Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

præcedente Dominicam, quando electus est ordinan- A Domino Deo nostro. Et respondente choro ad singula, dus, convenire debent episcopi diœceseos ad princi palem ecclesiam metropolis, et publice coram omnibus debet recitari decretum, et interrogare debent episcopi, si omnium vota, sicut ibi continetur, in eumdem electum concordent. Et post responsionem illorum, debent interrogare episcopi, si has virtutes, quæ ibidem continentur, credunt vel sciunt esse in eodem electo. Et accepta inde responsione, debent interrogare episcopi, si aliquis ibi est, qui contra eumdem electum aliquid dicere, vel ordinationi episcopali contrarium illi velit objicere, ut exeat et dicat memor communionis suæ. Quod si aliquis quiddam illi objecerit, habetis in canonibus quid inde sit faciendum. Sin autem omnes concordes fuerint in ejus electione, referendæ sunt ab omnibus Deo lau- B des, et examinandus est idem electus ab episcopis, secundum capitulum Carthaginensis concilii, quo manifestatur qualis debeat ordinari episcopus. Siita credat, et simplicibus verbis catholicam fidem profiteatur, sicut ibidem scriptum habetur, et tunc monendus est idem electus, ut ipsa nocte, secundum traditionem apostolicam, se studeat Domino commendare.

Dominica autem die maturius episcopi diœceseos et clerus ac plebs convenire debebunt ad locum, ubi secundum consuetudinem solet metropolitanus episcopus ordinari. Et præparatis omnibus, et episcopis et ecclesiasticis ministris in vestibus sacris, et stantibus episcopis secus altare, idem eleclus indutus pontificalibus vestibus a primoribus C clericis ejusdem metropolis de sacrario debet educi, et in ultimo loco post episcopos collocari. Is autem episcopus diœcesaneus, qui consecrationem fusurus est super eum, incœpto Introitu ad missam secundum morem procedat. Et finito Introitu dicatur Kyrie eleison, prosequente ab ipso episcopo Gloria in excelsis Deo. Et post Gloria in excelsis Deo, dicat hanc orationem, quæ prima est in rotula consecrationis. Statim autem post completam ipsain orationem, antequam legatur Apostolus, commoneat clerum et plebem ut orent pro ordinando electo et pro ordinatoribus ejus, et accipiat electum manu sua dextera per manum illius, et incipiatur litania, et 1am ipse cum electo, quam et cæteri qui adfuerint episcopi, incurventur ante altare, usque dum brevi- D ter pro tempore finiatur litania. Ut autem clerus incœperit dicere Agnus Dei, erigant se episcopi, et qui fundet consecrationem accipiat quatuor Evangelia, et aperiat per medium, et incurvato ipso electo ante altare, mittat ipse Evangelia super collum et cervicem ejus, et teneant ipsa Evangelia super eum duo episcopi, unus ex una parte, alter ex altera, et tam consecrator quam omnes episcopi, teneant manus dextras suas super caput ordinandi, et dicat consecrator: Oremus. Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et reliqua. Et oratione completa, et respondentibus omnibus, Amen, dicat consecrator : Dominus vobiscum, Sursum corda, Gratias agamus

incipiat consecrationem cantando: Vere dignum et justum est, usque ad æterne Deus; et tunc, sicut ipsa consecratio consequitur, et semper teneant manus dextras episcopi super caput ordinandi. Ut autem ventum fuerit ad loca in quibus sunt cruces signatæ, accipiat consecrator vas chrismatis in sinistra manu, et cum dextro pollice, cantans quæ ibidem continentur, per singula loca faciat crucem de chrismate in verticem consecrandi, et perfecta consecratione, et respondentibus omnibus Amen, tollantur ab episcopis Evangelia de collo ejus, et mittat annulum in dexteræ manus digito qui præcedit minimum, dicens ad quid illi annulus datur. Signum est enim fidei, ut audientibus se ex divinis mysteriis signet quæ et quibus signanda sunt, et aperiat quæ et quibus aperienda sunt. Deinde donet illi baculum sancti regiminis, et det a se ordinato pacem, et sic per ordinem ordinatus osculetur episcopos et ponatur sella juxta eum qui illum ordinavit, et sedeat ibi metropolitanus episcopus: alioquin si non esset metropolitanus, in ordine consecrationis suæ sedere deberet. Et tunc legatur Apostolus ex Epistola ad Timotheum, qualis debeat esse episcopus ; et expleta missa, ordinatus metropolitanus episcopus ducatur, vel deportetur, ad cathedram principalis ecclesiæ, cantantibus clericis ea quæ ad hoc opus conveniunt. Illuc autem perveniens resideat in principali cathedra, et commendet ministris ecclesiasticis ut unusquisque in suo ordine ministret sibi atque sibi commissæ Ecclesiæ. Inde pergat in sacrarium, et incœpto Introitu ad missam secundum morem procidat, et salutato altari ascendat ad sedem suam, et stet ibi donec in suo loco incipiat Gloria in excelsis Deo de gradibus sedis, et post datam orationem resideat in sede sua, cousedentibus secum episcopis et presbyteris. Et completa missa, habeat episcopus qui eum ordinavit litteras manibus suis subscriptas, quas sacri canones ordinato ab ordinatoribus suis jubent accipere, præferentes diem et consulem : et antequam ordinatus ab altari discedat, mittant easdem litteras super altare, unde eas accipiant et donent illas a se ordinato, et sic perfectis omnibus benedicatur Dominus. Cæterum quando provincialis ordinatur episcopus, ipsæ canonicæ litteræ a metropolitano et cæteris episcopis subscribendæ sunt, quandiu legitur Apostolus et cantatur responsorium et alleluia, et statim post missam finitam dantur ab episcopis ante altare ordinato provinciali episcopo, et archiepiscopus et alii episcopi vadunt ad sua. Ipse autem ordinatus cantat missam ubi locus est opporLunus.

De his omnibus quæ mihi mandastis, et de his etiam quæ non mandastis, ut sit, veluti dicitur, quod supererogaveris, vobis rescripsi qualiter ordinationem agamus episcopi, et qualiter in me acta fuerunt. Decretum autem et consecrationem episcopalem, quæ ibi memoratur, ego non habui, quæ tamen yos habere posse cognosco.

EPISTOLA XXX.

AD EPISCOPOS.

De jure metropolitanorum, cum de Ansegisi primatu ageretur.

(Apud eumdem, ex Mogunt. edit. Joan. Busæi.)

I. Domini et sanctissimi ac reverendissimi patris nostri apostolici papa Joannis decreta ex sacris canonibus promulgata, sicut et sancti decessores ac prædecessores sui ex eisdem sacris canonibus spiritu Dei conditis, et totius mundi reverentia consecratis, promulgaverunt, quantum ex nobis est, non præjudicantes sententiis fratrum et coepiscoporum nostrorum, qui absentes sunt, ad quos hæc sua scripta mittuntur, reverenter suscipimus, singulis metropolitanis suo jure servato, velut mystica Nicæna synodus irrefragabiliter servari decrevit, dicens (can. 6) : ‹ Antiqua consuetudo servetur per Ægyptum, Libyam et Pentapolim, ita ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quia et urbis Romæ episcopo parilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiam cæterasque provincias suis privilegia serventur Ecclesiis. Firmitas autem eorum, quæ geruntur per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur episcopo.

A videatur, et constantissime teneatur, maxime quia unicuique concessum est, si judicio offensus fuerit cognitorum, ad concilium suæ provinciæ, vel etiam universale provocare. Et hinc sanctus Cœlestinus, ad rei firmitatem commemorans decreta præfati Bonifacii, decrevit ut unaquæque provincia suo metropolitano debeat esse contenta, dicens (ad episc. Galliæ, c. 4): ‹ Primum, ut juxta decreta canonum unaquæque provincia suo metropolitano contenta sit, ut decessoris nostri data ad Narbonensem episcopum continent constituta, nec usurpationi locus alicui sacerdoti in alterius concedatur injuriam. Sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus, alter in alterius provincia nihil præsumat. Et item idem (Ad episc. Apuliæ, c. 1): « Nulli sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere, quod Patrum possit regulis obviare. Quæ enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu, licentia populis permissa frangatur ? Et sanctus Leo ad Theodorum Forojuliensem episcopum (epist. 92): ‹ Sollicitudinis quidem tuæ is ordo esse debuerat, ut cuin metropolitano tuo primitus de eo quod quærendum videbatur esse conferres, ac si id quod ignorabat dilectio tua, etiam ipse nesciret, instrui vos pariter posceretis, quia in causis, quæ ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, sine primatibus nihil oportet inquiri. ›

B

II. Quæ sancti et magni concilii Nicæni decreta beatus Innocentius ad Alexandrum Antiochenum episcopum ita explanat, dicens (epist. 20): ‹ Revolventes itaque auctoritatem Nicænæ synodi, quæ una omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quæ censuit de Antiochena Ecclesia, C cunctis fidelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessarium custodire, qua super dioecesim suam prædictam Ecclesiam, non super aliquam aliam provinciam recognoscimus constitutam. Et Bonifacius papa scribens ad Hilarium Narbonensem episcopum (epist. 3): Convenit, inquit, nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Nulli etenim videtur incognita synodi constitutio Nicænæ, quæ ita præcipit, ut eadem proprie verba ponamus, Per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse posse subjectas. Quod illi, quia aliter credendum non est, servandum sancto Spiritu suggerente sibimet, censuerunt. Et post aliquanta: Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua adeo nos canonum præcepta servare, ut ita constitutio quoque nostra • diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectel.

III. Et saneta synodus episcoporum Africæ provinciæ scribens ad S. Coelestinum papam (in fine synodi Africana): Decreta, inquit, Nicæna, sive inferioris gradus clericos, sive episcopos ipsos, suis metropolitanis apertissime commiserunt. Prudentissime enim justissimeque providerunt quæcunque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda, nec unicuique provinciæ gratiam sancti Spiritus defuturam, qua quitas a Christi sacerdotibus, et prudenter

IV. Et quia sancta Romana Ecclesia, cui sollicitudo omnium Ecclesiarum in beato Petro principe apostolorum est commissa, plures metropolitanos in speciali sua diœcesi habet, sicut sanctus Leo apud Anastasium Thessalonicensem episcopum monstrat (epist. 88), similiter et Alexandrina Ecclesia in sua diœcesi; sed et Antiochena sedes nonnullos metropolitanos in sua diœcesi habet, sicut sanctus Innocentius ad Alexandrum ejusdem sedis episcopum scribit (epist. 20), et in ecclesiasticis historiis ac synodalibus gestis invenimus, eisdem etiam metropoJitanis, quos suis vicariis sancta Romana commisit Ecclesia, secundum Nicænos sacros canones sua jura decrevit servari, veluti ad eumdem Anastasium idem beatus Leo scribens (epist. 88): «Igitur, in, quit, secundum sanctorum Patrum canones, spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecraD tos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuæ cura prætenditur, jus traditæ sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decrevimus, ita ut a regulis præstitutis nulla aut negligentia, aut præsumptione discedant. Attendendum est igitur si apostolica sedes metropolitanis sue specialis diœceseos, sicut in epistolis beati Gregorii ex Regesto legimus, quos propter longinquitatem suas vices agentibus delegavit, sua jura secundum sacros Nicænos canones servari præcepit, sicut et in epistola præfati Leonis ad prædictum Anastasium dicitur (epist. eadem ante superiora): Si quid grave, in quiens, intolerandumque gessisset metropolitanus

nostra erat exspectanda censura, ut nihil prius ipse A cuum, quidquid ab illorum fuerit constitutione didecerneres, quam quid nobis placeret, agnosceres. Vices enim nostras ita tuæ credidimus charitati, ut in partem sis vocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. ›

V. Illis metropolitanis (qui et primates multoties in sacris canonibus appellantur, quique in loco defunctorum archiepiscoporum et metropolitanorum ab episcopis uniuscujusque provinciæ sine interrogatione alterius primatis prævalent ordinari, et ex antiquæ consuetudinis lege, a sede apostolica, cui sollicitudo et prælatio omnium Ecclesiarum in primatu est sancti Petri collata, pallii solent genio insigniri, et in loco decedentium episcoporum, sine consultu vel licentia primatis alterius, in sua provincia quique possunt episcopos ordinare), sua jura debent modis omnibus secundum eosdem sacros Nicænos canones conservari : qui inviolabiliter decreverunt, ut sicut Alexandrinæ Ecclesiæ, quia et urbis Romæ episcopo parilis mos est, similiter et apud Antiochiam, cæterasque provincias suis privilegia serventur Ecclesiis. De quibus sacris canonibus præfatus sanctus Leo ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum ita passim dicit (epist. 56):

Post consecrationem Antiocheni episcopi, quam tibimet contra canonicam regulam vindicasti, doleo etiam in hoc dilectionem tuam esse prolapsam, ut sacratissimas Nicænorum canonum constitutiones conareris infringere, tanquam opportune se tibi hoc tempus obtulerit, quo secundi honoris privilegium sedes Alexandrina perdiderit, et Antiochena Ecclesia proprietatem tertiæ dignitatis amiserit, ut his locis juri tuo subditis, omnes Metropolitani episcopi proprio honore priventur. Quibus inauditis et nunquam ante tentatis ita præveniris excessibus, ut sanctam synodum, ad exstinguendam solum hæresim, et confirmationem fidei catholicæ, studio Christianissimi principis congregatam, in occasionem ambitus trahas, et ut conniventiam suam tibi dedat impellas, tanquam refutari nequeat quod illicite voluerit multitudo. ›

VI. Consona his et in aliis decretis apostolicæ sedes habentur : Quod si et omnes sacerdotes et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non prævaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit. › Et item S. Leo ad præfatum Anatolium (ibid., post superiora): Illa, inquit, Nicænorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditio in nulla unquam parte est solubilis. Nulla sibimet de multiplicatione congregationis synodalia concilia blandiantur, neque trecentis illis decem, atque octo episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum comparare se audeat vel præferre, cum tanto divinitus privilegio Nicæna sit synodus consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit va.

B

C

versum. Et paulo post: ‹ Sancti illi et venerabiles Patres, qui in urbe Nicæna, sacrilego Ario cum sua impietate damnato, mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos in toto orbe terrarum in suis constitutionibus vivunt, et si quid usquam aliter quam illi statuere præsumitur, sine cunctatione cassatur, ut quæ ad perpetuam utilitatem generaliter instituta sunt, nulla communicatione varientur, nec ad privatum trahantur commodum, que ad bonum sunt commune præfixa et manentibus terminis quos constituerunt Patres, nemo in jus tendat alienum, sed intra fines proprios atque legitimos, prout quis valuerit, in latitudine charitatis se exerceat.› Aliud enim sunt sedes, aliud præsidentes, et magnus unicuique honor est integritas sna.

VII. Et item idem ad synodum Chalcedonensem scribens (epist. 65): De custodiendis, inquit, sanclorum Patrum statutis, quæ in synodo Nicæna inviolabilibus sunt fixa decretis, observantiam vestræ sanctitatis admoneo, ut jura Ecclesiarum, sicut ab illis centum decem et octo Patribus divinitus inspiratis sunt ordinata permaneant. Nihil alienum improbus ambitus concupiscat, nec per alterius imminutionem suum aliquis quærat augmentuin. Quantumlibet enim extortis assentationibus sese instruat vanitatis elatio, et appetitus suos conciliorum æstimet nomine roborandos, infirmum atque irritum erit quidquid a prædictorum Patrum canonibus discreparit. Quorum regulis apostolica sedes quam reverenter utatur, scriptorum meorum, quibus Constantinopolitani antistitis conatus repuli, poterit sanctitas vestra lectione cognoscere, et me, auxiliante Domino nostro, et catholicæ fidei et paternarum traditionum esse custodem. Et ad Martianum Augustum (epist. 57): ‹ Privilegia Ecclesiarum sanclorum Patrum canonibus instituta, et venerabilis Nicænæ synodi fixa decretis, nulla possunt improbitate convelli, nulla novitate mutari. In quo opere, auxiliante Christo fideliter exsequendo, necesse est me perseverantem exhibere famulatum, quoniam dispensatio mihi credita est, et ad meum tendit reatum, si paternarum regulæ sanctionum, quæ in synodo Nicæna, ad totius Ecclesiæ regimen spiritu Dei D instruente sunt conditæ, me, quod absit, connivente violentur, et major sit apud me unius fratris voluntas, quam universæ domus Domini communis utilitas.

VIII. Et ad Pulcheriam Augustam (epist. 58): Contra statuta paternorum canonum, quæ ante longissimæ ætatis annos in urbe Nicæna spiritualibus sunt fundata decretis, nihil cuique audere conceditur ita ut si quis diversum aliquid decernere velit, se potius minuat, quam illa corrumpat. Quæ si ut oportet a cunctis pontificibus intemerata serventur, per universas Ecclesias tranquilla erit pax et firma concordia, nulle de mensuris harum dissensiones, nullæ de ordinationibus lites, nullæ de privilegiis ambiguitates, nulla erunt de alieni usur

Ecclesiis ordinare, licet consensum videantur præbere nonnulli, nisi litteris tam metropolitani, quam cæterorum qui cum eo sunt episcoporum, rogatus adveniat, et sic ad actionem ordinatio accedat. Si vero nullo vocante inordinato more deproperet, super aliquibus ordinationibus, et ecclesiasticis ordinationibus ad eum non pertinentibus componendis, irrita quidem quæ ab eo geruntur existant, ipse vero incompositi motus sui, et irrationabilis audaciae subeat ultionem, ex hoc jam damnatus a sancto concilio. Et consona huic dicit in capite vicesimo secundo cujus conclusio talis est : « Si ordinare non potuerit, nullatenus judicabit. >

patione certamina, sed ea quæ jure charitatis ratio- A transgredi, et ad promotionem ministerii aliquos in nabilis est et morum et officiorum servabitur unanimitas. Et ille vere erit magnus, qui fuerit totius ambitionis alienus, dicente Domino: Quicunque voluerit inter vos major fieri, erit vester minister; et quicunque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. xx; Marc. x). Et tamen hæc illis tunc insinuabantur, qui de pusillo volebant crescere, et de infimis ad summa transire. Et ad Maximum Antiochenum episcopum (epist. 66): Tanta apud me est Nicænorum canonum reverentia, ut ea quæ sunt a sanctis patribus constituta, nec permiserim, nec patiar aliqua novitate violari. Etsi enim diversa nonnunquam sunt merita præsulum, tamen jura permanent sedium, quibus etsi B possunt æmuli perturbationem aliquam fortassis inferre, non tamen possunt minuere dignitatem. Nunc autem ad omnia generaliter pronuntiare sufficiat, quod si quid a quoquam contra Nicænorum canonum statuta in quacunque synodo vel tentatum est, vel ad tempus videtur extortum, nihil præjudicii potest inviolabilibus inferre decretis. Et facilius erit quarumlibet consensionum pactum dissolvi, quam prædictorum canonum regulas ex ulla parte corrumpi. Quoniam universæ pacis tranquillitas non aliter poterit custodiri, nisi sua canonibus reverentia intemerata servetur. Quidquid enim præter speciales causas synodalium Conciliorum ad examen Episcopale defertur, potest aliquam dijudicandi habere rationem, si nihil de eo est a sanctis patribus C apud Nicæam diffinitum. Nam quod ab illorum regulis et constitutione discordat, apostolicæ sedis nunquam poterit obtinere consensum.

IX. Et sanctus papa Hilarus ad Leontium, Veranum et Victorium episcopos, inter cætera ad locum (epist. 4) Ita vestræ charitati cognitionem adnexæ querimonia delegamus, ut nihil adversum venerandos canones, nihil contra sanctæ memoriæ decessoris mei judicium valeat, quidquid obreptum nobis esse constiterit. Nolumus namque, fratres charissimi, Ecclesiarum privilegia, quæ semper sunt servanda confundi, nec in alterius provincia sacerdotis alterum jus habere permittimus, quia per hoc non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur, cum exspectatio fructus nostri ministerii, non in regionum latitudine, sed in acquisitione ponitur animarum. › Et item idem ad episcopos diversarum provinciarum (epist. 10) : Hæc ad universam charitatem vestram et jam per fratrem et coepiscopum nostrum Antonium scripta direximus. Quibus admoniti communis omnium sollicitudo procuret, ne quisquam frater in alterius prorupturus injuriam transcendat terminos venerandis Patribus constitutos. De quibus terminis Antiochenum concilium, in magna synodo Chalcedonensi collaudatum, capite decimo tertio dicit (conc. Antioch., can. 13): ‹ Nullus episcopus ex alia provincia audeat ad aliam

D

X. Et hinc sanctus Gelasius in decretis ad omnes episcopos de Institutis ecclesiasticis (epist. 6) : ‹ Cumque, inquit, nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nihil licere, et cum sedes apostolica superior his omnibus, favente Domino, quæ paternis canonibus sunt præfixa pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere, satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiæ in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus totius Ecclesiæ posuit principatum. Attendendæ summopere sunt omnibus nostratibus inter cæteros præcipue horum duorum heroum sententiæ, Leonis et Gelasii, ne præsumant discipuli quod licere sibi magistri non voluerunt, et si ad tanti tonitrui magnivocum sonitum tremunt cedri, quid faciendum sit tabulis. Ait enim Leo (epist. 56, ad Anatolium), « quod Nicænorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditio in nulla cuiquam sit parte solubilis. In qua sententia nulla persona excipitur, quacunque prædita potestate vel dignitate. Et Gelasius (epist. 6): Cumque, inquit, nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nil licere, satis indignum est quemquam hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere. Hinc sanclus Augustinus, tempore prior, loco posterior, ab omnibus sedis apostolicæ pontificibus in suo tempore, ac post suum obitum, imo et a cuncta catholica Ecclesia inter magistros optimos receptissimus, in libro de Vera Religione (cap. 21) dicit: Spiritualis homo judicat omnia, ipse autem a nemine judicatur, id est a nullo homine, sed a sola ipsa lege, secundum quam judicat omnia, quoniam et illud verissime dictum est: Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi. Omnia ergo judicat, quia super omnia est quando cum Deo est; cum illo autem est, quando purissime intelligit, et tota charitate quod intelligit diligit. Ita etiam quantum potest, lex ipsa etiam fit, secundum quam judicat omnia, et de qua judicare nullus potest: sicut in. istis temporalibus legibus, quanquam de his homines judicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint

institutæ atque firmatæ, non licebit judici de ipsis A tes nostras ejusdem remedio dispensationis excubias. judicare, sed secundum ipsas. Conditor tamen legum temporalium, si vir bonus est et sapiens, illam ipsam consulit æternam, de qua nulli animæ judicare datum est, ut secundum ejus incommutabiles regulas, quid sit pro tempore jubendum vetandumque discernat. Æternam igitur legem mundis animis fas est cognoscere, judicare non fas est.

Et Symma

C

Et licet de singulis non indigeas edoceri, a quo jam probavimus acutius universa servari, gratius tamen esse solet, si ituris trames ostenditur, et laboraturis injuncti operis forma monstratur. Paternas igitur regulas, et decreta sanctissimis diffinita conciliis ab omnibus servanda mandamus. In his vigilantiam tuam, in his curam et fraternæ monita exhortationis ostendimus. His ea, quanta dignum est, reverentia custoditis, nullum relinquit culpæ locum sanctæ observationis obstaculum. Ibi fas nefasque præscriptum est, ibi prohibitum, ad quod nullus audeat aspirare, ibi concessum quid debeat mens ⚫Deo placitura præsumere. Quoties universæ poscit religionis causa concilium, te cuncti fratres evocante

sat intentio, jurgia inter eos oborta compesce, discussa sacra lege determinando certamina. Quiquid autem illic pro fide et veritate constitutum, vel provida dispensatione præceptum, vel personæ nostræ auctoritate fuerit confirmatum, totum, ad scientiam nostram instructa relationis attestatione perveniat. Eo fit ut et noster animus officii charitate dati, et tuus securitate perfruatur accepti. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. >

XI. Cujus sententiam et beatus Gelasius confirmat in decretis ad episcopos per Dardaniam constitutos, dicens (epist. 2, sub initium): ‹ Confidimus, quod nullus jam veraciter Christianus ignoret, uniuscujusque synodi constitutumn, quod universalis Ecclesiæ probavit assensus, nullam magis exsequi sedem præ cæteris oportere quam primam, quæ unamquamque synodum et sua auctoritate confir- B conveniant: et si quos eorum specialis negotii pulmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit semper, et retinet. chus papa ad Cæsarium Arelatensem episcopum (epist. 41): Rationabile est ut sancta Arelatensis Ecclesia propriis privilegiis perfruatur, et quod vetustas præstitit, et Patrum auctoritas roboravit, nova non debet violare præsumptio: sic tamen, ut cæterarum Ecclesiarum privilegia temporibus acquisita non titubent, quia non potest ex parte firmum esse, quod generalitatis tangit injuriam. Manentibus siquidem his quæ Patrum constituta singulis Ecclesiis concesserunt, decernimus ut circa ea, quæ tam in Gallia quam in Hispania provinciis de causa religionis emerserint, solertia tuæ fraternitatis invigilet. › Et post aliquanta: Igitur quemadmodum supra diximus, per singulas Ecclesias beneficia, quæ sunt diu custodita, serventur. Et hinc sanctus Hormisda in epistola ad beatum Remigium Rhemorum episcopum scripsit, dicens: Dilectissinro fratri Remigio Hormisda. Suscipientes plena fraternitatis tuæ congratulatione colloquia, quibus nos germanæ salutis tuæ lætificavit indicio corporali cum spiritualibus officiis incolumitate subnixia, congruum esse perspeximus hanc ipsam quam mente gerimus verbis aperire lætitiam. Agis enim summi documenta pontificis, dum et prædicanda facis, et ea insinuare non differs. Prærogativam igitur de nostri sumpsimus electione indicii, quando id operatum te esse didicimus, quod cæteris agendum obnixius imperamus, ut in provinciis tanta longinquitate disjunctis, et apostolicæ sedis vigorem, et Patrum regulis studeas adhibere custodiam. Vices itaque nostras per omne regnum dilecti et spiritualis filii nostri Clodovei, quem nuper adminiculante superna gratia plurimis, et apostolorum temporibus æquiparandis, signorum miraculis prædicationem salutiferam comitantibus, ad fidem cum gente integra convertisti, et sacri dono baptismatis consecrasti, salvis privilegiis, quæ metropolitanis decrevit antiquitas, præsenti auctoritate committimus: augentes studii hujus participatione ministerii dignitatem, relevan

[ocr errors]

XII. Et sanctus Gregorius in epistola ad Virgilium Arelatensem episcopum (lib. 1v, epist. 52): ‹ Fraternitati tuæ, inquit, vices nostras in Ecclesiis quæ sub regno sunt præcellentissimi filii nostri Childeberti, juxta antiquum morem Deo auctore committimus. Singulis siquidem metropolitis secundum priscam consuetudinem proprio honore servato, pallium quoque transmisimus. Et in epistola ad Dominicum Carthaginensem archiepiscopum (lib. x1, epist. 39): De ecclesiasticis, inquit, privilegiis quod vestra fraternitas scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia, sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua jura servamus. Nec cuilibet favente gratia ultra quam meretur impartior, nec ulli hoc quod sui juris est ambitu stimulante derogo: sed fratres meos per omnia honorare cupio, sicque studeo honore singulos subvehi, dummodo non sit quod alteri jure ab altero possit opponi. Et ad Natalem Salonitanum episcopum (lib. eod., epist. 37): « Quod, inquit, dicitis noD stris temporibus debere servari, quæ a meis quoque prædecessoribus tradita atque custodita sunt, absit hoc a me, ut statuta majorum consacerdotibus meis in qualibet Ecclesia infringam, quia mihi injuriam facio, si fratrum meorum jura perturbo. >

XIII. Hæc ita, ut supra ostensum est, de antiquo jure singulis metropolitanis servando, et subsequentes sacram Nicænam synodum conciliorum canones statuerunt. Silicet Antiocheni, dicentes (can. 9): Per singulas regiones episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciæ gerere. Propter quod ad metropolim onines undique, qui negotia videntur habere concurrant, et reliqua. Et Constantinopolitani

« VorigeDoorgaan »