Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quam sit damnanda monstratur, dicente Scriptura: A super altitudinem nubium? Pestilentia et gladius per Probata autem virtus corripit insipientes (Sap. 11). Quantumque fraternum scandalum, ut ex altitudinis nostræ rapina, si forte aliquis nostrum hoc morbo laborat, fratribus scandalum non generemus, vitare debeamus, Domini sententia demonstrat dicentis ad Petrum, ut vitando scandalum exigentibus censum pro eo et pro se daret, quem non debebant.

XXXII. Et quoniam anni triginta secundum leges publicas, ut notum est, et juxta constitutionem ecclesiasticam, ut demonstrat Gelasius papa, humanas adimunt quæstiones, et Justiniana lege, ac decreto beati Gregorii ex eadem lege promulgato, negotia inter venerabiles Ecclesias, ac monasteria, locaque religiosa anni quadraginta determinant, si superstitiosus appetitus excellentiæ avidarum mentium nostrarum sufferre valeret, non sedem apostolicam, vel aures imperiales, sine ulla nova necessitate, pro hoc indebito supercilio inquietaret, cum quies episcoporum Cisalpinarum provinciarum, sine hujus inquietudinis scandalo atque dispendio, post tanta tempora manere valeret. Si enim quique nostrum regulam pastoralem beati Gregorii sequi per omnia ut debueramus maluissemus, metas nostræ mensuræ nequaquam transcenderemus, et quod cujuscunque nostratium civitas unquam non meruit, appetere devitaremus. Timere quippe ac cavere debemus, quæ passim beatus Gregorius in epistola ad Joannem Constantinopolitanum episcopum Roma scripsit, et unicuique nostrum altiora se quærenti de cœlo dicit (lib. 11, epist. 38): Perpende, inquiens, rogo, quia in hac præsumptione temeraria pax totius turbatur Ecclesiæ, et gratiæ contradicitur communiter omnibus effusæ. In qua nimirum ipse tantum crescere poteris, quantum penes temetipsum decreveris: tantoque major efficeris, quanto te a superbi et stulti vocabuli usurpatione restringis, atque in tantum proficis in quantum tibi non studueris derogando fratribus arrogare. Quis, rogo, in hoc tam perverso vocabulo, nisi ille ad imitandum proponitur, qui despectis angelorum legionibus secum socialiter constitutis, ad culmen conatus est singularitatis erumpere, ut et nulli subesse, et solus omnibus præesse videretur? Qui etiam dixit: In cœlum conscendam, super astra cœli exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isa. XIII, 14). Quid enim fratres tui, omnes universalis Ecclesiæ episcopi, nisi astra cœli sunt? quorum vita simul et lingua, inter peccata erroresque hominum, quasi inter noctis tenebras lucent. Quibus dum cupis temetipsum vocabulo elationis præponere, eorumque nomen tui comparatione calcare, quid aliud dicis, nisi in cœlum conscendam, super astra cœli exaltabo solium meum? An non universi episcopi nubes sunt, qui et verbis prædicationis pluunt, et bonorum operum luce coruscant? Quos dum vestra fraternitas despiciens sub se premere conatur, quid aliud dicit, nisi hoc quod ab antiquo hoste dicitur: Ascendam

mundum sævit, gentes insurgunt gentibus, terra concutitur, orbis cum habitatoribus suis terra dehiscente sorbetur, omnia enim quæ prædicta sunt fiunt. Rex superbiæ prope est, et quod dici nefas est, sacerdotum est præparatus exercitus, quia cervici militant elationis, qui ad hoc positi fuerant, ut ducatum præberent humilitatis. Sed hac in re, ctiamsi nostra lingua minime contradicat, illius virtus contra elationem in ultionem erigitur, qui superbiæ vitio per semetipsum specialiter adversatur. Hinc enim scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. iv, 6). Hinc rursus dicitur: Immundus est apud Deum qui exaltat cor; hinc contra superbientem hominem scriptum est: Quid suB perbis, terra et cinis (Eccli. x)? Hinc per semetipsam Veritas dicit: Omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV, 11). Quæ ut nos ad viam vitæ per humilitatem reduceret, in semetipsa dignata est quod nos admonet demonstrare, dicens: Discite a me quia mitis suma et humilis corde (Matth. x1, 29). Nunquidnam mente excidit, quod Veritas dicit: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. xvIII, 6)? Quod tamen si considerare negligimus, contra tantæ elationis tumorem judicia superna vigilabunt. ›

C

XXXIII. His ita se habentibus, quia, ut sanctus Leo dicit (epist. 56), quoties ob occurrentes causas generalis congregatio facta fuerit sacerdotum, difficile est ut cupiditas improborum non aliquid supra mensuram moliatur appetere, sicut sæpe et etiam in universalibus synodis legimus accidisse, si quid in hoc humilitatis nostræ conventu, duorum vel trium favore, ac paucorum silentio, fastu imperialis potentiæ, contra suprascripta sacrorum canonum et apostolicæ sedis pontificum decreta ex eisdem sacris canonibus promulgata, contraque singulis metropolitanis antiqua privilegia, etiam et per sacras leges, quibus una cum venerandis canonibus sancta moderatur Ecclesia, conservanda, immaturo atque inconsiderato jussu est superinductum, sive sancitum, prohibente Domino, ut non plantetur nemus secus templum suum, id est ne obumbretur, et decoloretur typo terreni principatus sinceritas et fulgor humiliD tatis ecclesiasticæ, juxta decreta mystica Nicænæ synodi, quo dicitur: Si duo aut tres propter contentiones proprias contradicunt, obtineat sententia plurimorum, spretisque, ut diximus, si duo vel tres propter assentationem forte non corde, sed verbo, vel silentio conspiraverunt, generalitas nostra Deo auctore non annuit, sed corde ac contradicente ore constantissime abnuit, et sententia plurimorum debitum robur atque vigorem obtinuit, obtinet, ac adjuvante Domino perpetim obtinebit. › Quia, ut memoratus sanctus Leo ad Maximum Antiochenum episcopum scripsit (epist. 66): « Si quid a quoquam contra Nicænorum canonum statuta in quacunque synodo vel tentatum est, vel ad tempus videtur ex

210

tortum, nihil præjudicii potest inviolabilibus inferre A absit, non mediocre periculum est, qui cum parere decretis. Et facilius erit quarumlibet consensionum debeant despiciunt. > pactum dissolvi quam prædictorum canonum regulas ex ulla parte corrumpi. >

EPISTOLA XXXI.

AD QUEMDAM EPISCOPUM.

Namnetensem.

(Apud eumdem, ex codice Virdunensi.) Servus Christi et servorum ejus dilecto fratri et venerabili episcopo salutem.

XXXIV. De eo autem quod quidam frater impe- De translationibus episcoporum, contra Actardum riali edicto velut dato sibi collatum fuisse (quod non illi, sed nobis de illo, sicut lectionis auditu comperimus, a sede apostolica est directum, quibus non est donatum) visus est exsultasse, idem sanctus Leo ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum scripsit (epist. 54): « Alia, inquit, ratio est rerum sæcularium, alia divinarum, nec præter illam petram quam Dominus in fundamento posuit stabilis erit ulla constructio. Propria perdit, qui indebita concupiscit. Et ut Gelasius dicit, nunquam invenitur de pontificibus nisi Ecclesiam judicasse, et non esse humanarum legum, de talibus ferre sententiam absque Ecclesiæ principaliter constitutis pontificibus, obsequi solere principes Christianos decretis Ecclesis, non suam præponere potestatem, episcopis caput subdere principem solitum, non de eorum capitibus judicare.

XXXV. Et in lege Valentiniani, Theodosii et Arcadii decretum est de episcopis: Habent, inquiunt, illi judices suos, nec quidquam his publicis commune cum legibus, quantum ad causas tamen ecclesiasticas pertinet, quas decet episcopali auctoritate decidi. Quæ non dicimus, quod absit, potestati ac per hoc Dei ordinationi resistentes, sed potius obsequentes, quia sicut Dominus præcepit reddi quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo (Matth. XXII), ita quæ sunt imperatoris obsequia obedienter ipsius obsequiis exhibemus, et quæ sacerdotii sunt ordini sacerdotali dependimus, sicut memoratus sanctus papa Gelasius ad Anastasium imperatorem discrevit atque decrevit (epist. 10): Duo sunt, inquiens, imperator Auguste, quibus principaliter mundus bic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas, in quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti etenim, fili clementissime, quod licet præsideas humano generi dignitate, rerum tamen præsulibus divinarum devotus colla submittis, atque ab eis causas tuæ salutis exspectas, inque sumendis cœlestibus sacramentis, eisque ut competit disponendis, subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam præesse. Nosti itaque inter hæc ex illorum te pendere judicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. Si enim, quantum ad ordinem pertinet publicæ disciplinæ, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus humanis exclusæ videantur obviare sententiæ, quo rogo te decet affectu eis obedire, qui prærogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis? Proinde sicut non leve discrimen incumbit pontificibus, siluisse pro divinitatis cultu quod congruit: ita his, quod

perquirit, et mox ac festinato breviterque sibi quid De quibus apud exiguitatem meam prudentia tua inde sentiam obnixe responderi deposcit, obediens postulanti respondeo cui negare nibil habeo, quia nec debeo, dicente Scriptura: Qui abscondit frumenta B maledicitur in populis, benedictio autem super caput vendentium (Prov. XI, 26); id est, qui scientiæ verbum abscondit, a Domino audiet: Serve male et piger, quare non dedisti pecuniam meam ad mensas, usura? (Luc. XIX, 23.) Benedictio autem super caput et ego veniens recepissem utique quod meum est cum vendentium, quoniam qui dat conservis in tempore tritici mensuram, a Domino audiet: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam (Matth. xxv, 21). Et quidam catholicus doctor ait: Invidiæ siquidem maculam de sese non abluit, qui alteri conferre denegat hoc quod sentit. Igitur quæ non suffers tibi per tempus plenius ac latius responderi, breviter ac capitulatim, ab exordio rei hujus incipiens, ad interrogata rescribo.

C

D

I. Ad quid Dei Filius formam servi accepit Apostolus monstrat dicens: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt. Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quoniam Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. v, 12).

II. Ad quid apostoli ab eo sunt ordinati, ipse manifestat dicens: Ecce ego mitto vos. Ite, docele omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quæcunque mandavi vobis (Luc. x, 3; Matth. xxvIII, 19). Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est (Matth. v, 16).

III. Horum in Ecclesia locum tenent episcopi, de quibus quasi ore ad os alloquens Ecclesiam per apostolos fundatam, Spiritu sancto afflatus Psalmista præcinuit dicens: Pro patribus nati sunt tibi filii (Psal. XLIV, 17); qui ordinantur singuli, secundum apostolicam traditionem, per singulas civitates, et sicut ad Titum scribit Apostolus: Hujus, inquiens, rei gratia reliqui te Crete, ut ea quæ desunt corrigas, et constituas per singulas civitates presbyteros (Tit. 1, 5), id est episcopos, sicut paulo post demonstrat : Oportet, inquit, episcopum sine crimine esse (ibid., 7). Episcopus enim nomen est officii, sicut presbyter est

Lomen ætatis, non corporeæ, sed sapientiæ et vitæ A modum et pro populo, ita etiam pro semetipso offerre

pro peccatis (Hebr. v, 1). Et item idem: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat (1 Tim. III, 1). Ipse, inquit sanctus Gregorius (Reg. past. 1, cap. 8), sibi testis est, quia episcopatum non appetit, qui non per hunc boni operis ministerium, sed honoris gloriam quærit. Sacrum quippe officium non solum non diligit omnino, sed nescit, qui ad culmen regiminis anhelans, in occulta meditatione cognitionis cæterorum subjectione pascitur, laude propria lætatur, ad honorem cor elevat, rerum affluentium abundantia exsultat. Mundi ergo lucrum quæritur sub ejus honoris specie, quo mundi destrui lucra debuerunt, cumque mens humilitatis culmen arripere ad elationem cogitat, quod foris appetit, intus immu→ B tat. Et idem alibi de verbis Domini: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Joan. xx, 21). Pater, inquit, Filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit: quem videlicet in mundo venire ad passionem voluit, sed tamen amavit Filium, quem ad passionem misit. Electos vero apostolos Dominus non ad mundi gaudia, sed sicut ipse missus est ad passiones in mundum mittit. Itaque dicitur: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, id est, ea vos charitate diligo, cum inter scandala persecutorum mitto, qua me charitate Pater diligit, quem venire ad tolerandas passiones fecit.

immaculatæ. Sicut per quemdam sapientem dicitur :
Senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero
annorum computata. Cani sunt autem sensus hominis,
et ætas senectutis vita immaculata (Sap. iv, 8). Hinc
est ergo quod ad Moysem Dominus dicit: Congrega
mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu
nosti quod senes populi sint (Num. xi, 16); in quibus
quid aliud quam senectus cordis requiratur, cum
tales jubentur eligi qui senes sciuntur? Si enim se-
nectus in eis corporis quæreretur, a tantis sciri po-
terant, a quantis videri. Dum vero dicitur quos tu
nosti quod senes populi sint, profecto liquet quia ut
sanctus dicit Gregorius, senectus mentis, non cor-
poris, eligenda monstratur. Hinc et Paulus ad Ti-
motheum scribit: Nemo adolescentiam tuam con-
temnat, sed exemplum esto fidelium in verbo, in
conversatione, in charitate, in fide, in castitate (1 Tim.
IV, 12). Hanc autem traditionem, singulos per sin-
gulas civitates ordinandos episcopos, auctoritas apo-
stolica constituit, sicut sanctus Clemens, successor
beati Petri apostoli, ex traditione ipsius promulgavit,
veluti sanctus Anacletus ab ipso beato Petro apostolo
presbyter ordinatus, postea Romana sedis episco-
pus, in epistola sua demonstrat, docente sancto
Spiritu per Prophetam Deus locutus est in sancto
suo, lætabor et partibor Sichimam, et convallem taber-
naculorum dimetiar (Psal. LIX, 8). Hinc sanctus Ba-
silius Nunc, inquit, quod hanc præcipuam et
veluti privatam quamdam hæreditatem populi in di-
visionem vocabo, et communem cum cæteris omnibus C
faciam. Cum autem divisum fuerit testamentum in
omnes, et cuncta ejus utilitas universis cœperit esse
communis, Deo pro nobis omnibus melius aliquid
providente, tunc etiam convallis tabernaculorum di-
metietur, hoc est universus orbis terrarum, qui val-
lis tabernaculorum pro habitaculis corporis dictus
est hic, velut quadam sorte divisus atque dimensus
per singula loca Ecclesiarum Dei parochiis et incola-
tibus distinguetur. Tunc etiam ea quæ divisa sunt in
unitate fidei congregabit ille qui pacificat per san-
guinem suum quæ in terra sunt, sive quæ in cœlis,
et qui medium parietem sepis solvens facit utraque

:

unum. ›

:

IV. Ordinantur autem singuli episcopi in civitatibus singulis, non pro temporalium honorum potestatibus, non pro villis et possessionibus, non pro facultatum copiis, quas tamen episcopi, suscepto ministerio, secundum regulas et leges sancto Spiritu promulgatas, conservare juste, ac rationabiliter ampliare et dispensare debent, ut re vera Deo dicata et consecrata sanctuaria, vota fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum, sed pro lucrandis animabus et salvandis hominibus, sicut dicit Apostolus: Omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constitui:ur in his quæ sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis, qui condolere possit his qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, et propterea debet, quemad

D

V. Ordinatis autem singulis episcopis in civitatibus singulis, non ad mundi gloriam, sed inter scandala persecutorum, non licet eis mutare civitates in quibus sunt regulariter ordinati, nec transferri de civitate ad civitatem pro terrena cupiditate vel gloriæ ambitione, sicut sanctus Gregorius in homilia Ezechielis prophetæ tractat dicens (homil. 5) : ‹ Thronus ejus, quin Dei, flamma ignis, rotæ ejus ignis accensus (Dan. VII, 9). Hi enim qui animarum custodes sunt, et pascendi gregis onera susceperunt, mutare loca minime permittuntur. Sed quia uno in loco positi Divinitatis in se præsentiam portant et ardent, thronus Dei flamma ignis dicitur. Hi autem qui amore Domini in prædicatione discurrunt, rotæ ejus ignis ardens sunt, quia cum ex ejus desiderio per varia loca discurrunt, unde ipsi ardent, et alios accendunt. › Sicut B. Paulus gentium ordinatus apostolus, totum ut ita dicamus mundum Evangelio Christi replevit, et rota Christi non uni civitati tantum præsedit, sed et multis civitatibus per suam præsentiam evangelizavit, ut sacra narrat historia, et per suas Epistolas confirmavit. Hinc et sacri canones Africani concilii decreverunt ut non liceat fieri rebaptizationem, reordinationem, vel translationem episcoporum; et si quilibet episcopus de civitate in qua ordinatus fuit ad aliam transierit civitatem, eamque invaserit, nisi ad propriam civitatem sponte vel commonitus redierit, liberum esse adversus eum rectorem adire provinciæ, ut secundum statuta gloriosissimorum principum auctoritate judiciaria protinus excludatur. Sed et colligendum est

:

sicut in epistola beati Gregorii qui legit invenire valebit. Et ut antiquiorum temporum exempla prætereamus, tempore Caroli principis, cum ordo ecclesiasticus et Christiana religio in istis Cisalpinis regionibus pene fuit abolita, Winfrit, cognomento Bonifacius a tertio papa Gregorio Romæ fuit ordinatus episcopus, et pro animarum lucro in istas regiones directus. In quibus ejus prædicatione et sanctæ conversationis exemplo cum ordo ecclesiasticus et religio cœpit reparari, aliquandiu in civitate Agrippinensi Colonia sedit, et emergente necessitate atque utilitate ad Moguntinam civitatem translatus, ibi est archiepiscopus regulariter incardinatus, sed sedem postea non mutavit, sicut in epistolis apostolicae sedis pontificum studiosus lector cognoscere prævalet.

quam grande scelus fit hujusmodi translatio, quæ A est incardinatus. Sed postea sedem non mutavit rebaptizationi et reordinationi comparando conjungitur. De rebaptizatione autem, quam grande sit piaculum, in sacris canonibus, et in pontificum Romanorum decretis, specialiter autem in epistola Felicis papæ ad universos episcopos per diversas provincias constitutos, quisquis legere voluerit invenire valebit. De reordinatione vero S. Gregorius in epistola ad Joannem Ravennensem ita dicit (lib. 11, ep. 33) Illud, inquiens, quod dicitis, ut is qui ordinatus est iterum ordinetur, valde ridiculum est, et ab ingenii vestri consideratione extraneum nisi forte quod exemplum ad medium deducitur, de quo et ille judicandus est, qui tale aliquid fecisse perhibetur. Absit enim a fraternitate vestra sic sapere. Sicut enim baptizatus semel iterum baptizari non B debet, ita qui consecratus est semel, in eodem iterum ordine non valet consecrari. De lapsis autem, qui ad ordinem cleri per ignorantiam vel ordinantium dissimulationem veniunt, et de presbyteris sine examine provectis, sacrum Nicænum concilium, et decreta Gelasii ex eodem promulgata concilio, quid agendum sit patenter ostendunt.

VIII. De eo siquidem qui non suo vitio, sed alieno repudio, ad aliam in qua ordinatus non fuit civita tem transfertur, Antiocheni canones dicunt (can. 18) ·

Si quis episcopus ordinatus ad parochiam minime cui est electus accesserit, non suo vitio, sed quod eum aut populus vitet, aut propter aliam causam, non tamen ejus vitio perpetratam, hic et bonoris sit et ministerii particeps, dummodo nihil molestus Ecclesiæ rebus existat, ubi ministrare cognoscitur. Quem etiam observare conveniet quidquid synodus perfecta provinciæ judicando decreverit. Et hinc in Ancyrano concilio decretum est de his qui ad episcopatum provecti sunt, nec recepti (can. 17): CSi qui episcopi ordinati sunt, nec recepti ab illa parochia in qua fuerant denominati, voluerintque alias occupare parochias, et vim præsulibus earum inferre, seditiones adversus eos excitando, hos abjici placuit. Quod si voluerint in presbyterii ordine, ubi prius fuerant, ut presbyteri residere, non abjiciantur propria dignitate. Si autem seditiones commoverunt ibidem constitutis episcopis, presbyterii quoque honor talibus auferatur, fiantque damnatione notabiles. Dicit enim Antiochenum capitulum, quia regulæ sacræ præcipiunt, ut nullis invitis detur episcopus, cleri et plebis et ordinis consensus et desiderium requiratur, et ille omnibus præponatur, quem cleri plebisque consensus concorditer postularint, ne civitas episcopum non optatum aut contemnat, aut oderit, et fiat minus religiosa quam convenit, cui non licuerit habere quem voluit. »

VI. Si autem causa certæ necessitatis vel utilitatis exegerit ut quilibet episcopus de civitate in qua ordinatus est ad aliam civitatem transferatur, synodali dispositione, vel apostolicæ sedis consensione, apertissima ratione manifestum fieri debet, quia transfertur de eivitate, in qua ordinatus fuit, ad aliam civitatem causa fidei, non temporalis conimodi, pro animarum lucro, non pro rerum temporahum quæstu, non suo vitio, sed aliorum repudio, necessitate persecutionis, non ardore ambitionis vel præsumptione propriæ voluntatis; neque, ut dicit Apostolus, quisquam sumat sibi honorem sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron (Heb. v, 4). Sicut et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. cix, 4). Aliud est enim mutare et aliud mutari, sicut aliud est ministrare et aliud ministrari. Unde et Dominus in Evangelio loquitur dicens : Non veni ministrari, sed ministrare (Matth. xx, 28). Non ergo, ut in decretis apostolice sedis legimus, mutat sedem qui non mutat mentem, id est, qui non mutat qua D suscipi episcopatus debet, intentionem, ut transeat de civitate ad civitatem per cupiditatem et ambitionem.

VII. Nam ut de multis exempli gratia quædam devocemus in medium, beatus Petrus causa fidei, ordinato pro se episcopo in Antiochia, insequens magum Simonem, Romam venit, in qua per viginti et quinque annos apostolatum et episcopatum gessit. Augustinus, a beato Gregorio papa causa fidei ad Anglos rota Christi directus, postquam ad prædicationem ejus gens illa fidem recepit, ab Arelatensi episcopo, jussione beati Gregorii episcopus est ordinatus, deinde ab eodem beato Gregorio in civitate regia ejusdem gentis accepto pallio archiepiscopus

IX. De eo qui necessitate persecutionis de civitate in qua ordinatus fuit transit ad civitatem, Sardicenses canones dicunt (can. 21): « Ut si aliquis episcopus vim perpessus est, et inique expulsus pro disciplina et catholica confessione vel pro defensione veritatis, effugiens pericula, innocens et devotus ad aliam venerit civitatem, non prohibeatur immorari quandiu aut redire possit, aut injuria ejus remedium acceperit, quia durum est eum qui persecutionem patitur non recipi, etiam et larga benignitate humanitas ei est exhibenda. Et hinc S. Gregorius ad universos episcopos per Illyricum (lib. 1, epist. 43):

Fratres coepiscoposque nostros, quos et captivitas A eis, per quos illorum est ecclesiastica supplenda nediversarumque necessitatum angustia comprimunt, debetis consolandos convicturosque vobiscum in ecclesiasticis sustentationibus libenter suscipere: non quidem ut per communionem episcopalis throni dignitas dividatur, sed ut ab Ecclesia juxta possibilitatem sufficientia debeant alimenta percipere. Sic et proximum in Deo et Deum in proximo diligere comprobamur. Nullam quippe eis nos in vestris Ecclesiis auctoritatem tribuimus, sed tamen eos vestris solatiis contineri summopere hortamur. › Et hæc novissima verba epistolæ hujus concordant præmisso concilii Sardicensis capitulo.

cessitas, ut aut pariter vivant, aut pariter sufferant quod eos paterfamilias volet perpeti. Quod si contigerit ut sive alii minus, alii majus, sive omnes æqualiter patiantur, qui eorum sint qui pro aliis patiantur apparent, illi scilicet qui cum se possent talibus malis eripere fugiendo, ne aliorum necessitatem desererent manere maluerunt. Hinc maxime probatur illa charitas quam Joannes apostolus commendat dicens: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. 11, 16). Nam qui fugiunt, vel suis devincti necessitatibus fugere non possunt, si comprehensi patiantur, ipsi non pro fratribus utique patiuntur. Qui vero propterea patiuntur, quia fratres qui eis ad Christianam salutem indigebant, nolunt deserere, sine dubio suas animas pro fratribus ponunt. › Et post aliquanta: Cur enim sibi putant indifferenter obtemperandum esse præcepto, ubi legunt de civitate in civitatem esse fugiendum, et mercenarium non exhorrent, qui videt lupum venientem, et fugit quoniam non est ei cura de ovibus? Et paulo post : Fugit Apostolus, cum a persecutore ipse proprie quæreretur, aliis utique necessitatem similem non habentibus, a quibus illic ministerium absit ut desereretur Ecclesiæ. Sicut fugit S. Athanasius Alexandrinus episcopus, cum eum specialiter apprehendere Constantius cuperet imperator. Et aliquanto superius: Non enim quisquam est qui dicat ministros manere oportere, ubi jam non fuerit quibus C necesse sit ministrare. >

X. Sed et persecutio pro qua episcopus de civitate ad civitatem transire possit vel debeat, attente consideranda est, quam canones Sardicenses de- B monstrant (Can. 21). Si aliquis episcopus vim perpessus est, et inique expulsus pro disciplina et catholica confessione, vel pro defensione veritatis, effugiens periculum innocens et devotus ad aliam venerit civitatem, quia solent a catholicis hæretici vel schismatici seu criminosi persequi. › Et sanctus Augustinus in epistola ad Honoratum episcopum ostendit (epist. 180): Restat, inquiens, ut nos, quorum ministerium quantulæcunque plebi Dei ubi sumus manenti, ita necessarium est, ut sine hoc eam non oporteat remanere, dicamus Domino: Esto nobis in Deum protectorem, et in locum munitum (Psal. xxx, 3). Sed hoc consilium tibi propterea non sufficit, ut scribis, ne contra Domini præceptum vel exemplum facere nitamur, ubi fugiendum esse de civitate in civitatem monet. Recolimus enim verba dicentis: Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam (Matth. x, 23). Quis autem credat ita fieri hæc Donìinum voluisse, ut necessario ministerio, sine quo vivere nequeunt, deserantur greges quos suo sanguine comparavit ? Nunquid hoc fecit ipse, quando portantibus parentibus in Ægyplum parvulus fugit, qui nondum Ecclesias congregaverat, quas ab eo desertas esse dicamus? Nunquid quando apostolus Paulus, ne illum comprehenderet inimicus, per fenestram in sporta submissus est per murum, et effugit manus ejus (11 Cor. x1, 33), deserta est quæ ibi erat Ecclesia necessario ministerio, et non aliis fratribus ibidem constitutis quod opor-Drogantes ne se daret in theatrum (ibid., 30). In tebat impletum est? Eis quippe volentibus hoc Apostolus fecerat, ut seipsum servaret Ecclesiæ, quem proprie persecutor ille quærebat. Faciant ergo servi Christi, ministri verbi et sacramenti ejus, quod præcepit sive permisit. Fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quæritur, ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur Ecclesia, sed præbeant cibaria conservis suis, quos aliter vivere non posse noverunt. Cum autem omnium, id est episcoporum et clericorum, est commune periculum, ii qui aliis indigent non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant, aut qui habent remanendi necessitatem, non relinquantur ab

Et hinc S. Gregorius in libro Moralium (lib.xxx1, cap. 14) Intueri libet illum sessoris sui calcaribus excitatum contra armatos hostes, quantus Paulum fervor accenderat, quando eum Ephesi ad irrumpendas theatri turbas zeli flamma rapiebat. Scriptum quippe est: Repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes : Magna Diana Ephesiorum. Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum (Act. xix, 28), rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus, atque mox subditur: Paulo autem volente intrare populum, non permiserunt discipuli. Quidam autem et de Asiœ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum

quibus profecto verbis agnoscimus quo impetu contra cuneos adversantes irrueret, nisi eum per amicos et discipulos charitatis frena tenuissent. Sed si obviare hostibus, si ultro pugnam petere, si nosmetipsos semper relinquere in cursu nostri fervoris debemus, quid est quod isdem prædicator egregius de semetipso fatetur dicens: Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet, et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus (II Cor. x1, 33). Quid est quod equus iste modo sponte armatorum cuneos impetit, et modo se ab armatis hostibus quasi trepidus abscondit, nisi hoc quod necesse est ut in ejus artificiosa virtute disca

« VorigeDoorgaan »