Pagina-afbeeldingen
PDF

mento Bonifacium legatum apostolicæ sedis ad refor- A rum ac prædecessorum suorum coilato, ita dicit ad

mandam Christianitatis religionem, primo presbyterum, postea vefo episcopum ordinatum direxerunt. Cui per annos viginti quinque in eadem prædicatione sine cardinali sede laboranti, præfatorum successor Zacharias papa inter cætera in privilegio sibi directo scripsit atque firmavit ad locum ita dicens (epist. 14): « Ubi Deus prædicationem tuam auxit, obtinere voluisti, ut tibi episcopalem Ecclesiam, vel successoribus tuis confirmare debeamus, juxta eorumdem filiorum nostrorum Francorum petitionem. Et idcirco auctoritale B. Petri apostoli sancimus, ut supradicta Ecclesia Mogunlina perpetuis temporibus tibi et.successoribus tuis in metropolim sit confirmata, habens sub se has quinque civitates, id est, Tungris,

locum. Inter hæc quidem et hoc sancimus, ne quilibet tuæ diœceseos regulis subjectus Ecclesiæ, te contempto, impune audeat seu valeat aliena expetere aut exspectare judicia, ut almorum traditionibus Patrum canonumque promulgationibus est constitutum, salvo in omnibus jure apostolicæ nostræ sedis, ut ab ipso veluti Christo sacris est cautum canonibus : sed cuncti, sive in prælatione, sive in subditione debita, ordinem ab ecclesiasticis regulis traditum observantes, obediant et studiosius. obtemperare procurent. XXIII. In quo decreto et beati Innocentii scribentis ad Victricium Rothomagensem episcopum est secutus decretum, quo dicit (Innocent. I, epist. 1):

Coloniam, Warmaciam, Spiratiam, et Trectis, et B « Si quae, inquiens, causæ vel contentiones inter

Germaniæ gentes, quas tua fraternitas per suam prædicationem Christi lumen cognoscere fecit. His a nobis diffinitis, per hujus nostræ confirmationis paginam in tua Ecclesia perpetuis temporibus pro sui confirmatione hæc conservari mandamus. » Sic enim et sacri Africæ provinciæ canones (cap. 86) decreverunt, ut quos adminiculante divina gratia episcopus poluerit lucrari ad calholicam unitatem, ad ipsum pertineant. XXI. De primatu quoque in aliis provinciis item idem Zacharias papa ad eumdem Bonifacium scripsit hoc modo (epist.8): • Et quia si deberes in Bajoariæ provincia jus habere prædicationis sciscitasti, an non, quam a decessore nostro habuisti concessam,

clericos, tam superioris ordinis quam etiam inferioris, fuerint exortæ, placuit ut secundum synodum Nicænam, congregatis ejusdem provinciæ episcopis, judicium terminetur. Nec alicui liceat, sine præjudicio tamen Romanæ Ecclesiæ, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus, qui in eadem provincia Dei Ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias. Quod si quis forte præsumpserit, et ab officio cleri summaotus, et injuriarum reus ab omnibus judicetur. Si autem majores causae in medium fuerint devolutæ, ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, et beata consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur. » De qua hic specialiter reverentia

nos denique, auxiliante Deo, ea quæ tibi largitus est C dicat, apostolicæ sedi reservari debere, cui in

decessor noster, non minuimus, sed augemus, et non solum Bajoariam, sed etiam omnem Galliarum provinciam, donec te divina jusserit superesse majestas, nostra vice per prædicationem tibi injunctam, quæ repereris contra Christianam religionem, vel canonum instituta, spiritaliter stude ac ad normam rectitudinis reformare. » XXII. Sed et cum Ebbo quondam Rhemorum episcopus se in synodo quadraginta quatuor episcoporum scripto et propria subscriptione ac viva voce pro criminibus suis damnavit, et a sacerdotali ministerio alienum reddidit, quem postea Sergius papa, sicut etiam in gestis ejus legitur, condemnavit, defuncto domno Ludovico imperatore, contentione de regno inter filios ejus exorta, primum ad Lotharium, deinde ad Ludovicum damnatus idem Ebbo se contulit. Qui reges, quoniam per merita sanctorum, adminiculante Domino et domno nostro Carolo, violentia non valebant, per insidias, tam apud apostolicam sedem quam et apud quoscunque valebant episcopos, et quaquaversum poterant, Rhemorum episcopo laqueorum tendicula injicere quæ præparaverant, et res ipsius Rhemensis Ecclesiæ, quæ in diversis regnis sitæ sunt, a pluribus usurpari cœperunt, gratia et iiomine Benedictus papa, in privilegio Rhemorum episcopo, qui nunc eidem servit Ecclesiæ, B. Petri et apostolicæ ipsius sedis auctoritale, secundum sacros canones, et decreta decesso

PATaoL. CXXVI.

omnibus rebus debet reverentia custodiri, sicut synodus statuit, et vetus consuetudo exigit, et quos canones, tertio et quarto ac septimo demonstrat capitulo.

XXIV. De quibus et S. Gelasius in commonitorio dato Fausto contra Orientales episcopos dicit ita (epist. 3): • Viderint ergo, si alios habént canones, quibus suas ineptias exsequantur. Cæterum isti, qui sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, sedem apostolicam ad judicium vocare non possunt. » Et aliquanto superius : « Ipsi sunt canones, qui appellationes totius Ecclesiæ ad hujus sedis examen voluere deferri, ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, » et reliqua. Qui vero præfatam epistolam sancti lnnocentii ad Wictricium Rothomagensem archiepiscopum, ex sacris canonibus promulgatam, de qua præmissi decreti ejus sententiam hic posuimus, diligenter a principio sui usque ad finem relegerit, inveniet eadem de privilegiis singulorum metropolitanorum, scilicet primatuum provinciarum, quæ et sanctus Bonifacius ad episcopos Gallicanos et ad Hilarium Narbonensem episcopum constituit, videlicet, ut nullus metropolitanus duas metropolitanas civitates, duasque provincias debeat habere subjectas, sed unaquæque provincia metropolitani sui in omnibus rebus ordinationem semper exspectet, et de majoribus causis ad sedem apostolicam singuli metropolitani ex suis

[ocr errors]

provinciis post episcopale judicium referant, ut
quidquid singuli metropolitani cum suis suffraganeis
duxerint decernen !um, cum relatum ad sedem apo-
stolicam fuerit, ejus, ut condecet et necesse est,
auctoritate firmetur, aut emendetur.
XXV. Sed et qui vigilanter eamdem epistolam
recensuerit, reperiet beatum Innocentium decre-
visse, ea quæ in illa scripta sunt, et a cunctis pro-
vinciarum primatibus et ab omnibus episcopis de-
bere servavi. Eu item in præfato beati Benedicti
papæ privilegio est decretum : « Et hoc promulga-
mwiis atque statuimus, ut te, qui primas ipsius pro-
vii;ciæ esse dignosceris, nullius unquam infesta-
tione contra canonica apostolicaque decrela, sive
judicia ecclesiastica tibi commissa, aut virtute aut
facultate nullari, vel ante audientiam Romani pon-
tificis, a quocumque damnari statuimus, omnem ju-
dicandi ordinem comprehendit, ut suis videlicet li.
bere utens legaliter ac regulariter, si judicandus
est, ad electorum judicum, vel ad ejus vicarii, cum
fuerit specialiter ad hoc deputatus, judicium intra
suæ terminos provinciæ provocetur pro certis exi-
stentibus causis, quibus majores natu legaliter ac
regulariter apud canonicos judices accusari valent,
dierum et dilationum, atque in discussione perso-
'narum accusantium et testificantium, utrium deheant
vel non debeant ad accusationem vel testimon'um
admitti, canonica et legali forma servata, et sic de-
mum legaliter vel regulariter convictus vel confes-
sus apostolici pap;e judicio primas Rhemorum pro-
vinciæ reservetur, sicut S. Leo ad Anastasium cui
vices suas commisit de metropolitano scripsit epi-
scopo (epist. 88) : Sed etiam, si quid grave into-
lerandumque gessisset, nostra erat exspectanda
censura, ut nihil prius ipse decerneres, quam quid
' nobis placeret agnosceres. » Unde et in præfato
privilegio sequitur : • Sed si compellatus appellare
ad hanc sanctam sedem volueris apostolici papæ
judicio reservari, nostra, imo beati Petri apostoli,
auctoritate praecipiimus, nec alicui cujuscunque juri
'vel judicio te subjici, excepta potestate sedis Roma-
nae pontificum. »

XXVI. Et in hac sententia canonici privilegii domni Benedicti attendat, si quis forte supra mensuram suam ire voluerit, et non de his quibus dicit

Dominus : Ecce ego mitto vos (Matth. x), sed de his D

esse delegerit, de quibus Dominus dicit : Ipsi ibant, et ego non mittebam eos (Joan. xxiii); quia primas Rhemorum provinciæ apostolici papæ judicio reservari B. Petri apostoli auctoritate cum anathematis interdictione præcipitur, et nec alicui cujuscunque juri vel judicio submitti permittitur, excepta potestate sedis Romanæ pontificum. Contra quæ si aliquis nostratium præsumere non voluerit, sed obaudiens Apostolum dicentem : Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam (Philip. m), charitose, sicut frater a fratre, quæ pacis et dilectionis sunt expetierit, audiet cum Apostolo : Cum liber ' essem ex omnibus, dumtaxat vobis, omnium vestrum

A me servum feci (I Cor. ix). Non enim nosmetipsos
praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum,
nos autem servos restros per Jesum (II Cor. iv), salva
memorata conditione privilegii gratia et nomine
Benedicti. Si autem non desierit digitum exten-
dere, et loqui quod non prodest, audiet cum
Apostolo : Tu quis es, qui judicas alienum servum?
Domino suo stat aut cadit. Stabit autem : potens est
enim Deus statuere illum (Rom. xiv, 4); et: Mihi pro
minimo est, ut a vobis judicer (I Cor. iv, 5); ne illa,
quae auctoritate canonica atque apostolica ædificata
sunt in præfato privilegio, mea destruantur consen-
sione, dicente magno papa Leone ad Leonem Au-
gustum, cum peteretur annuere quæ illi fas non erat
consentire (epist. 84): « Si quae, inquit, destruxi,
b hæc ædifico, prævaricatorem me constituo, et eis
me ultionum conditionibus subdo, quas non solum
auctoritas heatæ memoriæ principis Martiani, sed
etiam ego mea consensione firmavi, quia, ut idem
alibi dicit, sicut in mala suasione delinquitur, ita et
in mala consensione peccatur. » Sequitur in eodem
privilegio.
XXVII. t Et hoc volumus, ne quilibet ex provincia
et diœcesi metropoli tuæ tibique subjecta, jus se-
cundum ecclesiasticas constitutiones primatui Ec-
clesiæ tuæ et tibi debitum quoquo modo per con-
temptum convellere, aut tibi vel Ecelesiæ tuæ quam-
cumque violentiam, contra eadem canonica constituta
et decreta I{omanorum pontificum , pertinaciter
inferre præsumat, cum anathematis interpositione,
nostra apostolica et beati Petri apostolorum prin-
cipis auctoritate prohibemus. 0ptamus fralernita-
tem tuam in Christo nunc et semper bene valere. »
Quæ constitutio quantum sacris canonibus Nicænæ,
Antiochenæ, Chalcedonensis, Sardicensis, et Africae
provinciæ synodis, sed et decretis apostolicæ sedis
pontificum ac sacris legibus consonet, nemo' est
qui dubitat, si sacros canones et decreta sedis Ro-
manæ pontificum ac venerandas leges cognitas
habet. Quia enim scriptum est : Post concupiscen-
tias tuas non eas (Eccli. xviii); et : Altiora te me
quæsieris (Eccli. 111); et beatus scribit Ilormisda :
Elevatio semper affert saluti periculum , per quam
ipsius inventor diabolus angelica potestate privatus
est, satis superque suffecit, ac sufficit, semperque
sufficiet praesignato Rhemorum Ecclesi;e servienti,
quæ per sacros canones et decreta sedis Romanae
pontificum unicuique sunt metropolitano collata.
XXVllI. Hæc tantum propter vitandam prolixita-
tem, quia hinc sufficienter in canonibus sacris et in
decretis prædecessorum suorum habetur, de privi-
legio domni Benedicti, qnod in scrinio sanctæ
Romanæ Ecclesiæ noscitur contineri, et in synodo
apud Suessiones ostensum est, et si necesse fuerit,
adhuc valet ostendi, duximus commemoranda : non
ut domni et Pauris nostri apostolici papæ Joannis
canonicis et apostolicis præceptionihus, qupd absit,
resultemus, qui etiam ante et post privilégia hæc
collata, sedis apostolicæ jussione, et domni tunc

[ocr errors]

regis Caroli, nunc autem gratias Deo imperatoris Augusti, verum et invitatione confiatrum ac coepi

scoporum nostrorum, sequentes apostolicam regu

lam , quæ dicit : Per charitatem servite invicem , subjecti invicem in timore Christi (Gal. v), per diversa loca diversasque provincias , ad synodos convenire studuimus, et prout dederit Dominus posse studebimus, ut prædictum est, et sæpe dicendum est, quia non ab re est sæpius verbo repetere, quod semper necesse est animo retinere, servato jure privilegii domni Benedicti, si nos fraterna charitas invitaverit, potiusque jussio apostolicæ sedis, et præceptio domni nostri Caroli imperatoris Augusti nos ad synodum , sicut praecipiunt regulæ, vocare decreverit pro talibus, quæ forte provinciali nequiverint exami, e diflimiri, maxime in causa fidei vel generalis religionis, sicut in apostolicæ sedis pontificum , et in epistolis legimus Augustorum. Quoniam imperatorem auctoritate convoeatas generales synodos, et in historiis ecclesiasticis et in epistolis apostolicæ sedis pontificum reperimus.

XXIX. Et sanctus Gregorius reges Francorum

synodos in Gallicis et Belgicis provinciis convocare saepe commonuit. Sed quoniam , ut Leo monuit (epist. 56 ad Anatolium), mens potentiæ avida nec abstinet vetitis, nec gaudet concessis, et difficile est ut cupiditas improborum non aliquid supra mensuram moliatur appetere : ne quis nostrum oblitus praeceptionis Apostoli , imo per Apostolum Domini , qui dicit : In omnibus exhibeamus nos ipsos sicut Dei ministros, nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum (II Cor. vi), aut improbitate, aut assentatione contra præfata privilegia pertinaciter moliatur insurgere, et periculum intentalæ damnationis possit incurrere , decernente Zosimo papa ad Aurelium , et universos episcopos per Africam constitutos, universosque episcopos per Gallias et septem provincias constitutos, et universis episcopis per Hispaniam constitutis, a pari (epist. 6). « Cum adversus, inquit, statuta Patrum venitur, non tantum illorum providentiæ atque sententiæ , qui in ævum victura sanxerunt, sed ipsi quodammodo fidei et catholicæ disciplinæ irrogatur injuria. » Et sanctus Hilarus papa, ut supra ostendimus, dicit (epist. 11) : clarum traditionem delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. » Et sanctus papa Symmachus ad Caesarium Arelatensem episcopum dicit (epist. 1) : « Cum ad Trinitatis instar, cujus una est atque individua potestas unum sit per diversos antistites sacerdotium, quemadmodum priorum statuta a sequentibus convenit violari? Huc accedit quod hæc si eveniat sententiarum varietas, ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem credimus pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa quae a sacerdotibus Domini semel statuuntur perpetua sint. Quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit fìrmitatem, et roborando quæ gesta sunt, faciat rata

« Non minus in san- ID

A esse quæ gesserit.-Quanta enim vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quæ in sacerdotio præcipiunt, eisdem transeuntibus dissolvantur ? » Et sanctus Leo papa in decretis suis præfixit (epist. 1) : « Hoc itaque admonitio nostra denuntiat quod si quis fratrum contra haec constituta venerit, vel venire tentaverit , et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum , nec communionis nostræ futurum esse consortem , qui socius esse moluit disciplinæ. Ne quid vero sit, quod prætermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta , tam beatæ recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum , quæ de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra diB lectione custodiri debere mandamus , ut si quis in illa commiserit , veniam sibi deinceps noverit demegari. » Quia enim in Lege et in Evangelio duorum vel trium testium rata sententia comprobatur, quanto studio horum quatuor, (!e qualibus dicit Dominus : Si duo ex vobis comsemserint super terram, de omni re fiet, de præstitutis anteriorum privilegiis conservandis unifornis sententia debeat conservari, cordatus quisque attendat , et unde quisque nostratium pro fideli revereiitia ac conservatione meritum sibi beatæ remunerationis potest acquirere, ne prævaricando periculum incurrat, magnopere caveat. XXX. Taiidem breviter commemorare censuimus, quia sancto et venerando viro Bonifacio in Frisia verbum Domini prædicante, anno Incarnationis Dominicæ 75 , martyrio coronato, el Simoniacæ hæresis pravitate, et neophytorum præsumptione , ac cæteris quibusque pro temporum opportunitate et qualitate compositis, hactenus provinciæ Cisalpinæ, temporibus Pippini regis, et Caroli ac Ludovici imperatorum, sine hoc primicerio. vel primate a sede apostolica delegato annos circiter viginti tres (imo annos nonaginta) manserunt, et metropolitanis singulis suo jure servato , apostolicæ sedis favore, et principum suorum dispositione , secundum sacros canones, et decreta ejusdem sanctæ sedis pontificum, quæque fuerunt agenda, venerabiles episcopi per auctoritatem canonum sacrorum, et decreta sedis Romanæ pontificum peregerunt. XXXI. Drogo interea Metensium episcopus, fastu regiæ prosapiæ subvectus, hanc prælationem in Cisalpinis regionibus, nacta quadam occasione, tempore Lotharii imperatoris apud Sergium papam obtinuit; sed quod affectu ambiit, effectu non habuit; et quod eflicaciæ usu, non consentientibus quibus intererat, obtinere non. potuit, patientissime ut eum decuit loleravit, me scandalum fratribus et consacerdotibus generans, schisma in sanctam Ecclesiam introduceret. Quem tantæ generositatis ac dignitatis virum quisque nostrum imitari debuerat, ne indebite appeteret quod non habebat, qui sine contentione non exsequi pertulit quod adeptus fuerat. Cum legamus, quia pravorum praesumptio, non solum ex sua tortitudine, verum etiam ex comparatione rectorum, quam sit damnanda monstratur, dicente Scriptura: probata autem virtus corripit insipientes (Sap. ii). Quantumque fraternum scandalum, ut ex altitudinis nostræ rapina, si forte aliquis nostrum hoc morbo laborat, fratribus scandalum non generemus, vitare debeamus, Domini sententia demonstrat dicentis ad Petrum, ut vitando scandalum exigentibus censum pro eo et pro se daret, quem non debebant. XXXII. Et quoniam anni triginta secundum leges publicas, ut motum est, et juxta constitutionem ecclesiasticam, ut demonstrat Gelasius papa, humanas adimunt quæstiones, et Justiniana lege, ac decreto neati Gregorii ex eadem lege promulgato, negotia inter venerabiles Ecclesias, ac monasteria, locaque religiosa anni quadraginta determinant, si superstitiosus appetitus excellentiæ avidarum mentium nostrarum sufferre valeret, non sedem apostolicam, vel aures imperiales, sine ulla nova necessitate, pro hoc indebito supercilio inquietaret, cum quies episcoporum Cisalpinarum provinciarum , sine hujus inquietudinis scandalo atque dispendio, p0st tanta tempora manere valeret. Si enim quique nostrum regulam pastoralem beati Gregorii sequi per omnia ut debueramus maluissemus, metas nostræ mensuræ nequaquam transcenderemus, et quod cujuscunque nostratium civitas unquam non meruit, appetere devitaremus. Timere quippe ac cavere debemus , quæ passim beatus Gregorius in epistola ad Joannem Constantinopolitanum episcopum Roina scripsit, et unicuique nostrum altiora se quærenti de cœlo dicit (lib. ii, epist. 38): • Perpende, inquiens, rogo, quia in hac præsumptione temeraria pax totius turbatur Ecclesiæ, et gratiæ contradicitur communiter omnibus effusæ. In qua nimirum ipse tantum crescere poteris, quantum penes temetipsum decreveris: tantoque major efficeris, quanto te a superbi et stulti vocabuli usurpatione restringis, atque in tantum proficis in quantum tibi non studueris derogando fratribus arrogare. Quis, rogo, in hoc tam perverso vocabulo, nisi ille ad imitandum proponitur, qui despectis angelorum legionibus secum socialiter constitutis, ad culmen conatus est singularitatis erumpere, ut et nulli subesse, et solus omnibus praeesse videretur? Qui etiam dixit : In cælum conscendam, super astra cæli exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti , in lateribus Aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isa. xiii, 14). Quid enim fratres tui, oinnes universalis Ecclesiæ episcopi, nisi astra cœli sunt? quorum vita simul et lingua, inter peccata erroresque hominum, quasi inter noctis tenebras lucent. Quibus dum cupis temetipsum vocabulo elationis præponere, eorumque nomen tui comparatione calcare, quid aliud dicis, nisi in cælum conscendam, super astra cæli exaltabo solium meum ? An non universi episcopi nubes sunt, qui et verbis prædicationis pluunt, et bonorum operum luce coruscant? Quos dum vestra fraternitas despiciens sub se premere conatur, quid aliud dicit, nisi hoc quod ab antiquo hoste dicitur : Ascendam

A super altitudinem nubium? Pestilentia et gladius per mundum sævit, gentes insurgunt gentibus, terra concutiuur , orbis cum habitatoribus suis terra dehiscente sorbetur, omnia enim quæ prædicta sunt fiunt. Rex superbiæ prope est, et quod dici nefas est, sacerdotum est præparatus exercitus, quia cervici militant elationis, qui ad hoc positi fuerant, ut ducatum præberent humilitatis. Sed hac in re, etiamsi nostra lingua minime contradicat, illius virtus con, tra elationem in ultionem erigitur , qui superbiæ vitio per semetipsum specialiter adversatur. Hinc enim scriptum est : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. iv, 6). Hinc rursus dicitur: Immundus est apud Deum qui exaltat cor; hinc contra superbientem hominem scriptum est: Quid suB perbis, terra et cinis (Eccli. x)? Hinc per semetipsam Weritas dicit : 0mnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. xiv, 11). Quæ ut nos ad viam vitæ per humilitatem reduceret, in semetipsa dignata est quod nos admonet demonstrare, dicens: Discite a me quia mitis sum» et hwmilis corde (Matth. xi, 29). Nunquiduam mente excidit, quod Weritas dicit : Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum muaris (Matth. xviii, 6)? Quod tamen si considerare negligimus, contra tantæ elationis tumorem judicia superna vigilabunt. »

XXXllI. His ita se habentibus, quia, ut sanctus Leo dicit (epist. 56), quoties ob occurrentes causas generalis congregatio facta fuerit sacerdotum, difficile est ut cupiditas improborum mon aliquid supra mensuram moliatur appetere, sicut sæpe et etiam in universalibus synodis legimus accidisse, si quid in hoc humilitatis nostræ conventu, duorum vel trium favore, ac paucorum silentio, fastu imperialis potentiæ, contra suprascripta sacrorum canonum et apostolicæ sedis pontificum decreta ex eisdem sacris canonibus promulgata, contraque singulis metropolitanis aiitiqua privilegia, etiam et per sacras leges, quibus una cum venerandis canonibus sancta moderatur Ecclesia, conservanda, immaturo atque inconsiderato jussu est superinductum, sive sancitum, prohibente Domino, ut non plantetur nemus secus templum suum, id est ne obumbretur, et decoloretur typo terreni principatus sinceritas et fulgor humilitalis ecclesiasticæ, juxta decreta mysticæ Nicænæ synodi, quo dicitur : ¢ Si duo aut tres propter contentiones proprias contradicunt, oblineat sententia plurimorum, spretisque, ut diximus, si duo vel tres propter assentationem forte non corde, sed verbo, vel silentio conspiraverunt, generalitas nostra Deo auctore non annuit, sed corde ac contradicente ore constantissime abnuit, et sententia plurimorum debitum robur alque vigorem obtinuit, obtinet, ac adjuvante Domino perpetim oblinebit. » Quia, ut memoratus sanctus Leo ad Maximum Antiochenum episcopum scripsit (epist. 66): ¢ Si quid a quoquam contra Nicænorum canonum statuta in quacunque synodo vel tentatum est, vel ad tempus videtur ex

decretis. Et facilius erit quarumlibet consensionum pactum dissolvi quam prædictorum canonum regulas ex ulla parte corrumpi. ,

XXXIV. De eo autem quod quidam frater imperiali edicto velut dato sibi collatum fuisse (quod non illi, sed nobis de illo, sicut lectionis audiiii comperimus, a sede apostolica est directum, quibus non est donatum)visus est exsultasse, idem sanctus Leo ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum scripsit (epist. 54): * Alia, inquit, ratio est rerum saecülarium, alia divinarum, nec præter illam petram quam Dominus in fundamento posuit stabilis erit ulla constructio. Propria perdit, qui indebita concuPiscit. » Et ut Gelasius dicit, nunquam invenitur de pontificibus nisi Ecclesiam judicasse, et non esse humanarum legum, de talibus ferre sententiam al)sque Ecclesiæ principaliter constitutis pontificibus, obsequi solere principes Christianos decretis Eccle. siae, non suam præponere potestatem, episcopis caput ' subdere principem solitum, non de eorum capitibus judicare.

[ocr errors]

XXXV. Et in lege Walentiniani, Theodosii et Arcadii decretum est de episcopis : « Habent, inquiunt, illi judices suos, nec quidquam his publicis commune cum legibus, quantum ad causas tamen ecclesiasticas pertinet, quas decet episcopali auctoritate decidi. » Quæ non dicimus, quod absit, potestati ac per hoc Dei ordinationi resistenles, sed potius obsequentes, quia sicut Dominus præcepit reddi quæ C sunt Caesaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo (Matth. xxii), ita quæ sunt imperatoris obsequia obedienter ipsius obsequiis exhibemus, et quæ sacerdotii sunt ordini sacerdotali dependimus, sicut memoratus sanctus papa Gelasius ad Anastasium imperatorem discrevit atque decrevit (epist. 10) : • Duo sunt, inquiens, imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas, in quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti etenim, fili clementissime, quod licet præsideas humano generi dignitate, rerum tamen præsulibus divinarum devotus colla submittis, atque ab eis causas tuæ salutis exspectas, inque sumendis cœlestibus sacramentis, eisque ut competit disponendis, subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam præesse. Nosti itaque inter hæc ex illorum te pendere judicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. Si enim, quantum ad ordinem pertinet publicæ disciplinæ, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus humanis exclusæ videantur obviare sententiæ, quo rogo te decet affectu eis obedire, qui prærogandis venerabilibus sunt auributi mysteriis? Proinde sicut non leve discrimen incumbit pontificibus, siluisse pro divinitatis cultu quod congruit : ita his, quod

tortum,. nihil præjudicii potest inviolabilibus inferre A absit, non mediocre periculum est,

qui cum parere debeant despiciunt. ,

EPISTOLA XXXI. AD QUEMDAM episcopum.

De translationibus episcoporum, contra Actardum Namnetensem.

(Apud eumdem, ex codice Virdunensi.)

Servus Christi et servorum ejus dilecto fratri et venerabili episcopo salutem.

De quibus apud exiguitatem meam prudentia tua perquirit, et mox ac festinato breviterque sibi quid inde sentiam obnixe responderi deposcit, obediens postulanti respondeo cui negare nihil habeo, quia nec debeo, dicente Scriptura : Qui abscondit frumenta maledicitur in populis, benedictio autem super caput vendentium (Prov. xi, 26); id est, qui scientiæ verbum abscondit, a Domino audiet : Serve male et piger, quare non dedisti pecuniam meam ad mensas, et ego teniens recepissem utique quod meum est cum usura ? (Luc. xix,25.) Benedictio autem super caput vendentium, quoniam qui dat conservis in tempore tritici mensuram, a Domino audiet: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuis:i fidelis, super multa te constituam (Matth. xxv, 21). Et quidam catholicus doctor ait : Invidiæ siquidem maculam de sese non abluit, qui alteri- conferre denegat hoc quod sentit. Igitur quæ non suffers tibi per tempus plenius ac latius responderi, breviter ac capitulatim, ab exordio rei hujus incipiens, ad interrogata rescribo.

I. Ad quid Dei Filius formam servi accepit Apostolus monstrat dicens : Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt. Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quoniam Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. 0mnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. v, 12).

ll. Ad quid apostoli ab eo sunt ordinati, ipse manifestat diceiis: Ecce ego mitto vos. Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in * nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quæcunque mandavi vobis (Luc. x, 5; Matth. xxviii, 19). Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant

[ocr errors]

D opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in

cælis est (Matth. v, 16). llI. Horum in Ecclesia locum tenent episcopi, de quibus quasi ore ad os alloquens Ecclesiam per apostolos fundatam, Spiritu sancto alllatus Psalmista præcínuit dicens : Pro patribus ìati sunt tibi filii (Psal. xliv, 17); qui ordinantur singuli, secundum apostolicam traditionem, per singulas civitates, et sicut ad Titum scribit Apostolus: Hujus, inquiens, rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt corrigas, et constituas per singulas civitates presbyteros (Tit. 1, 5), id est episcopos, sicut paulo post demonstrat : 0portet, inquit, episcopum sine crimine esse (ibid., 7). Episcopus enim nomen est oflicii, sicut presbyter est

« VorigeDoorgaan »