagunt se munire, ut duas sedes simul tenere valeant, cum nulli Christiano sit

licitum, vel duas uxores simul, vel uxorem et con- A quentium, hanc observantiam refutare, quam beati

Petri sedem et sequi videat et docere, satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiæ in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat ubi Dominus Ecclesiæ totius posuit principatum. › Et item idem Patres, inquit, nostri, catholici videlicet doctique pontifices, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione catholica atque apostolica, secundum Scripturarum tramitem traditionemque majorum, facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum voluerunt deinceps firmumque constare, nec in hac eadem causa denuo quæ præfixa fuerant retractari qualibet recenti præsumptione permiserunt, sapientissime pervidentes, quoniam si decreta salubriter cuiquam liceret iterare,

stabile persisteret Ecclesiæ constitutum, ac semper isdem furoribus redivivis omnis integra diffinitio turbaretur. Et Symmachus dicit (epist. 1, Eonio):

Ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa quæ a Domini sacerdotibus semel regulariter statuuntur perpetua sint. Quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit fimitatem, et roborando quæ gesta sunt faciat rata esse que gesserit. Et item idem (epist. eadem) :

cubinam insimul habere, diligenter verba ejusdem beati Gregorii in epistola ad Bacandum episcopum eurent discernere, qua dicit, non de longius civitatulis a se invicem disparatis, sed de collimitaneis, et de tam cleri quam plebis imminutione destitutis, et rebus ac facultatibus desolatis. Et temporis mecessitas nos, inquit (lib. 1, epist. 8), perurget, et imminutio personarum exigit ut destitutis ecclesiis salubri ac provida debeamus dispositione succurrere. Et ideo quoniam ecclesiam Minturnensem funditus tam cleri quam plebis destitutam desolatione cognovimus, tuamque pro ea petitionem, quatenus Formianæ ecclesiæ, in qua corpus beati Erasmi martyris requiescit, cuique fraternitas tua præsidet, adjungi debeat, piam esse ac justissimam B nullum contra singulos quosque prorsus errores prævidentes, necessarium duximus, consulentes tam desolationi illius, quam tuæ ecclesiæ paupertati, reditus supradictæ ecclesiæ Minturnensis, vel quidquid ei antiquo modernoque jure vel privilegio potuit potestve qualibet ratione competere, ad tua ecclesiæ jus potestatemque hac præcepti nostri auctoritate transmigrare. In cujus verbis quisque debet attendere, quia dicit quod temporis necessitas perurget, et imminutio exigit personarum, ut destitutis ecclesiis debeat succurrere, et necessarium ducit tam desolationi loci, quam paupertati ecclesiæ consulere. Volunt etiam quidamn, ex quorumdam novelli temporis adinventione, usurpare præsumptionem, quatenus liceat eis sedes suas mutare, non causa utilitatis, sed superducto quasi C velamento necessitatis, revera quidem ambitione cupiditatis; in qua commemorantur quidam de civitatibus ad civitates, et etiam de minoribus ad potiores translati fuisse episcopi, antequam hinc certæ diffinitiones sacrorum canonum fuere præfixæ, quas transgredi perniciosum est. Manifestum, sicut sanctus Hilarus papa ad Leontium et ad cæteros episcopos scribit dicens (epist. 11): « Quia non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. Et sanctus Coelestinus (epist. 11): « Nulli sacerdotum suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere, quod patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis per.missa frangatur? Et sanctus Leo (epist. 1):

Hoc admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra hæc constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostræ futu rum esse consortem, qui socius esse noluit disci. plinæ. Et sanctus Gelasius (epist. 6 ad universos episc.): ‹ Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nil licere, et cum sedes apostolica super his omnibus, favente Domino, quæ paternis canonibus sunt præfixa, pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est quemquam, vel pontificum, vel ordinum subse

D

[ocr errors]

Quanta vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quæ in sacerdotio præcipiunt, eisdem transeuntibus dissolvantur ? Et item Non potest ex parte firmum esse quod generalitatis tangit injuriam, et quod quasi ad astructionem, magis autem ad destructionem positum est in adinventione præmissa. Unde sancti Patres Nicæni capite secundo dicunt (can. 11): « Quoniam plura aut per necessitatem, aut alias cogentibus hominibus adversus, ecclesiasticam facta sunt regulam; › et sanctus Leo papa capite quadragesimo quarto Decretalium suorum dicit, omittendum esse et inculpabile judicandum, quod necessitas intulit. Quam alienum a ratione et auctoritate astructionis hujus perniciosæ permissionis sit, qui eadem capitula legit patenter agnoscit, quia illius secundi capituli Nicæni concilii processus, quod perpere actum eatenus fuerat, ne deinceps quisque præsumat, cum magna interminatione prohibuit, et capitulum quadragesimum tertium Leonis ab hac ratione penitus est alienum, sicut trigesimum octavum capitulum in decretis suis ad Anastasium Thessalonicensem episcopum, sed id ipsum capitulum evidenter ostendit. Sed et de his quæ per necessitatem fiunt, potiusque usurpari videntur, sanctus Innocentius in decretis suis ad Rufum et Eusebium ac cæteros episcopos dicit (epist. 27) : ‹ Pervideat ergo dilectio vestra hactenus talia transisse, et advertite quod utique ut dicitis necessitas imperavit, in pace jam ecclesias constitutas non posse præsumere. Et paulo post :

Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine præcavendum. › Videre igitur et mentis et corporis oculo qui hæc adinvene

asseveret quod populi litteras acceperit, cum manifestum sit potuisse paucos præmio et mercede cor-. rumpi, eos qui sinceram fidem non habent, ut clamarent in Ecclesia, et ipsum petere viderentur episcopum, omnino has fraudes damnandas esse arbitror, ita ut nec laicam in fine communionem talis accipiat. Quia vero duabus metropolitanis sedibus unus metropolitanus episcopus regulariter præsidere non poterit, sanctus Bonifacius papa auctoritate Nicæni concilii manifestat scribens ad Hilarium, Narbonensem episcopum (epist. 8): Nulli, inquiens, videtur incognita synodi constitutio Nicænæ, quæ ita præcipit ut eadem proprie verba ponamus; per

runt debuerant Pauli sententiam qua dicit: Non A cilium dicit (can. 11): « Ut etiamsi talis aliquis exstienim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei terit temerarius, ut fortassis excusationem afferens (11 Cor. 11, 47). ‹ Adulter, inquit beatus Gregorius (Moral. xvi, cap. 25), in carnali coitu non prolem sed voluptatem quærit, et perversus quique ac vanæ gloriæ serviens recte adulterare verbum Dei dicitur, quia per sacrum eloquium non Deo filios gignere, sed suam scientiam desiderat ostentare. Quem enim libido gloriæ ad loquendum trahit, voluptati magis quam procreationi operam impendit. Sic et qui pro opibus et facultatum copiis ac rebus terrenis Ecclesiam suam mutat, adulter merito vocatur, et inter adulteros deputabitur. Nam civitatem, in qua Comes inhabitat, et clerici ac laici nobiles, sed et ignobiles atque rustici laboratores, et etiam Judæi ut fertur inhabitant, et in parochia sub nomine Bunamquamque provinciam jus metropolitanos sinChristiano degunt, episcopum causa cupiditatis, aut ardore ambitionis deserere, et alteram sedem vacantem invadere, et cum illa in qua ordinatus fuit, et in qua sine periculo mortis degere valet, tenere, non solum turpe sed et periculosum atque perniciosum est, cum sacri canones etiam de vacante episcopo in Ecclesiam vacantem prosiliente decernant (conc. Antioch, can. 14), ‹ ut si quis episcopus vacans in ecclesiam vacantem prosiliat, se lemque pervadat absque integro perfectoque concilio, hic abjiciatur necesse est, etsi cunctus populus quem diripuit eum habere delegerit. Perfectum vero concilium illud est, ubi interfuerit metropolitanus antistes. Sed et de eo qui irrationabiliter et irregulariter civitatem suam in qua ordinatus fuit deserit, et ad aliam transit, Sardicense concilium dicit (can. 1) : « Non minus mala consuetudo, quam perniciosa corruptela funditus eradicanda est, ne cui liceat episcopo de civitate sua ad aliam transire civitatem. Manifesta est enim causa qua hoc facere tentat, cum nullus in hac re inventus sit episcopus, qui de majore civitate ad minorem transiret: unde apparet avaritiæ ardore eos inflammari, et ambitioni servire, et ut dominationem agant. Si omnibus placet, hujusmodi pernicies sævius et austerius vindicetur, ut nec laicam communionem habeat qui talis est. In hoc capitulo major et minor civitas, non solum pensanda est nomine, sed et possessione, sicut et avaritia non solum pecuniæ est ac possessionis, sed etiam altitudinis. In nomine Metropolitano avaritia dicitur, cum supra modum sublimitas ambitur in possessione, videlicet in rerum ac facultatum copiositate, est avaritia, quam Apostolus idolorum servitutem appellat. Et sanctus Leo papa hoc sequens capitulum decrevit (epist. 88 Anastasio Thessal.), ut si quis episcopus civitatis suæ mediocritate despecta administrationem loci celebrioris ambierit, et ad majorem se plebem quacunque ratione transierit, a cathedra quidem pellatur aliena, sed et carebit et propria, ut nec illis præsideat, quos per avaritiam concupivit, nec illis quos per superbiam sprevit. Suis igitur terminis quisque contentus sit, nec supra n.ensuram juris sui affectet augeri. Et item Sardicense con

[ocr errors]

C

gulos habere debere, nec cuiquam duas esse posse subjectas, quod illi, quia aliter credendum non est, servandum sancto Spiritu suggerente sibimet censuerunt. » Et post aliquanta: « Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua, adeo nos canonum præcepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. Cogunt, inquit Augustinus, multis invehire medicinas multorum experimenta morborum. Et quia, ut Daniel dicit: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. 12, 4), pro temporum diversitate, et morborum varietate, atque hominum sanitate, quædam conceduntur, sicut Noe et filiorum jus usibus alimenta nova permissione concessa, deinde, per Moysem populo Judæorum prohibita, rursusque nobis sunt ita concessa, ut quæ Judæis fuerunt vetita in pecoribus, nobis prohibeantur in moribus, sicut Dominus in Evangelio dicit: Audistis quia dictum est antiquis: ego autem dico vobis (Matth. v, 21). Quapropter quod licitum fuit, necessitate vel utilitate, de transmigrandis episcopis ab ecclesiis ad ecclesias ante sacrarum regularum præfixionem, postea intantum fuit, est, et erit illicitum contra easdem sacras regulas usurpare, ut sanctus Gregorius Nazianzenus, vir doctissimus, catholicissimus atque eloquentissimus, et vitæ merito ac sapientiæ doctrina venerandus, qui apud Græcos Theologus cognominatur, multorum decreto episcopo rum, ut in historiis ecclesiasticis legimus: de parva civitate Nazianzo Constantinopolim causa fidei translatus, quam per annos duodecim insignissime gubernavit, et ab hæresi Ariana gloriosissime liberavit, et dogma Nicæni concilii quasi jam mortuum in eadem regia civitate suis expositionibus resuscitavit, agnoscens episcopos murmurare eo quod esset et alia civitate contra canones translatus ad aliam, vitare imo auferre fraternum volens scandalum, ne schisma in Ecclesiam introducere videretur, monente Apostolo: In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum (11 Cor. vi, 4), adveniente Constantinopolim Theodosio principe, pa

B

non habeam, nihil mihi prodest; ac si aperte diceret : Extra locum suum conflationis mihi ignis adhibitus tormento me cruciat, mundatione non purgat. › Auro enim locus est in quo conflatur, id est unitas catholicæ Ecclesiæ, in qua baptismum, et opera bona, et etiam martyrium prodest, extra illam quippe, nec baptismus, nec opera bona, nec etiam martyrium proficit. Quia etiam cognati sunt hæretici et schismatici, et solemnibus orationibus sextæ feriæ ante Pascha monstratur. Hinc ergo, ut sanctus Coelestinus scribit (epist. 8 in fine), legem credendi lex statuat supplicandi. Sed et quam grave peccatum schisma sit, sanctus Augustinus in libro secundo de Baptismo (cap. 6) demonstrat, dicens: Afferamus divinam stateram de Scripturis sanctis, tanquam de thesauris Dominicis, et in illa quid sit gravius appendamus: imo non appendamus, sed a Domino appensa recognoscamus, tempore illo quo Dominus priora delicta recentibus pœnarum exemplis cavenda monstravit, et idolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus et schisma tentatum, idololatria gladio punita est, exustio libri bellica cæde et peregrina captivitate, schisma hiatu terræ sepultis auctoribus vivis, et cæteris cœlesti igne consumptis quis jam dubitaverit hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindica

tum?>

citice impetrata licentia, habitare ulterius in eadem A dicit : Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem civitate declinavit, sequens Domini sententiam dicentis ad Petrum, ut qui censum non debebant, exigentibus censum darent, quatenus scandalum devitarent. Qui scandalizaverit, inquit Dominus, unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). Per molam quippe asinariam, ut sanctus Gregorius in Pastorali regula exponit (part. 1, cap. 2), sæcularis vitæ circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur. Qui ergo ad sanclitatis speciem deductus, vel verbo cæteros destruit, vel exemplo, melius profecto fuerat ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa cæteris imitabilem demonstrarent: quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret.> Et item (part. 1, cap. 5): ‹ Scire etenim prælati debent, quia si perversa unquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Unde necesse est ut tanto se cautius a culpa custodiant, quanto per prava quæ faciunt non soli moriuntur. At si aliquis dixerit, non ego invado Eeclesiam ad quam multorum consensu episcoporum et plebis transmigro, penset sollicite, sicut et sanctus pensavit Nazianzenus Gregorius, quæ, ut præmisimus, a sacris sunt præfixa canonibus, a quibus per contemptum deviare in schisma est ruere, sicut sanctus papa Hilarus patenter ostendit (cpist. 11): Non minus, inquiens, in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. › Qua sententia beatus Hilarus papa hæreticos et schismaticos pariter denotavit. Schismaticos quidem, in eo quod dixit, non minus in sanctarum traditionum sanctiones delinquitur, et hæreticos, in eo quod dixit, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. Nam hæretici, ut S. Gregorius ex sententia apostoli Pauli qua dicit: Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. x, 3), demonstrat (Mor. xvIII, cap. 14), prava de Deo sentiunt, schismatici recta de auctore tenent, sed unitatem cum fratribus in sanctarum traditionum sanctione non tenent illi errore fidei, isti vero schismatis perpetratione divisi sunt. Unde et in ipsa prima parte Decalogi utrarumque partium culpæ reprimuntur, cum divina voce dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Deut. vi, 5), atque mox subditur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Qui enim de Deo perversa sentit, liquet profecto quia Deum non diligit qui vero de Deo recta sentiens, a sanctæ Ecclesiæ unitate divisus est, constat quia proximum non amat, quem habere socium recusat. Quisquis ergo ab hac unitate matris Ecclesiæ, sive per hæresim de Deo perversa sentiendo, sive errore schismatis proximum non diligendo dividitur, charitatis hujus gratia privatur, de qua hoc quod præmisimus, Paulus

C

D

Hinc et in decretis apostolicæ sedis est scriptum : Sicut enim justos ad æternam vitam Dominus prædixit ituros, sic impios æterno damnandos interitu : ut sicut non potest finiri beatitudo justorum, sic nec impiorum tormenta finiantur. Hæc hæreticis schismaticisque sunt. Et quia quidquid nunc gerit Ecclesia, mystice typus est futurorum, si gustabunt de pane cœlesti, id est de suavitate divina, gehennæ participes, hæreticis schimaticisque damnatio est corporis et sanguinis Christi communio. Quisquis ergo assentit schismatico, schismaticus esse negari non poterit. Quod etsi omnes sacerdotes el mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non prævaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit. Et sicut non potest, ut Gelasius scribit (epist. 10, ad Anastasium), perversitatis communicatore suscepto, non pariter perversitas approbari: sic non potest refutari perversitas complice sectatore perversitatis admisso, cum dicat Apostolus non solum qui non facienda faciunt reos videri, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. 1, 32). Legibus enim publicis criminum conscios, susceptoresque latrocinantium par judiciorum pœna constringit, nec expers facinoris æstimatur, qui, licet ipse non fecerit, facientes tamen in familiaritatem fœdusque receperit. Hinc ergo audiamus quomodo et Dominus vocet eos, qui in ovile ovium contra sacros canor.es

fuerit liberius agant. Et alia, quae in suis locis lector invenire valebit. Sed et sicut in epistola beatæ memoriæ Nicolai papæ ad quosdam episcopos Belgicæ provincia directa continetur, Græci contra eum fremuerunt, quia ipse, sicut et prædecessores sui, sacerdotes ab uxoribus abstinere præcepit, volentes per canones statuere ut liceat illis uxores habere. Nos autem moderni et Gallicani episcopi, novos canones facere conamur, ut liceat nobis quod gravius est quam carnali commercio, spiritali adulterio, aut duas uxores, id est duas sedes simul habere, aut uxorem simul et concubinam tenere, vel vivente licet infirma uxore, id est Ecclesia nostra persecutione qualibet rebus ac possessionibus

Spiritu Dei conditos insiliunt, id est regimen Ec- A cularibus curis inhient, et quod unicuique visum clesiæ rapiunt potius quam assequuntur, Qui non intrat, inquit, per ostium in ovile ovium, ascend it aliunde, hic fur est et latro (Joan. x, 1). De quaEbus idem per prophetam dicit: Ipsi regnaverunt et aon ex me principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII, 4). › ‹ A se, inquit Gregorius (Pastor. 1, cap. 1), et non ex arbitrio {summi rectoris regnant, qui sua cupiditate accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur : quos tamen internus judex et provehit, et non cognoscit, quia quos permittendo tolerat, profecto perjudicium reprobationis ignorat. Timenda est igitur eis qui talibus favent a beato Gelasio ad sensum præmissa sententia Pauli, qua dicit: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte (Rom. 1,52), quia, ut Leo dicit, B imminuta, ad alterius copulam transmigrare. Cum in talium prælatione non est populis consulere, sed nocere, nec præstare regimen, sed augere discrimen.

[ocr errors]

XIV. Quod scripsisti, episcopum de quo agitur dicere ad excusandas excusationes in peccatis, quoniam sunt in civitate metropoli, in qua ordinatus fuerat, ministri ecclesiastici, qui indigentium necessitatibus possunt consuiere, sed ipse non habet sufficientiam rerum ac facultatum, quibus in ea honorabiliter possit subsistere, unde se conatur excusare, inde magis videtur accusare, et cupiditatis atque cauterio ambitionis inurere, qui plus possessiones terrenas quam animarum lucra videtur acquirere. Debuerat enim in mente habere quod spiritus Paulo dixit, ut non exiret de civitate in qua ei multus populus erat, sed constanter prædicaret. C Quid enim scit, utrum multi de paganis illis, qui in eadem civitate habitant, sint a Deo prædestinati ad vitam, qui per prædicationem ejus oris et operis converti poterant, et ubi Christiani sunt salvari valerent, si in ea maneret, etiamsi necessitas eum ibidem taliter manere cogeret, sicut Paulus se mansisse apud Corinthios dixit: Ego, inquiens, in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos (I Cor. 11, 3). Legat igitur decimam quartam beati Gregorii homiliam ex lectione sancti Evangelii, Ego sum pastor bonus (Joan. x1, 14), et inveniet qualiter ac quantum ab auctoritate et suo ordine deviaverit. Sed et scandalum in Ecclesia misit, sicut et quidam episcopi, etiam a longe præcedentibus temporibus, scandalum pro sua quiete et voluptatibus in Ecclesiam intromiserunt, ordinantes chorepiscopos, et eis quæ summis pontificibus conveniunt agere permittentes. Quos apostolica sedes sæpius reprobavit, et apostolico mucrone recidit, sicut in decretalibus eoruin qui voluerit recensere inveniet. Inter quos Damasus papa de talibus dicit episcopis (epist. 5 ad episc. Numidia): Illi, inquiens, episcopi, qui talia sibi præsumunt, videntur mihi esse meretricibus similes, quæ statim ut pariunt, infantes suos aliis nutricibus tradunt educandos, ut suam citius libidinem explere valeat. Sic et isti infantes suos, id est populos sibi commissos, aliis educandos tradunt, ut suas libidines expleant, id est pro suo libitu sæ

D

sicut vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, quandiu uxor ejus licet infirma vivit, ita et episcopus non habet potestatem ecclesiam, videlicet plebem suam deserere, et alteram invadere vel usurpare, quandiu, sicut sanctus Augustinus dicit (epist. 180, Honorato), in ea residui sunt conservi sui, quibus præbeat cibaria, quos aliter vivere non posse novit. Quod si fecerit, tanto majus committit adulterium, quanto spiritaliter adulterat, et plebem suam adulterare facit, si alteri eo vivente et in sacerdotii incolumitate manente se junxerit, quia mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir, quandiu vir ejus vivit, et plebem quam invaserit secum adulterare facit, ut beatus Innocentius in decretis suis ostendit, loquens de repudio viri atque uxoris, quod merito intelligendum ac sequendum est de spiritali episcopi et Ecclesiæ, in qua primum ordinatus fuit, conjunctione.

‹ De his, inquit (epist. 11, ad Exuperium), requisivit dilectio tua, qui interveniente repudio alio se matrimonio copularunt, quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui viro vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse conjugium, ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri, in tantum ut etiam hæ personæ quibus tales conjuncti sunt, etiam ipsi adulterium commisisse videantur, secundum illud quod legimus in Evangelio: Qui dimiserit uxorem suam et duxerit aliam, machatur : similiter et qui dimissam duxerit, machatur (Matth. v, 21), et ideo omnes a communione fidelium abstinendos. At si uxor episcopi, ccclesia scilicet ac parochia ejus, fuerit qualibet oppressione persecutionis desolata, id est de solo elapsa, ut in ea non remaneant quibus necesse sit ministrare, licite valet episcopus ad vacantem aliam ecclesiam transmigrare, sicut supra verbis beatorum Augustini atque Gregorii est demonstratum. Et plebs episcopo suo viduata, id est vacans, carne vel regulariter defuncto sacerdotio episcopum viduatum, id est vacantem, regulariter potest suscipere, veluti Apostolus de muliere dicit: Mortuo, inquiens, viro, nubat cui vult, tantum in Domino (I Cor. vii, 39). Sanctus quippe Leo, inter præcipuos sedis Romanæ,

« VorigeDoorgaan »