Pagina-afbeeldingen
PDF

nostra erat exspectanda censura, ut nihil prius ipse A cuum, quidquid ab illorum fuerit constitutione di

decerneres, quam quid nobis placeret, agnosceres. Wices enim nostras ita tuæ credidimus charitati, ut in partem sis vocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. » W. Illis metropolitanis (qui et primates multoties in sacris canonibus appellantur, quique in loco defunctorum archiepiscoporum et metropolitanorum ab episcopis uniuscujusque provinciæ sine interrogatione alterius primatis prævalent ordinari, et ex antiquæ consuetudinis lege, a sede apostolica, cui sollicitudo et prælatio omnium Ecclesiarum in primatu est sancti Petri collata, pallii solent genio insigniri, et in loco decedentium episcoporum, sine consultu vel licentia primatis alterius, in sua provincia quique possunt episcopos ordinare), sua jura debent modis omnibus secundum eosdem sacros Nicænos canones conservari : qui inviolabiliter decreverunt, ut sicut Alexandrinæ Ecclesi;e, quia et urbis Romæ episcopo parilis mos est, similiter et apud Antiochiam, caeterasque provincias suis privilegia serventur Ecclesiis. De quibus sacris canonibus præfatus sanctus Leo ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum ita passiin dicit (epist. 56): * Post consecrationem Antiocheni episcopi, quam tibimet contra canonicam regulam vindicasti, doleo etiam in hoc dilectionem tuam esse prolapsam, ut sacratissimas Nicænorum canonum constitutiones conareris infringere, tanquam opportune se tibi hoc tempus obtulerit, quo secundi honoris privilegium

sedes Alexandrina perdiderit, et Antiochena Eccle- C

sia proprietatem tertiæ dignitatis amiserit, ut his locis juri tuo subditis, omnes Metropolitani episcopi proprio honore priventur. Quibus inauditis et nunquam ante tentatis ita præveniris excessibus, ut sanctam synodum, ad exstinguendam solum hæresim, et confirmationem fidei catholicæ, studio Christianissimi principis congregatam, in occasionem ambitus tralias, et ut conniventiam suam tibi dedat impellas, tanquam refutari nequeat quod illicite voluerit multitudo. » VI. Consona his et in aliis decretis apostolicæ sedes habentur: * Quod si et omnes sacerdotes et mnndus assentiat, damnatio consentientes involvit, non prævaricationem consensus absolvit. Non enim

crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex !

privato. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit. » Et item S. Leo ad præfatum Anatolium (ibid., post superiora): « llla, inquit, Nicænorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditio in nulla unquam parte est solubilis. Nulla sibimet de multiplicatione congregatiouis synodalia concilia blandiantur, neque trecentis illis decem, atque octo episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum comparare se audeat vel præferre, cum tanto divinitus privilegio Nicæna sit synodus consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica judicia velebrentur, omni penitus auctoritate sit va

versum. » Et paulo post: • Sancti illi et venerabiles Patres, qui in urbe Nicæna, sacrilego Ario cum sua impietate damnato, mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos in toto orbe terrarum in suis constitutionibus vivunt, et si quid usquam aliter quàm illi staluere praesumitur, sine cunctatione cassatur, ut quæ ad perpetuam utilitatem generaliter instituta sunt, nulla communicatione varientur, nec ad privatum trahantur commodum, qu:e ad bonum sunt commune præfixa : et manentibus terminis quos constituerunt Patres, `nemo in jus tendat alienum, sed intra fines proprios atque legitimos, prout quis valuerit, in latitudine charitatis se exerceat. » Aliud eniin sunt sedes, aliud præsidentes, et magnus unicuique honor est integritas sua. VII. Et item idem ad synodum Chalcedonensem scribens (epist. 65): • De custodieudis, inquit, sanctorum Patrum statutis, quæ in synodo Nicæna inviolabilibus sunt fixa decretis, observantiam vestræ sanctitatis adimoneo, ut jura Ecclesiarum, sicut ab illis centum decem et octo Patribus divinitus inspiratis sunt ordinata permaneant. Nihil alienum improl)us ambitus concupiscat, nec per alterius imminutionem suum aliquis quaerat augmentum. Quantumlibet enim extortis assentationibus sese instruat vanitatis elatio, et appetitus suos conciliorum æstimet nomine roborandos, infirmum atque irritum erit quidquid a prædictorum Patrum canonibus discreparit. Quorum regulis apostolica sedes quam reverenter utatur, scriptorum meorum , quibus Constantinopolitani antistitis conatus repuli, poterit sanctitas vestra lectione cognoscere, et me, auxiliante Domino nostro, et catholicæ fidei et paternarum traditionum esse custodem. » Et ad Martianum Augustum (epist. 57): t Privilegia Ecclesiarum sanctorum Patrum canonibus instituta, et venerabilis Nicænæ synodi fixa decretis, nulla possunt improbitate convelli, nulla novitate mutari. In quo opere, auxiliante Christo fideliter exsequendo, necesse est me perseverantem exhibere famulatum, quoniam dispensatio mihi credita est, et ad meum tendit reatum, si paternarum regulæ sanctionum, quæ in synodo Nic;ena, ad totius Ecclesiæ regimen spiritu Dei instruente sunt conditae, me, quod absit, connivente violentur, et major sit apud me unius fratris voluntas, quam universæ domus Domini communis utilitas. • VIII. Et ad Pulcheriam Augustam (epist. 58) : « Contra statuta paternorum canonum, quæ ante longissimæ ætatis annos in urbe Nicæna spiritualibus sunt fundata decretis, nihil cuique audere conceditur : ita ut si quis diversum aliquid decernere velit, se potius minuat, quam illa corrumpat. Quæ si ut oportel a cunctis pontificibus inuemerata servenlur, per universas Ecclesias tranquilla erit pax et firma concordia, nullæ de mensuris harum dissensiones, nullæ de ordinalionibus lites, nullæ de privilegiis ambiguitales, nulla erunt de alieui usur

patione certamina, sed ea quæ jure charitatis rati0-
nabilis est et morum et officiorum servabitur unani-
mitas. Et ille vere erit magnus, qui fuerit totius
ambitionis alienus, dicente Domino : Quicumque
voluerit inter vos major fieri, erit vester minister;
et quicunque voluerit inter vos primus esse, erit ve-
ster servus. Sicut filius hominis non venit ministrari,
sed ministrare (Matth. xx; Marc. x). Et tamen hæc
illis tunc insinuabantur, qui de pusillo volebant
crescere, et de infimis ad summa transire. » Et ad
Maximum Antiochenum episcopum (epist. 66) :
« Tanta apud me est Nicænorum eanonum reveren-
tia, ut ea quæ sunt a sanctis patribus constituta,
nec permiserim, nec patiar aliqua novitate violari.
Etsi enim diversa nonnunquam sunt merita præsu-
lum, tamen jura permanent sedium, quibus elsi
possunt æmuli perturbationem aliquam fortassis
inferre, non tamen possunt minuere dignitatem.
Nunc autem ad omnia generaliter pronuntiare suffi-
ciat, quod si quid a quoquam contra Nicænorum
canonum statuta in quacunque synodo vel tentatum
est, vel ad tempus videtur extorlum, nihil præjudi-
cii potest inviolabilibus inferre decretis. Et facilius
erit quarumlibet consensionum pactum dissolvi,
quam prædictorum canonum regulas ex ulla parte
corrumpi. » Quoniam universæ pacis tranquillitas
non aliter poterit custodiri, nisi sua canonibus re-
verentia intemerata servetur. Quidquid enim præter
speciales causas synodalium Conciliorum ad examen
Episcopale defertur, potest aliquam dijudicandi ha-
here rationem, si nihil de eo est a sanctis patribus
apud Nicæam diflinitum. Nam quod ab illorum
regulis et constitutione discordat, apostolicæ sedis
nunquam poterit obtinere conseiisum.
1X. Et sanctus papa Hilarus ad Leontium, Wera-
num el Victorium episcopos, inter cætera ad locum
(epist. 4) :. t Ita vestræ charitati cognitionem adnexae
querimoniæ delegamus, ut nihil adversum veneran-

dos canones, nihil contra sanctæ memoriæ deces

soris mei judicium valeat, quidquid obreptum nobis esse constiterit. Nolumus namque, fratres charissimi, Ecclesiarum privilegia, quæ semper sunt servanda confundi, nec in alterius provincia sacerdotis alterum jus habere permittimus, quia per hoc non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones,

quam in injuriam ipsius Domini prosilitur, cum D

exspectatio fructus nostri ministerii, » non in regionum latitudine, sed in acquisilione ponitur animarum. » Et item idem ad episcopos diversarum

provinciarum (epist. 10) : « Hæc ad universam.

charitatem vestram el jam per fratrem et coepiscopum nostrum Amtonium scripta direximus. Quibus admonili communis omnium sollicitudo procuret, ne quisquam frater in alterius prorupturus injuriam transcendat terminos venerandis Patribus constitutos. » De quibus terminis Antiochenum concilium, in magna synodo Chalcedonensi collaudatum, capite decimo tertio dicit (conc. Antioch., can. 13) : « Nullus episcopus ex alia provincia audeat ad aliam

A transgredi, et ad promotionem ministerii aliquos in
Ecclesiis ordinare, licet consensum videantur præ-
bere nonnulli, nisi litteris tam metropolitani, qnam
cæterorum qui cum eo sunt episcoporum, rogatus
adveniat, et sic ad actionem ordinatio accedat. Si
vero nullo vocante inordinato more deproperet,
super aliquibus ordinationibus, et ecclesiasticis
ordinalionibus ad eum non pertinentibus compo-
nendis, irrita quidem quæ ab eo geruntur existant,
ipse vero incompositi motus sui, et irrationabilis
audaciæ subeat ultionem, ex hoc jam damnatus a
sancto concilio. » Et consona huic dicit in capite
vicesimo secundo cujus conclusio talis est : « Si
ordinare non potuerit, nullatenus judicabit. »
X. Et hinc sanctus Gelasius in decretis ad omnes
B episcopos de Institutis ecclesiasticis (epist. 6) :
v Cumque, inquit, nobis contra salutarium reveren-
tiam regularum cupiamus temere nihil licere, et
cum sedes apostolica superior his omnibus, favente
Domino, quæ paternis canonibus sunt præfixa pio
devotoque studeat tenere proposito, salis indignum
est quemquam vel pontificum vel ordinum subse-
quentium, hanc observanliam refutare, quam beati
Petri sedem et sequi videat et docere, salisque com-
veniens sit, ut totum corpus Ecclesiæ in hac sibi-
met ol)servatione concordet, quam illic vigere con-
spiciat, ubi Dominus totius Ecclesiæ posuit princi-
patum. » Attendendæ summopere sunt omnibus
nostratibus inter cæteros præcipue horum duorum
heroum sententiæ, Leonis et Gelasii, ne præsumant
discipuli quod licere sibi magistri non voluerunt,
et si ad tanti tonitrui magnivocum sonitum tremunt
cedri, quid faciendum sit tabulis. Ait enim Leo
(epist. 56, ad Anatolium), « quod Nicænorum canonum :
per sanctum vere Spiritum ordinata condiuio in nulla
cuiquam sit parte solubilis. » In qua sententia :nulla
persona excipitur, quacunque prædita potestate vel
dignitate. Et Gelasius (epist. 6) : ¢ Cumque, inquit,
nobis contra salutarium reverentiam regularum
cupiamus temere nil licere, satis indigiium est
quemquam hanc observantiam refutare, quam beati
Petri sedem et sequi videat et docere. » Hinc san-
ctus Augustinus, tempore prior, loco posterior, ab
omnibus sedis apostolicæ pontificibus in suo tem-
pore, ac post suum obitum, imo et a cuncta catho-
lica Ecclesia inter magistros optimos receptissimus,
in libro de Wera Religione (cap. 21) dicit : v Spiri-
tualis homo judicat omnia, ipse autem a nemine
judicatur, id est a nullo homine, sed a sola ipsa
lege, secundum quam judicat omnia, quoniam et
illud verissime dietum est : Oportet nos omnes
exhiberi ante tribunal Christi. Omnia ergo judicat,
quia super omnia est quando cum Deo est; cum illo
autem est, quando purissime intelligit, et tota cha-
ritate quod intelligit diligit. lta etiam quantum po-
test, lex ipsa etiam fit, secundum quam judicat
omnia, et de qua judicare nullus potest : sicut in.
islis temporalibus legibus, quanquam de his homi-
nes judicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint

C

institutæ atque firmatæ, non licebit judici de ipsis A tes nostras ejusdem remedio dispensationis excubias.

judicare, sed secundum ipsas. Conditor tamen legum temporalium, si vir bonus est et sapiens, illam ipsam consulit æternam, de qua nulli animaejudicare datum est, ut secundum ejus incommutabiles regulas, quid sit pro tempore jubendum vetandumque discernat. Æternam igitur legem mundis animis fas est cognoscere, judicare non fas est. • Xl. Cujus sententiam et beatus Gelasius confirmat in decreuis ad episcopos per Dardaniam constitutos, dicens (epist. 2, sub initium): « Confidimus, quod nullus jam veraciter Christianus ignoret, uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiae probavit assensus, nullam magis exsequi sedem præ cæteris oportere quam primam, quæ unamquamque synodum et sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit , pro suo scilicet principalu, quem beatus Petrus apostolus Domiui voce perceptum, Ecclesia nihilominus subsequeiiie, et tenuit semper, et retinet. » Et Symmachus papa ad Cæsarium Arelatensem episcopum (epist. 11): i ltationabile est ut sancta Arelatensis Ecclesia propriis privilegiis perfruatur, et quod vetustas præstitit, et Patruum auctoritas roboravit, nova non debet violare præsumptio: sic tamen, ut cæterarum Ecclesiarum privilegia temporibus acquisita non titubent, quia uon potest ex parte firmum esse, quod generalitatis tangit injuriam. Manentibus siquidem his quæ Patrum constituta singulis Ecclesiis concesserunt, decernimus ut circa ea, quæ tam in Gallia

Et licet de singulis non indigeas edoceri, a quo jam probavimus acutius universa servari, gratius tamen esse solet, si ituris trames ostenditur, et laboraturis injuncti operis forma monstratur. Paternas igitur regulas, et decreta sanctissimis diffinita conciliis ab omnibus servanda mandamus. In his vigilantiam tuam, in his curam et fraternæ monita exhortationis ostendimus. His ea, quanta dignum est, reverentia custoditis, nullum relinquit culpæ locum sanctæ observationis obstaculum. Ibi fas nefasque præscriptum est, ibi prohibitum, ad quod nullus audeat aspirare , ibi concessum quid debeat mens . Deo placitura præsumere. Quoties universæ poscit religioiiis causa concilium , te cuncti fratres evocante

B conveniant : et si quos eorum specialis negotii pul

sat intentio, jurgia inter eos oborta compesce, discussa sacra lege determinando certamina. Quiquid autem illic pro fide et veritate constitutum, vel provida dispensatione præceptum, vel personæ nostræ auctoritate fuerit confirmatum, totum, ad scientiam nostram instructa relationis attestatione perveniat. Eo fit ut et noster animus officii charitate dati, et tuus securitate perfruatur accepli. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. » XII. Et sanctus Gregorius in epistola ad Virgilium Arelatensem episcopum (lib. iv, epist. 52): « Fraternitati tuæ, inquit, vices nostras in Ecclesiis quæ sub regno sunt præcellentissimi filii nostri Childeberti, juxta antiquum morem Deo auctore

quam in Ilispania provinciis de causa religionis C committimus. Singulis siquidem metropolitis secun

emerserint , solertia tuæ fraternitatis invigilet. » Et post aliquanta : « Igitur quemadmodum supra diximus, per singulas Ecclesias beneficia, quæ sunt diu custodita, servenlur. » Et hinc sanctus Hormisda iu epistola ad bealum Remigium Rhemorum episcopum scripsit, dicens: “ Dilectissimro fratri Reiuigio Ilormisda. Suscipientes plena frateruitatis tuæ congratulatione colloquia , quibus nos germanæ salutis tuæ lætificavit indicio corporali cum spiritualibus olliciis incolumitate subnixia , congruum esse perspeximus hanc ipsam quam mente gerimus verbis aperire lætiiiam. Agis enim summi documenta ponlificis, dum et prædicanda facis, et ea iusinuare non dillers. Prærogalivam igitur de nostri sumpsimus electione indicii, quando id operatum te esse didicimus, quod caeteris agendum obnixius imperamus, ut in provinciis tanta longinquitate disjunctis , et apostolicæ sedis vigorem, et Patrum regulis studeas adhibere cuslouiaim. Vices itaque nostras per omne regnum dilecti el spiritualis filii nostri Clodovei , quem nuper adminiculante superna gratia plurimis, et apostolorum temporibus æquiparandis, signorum miraculis prædicationem salutiferam comitantibus, ad fidem cum gente integra convertisli, et sacri dono baptismuatis consecrasti, salvis privilegiis, quæ metropolitauis decrevit anliquitas, præsenti auctoritate committimus: augentes stulii linjus participatione ministerii dignitalem, relevan

dum priscam consuetudinem proprio honore servato, pallium quoque transmisimus. » Et in epistola aul Dominicum Carthaginensem archiepiscopum (lib. xi, epist. 39): De ecclesiasticis, inquit, privilegiis quod vestra fraternitas scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia, sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua jura servamus. Nec cuilibet favente gratia ultra quam meretur impartior, nec ulli hoc quod sui juris est ambitu stimulante derogo : sed fratres meos per omnia honorare cupio, sicque studeo honore singulos subvehi, dummodo non sit quod alteri jure ab altero possit opponi. » Et ad Natalem Salonitanum episcopum (lib. eod., epist. 57): « Quod, inquit, dicitis noslris temporibus debere servari, quae a meis quoque prædecessoribus tradita atque custodita sunt, absit hoc a me, ut statula majoruin consacerdotibus meis in qualibet Ecclesia infringam, quia mihi injuriam facio, si fratrum meorum jura perturbo. » XIII. Hæc ita, ut supra ostensum est, de antiquo jure singulis metropolitanis servahdo, et subsequentes sacram Nicænam synodum conciliorum cano:ves statuerunt. Silicet Antiocbeni, dicentes (can. 9): • Per singulas regiones episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciæ gerere. Propter quod ad meuropolim omnes undique , qui negotia videntur habere concurrant, et reliqua. » Et Constantinopolitani unamquamque provinciam ipsius provinciæ synodus dispenset, sicut Nicæno constat decretum esse concilio. Et universale Chalcedonense concilium dicit (can. 1): • Regulas, inquiens, sanctorum Patrum per singula nunc usque concilia constitutas proprium robur obtinere decrevimus.'» Et item idem (can. 19): • Decrevit itaque sancta synodus secundum Patrum canones bis in anno episcopos in id ipsum in unaquaque provincia convenire, quo metropolitanus antistes probaverit, et corrigere singula, si quæ fortassis emerserint. » XIV. Sic et Africæ provinciæ sancta concilia decreverunt, ut quæ in Nicæno concilio statuta sunt omni modo conserventur, et ut qui posterius ordinati sunt prioribus se non audeant anteferre. Unde inter cætera ad locum dicit Aurelius (cap. 55): « Non decuerat, inquiens, ut hæc repeteremus, nisi forte existerent inconsideratæ mentes quorumdam, quæ ad hæc statuenda nostros acuerent sensus. Sed eommunis hæc causa est, quam insinuavit frater et eonsacerdos noster Walentinus, ut unusquisque nostrum ordinem sibi decretum a Deo cognoscat, et posteriores anterioribus deferant, nec eis incoiisultis aliquid agere præsumant. Qua de re dico, prout captus animi mei retinet, eos qui putaverint spretis majoribus aliquid præsumeudum, competenter esse ab omni concilio coercendos. Xanlippus episcopus primæ sedis Numidiæ dixit : Audivit omnium fratrum praesentia proseculionem fratris et consacerdotis nostri Aurelii, quid ad hæc respondent ? Datianus episcopus dixit : Quæ majorum decrevit sententia nostro assensui mancipabuntur, ut quæ præteritorum conciliorum gestis tenentur Carthaginensis Ecclesiæ nostra assensione plene apud omnes firma teneantur. Universi episcopi dixerunt : llic ordo et a Patribus et a majoribus servatus est, et a nobis Deo propitio servabitur, salvo etiam jure primatus Numidiæ et Mauritaniæ. » XV. Et item iidem sacri canones (conc. Milevit. c. 14): , Placuit ut quicunque deinceps ordinantur per provincias Africanas, litteras accipiant ab ordinatoribus suis, manu eorum conscriptas, continentes consulem et diem, ut nulla altercatio de posterioribus vel ahterioribus oriatur. Unde Pelagius, antecessor sancti Gregorii, ad Childebertum regem Francorum scribit de Sapaudo Arelatensi archiepiscopo (Pelag. I, epist. 11), increpans eum, ut ipsius verbis utamur, quoniam ad petitionem episcopi ab eo ordinati in judicium, sequentis civitatis episcopi, quod nulla ecclesiastica lege et ratione conceditur, judicandum juberetis occurrere, ut ipso de conculcato loci sui præjudicio conquerente, illum qui usurpavit, necesse sit de illicita præsumptione culpari. » Et sanctus Gregorius vigilantissime servari decrevit ut posteriores se prioribus non præferant, et ut nullus metropolitanus in alterius metropolitani provincia, ineonsulto eo quiddam juris præsumat, scribens ad Augustinum Anglorum episcopum (interrogatione 9):

canones decreverunt (can. 2), ut illa qu;e sunt per A • In Gálliarum, inquit, episcopis, nullam tibi auctotal)itur, qui vero se exaltat, humiliabitur. Eumdem- A inconcusse juxta sacras regulas conservatis. Quæ

ritatem tribuimus, quia ab antiquis prædecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus. » Et post aliquanta : « Ipse auctoritate propria episcopos Galliarum judicare non poteris, sed suadendo, blandiendo, bona quoque opera tua eis imitanda monstrando, pravorum mentes ad sanctitatis studium reforma, quia scriptum est in lege: Per alienam messem transiens falcem mittere non debes, sed manu spicas conterere et manducare (Deut. xxiii, 25). Falcem enim judicii mittere non potes in ea segete, quæ alteri videtur esse commissa, sed per effectum boni operis frumenta Dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Eccle

B siæ corpus monendo et persuadendo, quasi mandendo

converte. Quod vero ex auctoritate agendum est, cum prædicto Arelatensi episcopo agatur, ne prætermitti possit, hoc quod antiqua Patrum institulio invenit. » XVI. Et quod de uno hoc primate Gallicano, qui a sede apostolica pallium acceperat, dixit, hoc et de reliquis Gallicanorum et Belgicorum atque Germanicorum primatibus est utique intelligendum. Inter quos, sicut et inter reliquos episcopos, hæc conditio regularis servatur, ut qui prius fuerit ordinatus, prior habeatur, velut idem S. Gregorius in alia epistola ad praefatum Augustinum palenter ostendit. De quibus primatibus iidem sacri canones dicunt, ut quisquis episcoporum accusatur, ad primatem provinciæ ipsius causam deferat accusator. Et qui provocandum putaverint, ad primates suarum provinciarum, sicut et de episcopis sæpe eonstitutum est, provocent. Et episcopus, qui ad synodum non occurrerit, ad primatem suum jubetur rationem impedimenti sui reddere. Et si episeopi inter quos causa versatur, diversarum sunt provinciarum, ille primas debet judices dare, in cujns provincia est locus, de quo contenditur, et quæstio per episcopos judices jubetur finiri, sive quos primates dederint, sive quos inter se conquerentes vicinos ex consensu delegerint. XVII. Ordo autem ac prærogativa prioratus non solum secundum sacros canones et decreta sedis Romanæ pontificum, inter episcopos est conservandus, verum et inter presbyteros, sicut sanctus Leo in decretali sua epistola ad Dorum Beneventanæ civitatis episcopum, ex eisdem sacris canonibus promulgata, inter cætera dicit ad locum (epist. 6) : • Si ambientis intentio, aut imperita faventium studia, id quod nunquam habuit consuetudo, poscebant, ut incipiens emeritis, et novellus præferretur antiquis, tuæ fuerat industriæ atque doctrinae, ut injuste petentium desideria rationabili auctoritate cohiberes, ne quem in sacerdotali propere provehebas honore, ad injuriam eorum quibus sociabatur inciperet, minorque se fieret, dum in illo non humilitatis virtus, sed elationis vitium roboraretur. Neque enim ignorabas dixisse Dominum, quod qui se humiliat exalque dixisse : Quicunque vult inter vos major fieri, sit vester minister, et quicunque roluerit inter vos primus esse, erit vester servus (Marc. x, 45). Vos autem quæritis de pusillo crescere et de honore majores esse. Utrumque enim inordinatum, utrumque præposterum est, et omnis laborum fructus aufertur, omnis meritorum mensura vacuatur, si tantum quis assequitur dignitatis, quantum adulationis ol)tinuit, ut cupiditas eminendi non solum superbientem minuat, sed etiam conniventem. Si vero, ut asseritur, primi secundique presbyteri circa Epicarpium sibimet præponendum, tam huic assentatio fuit, ut illum cum sui dedecore poscerent honorari, nec hoc quidem illis proprio se judicio dejicientibus tribui debuit quod volebant, cui tam miseræ voluntati te dignius fuerat obviare, quam cedere, Deformis autem et ignava suljectio bene sibi consciis, et non irritam facientibus gratiam Dei, præjudicare non potuit, ut primates suos quocunque commercio in alterutrum uransferentes, subsequentium suorum minuerent dignitalem, et quem ultimum sibi anteposuerant, cæteris præmineret. Prædicti igitur presbyteri, qui indignos se honoris sui ordine sunt professi, licet privari etiam sacerdotio mererentur, tamen ut eis pro apostolicæ sedis pietate parcatur, ultimi inter omnes Ecclesiæ presbyteros habeantur. Et ut judicii sui sententiam ferant, inferiores etiam illo erunt, quem propria sententia sibimet prætulere, cæteris omnibus presbyteris in eo ordine permanentibus, quem unicuique ordinationis suæ tempus ascripsit. Nec quisquain præter prædictos duos imminutæ dignitatis patiatur injuriam, sed in eorum statum tantummodo hoc recurrat opprobrium, qui movello et immature ordinato inferiores fieri elegere, ut illam evangelicam sententiam ad se sentiant perlinere, qua dicitur : Quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis; et qua mensura mensi fueritis, eadem remetielur vobis (Matth. vii, 2). Paulus vero presbyter ordinem suum, de quo laudabili firmitate non cessit, obtineat, nec ulterius aliquid in cujusquam præsumatur injuriam. • XVIII. Hæc ita de jure singulis metropolitanis conservando, et ut posteriores se prioribus suis non præferant, sed ordinem sibi a Deo traditum quique conservare procurent, a Nicænis canonibus Spiritu Dei conditis, et totius mundi reverentia consecratis, cæterisque sacris canonibus irrefragabiliter decretis, ac providentia et auctoritate pontificum apostolicæ sedis ex eisdem canonibus promulgatis, ad eorum qui sciunt memoriam, vel nescientium forte notitiam commemorare debere putavimus, quoniam in Cisalpinis provinciis delegatio vicium apostolicæ sedis, propter Simoniacam hæresim exstirpandam, et ad præsumptionem, quia laici potentes repente tonsurabantur, et ordinabantur episcopi , amputandam , sicut in apostolicæ sedis pontificum, maxime autem in beati Gregorii epistolis legimus, fuit exorta, privilegiis singularum provinciarum metropolitanis

temporibus Theodosii et Honorii imperatorum , pontificatu papae Zosimi, per septem provincias , scilicet Wiennensem, Lugdunensem, Narbonensem primam et secundam, et Alpinam, et Novempopulanam, et secundam Aquitanicam emanavit, ut de his provinciis honorati vel possessores, judices et episcopi præfatarum provinciarum, ab Idibus Augustiquibuscunque mediis diebus in IdusSeptembris, in urbe Arelatensi, quae et Constantina vocatur, ad concilium forense vel ecclesiasticum convenirent. Ita ut de Novempopulana et secunda Aquitaniea, quæ provinciæ longius constitutæ sunt, si eorum judices et metropolitanos occupatio certa retineret, legatos suos juxta consuetudinem mitterent, sicut in edicto præfatorum imperatorum, et in epistolis apostolicæ sedis pontificum invenitur. Deinde hic primatus per praefatas provincias Wiennensi civitati commissus est, indeque hanc sollicitudinem episcopus Arelatensis recepit. XIX. Demum in regno Clodovei, nuper cum ntegra gente ad fidem conversi per sanctam prædicationem beati Remigii, Domino cooperante et sermonem cunfirmante sequentibus signis, beatus Hormisda vices suas eidem sancto Remigio Rhemorum Durocortorum antiquæ melropolis episcopo, quæ præcedentibus temporibus habuit sub se duodecim civitates, videlicet Suessionum, Catalaunorum, Veromandorum, Atrebatum, Camaracensium, Tornacensium, Silvanectum, Belgivagorum, Ambianensium, Morinum, id est, Ponlicum, Bononiensium, et Laudunum Clavatum, in quo castro ex sua parochia idem sanctus Remigius Africanorum canonum et apostolica fultus auctoritate constituit episcopum, per Belgicas et quasdam provincias Gallicanas commisit, ut Dei ecclesias, quas Franci adhuc pagani devastaverant et incenderant universa prædantes, et quæcunque perperam gesta fuerant, ad debitum statum reduceret, manente privilegio Arelatensi Ecclesiæ in sibi antiquitus delegatis provinciis. XX. Postea vero, tempore beati Gregorii Virgilius Arelatensis episcopus, petente Childeberto rege, in regno ipsius, sicut decessores illius in præfatis provinciis habuerant, hanc delegationem eodem beato p Gregorio committente suscepit (lib. iv, epist. 52). Denique tempore Caroli principis, quando propter discordiam et contentionem de principatu inter eum et Raganfredum, et frequentia ac civilia imo plus quam civilia, quia intestima et parricidalia bella, in Germanicis et Belgicis ac Gallicanis provinciis omnis religio Christianitatis pene fuit abolita, ita ut episcopis in paucis locis residuis, episcopia laicis donata et rebus divisa fuerint, adeo ut Milo quidam tonsura clericus, moribus, habitu, et actu irreligiosus laicus, episcopia Rhemorum ac Trevirorum usurpans insimul, per multos annos pessumdederit : et multi jam, maxime in Orientalibus regionibus, idola adorarent, et sine baptismo manerent, Gregorius a primo secundus, sed et tertius Gregorius. Winfrid cogno\

« VorigeDoorgaan »