Pagina-afbeeldingen
PDF

regnant, ab illo regnum postulare debetis, qui litiga- A tis et belligeratis pro temporali gloria, cum, si Dominum pia intenlione postularetis, ipse vobis necessaria ad usum temporalem, et ad fruendum perpetuo superna bona tribueret. Et cum potestatem a Christo sancto Petro primo apostolorum, et in eo suis successoribus datam, sed et apostolis, et in eis episcopis, pontificium ligandi et solvendi collatum illis insinuare volumus, respondent : Et vos ergo solis orationibus vestris regnum contra Nortmannos et alios impetentes defendite, et nostram defensionem molite quærere; et si vultis ad defensionem habere nostrum auxilium, sicut volumus de vestris orationibus habere adjutorium, nolite quaerere nostrum dispendium, et petite domnum apostolicum, ut quia rex et episcopus simul esse non potest, et sui antecessores ecclesiasticum ordinem quod suum est, et non rempublicam, quod regum est, disposuerunt, non praecipiat nobis habere regem, qui nos in sic longinquis partibus adjuvare non possit contra subitaneos et frequentes paganorum impetus, et nos Francos non jubeat servire, quia istud jugum sui alitecessores nostris antecessoribus non imposuerunt, et nos illud portare non possumus, qui scriptum esse in sanctis libris audimus, ut pro libertate et hæreditate nostra usque ad mortem certare debeamus. Et si aliquis episcòpus aliquem Christianura contra legem excommunicat, sibi potestatem ligandi tollit, et nulli vitam æternam potest tollere, si sua peccata illi eam non tollunt. Et non conveait uni episcopo dicere, ut Christianum, qui non est C incorrigibilis, non propter propria crimina, sed pro terreno regno alicui tollendo, vel acquirendo nomine Christianitatis debeat privare, et eum cum diabolo collocare, quem Christus sua morte et suo sanguine de potestate diaboli venit redimere, et Christianos pro fratribus suis animas suas docuit ponere. Propterea si domnus aposlolicus vult pacem quærere, sic pacem quærat ut rixam non moveat, quia non nos concredemus ut aliter ad regnum Dei perveuire non possimus, si illum quem ipse conmendat terrenum regem non habuerimus. Et alia de juramentis, et perjuriis, et de tyrannide, de quibus scripsistis, sed et de firmitatibus quæ inter reges nostros factæ fuerunt, et de seditionibus quæ pro illo regno exortæ fuerunt, et ad internecionem multo- D rum pervenirent, nisi ipsæ firmitates exsecutæ fuissent, nobis dicunt quæ vestræ auctoritati mandare nobis non convenit. Quapropter, quomodo ipsius regis, in cujus regno parochia et provincia mea consistit, et eorum quicum eo degunt, sine animæ periculo, et milii commissæ Ecclesiæ detrimento, consortium vel pr;esentiam valeam devitare non video, cum beatus Augustinus in præfato libro de Pœnitentia dicat: scripsi vobis, inquit Apostolus in Epistola, non commisceri fornicariis, non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aul raptoribus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exire (I Cor. v, 9). Non cnim possunt homines in hoc mundo viventes,

18

nisi cum talibus vivere, nec eos lucri possunt facere
Christo, si eorum colloquium conviviumque vitave-
rint. Unde et Dominus cum publicanis et peccatori-
bus comedens : Non est, inquit, opus sanis medicus,
sed male habentibus. Non veni vocare justos, sed pec-
catores (Marc. ii, 17). Et paulo post : « Quibus satis
ostendit, non temere et quomodolibet, sed per judi-
cium auferendos esse malos ab Ecclesiæ communione,
et si per judicium auferri non possunt, tolerentur
potius, ne perverse malos evitando, quisquam ab
Ecclesia ipse discedens, eos quos fugere videtur
vinciat ad gehennam. Quia et ad hoc nobis sunt in
Scripturis exempla proposita, vel in messe (Mfatth.
iii), ut paleæ suflerantur usque ad ultimum ventila-
brum, vel infra illa retia (Luc. v), ubi pisces boni
cum malis usque ad segregationem, quæ futura est
in littore, hoc est in fine sæculi, æquo animo tole-
rentur. » Et item idem ex sententia Pauli : « Duobus
modis non te maculat malus, si non consentias, et si
redarguas : hoc est non communicare, non consen-
tire. Communicatur quippe, quando facto ejus con-
sortium voluntatis et approbationis adjungitur. Hoe
ergo admonens nos Apostolus ait : Nolite communi-
care operibus infructuosis tenebrarum (Ephes. v, 11).
Et quia parum erat non consentire, si sequeretur
megligentia disciplinæ, magis autem, inquit, et redar-
guite (ibid.). Videte quemadmodum utrumque com-
plexus est. Nolite communicare, magis autem et re-
darguite. Quid est, nolite communicare ? Nolite con-
sentire, molite laudare, nolite approbare. Quid est
autem, magis et redarguite? Reprehendite,' corri-
pite, coercete. » Hoc enim secundum præceptio-
nem vestram verbis et scriptis egi sæpissime. Et
in epistola conofilii ad Donatistas (epist. 452 Augu-
stini), idem doctor solertissimus dicit : • Quisquis,
inquit, in hac Ecclesia bene vixerit, nihil ei præju-
dicant aliena peccata : quia unusquisque in ea pro-
prium onus portabit, sicut Apostolus dicit: Et qui-
cunque in ea corpus Christi manducaverit indigne,
judicium sibi manducat et bibit (I Cor. xi, 29). Cum
autem dicit judicium sibi munducat, satis ostendit
quia non alteri judicium manducat, sed sibi: quia
communio malorum non maculat aliquem partici-
patione sacramentorum, sed consensione factorum.
Nam si in factis malis non eis quisquam consenliat,
portat malus causam suam et personam suam, nec
præjudical alteri, quem in consensione mali operis
socium non habet criminis. » Et in primo libro de
Baptismo (cap. 17) dicit : « Spirituales sive ad hoc
ipsum pio studio proficientes, non eunt foris, quia
et cum aliqua vel perversitate, vel necessitate homi-
num videntur expelli, ibi magis probant quam intus
permaneant, cum adversus Ecclesiam nullatenus
eriguntur, sed in solida unitatis petra fortissimæ
charitatis robore radicantur. Ad hoc enim pertinet
quod in illo Abrahæ sacrificio dicitur : Aves autem
non divisit. »
Igitur qui me a solida unitatis catholicæ et aposto-
licæ Ecclesiæ petra non divido, et sicut nostis-

scriptis, et etiam praesentibus vestris missis, adeo A cipue, in quem tantam comminationem intentastis,

ex vestra`jussione verbis restiti regi, ac regnorum primoribus, ut et coram eisdem missis comminaretur mihi , quoniam si in mea sententia permanerem, ad altare Ecclesiæ meæ cantare possem, de rebus vero et hominibus nullam potestatem haberem, a vestra communione non debeo separari aliorum factionibus quorum, quantum ex me est, non coinmunico quæcunque sunt tenebrosis operibus. Qui , inquit Dominus, peccaverit mihi, delebo eum de libro meo (Ezech. xiv, 9); et : Anima quæ peccaverit, ipsa morie:ur (Ezech. xviii, 20). Sed et in peccantibus, ut bene nostis, et beatus dicit Gregorius, eausae pensandæ sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. Quæ potestas, ut Leo dicit, in alios

apostolos, et ad omnes Ecclesiæ principes commea- B

vit : sed ideo singulariter Petro creditur, quia cuncuis Ecclesiæ rectoribus Petri forma proponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicunque ex ipsius fertur æquitate judicium : nec nimia est vel severitas, vel remissio, ubi nihil est ligatum, nihil solutum, nisi quod beatus Pelrus aut ligaverit, aut solverit. Qualiter etiam frater et saccrdos noster Odo, Belvacensis episcopus, mecum pro obtemperandis vestris jussionibus laboraverit, iidem legati vesuri vobis innotescere possunt. Sed et aliæ comminationes in mos sunt jaculatæ, quas adhuc nolo proferre, quasque scio, si Dominus illis permiserit, ut jam in delil)eratione, ita sine retractatione comminantes in opere monstrare curabunt. Et ut mihi experimento videtur, propter meam interdictionem, vel propter linguæ humanæ gladium, nisi alius eis obstiterit, rex vester vel regni ejus primores non dimittent, ut quod cœperint quantum poterunt nón exsequantur. Et nescio quomodo ipsius regis, vel inter quos habito, præsenuam et eommunionem vel consortium valeam devitare, cum rex et cohabitantes mecum una cum rege, non solum in parochiam, verum et in civitatem meam saepe conveniant, et ibi tandiu sicut regi complacet degant, et cum tanta multitudine, tam de regno quod antea habuit, quam et de regno quod Lotharius habuit, necnon de aliis regnis ad eum confluentibus, sicut missi vestri viderunt, et hoc quam saepe illi videtur, in civitate mea sustineo, qui ecclesiam et plebem mihi commissam deserere, et aliorsum ut merceiiarius non valeo fugere, nec quo extra regnum ejus fugiam haheo : sed regio cultu eo recepto, de ecclesiasticis facultatibus, sicut præcipit et quandiu præcipit, illi et sibi obsequentibus servio, ut quiete, secundum quod instat tempus, cum mihi commissis degere possim. Dicit enim lianc potestatem suos decessores habuisse, quam ipse nullius interdictione dimittet. Quæ omnia supra et infra dicta, sicut non ad accusandum, sic nec ad excusandum in advocatione præfati regis depromo : ætatem enim habet, ipse de se loquatur, neque ad resistendum vestræ auctoriuati, neque ad contradicendum vestræ præceptioni, sed consulendum qualiter nos episcopi, et ego præ

[ocr errors]

erga regem nostrum gerere debeamus, cum beatus Augustinus Apostoli exponens sententiam dicat : • Apostolica, inquit, doctrina, ut omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit, et ut reddantur omnibus omnia, cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, et cætera, salvo Domini nostri cultu, constitutionis humanæ principibus reddamus, qüando et ipse Dominus, ut nobis hujus sacræ doctrinæ præberet exemplum, pro capite hominis, quo erat indutus, tributum solvere non dedignatus est. Jubentur etiam servi Christiani et fideles boni dominis suis temporalibus æquanimiter fideliterque servire, quos judicaturi sunt, si usque in finem iniquos. invenerint, aut cum quibus regnaturi sunt, si et illi ad veruin Deum conversi fuerint. 0mnibus tamen præcipitur servire humanis potestatibus atque terrenis, quo usque post tempus præfinitum, ab istius sæculi confusione, tanquam de captivitate Babyloniæ, sicut Hierusalem liberetur Ecclesia. Ex cujus captivitatis occasione, si etiam terreni reges, desertis idolis pro quibus persequebantur Cliristianos , unum veruum Deum et Christum Dominum cognoverint et colant, pro quibus Paulus apostolus jubet orare Ecclesiam, cum persequerentur Ecclesiam, ut securam et tranquillam vitam agamus cum omni pietate et castitate (I Tim. ii, 2), sicut et ille populus in Babyloniam ductus per Jeremiam jubetur orare pro rege Babyloniæ, et beatus Petrus dicit: Subjecti estote omni humanæ creaturæ propter Dominum, sive regi, quasi præcellenti (I Petr. ii, 15); et item : Dominum timete, regem {honorificate (ibid., 17). 0mni humanae creaturæ, inquit doctor sagacissimus, omni dignitati hominum, omni personae, omni principatui, cui vos divina dispositio subdi voluerit. » Hoc est enim quod ait propter Dominum, quia non est potestas, nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit (Rom. xiii, 1, 2). Et item sanctus Augustinus in sermone Evangelii Joannis (serm. 6): • Leguntur, inquit, leges manifestæ, ubi præceperunt imperatores, eos qui praeter catholicæ Ecclesiæ communionem usurpant sibi nomen Christianum, nec volunt in pace colere pacis auctorem, nihil nomine Ecclesiæ audeant possidere. Sed quid, inquiunt, nobis et imperatori? Sed jani dixi de jure humano agitur: et tamen Apostolus voluit serviri regibus, voluit honorari reges, et dixit : Regem reveremini. Noli dicere : Quid mihi et regi? noli dicere possessiones tuas, qui et ipsa humana jura renuntiasti, quibus possidentur possessiones. • Et si perjura regum possidebunt possessiones, non possunt ut regi de ecclesiasticis possessionibus obsequium non exhibeant, sicut antecessores mei suis antecessoribus exliibuerunt. Quapropter, domne pater reverentissime, consulite secundum privilegium sedis vestræ suljectioni nostræ, ne talia nobis cujuscunque suggestione mandelis, unde inler episcopalem auctoritatem et regalem potestatem, inter Ecclesiam et ren)publicam

tantum scanilalum possit oriri , quod facile ac sine A sicut multis est notum, ab eo plurima suffero, et ti

dispendio religionis, vel detrimento ecclesiasticarum rerum, unde servi et ancillæ Dei debeant nutriri, et ecclesiastica negotia contineri, postea non possit sedari, quia sicut Abraham dixit ad Dominum : Absit hoc a te, Domine, non est hoc tuum, qui judicas omnem terram (Gen. xviii, 25). Et hanc meæ subjectionis humillimam suggestionem ea benignitate suscipile, qua primus apostolorum non solum minoris sui apostoli redargutionem pro simulatione suscepit, verum el minorum suorum quæstionem, cur ad præputiatos intraverit, satisfacere ac lenire curavit. Epistolam autem generaliter episcopis regni domni nostri Caroli a vobis directam quantocius potui metropolitanis regni sui direxi, ut et ipsi per suos coepiscopos illam transmittant, quatenus scientes præceptionem vestram, quod jubeatis exseqni studeant. Vestra denique auctoritas misit mihi praeterito anno epistolam, per missum coepiscopi nostri Hincmari, præcipientem ut oris mei officio Nortmannum , qui res Ecclesiæ Laudunensis invaserat, excommunicarem. Sed ipse Nortmannus, sicut manifestum est , multis in istis regionibus, in quibus leges et canones exortas causas agi:ari et definiri praecipiunt, res ipsius Ecclesiæ non invasit, ex quibus quasdam idem Hlincmarus episcopus domno regi Carolo, sine mee et coepiscoporum ac coinministrorum suorum coasensu concessit, ut eas Nortmanno beneficiaret, sicut plurimi sciunt, et in scriptis suis domno regi , et mihi directis fatetur. Quas siquidem res nuper domnus rex Ecclesiæ Laudunensi restituit, quasdam etiam res prædictus episcopus filio Nortmanni sibi commendato in beneficium dedit, quas ab eo receptas tenet. Præterea si vestræ complacet auctoritati, quando talia et hujusmodi ad vos veniunt, et inde praecipere postulamini , interponite si ita est ut vobis inno*iit, quatenns sanius vestra jussio juste et rationabiliter ponderata valeat exsequi. Et metropolitamus qualiscunque, qui secundum sacros canones excommunicationes intentatas a provinciali episcopo , si inde ad me vcnerit proclamatio, debeo retractare , si vestro benigno sedet animo, in obsequium illius parochianum suum juberi non debeo excommunicare. Alteram siquidem mihi pro negotio ipsius Hincmari •

[ocr errors]
[ocr errors]

direxistis epistolam dicentes : • Miranda est plane D.

vestra fraternitas, quare ministerio juris episcopalis in regionibus illis abutitur : et multorum charitas abundante nequitia refrigescere dicitur. Hincmarus namque nepos et aequivocus tuus venerabilis dumtaxat episcopus, sicut audivimus, non minima in sua Ecclesia sustinet detrimenta, sed vobis, ut ita dixerim, tepescentibus, nullam consolationem poluit invemire. » Unde humiliter auctoritali vestræ rescribo quomodo, ut scriptum est, sicut audio judico , et vos sicut audistis scripsistis; sed qui vestræ sanctitati hæc verbis vel litteris intimavit, mendacium vobis dixit. Plurimum enim pro eo et apud regem et apud alios laboravi, sed et a præcedentibus anuis ,

meo ne in Scripturæ sententias incidat quibus dicitur : Qui mentis est duræ corruet : abominatio enim Domino est omnis arrogans (Prov. xxviii, 14; xvi, 5); et : Qui se eraltat, humiliabitur(Matth. xxiii, 12). Et sicut illa de quibus mihi pro eo scripsistis mendaciter dicta sunt, etiam aliquis vobis suggessit quod eum ire Romam prohibuerim, vel dissuaserim, mendacium vobis nihilominus dixit, sicut et plures in istis regionibus sciunt, et scriptis ad eum sæpe directis possum ostendere.

De eo quod pusillitati meæ vestra rescripsit sublimitas, ut eumdem Hincmarum, et alios tres episcopos omnium episcoporum regni dommiCaroli vicem ferentes ad synodum Romam mitterem, vestra sciat auctoritas, quia nec prædictum llincmarum , nec etiam quemlibet episcoporum dioeceseos Rhemorum , minime autem aliarum provinciarum episcopos, nisi domnus rex illis præceperit, Romam, vel in aliquam partem, mea commendatione mittendi habeo potestatem, nec ipse ego ultra fines sui regni absque illius scientia progredi valeo, sicut* missis vestræ sanctitatis coram Odone venerabili episcopo, et Ansegiso religioso presbytero et abbate, quibus nostræ causæ sunt cognitæ, dixi. Epistolam quoque, sicut mihi scripsistis, domno nostro regi Carolo a vobis directam, et a me dandam pro Hincmaro, quæ ut coram illo relegeretur, et quod in ea petebatis impleret m;e instare jussistis, frater Hincmarus mihi non dedit, nec etiam misit, sed sicut audivi, a Remigio et Harduiro archiepiscopis aliarum provinciarum eam regi dari obtinuit. Deus omnipotens sanctitatem vestram, ad honorem sanctæ sedis, et correctionem sanctæ suæ Ecclesiæ, in suo apuo servitio per annorum mu'ta curricula conservare dignetur , domine sanctissime ei reverentissime Patrum Pater in Domino.

EPISTOLA XXVIII. Ad ADRiANUM PAPAM. Caroli Calvi regis nomine. (Vide inter epistolas Caröli Calyi, Patrologiæ, tom. CXXIV, col. 881.) EPlSTOLA XXlX. AD ADVENTiUxM EP1SC0PUM METENSEM·

Quo debeant ordine consecrari metropolitanus atque diœcesanus episcopus. (Apud Sirmond., ex codice S. Laurentii Leodiensis.)

IIiscwAnus, Rhemorum episcopus, domno ADVENtio glorioso pontifici salutem.

Sicut jussistis, mitto vobis consecrationem episcopi, et exemplar decreti, quod in ampla pergamema debet scrili, ut confirmationes cleri et legatorum singulorum monasteriorum, et primorum presbyterorum parochiæ ac plebis, ibi valeant scribi : et si isdem electus in diaconii gradu adhuc est, canonico tempore debet presbyter ordinari. Sabbato auteuu

præcedente Dominicam, quando electus est ordinan- A Domino Deo nostro. Et respondente choro ad singula,

dus, convenire debent episcopi diœceseos ad princi-
palem ecclesiam metropolis, et publice coram om-
nibus debet recitari decretum, et interrogare debent
episcopi, si omnium vota, sicut ibi continetur, in
eumdem electum concordent. Et post responsionem
illorum, debent interrogare episcopi, si has virtutes,
quæ ibidem continentur, credunt vel sciunt esse in
eodem electo. Et accepta inde responsione, debent
interrogare episcopi, si aliquis ibi est, qui contra
eumdem electum aliquid dicere, vel ordinationi epi-
scopali contrarium illi velit objicere, ut exeat et di-
cat memor communionis suæ. Quod si aliquis quid-
dam illi objecerit, habetis in canonibus quid inde sit
faciendum. Sin autem omnes concordes fuerint in
ejus electione, referendæ sunt ab omnibus Deo lau-
des, et examinandus est illem electus ab episcopis,
secundum capitulum Carthaginensis concilii, quo
manifestatur qualis debeat ordinari episcopus. Siita
credat, et simplicibus verbis catholicam fidem pro-
fiteatur, sicut ibidem scriptum habetur, et tunc mo-
nendus est idem electus, ut ipsa nocte, secundum
traditionem apostolicam, se studeat Domino com-
mendare.
Dominica autem die maturius episcopi dioece-
seos et clerus ac plebs convenire debebunt ad lo-
•cum, ubi secundum consuetudinem solet metropo-
litanus episcopus ordinari. Et praeparatis omnibus,
et episcopis et ecclesiasticis ministris in vestibus sa-
cris, et stantibus episcopis secus altare, idem ele-
ctus indutus pontificalibus vestibus a primoribus
clericis ejusdem metropolis de sacrario debet educi,
et in ultimo loco post episcopos collocari. Is autem
episcopus diœcesaneus, qui consecrationem fusurus
est super eum, incœpto Introitu ad missam secun-
dum morem procedat. Et finito Introitu dicatur Ky-
rie eleison, prosequente ab ipso episcopo Gloria in
excelsis Deo. Et post Gloria in excelsis Deo, dicat
hanc orationem, quæ prima est in rotula consecra-
tionis. Statim autem post completam ipsaim oratio-
nem, antequam legatur Apostolus, commoneat cle-
rum et plébein ut orent pro ordinando electo et pro
ordinatoribus ejus, et accipiat electum manu sna
dextera per manum illius, et incipiatur litania, et
tam ipse cum electo, quam et cæteri qui adfuerint
episcopi, incurventur ante altare, usque dum brevi-
ter pro tempore finiatur litania. Ut autem clerus
incoeperit dicere Agnus Dei, erigant se episcopi, et
qui fundet consecrationem accipiat quatuor Evange-
lia, et aperiat per medium, et incurvato ipso electo
ante allare, mittat ipse Evangelia super collum et
cervicem ejus, et teneant ipsa Evangelia super eum
duo episcopi, unus ex una parte, alter ex aluera, et
tam consecrator quam omnes episcopi, teneant ma-
ntis dextras suas super caput ordinandi, et dicat con-
secrator: Oremus. Propitiare, Domine, supplicationi-
bus nostris, et reliqua. Et oratione completa, et res-
pondentibus omnibus, Amen, dicat consecrator :
Dominus vobiscum, Sursum corda, Gratias aqamus

incipiat consecrationem cantando: Vere dignum et justum est, usque ad æterne Deus; et tunc, sicut ipsa consecratio consequitur, et semper teneant mamus dextras episcopi super caput ordinandi. Ut autem ventum fuerit ad loca in quibus sunt cruces signatæ, accipiat consecrator vas chrismatis in sinistra manu, et cum dextro pollice, cantans quæ ibidem continentur, per singula loca faciat crucem de chrismate in verticem consecrandi, et perfecta consecratione, et respondentibus omnibus Amen, tollantur ab episcopis Evangelia de collo ejus, et mittat annulum in dexteræ manus digito qui præcedit minimum, dicens ad quid illi annuliis datur. Signum est enim fidei, ut audientibus se ex divinis mysteriis E signet quæ et quibus signanda sunt, et aperiat quæ et quibus aperienda sunt. Deinde donet illi baculum sancti regiminis, et det a se ordinato pacem, et sic per ordiiiem ordinatus osculetur episcopos et ponatur sella juxta eum qui illum ordinavit, et sedeat ibi metropolitamus episcopus : alioquin si non esset metropolitanus, in ordine consecrationis suæ sedere deberet. Et tunc legatur Apostolus ex Epistola ad Timotheum, qualis debeat esse episcopus; et expleta missa, ordinatus metropolitanus episcopus ducatur, vel deportetur, ad cathedram principalis ecclesiæ, cantantibus clericis ea quæ ad hoc opus conveniunt. Illuc autem perveniens resideat in principali caihodra, et commendet ministris ecclesiasticis ut unusquisque in suo ordine ministret sibi atque sibi comC missæ Ecclesiæ. Inde pergat in sacrarium, et incoepto Introitu ad missam secundum morem procidat, et salutato altari ascendat ad sedem suam, et stet ibi donec in suo loco incipiat Gloria in excelsis Deo de gradibus sedis, et post datam orationem resideat in sede sua, cousedentibus secum episcopis et presbyteris. Et completa missa, habeat episcopus qui eum ordinavit litteras manibus suis subscriptas, quas sacri canones ordinato ab ordinatoribus suis jubent accipere, præferentes diem et consulem : et antequam ordinatus ab altari discedat, mittant easdem litteras super altare, unde eas accipiant et donent illas a se ordinato, et sic perfectis omnibus benedicatur Dominus. Cæterum quando provincialis ordinatur episcopus, ipsæ canonicæ litteræ a metro

D politano et cæteris episcopis subscribendæ sunt,

quandiu legitur Apostolus et cantatur responsorium
et alleluia, et statim post missam finitam dantur ab
episcopis ante altare ordinato provinciali episcopo,
et archiepiscopus et alii episcopi vadunt ad sua. lpse
autem ordinatus cantat missam ubi locus est oppor-
lumus.
De his omnibus quæ mihi mandastis, et de his
etiam quæ non mandastis, ut sit, veluti dicitur,
quod supererogaveris, vobis rescripsi qualiter ordi-
nationem agamus episcopi, et qualiter in me acta
fuerunt. Decretum autem et consecrationem episco-
palem, quæ ibi memoratur, ego non habui, quae ta-
men vos habere posse cognosco.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

litanis suo jure servato, velut mystica Nicæna syno- B

diis irrefragabiliter servari decrevit, dicens (can. 6): • Antiqua consuetudo servetur per Ægyptum, Libyam et Pentapolim, ita ut Alexandrinus episcopiis horum omnium habeat potestatem, quia et urbis Romæ episcopo parilis mos est. Similiter autem et apnd Antiochiam cæterasque provincias suis privilegia serventur Ecclesiis. Firmitas autem eorum, quæ geruutur per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur episcopo. • II. Quæ sancti et magni concilii Nicæni decreta l)eatus Innocentius ad Alexandrum Antiochenum episcopum ita explanat, dicens (epist. 20): « Revolventes itaque auctoritatem Nicænæ synodi, quæ una omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quæ censuit de Antiochena Ecclesia, cunctis fidelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessarium custodire, qua super diœcesim suam praedictam Ecclesiam, non super aliquam aliam provinciam recognoscimus constitutam. » Et Bonifacius papa scribens ad Hilarium Narbonensem episcopum (epist. 3): • Convenit, inquit, iios paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Nulli etenim videiur incognita synodi constitutio Nicænæ, quæ ita praecipit, ut eadem proprie verba ponamus, Per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse posse subjectas. Quod illi, quia aliter credendum non est, servandum sancto Spiritu suggerente sibimet, censuerunt. » Et post aliquanta : « Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua adeo nos canonum praecepta servare, ul ita constitutio quoque nostra difliniat, quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. » III. Et sancta synodus episcoporum Africæ provinciæ scribens ad S. Coelestinum papam (in fine synodi Africanae): . Decreta, inquit, Nicæna, sive iuferioris gradus clericos, sive episcopos ipsos, suis metropolitanis apertissime commiserunt. Prudentissime enim juslissimeque providerunt quæcunque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda, nec unicuique provinciæ gratiam sancti Spiritus defuturam, qua aequitas a Christi sacerdotibus, et prudenter

A videatur, et constantissime teneatur, maxime quia

C.

unicuique concessum est, si judicio offensus fuerit cognitorum, ad concilium suæ provinciae, vel etiam universale provocare. » Et hinc sanctus Coelestiniis, ad rei firmitatem commemorans decreta praefati Bonifacii, decrevit ut unaquæque provincia suo metropolitano debeat esse contenta, dicens (ad episc. Galliæ, c. 4): • Primum, ut juxta decreta canonum unaquæque provincia suo metropolitano contenta sit, ut decessoris nostri data ad Narbonensem episcopum continent constituta, nec usurpationi locus alicui sacerdoti in alterius concedatur injuriam. Sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus, alter in alterius provincia nihil præsumat. » Et item idem (Ad episc. Apuliae, c. 1): • Nulli sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere, quod Patrum possit regulis obviare. Quæ enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu , licentia populis permissa frangatur ? » Et sanctus Leo ad Theodorum Forojuliensem episcopum (epist. 92): • Sollicitudinis quidem tuae is ordo esse debuerat, ut cum metropolitano tuo primitus de eo quod quærendum videbatur esse conferres, ac si id quod ignorabat dilectio tua, etiam ipse nesciret, instrui vos pariter posceretis, quia in causis, quæ ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, sine primatibus nihil oportet inquiri. » IV. Et quia sancta Romana Ecclesia, cui sollicitudo omnium Ecclesiarum in beato Petro principe apostolorum est commissa, plures metropolitanos in speciali sua diœcesi habet, sicut sanctus Leo apud Anastasium Thessalonicensem episcopum monstrat (epist. 88), similiter et Alexandrina Ecclesia in sua diœcesi; sed et Antiochena sedes nonnullos metropolitanos in sua diœcesi habet, sicut sanctus lnnocentius ad Alexandrum ejusdem sedis episcopum scribit (epist. 20), et in ecclesiasticis historiis ac synodalibus gestis invenimus, eisdem etiam metropo]itanis, quos suis vicariis sancta Romana commisit Ecclesia, secundum Nicænos sacros canones sua jura decrevit servari , veluti ad eumdem Anastasium idem beatus Leo scribens (epist. 88): « Igitur, inquit, secundum sanctorum Patrum canones, spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecrauos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis uiae cura prætenditur, jus traditæ sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decrevimus, ita ut a regulis præstitutis nulla aut negligentia, aut præsumptione discedant. » Attendendum est igitur si apostolica sedes metropolitanis suæ specialis diœceseos, sicut in epistolis beati Gregorii ex Regesto legimus, quos propter longinquitatem suas vices agentibus delegavit, sua jura secundum sacros Nicaenos canones servari præcepit, sicut et in epistola præfati Leonis ad prædictum Anastasium dicitur (epist. eadem ante superiora): « Si quid grave, iiiquiens, intolerandumque gessisset metropolitanus.

« VorigeDoorgaan »