egit, non propterea vos immunes eritis, si illud quod, A quia omnium oculi in vos debent intendere : quos si teste Domino, pepigistis et confirmastis, observare, quod absit, non studueritis. Neminem quippe adjuvat quod aliena mala reprehendit, nisi et ipse illa caveat: quod demonstrat Paulus, dicens: Putas, o homo, quod tu evades judicium Dei, qui eadem agis quæ judicas? (Rom. 11.) IX. Ut rectores monasteriorum sollicite provideant, ut servi et ancillæ Dei secundum ordinem vivant. Rectores etiam monasteriorum, quibus monasteria committitis, firmiter et obnixe præcipite ut secundum ordinem et habitum ac sexum, quo inhabitantes constituti sunt, sollicite et solerter prævideant ut secundum debitum ordinem servi vel ancillæ Domini vivant, et necessaria stipendia in victu et vestitu, et cæteris quibusque habeant, et domos ac servitores, prout competit, sicut religiosi et habitus. et conversationis rectores, eis provideant, susceptionem etiam hospitum et pauperum nullomodo negligant. Quin et inconvenientes personæ, et res tales quæ religioni non congruunt, in monasteria non introducantur, non dicimus: quoniam religiosos rectores providentiam et curam debitam inde suniere debere non ignoramus X. Ut hospitalia peregrinorum ad hoc ad quod deputata sunt, episcoporum concilio a rectoribus suis administrentur. malo exemplo destruxeritis, qui per vos et a vobis in bonum debuerant ædificari, sub tantis sine dubio in futuro sæculo pœnis vos necesse est torqueri. Propterea oportet ut qui rex estis, et dominus appellamini, in illum semper suspenso corde suspiciatis a quo videlicet, Rege regum et Domino dominorum, nomen regis et domini mutuatis. Et sicut ille disponit orbem terræ in æquitate, et ad hoc, sicut in libro Sapientiæ dicitur, constituit hominem ut ipse similiter faciat, imitamini illum, si vultis regnare cum illo. Quia qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare, qui dicit : Estote et vos perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est (Matth. v). Et si dixeritis quomodo possum Besse perfectus,cum alia scriptura dicat: Si quis in verbo non offendit, ille perfectus est vir, non cadit a perfectione qui non peccat malitiæ cupiditate: Septies enim cadit justus et resurgit: impii autem corruunt in malum (Prov. xvi). Et : Justus, cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam (Psal. XXXVI). Qualitercunque vero quis peccet, cupiditatis voluntate aut fragilitatis necessitate, nemo illi prævalet melius indicare quam conscientia sua, quæ non potest latere oculos inspectoris sui. Propterea ita oportet vos vivere, judicare et agere etiam in occulto, quasi sitis semper in publico; quia sæpe talis vos verbo laudabit, qui corde acriter reprehendet, sæpe etiam illa quæ vobis et in vobis laudaverit, apud alios de vobis reprehensibilia judicabit. Si autem, ut dicimus, adjuvante Domino, vivere, judicare et agere prævalebitis; si vos non stimulaverit amor privatus ; si vos non inflammaverit cupiditas gloriæ, divitiarum, possessionum, et potentatus; si non plus credideritis alienæ linguæ, quam propriæ conscientiæ; si vos non roserit tinea adula tionis; si non vos usserit livor alienæ felicitatis; si vos non vexaverit neglectus animæ et amor carnis; si credideritis regem Christum non pro se, id est non pro sua necessitate mortuum, sed pro nobis, ut viveremus qui mortui eramus; et vos plus studeatis aliis vivere in salutis suæ utilitatibus, quam vobis ipsis in propriis voluntatibus; si scieritis vos esse morituros, et vos credideritis de factis propriis ra tionem Domino reddituros; et quæ digne receperitis, sine fine vel immutatione aliqua habituros. XII. Quomodo domesticos regere, quid Deo, quid subditis reddere, et quales palatii ac reipublicæ ministros constituere debeat. Hospitalia peregrinorum, sicut sunt Scottorum, et quæ tempore antecessorum vestrorum regum constructa et constituta fuerunt, ut ad hoc ad quod C deputata sunt teneantur, et a rectoribus Deum timentibus ordinentur, custodiantur, ne dissipentur, obtinete. Sed et rectoribus monasteriorum et xenodochiorum, id est hospitalium, praecipite ut sicut canonica docet auctoritas, et capitula avi et patris vestri præcipiunt, episcopis propriis sint subjecti, et monasteria atque hospitalia sibi commissa ipsorum regant consilio; quoniam episcopi paternam sollicitudinem eis, secundum ministerium illorum, studebunt impendere. Et quia sæpe unicuique in omni ordine competentem legem et justitiam, una cum fratribus vestris, frequenti annuntiatione perdonastis, ecclesiastici et religiosi habitus viri ac feminæ, atque peregrini et pauperes, in quibus specialiter Christus suscipitur, perdonationem vestram sibi sentiant semper adesse. XI. Quod regem ita vitam instituere conveniat, ut omnibus sit exemplo. Et quia de statu et salute populi christiani, sicut nobis scripsistis, vultis quærere, primo a vobis ipsis incipite, qui alios debetis corrigere, sicut scriptum est: Medice, cura temetipsum (Luc. Iv); et munda debet manus a sordibus esse, quae alienas sordes curat detergere. Et quae in aliis debetis corrigere, nemo in vobis juste valeat reprehendere. Super quantos enim estis in regni culmine, tantorum moribus debetis servire, et sicut lucerna super candelabrum in domo posita, bonitatis exempla monstrare; D Domum vestram domesticam sic nutrite, regite et disponite, ut quando regni populus ad vos convenerit, in vobis et in domesticis vestris videant qualiter se atque domum, cum tanta humilitate atque castitate, quam sobrie, quam juste, quam pie nutrire, disponere debeant, et gubernare : quia sicut quidam sapiens dixit, secundum mores domini erit familia custodita. Et ideo domus regis schola dicitur, id est disciplina; quia non tantum scholastici, id est disciplinati et bene correcti sunt, sicut alii; sed potius ipsa schola, quæ interpretatur disciplina, id est cor- A magna sollicitudine faciant, scientes scriptum esse : C rectio, dicitur, quæ alios habitu, incessu, verbo, Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, id est, facere judicium et justitiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Mich. vi). Id est, ut quod illi placet, tibi placeat et facias; quod illi displicet, tibi displiceat et non facias. Quod si per fragilitatem feceris, non contumaciter vel pertinaciter in tuo malo facto perseveres; sed statim pedem sicut a ferro calido revoca, et in viam voluntatis Domini Dei tui dirige. Et sicut scriptum est: Quia sunt viæ quæ videntur hominibus bona, et ducunt ad interitum (Prov. xvi), fac sicut Scriptura tibi præcipit, quicunque es homo. Interroga de via bona, et ambula per eam (Jer. v1), quia sicut dicitur in Evangelio: Ampla via est quæ ducit ad perditionem, et multi vadunt per eam : arcta et angusta via est quæ ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam (Matth. vn). Propterea quicunque es homo, audi prophetam, et ora cum propheta: Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper (Psal. cxvII). Et: Deduc me in semilam mandatorum tuorum, et viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei (ibid.). Quia sicut Jeremias propheta dicit. Non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos (Jer. x); sed a Domino dirigentur gressus viri, et viam ejus volet (Psal. XXXVI). Ipsi comites similiter quantum potuerint, similes sibi timentes Deum, et justitiam diligentes per se ministros constituant, qui sicut seniores suos benignos et affabiles pagensibus suis viderint, et ipsi pro modulo suo illos imitari in omni bonitate et justitia certent. XIII. Ut eos qui propter has seditiones excommunicati sunt, ad Ecclesiæ pacem revocare studeat. Homines etiam et potentes sæculi, qui inter istas seditiones legis jugum et justitiam æquitatis refugerunt, et talia ac tanta fecerunt pro quibus ecclesiasticam et episcopalem excommunicationem meruerunt, ad leges et justitiæ tramitem revocate; et ut ad suos episcopos humiliter, sicut eis necesse est, veniant, jubete vel cogite; et ut Ecclesiæ, in quam peccaverunt, aut cum debita necessaria humilitate satisfaciant, aut humiliter et veraciter se excusent, qualiter absolvi a Domino per ministerium episcopale valeant, sualete, atque regia potestate præcipite. D Et si forte vos, vel quicunque alii de eorum societatis et conjunctionis communicatione infecti et condemnati sunt, pœnitentiam quiscunque se recognoscendo faciat; quia, teste sacra auctoritate, non poterit absolvi a suis, qui peccatis damnabiliter gravatur externis. Sicut orans Deum sanctus propheta David demonstrat, dicens: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII.) XIV. Judices villarum regiarum qualiter constituendi sint. Judices denique villarum regiarum constituite qui non sint cupidi, qui non diligant avaritiam, et Friskingas, jeunes porcs. B usuras nec ipsi faciant, nec pecunias regias vel suas A XV. Ut synodus episcoporum regni exspectetur, in a Paratas, Frais de réception. verentia regibus debeatur, et quod episcopi ad sacramenta adigendi non sint. Hæc, quia litteris vestris significastis, quod nobiscum de restauratione sanctæ Ecclesiæ, et statu ac salute populi christiani, tractare velletis, dominationi vestræ scripto respondere curavimus: quia et pro inclementia aeris, et pro inconvenientia temporis, et propter imminentem diem Domini nostri Natalis, venire ad præsentiam vestram nequivimus. Operamini vos interim ista quæ cum fidelibus vestris sine nostra corporali præsentia operari valetis. Et cum tempus congruum et sacris canonibus designatum advenerit, quando et pro paganorum infestatione, et pro exorti tumultus ac deprædationum atque rapinarum miserrima nimis confusione, nobis licuerit cum dominis et confratribus ac comprovincialibus archiepiscopis et coepiscopis synodum, favente Domino, celebrare, quæ his sunt residua, cum eis sicut cum magistris et patribus tractare, et vestræ dominationi debitum consilium dare studebimus. Et si Deus soliditatem et salutem Ecclesiæ atque regni in manu vestra adunare et prosperari decreverit, quæ cum archiepiscopis et coepiscopis nostris plus congruere divinis dispositionibus viderimus, agere sub famulatu recti regiminis vestri studebimus. Potens est enim Deus minus bonum initium in perfecte bonum commutare processum, cui noscitur esse possibile quod impossibile solent homines judicare. Si enim sapientia vestra dignum judicat loqui et traclare cum vicino rege ejusque fidelibus, secedente C de ista parte regni domino nostro, fratre videlicet vestro, multo magis nos oportet exspectare tempus canonicum, ut cum fratribus et comprovincialibus archiepiscopis et episcopis loquamur, quia generalis causa imminet totius Cisalpinæ ecclesiæ. Maxime autem nobis necesse est loqui cum illis archiepiscopis et episcopis, qui consensu et voluntate populi regni istius dominum nostrum fratrem vestrum unxerunt in regem sacro chrismate divina traditione, quemque sancta sedes apostolica mater nostra litteris apostolicis ut regem honorare studuit et confirmare. Legite libros Regum, et invenietis quanta reverentia reprobatum et abjectum a Domino Saul ducere dignum duxit sanctus Samuel, cujus locum in Ecclesia nos licet indigni tenemus. Et attendite quam magni pendit sanctus David, in loco illius electus, et unctus a Domino, mittere manum in Christum Domini; cum Saul non solum ex alia progenie, verum ex alia tribu erat; et illum rejectum, et se electum a Domino cognoscebat; et nihil firmitatis Sauli David fecerat, sed plurimum adjutorium et devotam servitutem ei impenderat. Et neque bello auferre, neque ingenii dolo, illi regnum subripere attentavit. Et cum multos ad hoc suasores et auxiliatores habuisset, nulli autem ut hoc moliretur accommodavit, D b Carricaluris et paraveredis, carrorum et aquorum ad subvectionem operis. 24 11). Et : Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. 11). Et in psalmo Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psal. CIV); quoniam Qui malignantur, id est maligna agunt, exterminabuntur: sustinentes autem Dominum ipsi hæreditabunt terram (Psal. xxxvi), hoc est regnum Dei. Et cum venerit tempus et locus, sicut superius diximus, loquemur cum nostris confratribus; et sicut Domini justis dispositionibus viderimus convenire, sine dubio faciemus. Et non est rationabilis causa quæ contra hoc quod petimus vos debeat stimulare : quia non sumus hujusmodi homines ut cum cognoverimus voluntatem Domini, velimus ant debeamus quomodo resultare, vel rixas et dissensiones seu quamvis mu.tas persecutiones et morti proximas ab A honorabo, et hi qui temnunt me, erunt ignobiles (1 Reg. co sæpissime sustinuerit. Insuper et bene scitis quid de illo jusserit, qui, licet mendaciter, pro illius tamen gratia acquirenda se manum misisse in Christum, id est unctum Domini, nuntiavit: nam si est aliquis qui hæc ignoret, nos ei dicimus quia gladio eum interficere jussit. Sic et qui infideliter et contumaciter in unctum qualemcunque Domini manum mittit, Dominum Christorum Christum contemnit, et in anima procul dubio spiritalis gladii animadversione perit. Hæc dicimus, non ut exaggerationes contra dominationem vestram incongruas exquiramus, sed ut evidentius pro qualitate nostri ministerii, quid, excepta debita fide et beneficentia, nobis in fratre vestro reverendum sit, demonstremus. Talem nempe vos debemus et volumus credere, ut nec vos regni B seditiones, quas vulgus werras nominat, debeamus augmentum cum animæ vestræ detrimento velitis habere, neque nos cum tali dedecore ad adjutorium ecclesiastici regiminis et gubernationis recipere, ut sine sacerdotio simus; quo privati erimus, si contra Deum et rationis auctoritatem, nos, ecclesiasque nostras vobis studuerimus committere. Ecclesiæ siquidem nobis a Deo commissæ non talia sunt beneficia, et hujusmodi regis proprietas, ut pro libitu suo inconsulte illas possit dare, vel tollere quoniam omnia quæ Ecclesiæ sunt, Deo consecrata sunt. Unde qui Ecclesiæ aliquid fraudatur aut tollit, sacrilegium secundum sanctam Scripturam facere noscitur. Et nos episcopi Domino consecrati, non sumus hujusmodi homines ut sicut homines sæculares in vassallitico debeamus nos cuilibet commendare, sed ad defensionem et ad adjutorium gubernationis in ecelesiastico regimine nos, ecclesiasque nostras committere, aut jurationis sacramentum, quod nos evangelica et apostolica auctoritas vetat, debeamus quoquomodo facere. Manus enim chrismate sancto peruncta, quæ de pane et vino aqua misto per orationem et crucis signum conficit corpus et Christi sanguinis sacramentum, abominabile est, quidquid ante ordinationem fecerit, ut post ordinationem episcopatus sæculare tangat ullo modo sacramentum. Et lingua episcopi, quæ facta est per Dei gratiam clavis cœli, nefarium est ut sicut sæcularis quilibet super sacra juret in nomine Domini et sanctorum invocatione; nisi forte, quod absit, contra eum scandalum acciderit Ecclesiæ suæ; et inde sic temperanter agat, sicut, Domino docente, constituerunt rectores Ecclesiæ synodali concilio. Et si aliquando sacra. menta ab episcopis exacta aut facta fuerunt, contra Deum et ecclesiasticas regulas, quæ Spiritu sancto dictatæ et Christi sunt sanguine confirmatæ, irrita sanctæ Scripturæ paginis declarantur; et exigentes atque facientes medicamento exinde salutaris pœnitentiæ indigent a. Propterea exspectate, domine, patienter sicut princeps christianus Ecclesiæ filius, et honorate sanctæ Ecclesiæ rectores; ut vos honoret qui nobis dixit: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. x). Et: Honorantes me a Voyez le concile de Pontyon, de Fan 876, où commovere, conserere, vel tenere, quos Dominus pacis prædicatores et sectatores voluit ordinare, et peccata nostra atque nobis commissorum, et etiam totius populi, constituit plangere et curare, et bellum cum vitiis, et pacem cum fratribus jussit habere. Nos equidem pacem et quietem, non rixas et bella, optamus et quærimus : Quia sicut dicit Apostolus: Non sunt nobis carnalia arma, sed spiritalia, et potentia (II Cor. x), quibus sumus calceati pedes in præparatione evangelii pacis, induti lorica justitiæ et galea salutis, accincti lumbos in veritate, habentes scutum fidei et gladium Spiritus saneti : quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus C rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiæ in cœlestibus. Et non militamus terreno regi, sed cœlesti, pro salute et nostra et terreni regis, et totius populi nobis commissi: quorum officium est nulli nocere, contra neminem infideliter agere, omnibus autem velle prodesse. Tandem, domine nobis rex, contra Deum et contra animam vestram non audiatis illos qui dixerint, si forte vobis dixerint : non tibi sit curæ, rex, quæ tibi referunt illi fellones atque ignobiles; hoc fac quod tibi dicimus, quoniam cum nostris, et non cum istorum parentibus, tenuerunt parentes tui regnum. Nos autem obsecramus dominationem vestram, attendite potius, si christianus rex estis, sicut et Deo gratias egistis, et in illum creditis, et per illum regnare vultis, Per quem, sicut scriptum est, reges regnant (Prov. vi11), et cujus est regnum, imo orbis terræ et plenitudo ejus, quia idem Deus in carne veniens, qui solus rex fieri potuit et sacerdos, et in cœlum ascendens suum regnum, id est suam Ecclesiam, inter pontificalem auctoritatem et regiam potestatem gubernandum disposuit, et non elegit ad hoc divites et nobiles, sed pauperes et piscatores, et sicut scriptum est: Ignobilia et contemptibilia mundi elegit, ut confundat fortia (I Cor. 1). Et fieri potest ut tales vobis ista dicant (si forte minus necessario Deum timentes vobis dixerint) cum quorum parentibus diabolus, qui secundum Scripturam: Est rex super omnes filios superHinemar prêta le serment de fidélité au roi. D biæ (Job XL1), regnum Christi, quod est Ecclesia, A cellentissimus rex noster, quæ de illa vobis scriptis conturbaverit, et nunc eos in regno suo, id est in inferno, retineat, et secum in sæcula retinebit. Pro certo autem sciatis quia cum nostris parentibus, id est cum apostolis, Christus, Rex regum, regnum suum, id est Ecclesiam, conquisivit, ampliavit, et rexit, et per nos et nobiscum, utinam non ad judicium nostrum dicamus! eamdem Ecclesiam, id est regnum suum, quotidie acquirit, anget, atque gubernat idem Dominus Jesus Christus, sicut dictum est a Domino Ecclesiæ per prophetam : Pro patribus tuis nati sunt tibi filii (Ps. XLIV); id est pro apostolis, creavit tibi episcopos, qui te regant et doceant. Cum qua Ecclesia nobis a Deo commissa, rex christiane, et domine, sicut litteris vestris jussistis, jejuniis et orationibus, ac litaniis, Dominum summum guber- B natorem in navi sanctæ Ecclesiæ fluctuante in hoe mare, id est sæculo naufragoso, peccatis nostris communibus dormientem pulsare et excitare, et pro vobis deprecari studebimus : ut quantocius pro sua ineffabili pietate evigilet et imperet ventis et mari, id est, tentationibus diabolicis et inquietudinibus sæcularium hominum, ut redeat quantulacunque tranquillitas, gratia et misericordia ejusdem Domini nostri Jesu Christi, cui est et sit potestas et honor, et gloria et imperium, in sæcula sæculorum. Amen. EPISTOLA II. AD NICOLAUM PAPAM. De vacatione sedis Cameracensis, et de Balduini et Judith conjunctione : deque Rothadi depositione, ac hæresi Gothescalci. (Ex Sirmondo., Domino unice singulariterque suspiciendo Patrum Patri, et summa veneratione honorando, reverentissimo papæ NICOLAO, HINCMARUS, nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus. In epistola vestræ sanctitatis, per Odonem episcopum episcopis in regno Lotharii pro præjudicio Caineracensis Ecclesiæ directa, relegi vestram auctoritatem sciscitaturum, cujus neglectu eadem Ecclesia ultra decimum mensem pastore vacaret. Unde ne ut negligens a vestro apostolatu succensear, indico auctoritati vestræ, post directas Lothario et episcopis regni ejus, atque Hilduino, qui eamdem Ecclesiam irregulariter occupat, ita ut antequam ipsas mitteretis epistolas, hactenus præjudicium permanere meque Lotharium regem et legatis et litteris, prout potui, sæpe et eo usque commonuisse, donec regiis suis litteris mihi respondit, Hilduinum ad vestram auctoritatem suum legatum misisse, et nihil aliter de præfata Ecclesia nisi ut egerat disponere debuisse, donec a vobis inde responsum acciperet. Balduinus quoque in proximo nunc decurso mense Octobrio, quinto Kalendas Novembris, per duos homines suos mihi litteras auctoritatis vestræ direxit, in quibus continetur, ut easdem litteras coepiscopis provinciæ nostræ legerem, et Judith paternis ac maternis obtutibus præsentandam susciperemus, si tamen intelligeremus, quod confestim præfatus ex · et verbis per legatos vestros apostolatui vestro renuntianda spopondit, adimplere vellet. Quod si eorum animos ad id protelandum esse intentos investigare possemus, nequaquam eam reciperemus. Alioquin, id est si aliter egissemus, gratia et communione vestra frui nequaquam valeremus. Quam vestræ auctoritatis epistolam ut oportuit reverenter suscepi, et coepiscopis nostris eam relegi, et pro præfata Judith apud patrem et matrem illius quantum potuimus, ut mandastis communiter intervenimus et paternis ac maternis obtutibus eam præsentare studuimus. Post quæ voluimus, quia sic nobis secundum sacras regulas, sicut eas intelligimus, visum fuerat (non enim sine dignis poenitentiæ fructibus absolvi posse putamus, quod anathematis vinculo a sacris regulis innodatum videmus) ut juxta ecclesiasticam traditionem prius Ecclesiæ quam læserant satisfacerent, et sic demuin quod præcipiunt jura legum mundialium exsequi procurarent. Sed quoniam litteras vestras, quæ inde nihil praeceperunt, imo etiam nullam protelationem in eorum conjunctione fiendam significaverunt, sibi sufficere voluerunt, et sine vestra auctoritate, ad quam clamaverant, cogi nisi alio se modo submitterent non debuerunt ex altera epistola vestræ sanctitatis eis retuli, quod non leges ecclesiasticas dissolvistis, sed preces pro eo misistis, qui puniri secundum leges mundanas poterat, quatenus locum pœnitendi haberet quod contra leges divinas admiserat. Sic et C Salvator noster, qui vult omnes homines salvos fieri, et neminem vult perire, in cruce apud Patrem jure sacerdotis pro suis persecutoribus intercessit; quod in eis qui post passionem ejus crediderunt, et compuncti pœnitentiam egerunt, qui cum Patre omnia donat efficaciter impetravit. Ad cujus instar apostolorum vicarius, ad quorum limina confugerunt, et catholicæ atque apostolicæ Ecclesiæ summus pontifex, quod in hominem regem et in leges mundi peccatum est perdonari petistis: ut quod in regem cœli et terræ, et in leges cœlestis regni offensum erat, haberent inducias per poenitentiam abolendi. Econtra carnales, et etiam quidam eorum qui antea conjunctioni hujusmodi contradicebant, hac defensione ut eis visum fuerat se protegentes, sed sicut se habet veritas salute nudantes, ab istius novissimæ vestræ epistolæ verbis recedere noluerunt, quam sine protelatione eorum conjunctionem debere fieri demonstrare dicebant. Dicenti vero mihi, quia pro nulla potestate terrena quod de ecclesiasticis regulis intelligeretur dimittere deberem maxime cum etiam mecum, imo cum Deo, domnus rex noster filius vester Carolus faceret : quasi consulendo mihi quidam hoc dederunt consilium, in quo non meis, sed verbis eorum utar, quæ mansuetudo vestra, velut exemplum et doctrix disciplinæ Dei, mitis et humilis corde ac patiens æquanimiter sustinebit, dicentium, ut quia non sæcularis, sed ecclesiastica pietas de hoc mihi negotio D |