Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

198

canones decreverunt (can. 2), ut illa que sunt per A‹ In Galliarum, inquit, episcopis, nullam tibi auctounamquamque provinciam ipsius provinciæ synodus dispenset, sicut Nicæno constat decretum esse concilio. Et universale Chalcedonense concilium dicit (can. 1): Regulas, inquiens, sanctorum Patrum per singula nunc usque concilia constitutas proprium robur obtinere decrevimus."> Et item idem (can. 19): Decrevit itaque sancta synodus secundum Patrum canones bis in anno episcopos in id ipsum in unaquaque provincia convenire, quo metropolitanus antistes probaverit, et corrigere singula, si quæ fortassis emerserint. >

XIV. Sic et Africæ provinciæ sancta concilia decreverunt, ut quæ in Nicæno concilio statuta sunt omni modo conserventur, et ut qui posterius ordinati sunt prioribus se non audeant anteferre. Unde inter B cætera ad locum dicit Aurelius (cap. 53): «Non decuerat, inquiens, ut hæc repeteremus, nisi forte existerent inconsideratæ mentes quorumdam, quæ ad hæc statuenda nostros acuerent sensus. Sed communis hæc causa est, quam insinuavit frater et consacerdos noster Valentinus, ut unusquisque nostrum ordinem sibi decretum a Deo cognoscal, et posteriores anterioribus deferant, nec eis inconsultis aliquid agere præsumant. Qua de re dico, prout captus animi mei retinet, eos qui putaverint spretis majoribus aliquid præsumendum, competenter esse ab omni concilio coercendos. Xantippus episcopus primæ sedis Numidiæ dixit: Audivit omnium fratrum præsentia prosecutionem fratris et consacerdotis nostri Aurelii, quid ad hæc respondent? Datianus episcopus dixit: Quæ majorum decrevit sententia nostro assensui mancipabuntur, ut quæ præteritorum conciliorum gestis tenentur Carthaginensis Ecclesiæ nostra assensione plene apud omnes firma teneantur. Universi episcopi dixerunt: Hic ordo et a Patribus et a majoribus servatus est, et a nobis Deo propitio servabitur, salvo etiam jure primatus Numidiæ et Mauritaniæ. ›

XV. Et item iidem sacri canones (conc. Milevit. c. 14): Placuit ut quicunque deinceps ordinantur per provincias Africanas, litteras accipiant ab ordinatoribus suis, manu eorum conscriptas, continentes consulem et diem, ut nulla altercatio de posterioribus vel anterioribus oriatur. Unde Pelagius, antecessor sancti Gregorii, ad Childebertum regem Francorum scribit de Sapaudo Arelatensi archiepiscopo (Pelag. I, epist. 11), increpans eum, ut ipsius verbis utamor, quoniam ad petitionem episcopi ab eo ordinati in judicium, sequentis civitatis episcopi, quod nulla ecclesiastica lege et ratione conceditur, judicandum juberetis occurrere, ut ipso de conculcato loci sui præjudicio conquerente, illum qui usurpavit, necesse sit de illicita præsumptione culpari. Et sanctus Gregorius vigilantissime servari decrevit ut posteriores se prioribus non præferant, et ut nullus metropolitanus in alterius metropolitani provincia, inconsulto eo quiddam juris præsumat, scribens ad Augustinum Anglorum episcopum (interrogatione 9);

ritatem tribuimus, quia ab antiquis prædecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus. Et post aliquanta: Ipse auctoritate propria episcopos Galliarum judicare non poteris, sed suadendo, blandiendo, bona quoque opera tua eis imitanda monstrando, pravorum mentes ad sanctitatis studium reforma, quia scriptum est in lege: Per alienam messem transiens falcem mittere non debes, sed manu spicas conterere et manducare (Deut. xx, 25). Falcem enim judicii mittere non potes in ea segete, quæ alteri videtur esse commissa, sed per effectum boni operis frumenta Dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiæ corpus monendo et persuadendo, quasi mandendo converte. Quod vero ex auctoritate agendum est, cum prædicto Arelatensi episcopo agatur, ne prætermitti possit, hoc quod antiqua Patrum institutio invenit. ›

XVI. Et quod de uno hoc primate Gallicano, qui a sede apostolica pallium acceperat, dixit, hoc et de reliquis Gallicanorum et Belgicorum atque Germanicorum primatibus est utique intelligendum. Inter quos, sicut et inter reliquos episcopos, hæc conditio regularis servatur, ut qui prius fuerit ordinatus, prior habeatur, velut idem S. Gregorius in alia epistola ad præfatum Augustinum patenter ostendit. De quibus primatibus iidem sacri canones dicunt, ut quisquis episcoporum accusatur, ad priC matem provinciæ ipsius causam deferat accusator. Et qui provocandum putaverint, ad primates suarum provinciarum, sicut et de episcopis sæpe constitutun est, provocent. Et episcopus, qui ad synodum non occurrerit, ad primatem suum jubetur rationem impedimenti sui reddere. Et si episcopi inter quos causa versatur, diversarum sunt provinciarum, ille primas debet judices dare, in cujus provincia est locus, de quo contenditur, et quæstio per episcopos judices jubetur finiri, sive quos primates dederint, sive quos inter se conquerentes vicinos ex consensu delegerint.

D

XVII. Ordo autem ac prærogativa prioratus non solum secundum sacros canones et decreta sedis Romanæ pontificum, inter episcopos est conservandus, verum et inter presbyteros, sicut sanctus Leo in decretali sua epistola ad Dorum Beneventanæ civitatis episcopum, ex eisdem sacris canonibus promulgata, inter cætera dicit ad locum (epist. 6) : ‹ Si ambientis intentio, aut imperita faventium studia, id quod nunquam habuit consuetudo, poscebant, ut incipiens emeritis, et novellus præferretur antiquis, tuæ fuerat industriæ atque doctrinæ, ut injuste petentium desideria rationabili auctoritate cohiberes, ne quem in sacerdotali propere provehebas honore, ad injuriam eorum quibus sociabatur inciperet, minorque se fieret, dum in illo non humilitatis virtus, sed elationis vitium roboraretur. Neque enim ignorabas dixisse Dominum, quod qui se humiliat exal

tabitur, qui vero se exaltat, humiliabitur. Eumdem- A inconcusse juxta sacras regulas conservatis. Quæ

que dixisse: Quicunque vult inter vos major fieri, sit
vester minister, et quicunque voluerit inter vos primus
esse, erit vester servus (Marc. x, 43). Vos autem
quæritis de pusillo crescere et de honore majores
esse. Utrumque enim inordinatum, utrumque præ-
posterum est, et omnis laborum fructus aufertur,
omnis meritorum mensura vacuatur, si tantum quis
assequitur dignitatis, quantum adulationis obtinuit,
ut cupiditas eminendi non solum superbientem mi-
nuat, sed etiam conniventem. Si vero, ut asseritur,
primi secundique presbyteri circa Epicarpium sibi-
met præponendum, tam huic assentatio fuit, ut illum
cum sui dedecore poscerent honorari, nec hoc qui-
dem illis proprio se judicio dejicientibus tribui debuit
quod volebant, cui tam miseræ voluntati te dignius B
fuerat obviare, quam cedere. Deformis autem et
ignava subjectio bene sibi consciis, et non irritam
facientibus gratiam Dei, præjudicare non potuit, ut
primates suos quocunque commercio in alterutrum
transferentes, subsequentium suorum minuerent di-
gnitatem, et quem ultimum sibi anteposuerant, cœ-
teris præmineret. Prædicti igitur presbyteri, qui
indignos se honoris sui ordine sunt professi, licet
privari etiam sacerdotio mererentur, tamen ut eis
pro apostolicae sedis pictate parcatur, ultimi inter
omnes Ecclesiæ presbyteros habeantur. Et ut judicii
sui sententiam ferant, inferiores etiam illo erunt,
quem propria sententia sibimet prætulere, cæteris
omnibus presbyteris in eo ordine permanentibus,
quem unicuique ordinationis suæ tempus ascripsit.
Nec quisquam præter prædictos duos imminuta di-
gnitatis patiatur injuriam, sed in eorum statum
tantummodo hoc recurrat opprobrium, qui novello
et immature ordinato inferiores fieri elegere, ut illam
evangelicam sententiam ad se sentiant pertinere,
qua dicitur : Quo judicio judicaveritis, judicabitur
de vobis; et qua mensura mensi fueritis, eadem
remetietur vobis (Matth. vii, 2). Paulus vero presby-
ter ordinem suum, de quo laudabili firmitate non
cessit, obtineat, nec ulterius aliquid in cujusquam
præsumatur injuriam. ›

C

temporibus Theodosii et Honorii imperatorum, pontificatu papæ Zosimi, per septem provincias, scilicet Viennensem, Lugdunensem, Narbonenseni primam et secundam, et Alpinam, et Novempopulanam, et secundam Aquitanicam emanavit, ut de his provinciis honorati vel possessores, judices et episcopi præfatarum provinciarum, ab Idibus Augusti quibuscunque mediis diebus in Idus Septembris, in urbe Arelatensi, quæ et Constantina vocatur, ad concilium forense vel ecclesiasticum convenirent. Ita ut de Novempopulana et secunda Aquitanica, quæ provinciæ longius constitutæ sunt, si eorum judices et metropolitanos occupatio certa retineret, legatos suos juxta consuetudinem mitterent, sicut in edicto præfatorum imperatorum, et in epistolis apostolicae sedis pontificum invenitur. Deinde hic primatus per præfatas provincias Viennensi civitati commissus est, indeque hanc sollicitudinem episcopus Arelatensis recepit.

XIX. Demum in regno Clodovei, nuper cum ntegra gente ad fidem conversi per sanctam prædicationem beati Remigii, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis, beatus Hormisda vices suas eidem sancto Remigio Rhemorum Durocortorum antiquæ metropolis episcopo, quæ præcedentibus temporibus habuit sub se duodecim civitates, videlicet Suessionum, Catalaunorum, Veromandorum, Atrebatum, Camaracensium, Tornacensium, Silvanectum, Belgivagorum, Ambianensium, Morinum, id est, Ponticum, Bononiensium, et Laudunum Clavatum, in quo castro ex sua parochia idem sanctus Remigius Africanorum canonum et apostolica fultus auctoritate constituit episcopum, per Belgicas et quasdam provincias Gallicanas commisit, ut Dei ecclesias, quas Franci adhuc pagani devastaverant et incenderant universa prædantes, et quæcunque perperam gesta fuerant, ad debitum statum reduceret, manente privilegio Arelatensi Ecclesiæ in sibi antiquitus delegatis provinciis.

XX. Postea vero, tempore beati Gregorii Virgilius Arelatensis episcopus, petente Childeberto rege, in regno ipsius, sicut decessores illius in præfatis provinciis habuerant, hanc delegationem eodem beato

XVIII. Hæc ita de jure singulis metropolitanis conservando, et ut posteriores se prioribus suis non præferant, sed ordinem sibi a Deo traditum quique D Gregorio committente suscepit (lib. 1v, epist. 52). conservare procurent, a Nicænis canonibus Spiritu Dei conditis, et totius mundi reverentia consecratis, cæterisque sacris canonibus irrefragabiliter decretis, ac providentia et auctoritate pontificum apostolicæ sedis ex eisdem canonibus promulgatis, ad eorum qui sciunt memoriam, vel nescientium forte notitiam commemorare debere putavimus, quoniam in Cisalpinis provinciis delegatio vicium apostolicæ sedis, propter Simoniacam hæresim exstirpandam, et ad præsumptionem, quia laici potentes repente tonsurabantur, et ordinabantur episcopi, amputandam, sicut in apostolicæ sedis pontificum, maxime autem in beati Gregorii epistolis legimus, fuit exorta, privilegiis singularum provinciarum metropolitanis

Denique tempore Caroli principis, quando propter discordiam et contentionem de principatu inter eum et Raganfredum, et frequentia ac civilia imo plus quam civilia, quia intestina et parricidalia bella, in Germanicis et Belgicis ac Gallicanis provinciis omnis religio Christianitatis pene fuit abolita, ita ut episcopis in paucis locis residuis, episcopia laicis donata et rebus divisa fuerint, adeo ut Milo quidam tonsura clericus, moribus, habitu, et actu irreligiosus laicus, episcopia Rhemorum ac Trevirorum usurpans insimul, per multos annos pessumdederit : et multi jam, maxime in Orientalibus regionibus, idola adorarent, et sine baptismo manerent, Gregorius a primo secundus, sed et tertius Gregorius. Winfrid cogno

mento Bonifacium legatum apostolicæ sedis ad refor- A rum ac prædecessorum suorum contato, ita dicit ad mandam Christianitatis religionem, primo presbyte- locum. Inter hæc quidem et hoc sancimus, ne quili

rum, postea vero episcopum ordinatum direxerunt. Cui per annos viginti quinque in eadem prædicatione sine cardinali sede laboranti, præfatorum successor Zacharias papa inter cætera in privilegio sibi directo scripsit atque firmavit ad locum ita dicens (epist. 14) :

bet tuæ diœceseos regulis subjectus Ecclesiæ, te contempto, impune audeat seu valeat aliena expetere aut exspectare judicia, ut almorum traditionibus Patrum canonumque promulgationibus est constitutum, salvo in omnibus jure apostolicæ nostræ sedis, ut ab ipso veluti Christo sacris est cautum canonibus sed cuncti, sive in prælatione, sive in subditione debita, ordinem ab ecclesiasticis regulis traditum observantes, obediant et studiosius, obtemperare procurent.

:

XXIII. In quo decreto et beati Innocentii scribentis ad Victricium Rothomagensem episcopum est secutus decretum, quo dicit (Innocent. I, epist. 1):

Ubi Deus prædicationem tuam auxit, obtinere voluisti, ut tibi episcopalem Ecclesiam, vel successoribus tuis confirmare debeamus, juxta eorumdem filiorum nostrorum Francorum petitionem. Et idcirco auctoritate B. Petri apostoli sancimus, ut supradicta Ecclesia Moguntina perpetuis temporibus tibi et. successoribus tuis in metropolim sit confirmata, habens sub se has quinque civitates, id est, Tungris, Coloniam, Warmaciam, Spiratiam, et Trectis, et B Si quæ, inquiens, causæ vel contentiones inter Germaniæ gentes, quas tua fraternitas per suam prædicationem Christi lumen cognoscere fecit. His a nobis diffinitis, per hujus nostræ confirmationis paginam in tua Ecclesia perpetuis temporibus pro sui confirmatione hæc conservari mandamus. Sic enim et sacri Africæ provinciæ canones (cap. 86) decreverunt, ut quos adminiculante divina gratia episcopus potuerit lucrari ad catholicam unitatem, ad ipsum pertineant.

[ocr errors]

XXI. De primatu quoque in aliis provinciis item idem Zacharias papa ad eumdem Bonifacium scripsit hoc modo (epist. 8): Et quia si deberes in Bajoaria provincia jus habere prædicationis sciscitasti, an non, quam a decessore nostro habuisti concessam, nos denique, auxiliante Deo, ea quæ tibi largitus est decessor noster, non minuimus, sed augemus, et non solum Bajoariam, sed etiam omnem Galliarum provinciam, donec te divina jusserit superesse majestas, nostra vice per prædicationem tibi injunctam, quæ repereris contra Christianam religionem, vel canonum instituta, spiritaliter stude ac ad normam rectitudinis reformare. ›

XXII. Sed et cum Ebbo quondam Rhemorum episcopus se in synodo quadraginta quatuor episcoporum scripto et propria subscriptione ac viva voce pro criminibus suis damnavit, et a sacerdotali ministerio alienum reddidit, quem postea Sergius papa, sicut etiam in gestis ejus legitur, condemnavit, defuncto domno Ludovico imperatore, contentione de regno inter filios ejus exorta, primum ad Lotharium, deinde ad Ludovicum damnatus idem Ebbo se contulit. Qui reges, quoniam per merita sanctorum, adminiculante Domino et domno nostro Carolo, violentia non valebant, per insidias, tam apud apostolicam sedem quam et apud quoscunque valebant episcopos, et quaquaversum poterant, Rhemorum episcopo laqueorum tendicula injicere quæ præparaverant, et res ipsius Rhemensis Ecclesiæ, quæ in diversis regnis site sunt, a pluribus usurpari cœperunt, gratia et nomine Benedictus papa, in privilegio Rhemorum episcopo, qui nunc eidem servit Ecclesiæ, B. Petri et apostolicæ ipsius sedis auctoritate, secundum sacros canones, et decreta decessoPATROL. CXXVI.

C

clericos, tam superioris ordinis quam etiam inferioris, fuerint exortæ, placuit ut secundum synodum Nicænam, congregatis ejusdem provinciæ episcopis, judicium terminetur. Nec alicui liceat, sine præjudicio tamen Romanæ Ecclesiæ, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus, qui in eadem provincia Dei Ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias. Quod si quis forte præsumpserit, et ab officio cleri summotus, et injuriarum reus ab omnibus judicetur. Si autem majores causæ in medium fuerint devolutæ, ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, et beata consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur. De qua hic specialiter reverentia dicat, apostolicae sedi reservari debere, cui in omnibus rebus debet reverentia custodiri, sicut synodus statuit, et vetus consuetudo exigit, et quos canones, tertio et quarto ac septimo demonstrat capitulo.

XXIV. De quibus et S. Gelasius in commonitorio dato Fausto contra Orientales episcopos dicit ita (epist. 3): Viderint ergo, si alios habent canones, quibus suas ineptias exsequantur. Cæterum isti, qui sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, sedem apostolicam ad judicium vocare non possunt. › Et aliquanto superius: ‹ Ipsi sunt canones, qui appellationes totius Ecclesiæ ad hujus sedis examen voluere deferri, ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, et reliqua. Qui vero præfatam epistolam sancti Innocentii ad Victricium D Rothomagensem archiepiscopum, ex sacris canonibus promulgatam, de qua præmissi decreti ejus sententiam hic posuimus, diligenter a principio sui usque ad finem relegerit, inveniet eadem de privilegiis singulorum metropolitanorum, scilicet primatuum provinciarum, quæ et sanctus Bonifacius ad episcopos Gallicanos et ad Hilarium Narbonensem episcopum constituit, videlicet, ut nullus metropolitanus duas metropolitanas civitates, duasque provincias debeat habere subjectas, sed unaquæque provincia metropolitani sui in omnibus rebus ordinationem semper exspectet, et de majoribus causis ad sedem apostolicam singuli metropolitani ex suis 7

provinciis post episcopale judicium referant, ut A me servum feci (I Cor. 1x). Non enim nosmetipsɔs quidquid singuli metropolitani cum suis suffraganeis prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, duxerint decernendum, cum relatum ad sedem apo- nos autem servos vestros per Jesum (II Cor. 1v), salva stolicam fuerit, ejus, ut condecet et necesse est, memorata conditione privilegii gratia et nomine auctoritate firmetur, aut emendetur. Benedicti. Si autem non desierit digitum extendere, et loqui quod non prodest, audiet cum Apostolo: Tu quis es, qui judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit. Stabit autem potens est enim Deus statuere illum (Rom. xiv, 4); et: Mihi pro minimo est, ut a vobis judicer (I Cor. iv, 3); ne illa, quæ auctoritate canonica atque apostolica ædificata sunt in præfato privilegio, mea destruantur consensione, dicente magno papa Leone ad Leonem Augustum, cum peteretur annuere quæ illi fas non erat consentire (epist. 84): Si quæ, inquit, destruxi,

me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beatæ memoriæ principis Martiani, sed etiam ego mea consensione firmavi, quia, ut idem alibi dicit, sicut in mala suasione delinquitur, ita et in mala consensione peccatur. Sequitur in eodem privilegio.

XXV. Sed et qui vigilanter eamdem epistolam recensuerit, reperiet beatum Innocentium decrevisse, ea quæ in illa scripta sunt, et a cunctis provinciarum primatibus et ab omnibus episcopis debere servari. Et item in præfato beati Benedicti papæ privilegio est decretum : « Et hoc promulgaus atque statuimus, ut te, qui primas ipsius provincia esse dignosceris, nullius unquam infestatione contra canonica apostolicaque decreta, sive judicia ecclesiastica tibi commissa, aut virtute aut facultate nudari, vel ante audientiam Romani pon- B hæc ædifico, prævaricatorem me constituo, et eis tificis, a quocunque damnari statuimus, omnem judicandi ordinem comprehendit, ut suis videlicet li bere utens legaliter ac regulariter, si judicandus ́est, ad electorum judicum, vel ad ejus vicarii, cum fuerit specialiter ad hoc deputatus, judicium intra sue terminos provinciæ provocetur pro certis existentibus causis, quibus majores natu legaliter ac regulariter apud canonicos judices accusari valent, dierum et dilationum, atque in discussione personarum accusantium et testificantium, utrum debeant vel non debeant ad accusationem vel testimonium admitti, canonica et legali forma servata, et sic demum legaliter vel regulariter convictus vel confessus apostolici pape judicio primas Rhemorum provinciæ reservetur, sicut S. Leo ad Anastasium cui vices suas commisit de metropolitano scripsit episcopo (epist. 88): Sed etiam, si quid grave intolerandumque gessisset, nostra erat exspectanda censura, ut nihil prius ipse decerneres, quam quid nobis placeret agnosceres. Unde et in præfato ́privilegio sequitur: Sed si compellatus appellare ad hanc sanctam sedem volueris apostolici papæ judicio reservari, nostra, imo beati Petri apostoli, auctoritate præcipimus, nec alicui cujuscunque juri 'vel judicio te subjici, excepta potestate sedis Romanæ pontificum. ›

XXVI. Et in hac sententia canonici privilegii domni Benedicti attendat, si quis forte supra mensuram suam ire voluerit, et non de his quibus dicit Dominus Ecce ego mitto vos (Matth. x), sed de his esse delegerit, de quibus Dominus dicit: Ipsi ibant, et ego non mittebam eos (Joan. xxIII); quia primas Rhemorum provinciæ apostolici papa judicio reservari B. Petri apostoli auctoritate cum anathematis interdictione præcipitur, et nec alicui cujuscunque juri vel judicio submitti permittitur, excepta potestate sedis Romanæ pontificum. Contra quæ si aliquis nostratium præsumere non voluerit, sed obaudiens Apostolum dicentem: Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam (Philip. 11), charitose, sicut frater a fratre, quæ pacis et dilectionis sunt expetierit, audiet cum Apostolo: Cum liber essem ex omnibus, duntaxat vobis, omnium vestrum

C

D

XXVII. Et hoc volumus, ne quilibet ex provincia et diœcesi metropoli tuæ tibique subjecta, jus secundum ecclesiasticas constitutiones primatui Ecclesiæ tuæ et tibi debitum quoquo modo per contemptum convellere, aut tibi vel Ecclesiæ tuæ quamcunque violentiam, contra eadem canonica constituta et decreta Romanorum pontificum, pertinaciter inferre præsumat, cum anathematis interpositione, nostra apostolica et beati Petri apostolorum principis auctoritate prohibemus. Optamus fraternitatem tuam in Christo nunc et semper bene valere. › Quæ constitutio quantum sacris canonibus Nicænæ, Antiochenæ, Chalcedonensis, Sardicensis, et Africæ provinciæ synodis, sed et decretis apostolicæ sedis pontificum ac sacris legibus consonet, nemo est qui dubitat, si sacros canones et decreta sedis Romanæ pontificum ac venerandas leges cognitas habet. Quia enim scriptum est: Post concupiscentias tuas non eas (Ecchi. xv); et: Altiora te ne quæsieris (Eccli. m); et beatus scribit Hormisda : Elevatio semper affert saluti periculum, per quam ipsius inventor diabolus angelica potestate privatus est, satis superque suffecit, ac sufficit, semperque sufficiet præsignato Rhemorum Ecclesiæ servienti,

quæ per sacros canones et decreta sedis Romanæ pontificum unicuique sunt metropolitano collata.

XXVIII. Hæc tantum propter vitandam prolixitatem, quia hinc sufficienter in canonibus sacris et in decretis prædecessorum suorum habetur, de privilegio domni Benedicti, quod in scrinio sanctæ Romanæ Ecclesiæ noscitur contineri, et in synodo apud Suessiones ostensum est, et si necesse fuerit, adhuc valet ostendi, duximus commemoranda : non ut domni et Patris nostri apostolici papa Joannis canonicis et apostolicis præceptionibus, quod absit, resultemus, qui etiam ante et post privilegia hæc collata, sedis apostolicæ jussione, et domni tunc

regis Caroli, nunc autem gratias Deo imperatoris A esse quæ gesserit. Quanta enim vicariis beatissimi Augusti, verum et invitatione confiatrum ac coepi- Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quæ in scoporum nostrorum, sequentes apostolicam regu-, lam, quæ dicit: Per charitatem servite invicem, subjecti invicem in timore Christi (Gal. v), per diversa loca diversasque provincias, ad synodos convenire studuimus, et prout dederit Dominus posse studebimus, ut prædictum est, et sæpe dicendum est, quia non ab re est sæpius verbo repetere, quod semper necesse est animo retinere, servato jure privilegii domni Benedicti, si nos fraterna charitas invitaverit, potiusque jussio apostolicæ sedis, et præceptio domni nostri Caroli imperatoris Augusti nos ad synodum, sicut præcipiunt regulæ, vocare decreverit pro talibus, quæ forte provinciali nequiverint exami.e diffiniri, maxime in causa fidei B vel generalis religionis, sicut in apostolicæ sedis pontificum, et in epistolis legimus Augustorum. Quoniam imperatorem auctoritate convocatas generales synodos, et in historiis ecclesiasticis et in epistolis apostolicæ sedis pontificum reperimus.

XXIX. Et sanctus Gregorius reges Francorum synodos in Gallicis et Belgicis provinciis convocare sæpe commonuit. Sed quoniam, ut Leo monuit (epist. 56 ad Anatolium), mens potentiæ avida nec abstinet vetitis, nec gaudet concessis, et difficile est ut cupiditas improborum non aliquid supra mensuram moliatur appetere ne quis nostrum oblitus præceptionis Apostoli, imo per Apostolum Domini, qui dicit: In omnibus exhibeamus nos ipsos sicut Dei ministros, nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum (II Cor. VI), aut improbitate, aut assentatione contra præfata privilegia pertinaciter moliatur insurgere, et periculum intentatæ damnationis possit incurrere, decernente Zosimo papa ad Aurelium, et universos episcopos per Africam constitutos, universosque episcopos per Gallias et septem provincias constitutos, et universis episcopis per Hispaniam constitutis, a pari (epist. 6). ‹ Cum adversus, inquit, statuta Patrum venitur, non tantum illorum providentiæ atque sententiæ, qui in ævum victura sanxerunt, sed ipsi quodammodo fidei et catholicæ disciplinæ irrogatur injuria.› Et sanctus Hilarus papa, ut supra ostendimus, dicit (epist. 11) : Non minus in sanclarum traditionem delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. Et sanctus papa Symmachus ad Cæsarium Arelatensem episcopum dicit (epist. 1): Cum ad Trinitatis instar, cujus una est atque individua potestas unum sit per diversos antistites sacerdotium, quemadmodum priorum statuta a sequentibus convenit violari? Huc accedit quod hæc si eveniat sententiarum varietas, ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem credimus pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa quæ à sacerdotibus Domini semel statuuntur perpetua sint. Quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quæ gesta sunt, faciat rata

C

D

sacerdotio præcipiunt, eisdem transeuntibus dissolvantur? Et sanctus Leo papa in decretis suis præfixit (epist. 1) Hoc itaque admonitio nostra denuntiat quod si quis fratrum contra hæc constituta venerit, vel venire tentaverit, et prohibita fuerit. ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostræ futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinæ. Ne quid vero sit, quod prætermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta, tam beatæ recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quæ de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari.› Quia enim in Lege et in Evangelio duorum vel trium testium rata sententia comprobatur, quanto studio horum quatuor, de qualibus dicit Dominus : Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re fiet, de præstitutis anteriorum privilegiis conservandis uniformis sententia debeat conservari, cordatus quisque attendat, et unde quisque nostratium pro fideli reverentia ac conservatione meritum sibi beatæ remunerationis potest acquirere, ne prævaricando periculum incurrat, magnopere caveat.

XXX. Tandem breviter commemorare censuimus, quia sancto et venerando viro Bonifacio in Frisia verbum Domini prædicante, anno Incarnationis Dominicæ 754, martyrio coronato, et Simoniacæ hæresis pravitate, et neophytorum præsumptione, ac cæteris quibusque pro temporum opportunitate et qualitate compositis, hactenus provincie Cisalpinæ, temporibus Pippini regis, et Caroli ac Ludovici imperatorum, sine hoc primicerio, vel primate a sede apostolica delegato annos circiter viginti tres (imo annos nonaginta) manserunt, et metropolitanis singulis suo jure servato, apostolicæ sedis favore, et principum suorum dispositione, secundum sacros canones, et decreta ejusdem sanctæ sedis pontificum, quæque fuerunt agenda, venerabiles episcopi per auctoritatem canonum sacrorum, et decreta sedis Romanæ pontificum peregerunt.

XXXI. Drogo interea Metensium episcopus, fastu regiæ prosapiæ subvectus, hanc prælationem in Cisalpinis regionibus, nacta quadam occasione, tempore Lotharii imperatoris apud Sergium papam obtinuit; sed quod affectu ambiit, effectu non habuit; et quod efficacia usu, non consentientibus quibus intererat, obtinere non potuit, patientissime ut eum decuit toleravit, ne scandalum fratribus et consacerdotibus generans, schisma in sanctam Ecclesiam introduceret. Quem tantæ generositatis ac dignitatis virum quisque nostrum imitari debuerat, ne indebite appeteret quod non habebat, qui sine contentione non exsequi pertulit quod adeptus fuerat. Cum legamus, quia pravorum præsumptio, non solum ex sua tortitudine, verum etiam ex comparatione rectorum,

« VorigeDoorgaan »