Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

sive accusatum, atque convictum. ›

juramentis contemptis, illud regnum quod Lothario A secundum ordinem Ecclesiæ, sive ultro confessum, imperatore defuncto domino serenissimo imperatori filio ejus debetur invasit, et fidem debitam violavit? › Reverentiæ vestræ debita humilitate respondebo, quoniam etsi ita esse ut scribitis scirem, cum ipse rex Carolus ita esse non confiteatur, nec vel legali vel regulari judicio inde convictus appareat, et multis attestantibus fateatur hanc regni partem sibi a patre Ludovico Augusto, consensu tam episcoporum quam cæterorum procerum totius imperii traditam, et a fratre Lothario sacramento publice confirmatam, sequendum tamen mihi arbitrarer quod præmisso judicio dicit Africanum concilium (can. 100): Ut magis caveat episcopus ne dicat in quemquam, quod aliis documentis convincere non potest. >

B

Unde sanctus Augustinus, qui eidem concilio interfuisse legitur, a sede apostolica, beato Cœlestino decente, pro vita sua atque meritis ac magna scientia inter magistros optimus habitus, in libro de Pœnitentia dicit (homil. 50, cap. 3) : ‹ Plerique boni Christiani propterea tacent, et sufferunt aliena peccata quæ noverunt, quia documentis sepe deseruntur, et ea quae ipsi sciunt indicibus ecclesiasticis probare non possunt. Quamvis enim vera sint quædam, non tamen judici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur. Nos vero a communione quemquam prohibere non possumus, quamvis hæc prohibitio nondum sit mortalis, sed medlicinalis, nisi aut sponte confessum, aut aliquo sive sæculari, sive ecclesiastico judicio nominatum atque C convictum. Quis enim sibi utrumque audet assumere, ut cuiquam ipse sit accusator et judex? Cujusmodi regulam etiam Paulus apostolus in Epistola ad Corinthios breviter insinuasse intelligitur, cum quibusdam talibus commemoratis criminibus, ecclesiastici judicii formam ad omnia similia ex quibusdam daret, ait: Scripsi vobis in Epistola, non commisceri forn cariis, et reliqua (I Cor. v, 9); et aliquando Jost: Si quis frater nominetur aut fornicator, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum quidem simul sumite. Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? nonne de his quæ sunt inter vos judicatis? de his autem qui foris sunt Dominus judicabit. Auferte malum a vobis ipsis (ibid., 11, 12, 15). Quibus verbis satis ostendit. non temere aut quomodolibet, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiæ communione : et si per judicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia ipse discedens, eos quos fugere videtur vinciat ad gehennam. Et item: Si quis frater nominatur fornicator, aut raptor, et reliqua. Eam, inquit, nominationem intelligi Apostolus voluit, quæ fit in quemquam, cum sententia ordine judiciario atque integritate profertur. Nam si nominatio sufficit, multi damLandi sunt innocentes, quia sæpe falso in quemquam crimen nominatur. Noluit enim hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato judicio, sed potius ex lege Dei,

Sunt enim leges, et canones, ac decreta sedis apostolicæ ex eisdem canonibus promulgata, quæ manifestant qualiter et a quibus, vel ubi quis debeat accusari vel judicari; de quibus sanctus Augustinus in libro de vera Religione (cap. 31) dicit : « In istis temporalibus legibus, quanquam de his homines judicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutæ atque firmatæ, non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas. Et sanctus Gelasius in decretis suis ad Orientales episcopos : ‹ Ideo, inquit, vocatur ad judicium certa quæcunque persona, ut aut fateatur objecta, aut vincatur objectis. Et iterum (II Reg. XII): Nathan propheta palam publiceque in facie regis David et commissum pronuntiavit errorem, et ipsum commissum non tacuit, et confessione correctum consequenter absolvit. Et sanctus Bonifacius longe ante decrevit : Et accusatus præsens, si confidit, ad objecta respondeat. ▸ Non insurgendum ergo mihi est visum ad judicandum illum qui non confessus, aut in aliquo sive sæculari, sive ecclesiastico judicio nominatus est atque convictus nec utrumque fui ausus assumere, ut ejus ipse forem et accusator et judex.

De eo quod sanctitas vestra exiguitati me scripsit, quia silui, et contra tale facinus saltem leviter non insurrexi, non solum consors, sed etiam, quod est deterius, hujus tyrannidis auctor ipse videor, cum venia et pace vestræ sublimitatis dico, quia ille qui forte hac opinione, sed non cognitione, ad injuriam et increpationem meam vobis suggessit, scire debuerat vestræ auctoritatis gravitatem sufficienter recelere quod scriptum est: Causam quam nesciebam diligentissime investigabam (Job xxix, 16). Et ut beatus dicit Gregorius (Moral. xix, cap. 14):

Cum omnia nuda et aperta sint oculis Domini, tamen mala Sodomæ noluit audita judicare, qui ait : Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam (Gen, XVIII, 21). Omnipotens itaque Dominus et omnia sciens, cur ante probationem quasi dubitat, nisi ut gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala hominum ante præsumamus credere quam probare ? › Nam ut vestræ dignationi veraciter fatear, nec auDctor, nec consors, nec consensor ullius tyrannidis unquam, vel usque ab ipsis cunabulis hactenus exstiti. Hæc qui vobis talia nuntiavit, adjuvante Donino, de me probare non valebit. Et quia non silui, et in annuntiando vel exsequendo ea quæ mihi a vestra auctoritate præcepta sunt, pro scire et posse mco, deses vel segnis non exstiti, sicut et ante scriptis ostendi, et coram missis vestris viva voce monstravi.

De hoc quod dicitis, quia honore et dignitate cæteris Caroli regis regni episcopis sum sublimior, suggero quia scientia et meritis inferiorem, et non dignitate ac honore loci priorem cæteris metropolitauis me esse cognosco. Quia sicut Innocentius et

communicavero, ut mihi ab illis non communicetur episcopis. Præsertim cum ipse rex se perjurum esse deneget, se invasorem alterius et non ad se pertinentis regni diffiteatur, se tyrannum non esse confirmet, se hæreticum vel schismaticum, quibus apostolus nec ave a quoquam diei præcepit, non esse confiteatur: sed confessione rectæ fidei, et amplexione ecclesiasticæ pacis, se catholicum et in pace ecclesiastica manere et permanere velle demonstret et secundum leges ac canones, præsens in judicio, aut ad objecta respondere, aut objectis convinci, se non refugere dicat. Et ut de regia persona, inquiunt, reticeamus, nec sicut quemlibet plebeium vel liberi capitis virum, in istis regionibus, secundum ecclesiasticas regulas et secundum leges publicas, illum accusatum vel sponte confessum, aut legaliter ac regulariter aperte convictum audivimus. Sed in libris ilia satis notissima ad legendum oculis ingerunt, qualiter proavus suus Pipinus.a Stephano ipsius auxilium petente, et pro liberatione Romanæ Ecclesiæ in Galliam veniente, in regem sit unctus, cum adhuc degeret Romana Ecclesia sub nomine et non auxilio defensionis Græcorum imperatoris, et idem Pipinus non excommunicatione apostolica, sed virtute hostili, Haistulfum qualemcunque regem Christianum oppressit, et Italiam. domuit, atque justitias sancti Petri obtinuit.

Bonifacius, ac cæteri sacræ sedis Romanæ pontifi- A nione vel præsentia subtraxero, dicunt secundum ces in decretis suis ex sacris canonibus promulgatis concilium Africanum (can. 100), quandiu illi non dicunt, unaquæque provincia suo metropolitano debet esse contenta. De hoc quod scripsistis, ut si ipse rex Carolus in obstinationis suæ perfidia post meam conventionem persistere maluerit, quam juxta vestra monita resipiscere, ab illius me communione atque consortio sequestrem, et secundum apostolum: Ne ave ei dicam (Joan. 1, 10), si vestræ communionis volo esse particeps, præsentiam ejus modis omnibus devitem, cum magno cordis dolore ac gemitu dico, quoniam et ecclesiastici et sæcularis ordinis viri, qui diversis de regnis Rhemis civitatem plurimi convenerint, quos mandatum vestrum ibidem mihi delatum, quia non debuit, latere non potuit, exiguitati meæ, qui quantum scivi et potui semper aposto- B licae sedis privilegium extuli, improperando dixerunt et dicunt: Nunquam hujusmodi præceptionem ab illa sede ulli decessorum meorum missam fuisse, cum inter reges sacramentis etiam confederatos, sed inter patrem et filios, ac inter fratres prælia et seditiones eorum temporibus fuisse noscantur. Et aliis peccatis meis reputo, me hac intentionis vestræ comminatione singulariter ab auctoritate vestra impetitum, eum cæteros episcopos regni sui, confratres scilicet et consacerdotes meos, tantum monueritis, increpueritis, redargueritis et instruxeritis, non tamen sicut me illos de participatione communionis vestræ intentando comminari voluistis, nec etiam eos qui, ut quidam dicunt, regem nostrum in regnum quondam Lotharii pro sua necessitate in- C vitaverunt, et honores ex eodem regno obtinuerunt, neque illos qui regibus et regnorum primoribus sicut ego vestram præceptionem et de ipso regno interdictionem non intimaverunt, et ex adverso ascendentes non restiterunt ut ego, qui secundum quod potui jussionem vestram perficere procuravi, et nihil emolumenti, et quantum passus est pedis in rebus cum plures ex Ecclesia mili commissa diuturnis temporibus abstractæ in eodem regno habeantur, nec aliud quodcunque commodum, nisi impedimenta et dispendia sim adeptus.

Sed et domno nostro regi Carolo ad exaggerationem dicitur a quibusdam, quod nec pro Lothario, sicut multorum certa notitia, et infantes inde geniti protestati sunt, publico adulterio denotato, et apud sedem apostolicam accusato, in cujus parte regni non solum pars diœcesis, verum et pars parochia meæ conjacuit, talem præceptionem et comminationem ab antecessore vestro nullus episcoporum in isto regno acceperit, nec etiam ab hæreticorum, vel schismaticorum, sive tyrannicorum imperatorum ac regum, quales fuerunt Constantius Arianus, ac apostata Julianus, et Maximus tyrannus, præsentia et salutatione sive collocutione, sedis apostolicæ pontifices, vel alii magnæ auctoritatis atque sanctitatis episcopi, cum locus et ratio ac causa exigit, se subtraxisse leguntur. Et si, aliis episcopis regi nostro communicantibus, ego me ab illius commu

D

Similiter et quæ avus ejus Carolus temporibus Adriani et Desiderii regis Longobardorum egerit, et quomodo patriciatum Romanum suscepit, quomodo etiam temporibus Leonis papæ nomen imperatoris adeptus fuit, et quæ in Italia, et quanta erga Romanam Ecclesiam fecerit; et quomodo Stephanus in Belgicam veniens, et Rhemi patrem suum imperatorem coronans sacraverit; et quomodo Gregorius subreptus cum Lothario patre suo repugnante in Franciam venit, et pax postea in Francia ut antea non fuit, et ipse papa cum tali honore sicut decuerat et sui antecessores fecerunt, Romam non rediit. Et computant quanta iste ab episcopis et populo qui regem non habebant, et a paganis et seditiosis impetebantur, in regnum quod Lotharius habuit invitatus exordinata ordinaverit et dicunt sæcularem scripturam dicere, quia omne regnum sæculi hujus bellis quæritur, victoriis propagatur, et non apostolici vel episcoporum excommunicationibus obtinetur, et Scripturam divinam proponunt dicere: Quia Domini est reanum, per quem reges regnant, et cui voluerit dat illud (Psal. xx1, 29; Prov. viii, 15; Dan. Iv, 29); ministerio angelorum et hominum. Quibus cum verba beati Jacobi apostoli opponimus, dicentis Unde bella et lites inter vos? Nonne hinc? id est ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? Litigatis et belligeratis, et non habetis, propterea quod non postulatis (Jač. iv, 1,2).

Et ideo, quia Domini est regnum, el per cum regcs

regnant, ab illo regnum postulare debetis, qui litiga- A nisi cum talibus vivere, nec eos lucri possunt facere

tis et belligeratis pro temporali gloria, cum, si Domi-
num pia intentione postularetis, ipse vobis necessa-
ria ad usum temporalem et ad fruendum perpetuo
superna bona tribueret. Et cum potestatem a Chri-
sto sancto Petro primo apostolorum, et in eo suis
successoribus datam, sed et apostolis, et in eis epi-
scopis, pontificium ligandi et solvendi collatum illis
insinuare volumus, respondent: Et vos ergo solis
orationibus vestris regnum contra Nortmannos et
alios impetentes defendite, et nostram defensionem
nolite quærere; et si vultis ad defensionem habere
nostrum auxilium, sicut volumus de vestris oratio-
nibus habere adjutorium, nolite quærere nostrum
dispendium, et petite domnum apostolicum, ut quia
rex et episcopus simul esse non potest, et sui ante- B
cessores ecclesiasticum ordinem quod suum est, et
non rempublicam, quod regum est, disposuerunt,
non præcipiat nobis habere regem, qui nos in sic
longinquis partibus adjuvare non possit contra subi-
taneos et frequentes paganorum impetus, et nos
Francos non jubeat servire, quia istud jugum sui
antecessores nostris antecessoribus non imposue-
runt, et nos illud portare non possumus, qui scriptum
esse in sanctis libris audimus, ut pro libertate et
hæreditate nostra usque ad mortem certare de-
beamus. Et si aliquis episcopus aliquem Christianur
contra legem excommunicat, sibi potestatem li-
gandi tollit, et nulli vitam æternam potest tollere,
si sua peccata illi eam non tollunt. Et non convenit
uni episcopo dicere, ut Christianum, qui non est
incorrigibilis, non propter propria crimina, sed
pro terreno regno alicui tollendo, vel acquirendo
nomine Christianitatis debeat privare, et eum cum
diabolo collocare, quem Christus sua morte et suo
sanguine de potestate diaboli venit redimere, et
Christianos pro fratribus suis animas suas docuit
ponere. Propterea si domnus apostolicus vult pacem
quærere, sic pacem quærat ut rixam non moveat,
quia non nos concredemus ut aliter ad regnum Dei
pervenire non possimus, si illum quem ipse conmen-
dat terrenum regem non habuerimus. Et alia de ju-
ramentis, et perjuriis, et de tyrannide, de quibus
scripsistis, sed et de firmitatibus quæ inter reges
nostros factæ fuerunt, et de seditionibus quæ pro
illo regno exortæ fuerunt, et ad internecionem multo-
rum pervenirent, nisi ipsæ firmitates exsecutæ fuis-
sent, nobis dicunt quæ vestræ auctoritati mandare
nobis non convenit. Quapropter, quomodo ipsius re-
gis, in cujus regno parochia et provincia mea consi-
stit, et eorum qui cum eo degunt, sine animæ periculo,
et mihi commissæ Ecclesiæ detrimento, consortium
vel præsentiam valeam devitare non video, cum bea-
tus Augustinus in præfato libro de Poenitentia dicat:
Scripsi vobis, inquit Apostolus in Epistola, non com-
misceri fornicariis, non utique fornicariis hujus mundi,
aut avaris, aul raptoribus, aut idolis servientibus: alio-
quin debueratis de hoc mundo exire (I Cor. v, 9).
Non enim poss int homines in hoc mundo viventes,

C

D

Christo, si eorum colloquium conviviumque vitavérint. Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedens: Non est, inquit, opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare justos, sed peccatores (Marc. 11, 17). Et paulo post : « Quibus satis ostendit, non temere et quomodolibet, sed per jadicium auferendos esse malos ab Ecclesiæ communione, et si per judicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos evitando, quisquam ab Ecclesia ipse discedens, cos quos fugere videtur vinciat ad gehennam. Quia et ad hoc nobis sunt in Scripturis exempla proposita, vel in messe (Matth. 1), ut paleæ sufferantur usque ad ultimum ventilabrum, vel infra illa retia (Luc. v), ubi pisces boni cum malis usque ad segregationem, quæ futura est in littore, hoc est in fine sæculi, æquo animo tolerentur. Et item idem ex sententia Pauli: ‹ Duobus modis non te maculat malus, si non consentias, et si redarguas hoc est non communicare, non consen tire. Communicatur quippe, quando facto ejus consortium voluntatis et approbationis adjungitur. Hoe ergo admonens nos Apostolus ait: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum (Ephes. v, 11). Et quia parum erat non consentire, si sequeretur negligentia disciplinæ, magis autem, inquit, et redarguite (ibid.). Videte quemadmodum utrumque complexus est. Nolite communicare, magis autem et redarguite. Quid est, nolite communicare? Nolite consentire, nolite laudare, nolite approbare. Quid est autem, magis et redarguite? Reprehendite, corripite, coercete. Hoc enim secundum præceptionem vestram verbis et seriptis egi sæpissime. Et in epistola concilii ad Donatistas (epist. 152 Augustini), idem doctor solertissimus dicit : « Quisquis, inquit, in hac Ecclesia bene vixerit, nihil ei præjudicant aliena peccata : quia unusquisque in ea proprium onus portabit, sicut Apostolus dicit: Et quicunque in ea corpus Christi manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. x1, 29). Cum autem dicit judicium sibi manducat, satis ostendit quia non alteri judicium manducat, sed sibi: quia communio malorum non maculat aliquem participatione sacramentorum, sed consensione factorum. Nam si in factis malis non eis quisquam consential,

portat malus causam suam et personam suam, nec præjudicat alteri, quem in consensione mali operis socium non habet criminis. Et in primo libro de Baptismo (cap. 17) dicit: ‹ Spirituales sive ad hoc ipsum pio studio proficientes, non eunt foris, quia et cum aliqua vel perversitate, vel necessitate hominum videntur expelli, ibi magis probant quam intus permaneant, cum adversus Ecclesiam nullatenus eriguntur, sed in solida unitatis petra fortissimæ charitatis robore radicantur. Ad hoc enim pertinet quod in illo Abrahæ sacrificio dicitur: Aves aulem non divisit.

Igitur qui me a solida unitatis catholicæ et apostolicæ Ecclesiæ petra non divido, et sicut nostis

B

scriptis, et etiam præsentibus vestris missis, adeo A cipue, in quem tantam comminationem intentastis, ex vestra` jussione verbis restiti regi, ac regnorum primoribus, ut et coram eisdem missis comminaretur mihi, quoniam si in mea sententia permanerem, ad altare Ecclesiæ meæ cantare possem, de rebus vero et hominibus nullam potestatem haberem, a vestra communione non debeo separari aliorum factionibus quorum, quantum ex me est, non communico quæcunque sunt tenebrosis operibus. Qui, inquit Dominus, peccaverit mihi, delebo eum de libro meo (Ezech. XIV, 9); et: Anima quæ peccaverit, ipsa morie:ur (Ezech. xv, 20). Sed et in peccantibus, ut bene nostis, et beatus dicit Gregorius, causæ pensandæ sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. Quæ potestas, ut Leo dicit, in alios apostolos, et ad omnes Ecclesiæ principes commeavit: sed ideo singulariter Petro creditur, quia cunctis Ecclesiæ rectoribus Petri forma proponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicunque ex ipsius fertur æquitate judicium: nec nimia est vel severitas, vel remissio, ubi nihil est ligatum, nihil solutum, nisi quod beatus Petrus aut ligaverit, aut solverit. Qualiter etiam frater et sacerdos noster Odo, Belvacensis episcopus, mecum pro obtemperandis vestris jussionibus laboraverit, iidem legati vestri vobis innotescere possunt. Sed et aliæ comminationes in Dos sunt jaculatæ, quas adhuc nolo proferre, quasque scio, si Dominus illis permiserit, ut jam in deliberatione, ita sine retractatione comminantes in opere monstrare curabunt. Et ut mihi experimento videtur, propter meam interdictionem, vel propter linguæ humanæ gladium, nisi alius eis obstiterit, rex vester vel regni ejus primores non dimittent, ut quod coeperint quantum poterunt non exsequantur. Et nescio quomodo ipsius regis, vel inter quos habito, præsentiam et communionem vel consortium valeam devitare, cum rex et cohabitantes mecum una cum rege, non solum in parochiam, verum et in civitatem meam sæpe conveniant, et ibi tandiu sicut regi complacet degant, et cum tanta multitudine, tam de regno quod antea habuit, quam et de regno quod Lotharius habuit, necnon de aliis regnis ad eum confluentibus, sicut missi vestri viderunt, et hoc quam sæpe illi videtur, in civitate mea sustineo, qui ecclesiam et plebem mihi commissam deserere, et D aliorsum ut mercenarius non valeo fugere, nec quo extra regnum ejus fugiam habeo: sed regio cultu eo recepto, de ecclesiasticis facultatibus, sicut præcipit et quandiu præcipit, illi et sibi obsequentibus servio, ut quiete, secundum quod instat tempus, cum mihi commissis degere possim. Dicit enim hanc potestatem suos decessores habuisse, quam ipse nullius interdictione dimittet.

Quæ omnia supra et infra dicta, sicut non ad accusandum, sic nec ad excusandum in advocatione præfati regis depromo: ætatem enim habet, ipse de se loquatur, neque ad resistendum vestræ auctoritati, neque ad contradicendum vestræ præceptioni, sed consulendum qualiter nos episcopi, et ego præ

erga regem nostrum gerere debeamus, cum beatus Augustinus Apostoli exponens sententiam dicat: ( Apostolica, inquit, doctrina, ut omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit, et ut reddantur omnibus omnia, cui tributum tributum, cuí vectigal vectigal, et cætera, salvo Domini nostrí cultu, constitutionis humanæ principibus reddamus, quando et ipse Dominus, ut nobis hujus sacræ doctrinæ præberet exemplum, pro capite hominis, quo erat indutus, tributum solvere non dedignatus est. Jubentur etiam servi Christiani et fideles boni dominis suis temporalibus æquanimiter fideliterque servire, quos judicaturi sunt, si usque in finem iniquos. invenerint, aut cum quibus regnaturi sunt, si et illi ad verum Deum conversi fuerint. Omnibus tamen præcipitur servire humanis potestatibus atque terrenis, quo usque post tempus præfinitum, ab istius sæculi confusione, tanquam de captivitate Babyloniæ, sicut Hierusalem liberetur Ecclesia. Ex cujus captivitatis occasione, si etiam terreni reges, desertis idolis pro quibus persequebantur Christianos, unum verum Deum et Christum Dominum cognoverint et colant, pro quibus Paulus apostolus jubet orare Ecclesiam, cum persequerentur Ecclesiam, ut securam et tranquillam vitam agamus cum omni pietate et castitate (1 Tim. 11, 2), sicut et ille populus in Babyloniam ductus per Jeremiam jubetur orare pro rege Babyloniæ, et beatus Petrus dicit: Subjecti estote omni humanæ creaturæ propter Dominum, sive regi, quasi C præcellenti (I Petr. 11, 15); et item: Dominum timete, regem honorificate (ibid., 17). Omni humanæ creaturæ, inquit doctor sagacissimus, omni dignitati hominum, omni personæ, omni principatui, cui vos divina dispositio subdi voluerit. Hoc est enim quod ait propter Dominum, quia non est potestas, nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit (Rom. xi, 1, 2). Et item sanctus Augustinus in sermone Evangelii Joannis (serm. 6) : ‹ Leguntur, inquit, leges manifestæ, ubi præceperunt imperatores, eos qui præter catholicæ Ecclesiæ communionem usurpant sibi nomen Christianum, nec volunt in pace colere pacis auctorem, nihil nomine Ecclesiæ audeant possidere. Sed quid, inquiunt, nobis et imperatori? Sed jam dixi de jure humano agitur: et tamen Apostolus voluit serviri regibus, voluit honorari reges, et dixit: Regem reveremini. Noli dicere Quid mihi et regi? noli dicere possessiones tuas, qui et ipsa humana jura renuntiasti, quibus possidentur possessiones. Et si per jura regum possidebunt possessiones, non possunt ut regi de ecclesiasticis possessionibus obsequium non exhibeant, sicut antecessores mei suis antecessoribus exbibuerunt.

Quapropter, domne pater reverentissime, consulite secundum privilegium sedis vestræ subjectioni nostræ, ne talia nobis cujuscunque suggestione mandetis, unde inter episcopalem auctoritatem et regalem potestatem, inter Ecclesiam et rempublicam

meo ne in Scripturæ sententias incidat quibus dicitur: Qui mentis est duræ corruet: abominatio enim Domino est omnis arrogans (Prov. xxviii, 14; xvi, 5); et: Qui se exaltat, humiliabitur (Matth. xx111, 12). Et sicut illa de quibus mihi pro eo scripsistis mendaciter dicta sunt, etiam aliquis vobis suggessit quod eum ire Romam prohibuerim, vel dissuaserim, mendacium vobis nihilominus dixit, sicut et plures in istis regionibus sciunt, et scriptis ad eum sæpe directis possum ostendere.

De eo quod pusillitati meæ vestra rescripsit sublimitas, ut eumdem Hincmarum, et alios tres episcopos omnium episcoporum regni domni Caroli vicem ferentes ad synodum Romam mitterem, vestra sciat

tantum scandalum possit oriri, quod facile ac sine A sicut multis est notum, ab eo plurima suffero, et tidispendio religionis, vel detrimento ecclesiasticarum rerum, unde servi et ancillæ Dei debeant nutriri, et eccksiastica negotia contineri, postea non possit sedari, quia sicut Abraham dixit ad Dominum : Absit hoc a te, Domine, non est hoc tuum, qui judicas omnem terram (Gen. xv111, 25). Et hanc meæ subjectionis humillimam suggestionem ea benignitate suscipite, qua primus apostolorum non solum minoris sui apostoli redargutionem pro simulatione suscepit, verum et minorum suorum quæstionem, cur ad præputiatos intraverit, satisfacere ac lenire curavit. Epistolam autem generaliter episcopis regni domni nostri Caroli a vobis directam quantocius potui metropolitanis regni sui direxi, ut et ipsi per suos coepiscopos illam transmittant, quatenus scientes præ- B auctoritas, quia nec prædictum Hincmarum, nec ceptionem vestram, quod jubeatis exsequi studeant. Vestra denique auctoritas misit mihi præterito anno epistolam, per missum coepiscopi nostri Hincmari, præcipientem ut oris mei officio Nortmannum, qui res Ecclesiæ Laudunensis invaserat, excommunicarem. Sed ipse Nortmannus, sicut manifestum est, multis in istis regionibus, in quibus leges et canones exortas causas agitari et definiri præcipiunt, res ipsius Ecclesiæ non invasit, ex quibus quasdam idem Hincmarus episcopus domno regi Carolo, sine mco et coepiscoporum ac comministrorum suorum consensu concessit, ut eas Nortmanno beneficiaret, sicut plurimi sciunt, et in scriptis suis domno regi, et mihi directis fatetur. Quas siquidem res nuper domnus rex Ecclesiæ Laudunensi restituit, quasdam C etiam res prædictus episcopus filio Nortmanni sibi commendato in beneficium dedit, quas ab eo receplas tenet.

Præterea si vestræ complacet auctoritati, quando talia et hujusmodi ad vos veniunt, et inde præcipere postulamini, interponite si ita est ut vobis innotuit, quatenus sanius vestra jussio juste et rationabiliter ponderata valeat exsequi. Et metropolitanus qualiscunque, qui secundum sacros canones excommunicationes intentatas a provinciali episcopo, si inde ad me venerit proclamatio, debeo retractare, si ve

etiam quemlibet episcoporum diœceseos Rhemorum, minime autem aliarum provinciarum episcopos, nisi domnus rex illis præceperit, Romam, vel in aliquam partem, mea commendatione mittendi habeo potestatem, nec ipse ego ultra fines sui regni absque illius scientia progredi valeo, sicut missis vestræ sanctitatis coram Odone venerabili episcopo, et Ansegiso religioso presbytero et abbate, quibus nostræ causæ sunt cognitæ, dixi. Epistolam quoque, sicut mihi scripsistis, domno nostro regi Carolo a vobis directam, et a me dandam pro Hincmaro, quæ ut coram illo relegeretur, et quod in ea petebatis impleret me instare jussistis, frater Hincmarus mihi non dedit, nec etiam misit, sed sicut audivi, a Remigio et Harduiro archiepiscopis aliarum provinciarum eam regi dari obtinuit. Deus omnipotens sanctitatem vestram, ad honorem sanctæ sedis, et correctionem sanctæ suæ Ecclesiæ, in suo apto servitio per annorum mu'ta curricula conservare dignetur, domine sanctissime et reverentissime Patrum Pater in Domino.

EPISTOLA XXVIII.

AD ADRIANUM PAPAM.

Caroli Calvi regis nomine.

CXXIV, col. 881.)

EPISTOLA XXIX.

AD ADVENTIUM EPISCOPUM METENSEM.

Quo debeant ordine consecrari metropolitanus alque diocesanus episcopus.

(Apud Sirmond., ex codice S. Laurentii Leodiensis.) HINCMARUS, Rhemorum episcopus, domno ADVENTIO glorioso pontifici salutem.

stro benigno sedet animo, in obsequium illius paro- (Vide inter epistolas Caroli Calvi, Patrologiæ, tom. chianum suum juberi non debeo excommunicare. Alteram siquidem mihi pro negotio ipsius Hincmari⚫ direxistis epistolam dicentes: Miranda est plane D vestra fraternitas, quare ministerio juris episcopalis in regionibus illis abutitur: et multorum charitas abundante nequitia refrigescere dicitur. Hincmarus namque nepos et æquivocus tuus venerabilis duntaxat episcopus, sicut audivimus, non minima in sua Ecclesia sustinet detrimenta, sed vobis, ut ita dixerim, tepescentibus, nullam consolationem potuit inve nire. Unde humiliter auctoritati vestræ rescribo quomodo, ut scriptum est, sicut audio judico, et vos sicut audistis scripsistis; sed qui vestræ sanctitati hæc verbis vel litteris intimavit, mendacium vobis dixit. Plurimum enim pro eo et apud regem et apud alios laboravi, sed et a præcedentibus annis,

Sicut jussistis, mitto vobis consecrationem episcopi, et exemplar decreti, quod in ampla pergamena debet scribi, ut confirmationes cleri et legatorum singulorum monasteriorum, et primorum presbyterorum parochiæ ac plebis, ibi valeant scribi et si isdem electus in diaconii gradu adhuc est, canonico tempore debet presbyter ordinari. Sabbato autem

« VorigeDoorgaan »