Pagina-afbeeldingen
PDF

traditionem, lavacrum est corporalium sordium, non ablutio peccatorum. Weluti et sanctus Augusti$ius de consecratione corporis et sanguinis Domini „ostri Jesu Christi in libro contra Faustum dicit (lib. xx, cap. 13): * Panis et calix non qualibet sed çerta consecratione mistus fit nobis, non nascitur. Proinde quod non ita fit, quamvis sit panis et calix, alimentum est refectionis, non sacramentum religionis. » Et ipsa sacramenta altaris devote ad se accedentihus vita, indevotis judicium, sicut et panis vitam fortium roborat, parvulorum necat, et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat, et sol qui ceram liquat, lutum stringit, samis oculis lumen est, et lippientibus tenebræ ; utque venenum mors est homini, et vita serpenti, sic et istud judicium firmiter et rite credentibus ostensio veritatis, hæsitantibus autem et dubiis error involvens esse dignoscitur. Quoniam sicut Paulus dicit : Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. xi, 1), profecto liquet quia, expomente beato Gregorio (hom. 26), fides illarum rerum argumentum est quæ apparere non possunt. Quæ etenim apparent, jam fidem non habent, sed agni1ionem. Sic in hoc divino judicio his, de quibus antea dubitabamus, divina ostensione monstratis, quæ corporalibus oculis videre non possumus, oculis fidei contemplantes credulitatem accommodare debemus. Sicut Thomas antea dubitans, dum Dominum palpavit, aliud vidit, et aliud credidit : a mortali quippe homine Divinitas videri non potuit. Iiominem igitur vidit, et Deum confessus est, dicens : Dominus meus, et Deus meus (Joan. xx, 28). Videndo ergo credidit, quem considerando verum hominem, hunc Deum quem videre non poterat exclamavit. Ita et veritatem rei de qua dubitamus, quia corporalibus oculis videre nequihamus, divinæ ostensioni credentes, veritatem, quæ Deus est, exclamando laudare debemus, cum impleri viderimus quod dicit Apostolus : Nolite judicare ante tempus, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. iv, 5). Venit quidem nunc Dominus ad illuminationem nostrarum tenebrarum, ut cognoscamus veritatem per manifestationem ipsius judicii, qui venturus est ad manifestanda consilia cordium in futuro judicio. Hæc autem dicimus, non quo quemquam reprehendamus, quia nec ibi scriptum est cur hoc judicium non debeat fieri, sed tantummodo dictum ne fieret, aut nostra, quasi sapientius prolata, quam alii invenire ex sanctorum documentis prævaluerint, sive prævaleant, defendere satagamus. Unusquisque enim in suo sensu abundat. Tantum quilibet lioc caute provideat, ut a fide catholica et traditione apo

stolicæ sedis non discrepet. Sed quae sentimus huini- !

liter proferenles, parati sumus, si quis convenientius mol)is ostenderit, sine contentione sano intellectui cedere, eu libentissime non modo consentire, quin etiam discere.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

HiNcMARus, nomine, noii merito, Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, charissimo filio et venerabili fratri nostro Hildeboldo mentis et corporis salutem tribui a Deo deposco. Quando confratres et coepiscopi nostri, Hodo et Rainelmus, Willebertus quoque, et Adalbernus atque Geroldus, et noviter ordinatus Hadel)ertus, mecum Rhemi fuerunt, humilis ac sinceræ mentis tuæ conB fessionem relegi, et pro tua animæ et corporis salute per omnem nostram parochiam Domini misericordiam implorari poposci. Et quoniam fratrem nostrum Hodonem ad te iturum cognoveram, non putavi necesse fore ut tibi litteras mitterem, quia ipse et unanimitate nostra, et ministerio episcopali, ea quæ agenda sunt erga infirmum fratrem per se agere poterat. Sed quoniam presbyterum tuum ad me nuillens eumdem breviculum confessionis tuæ mihi remisisti, petens ut absolutorias litteras libi transmittam, quam devotionem tuam gratanter suscepi : scio enim quia non in me bona merita quæ nulla sunt, sed virtutem ministerii immerito mihi commissi attendis. Et ideo per verba sancti Leonis exsecutionem ministerii indignitatis meæ, et fidem tuam, ad C pontificem confessionis nostræ Jesum mitto. Ait enim idem sanctus Leo, quia aliter in Ecclesia Dei, quæ corpus Christi est, nec rata sunt sacerdotia, nec vera sacrificia, nisi in nostræ proprietate naturæ verus non Pontifex reconciliet, verus immaculati Agni sanguis emundet. Qui licet sit in Patris dextera constitutus, in eadem tamen carne quam sumpsit ex Virgine sacramentum propitiationis exsequitur, dicente Apostolo: Christus Jesus, qui mortuus est pro nobis, imo qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. viii, 54); cujus misericordiæ nec modum possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem nullas patitur veniæ moras vera confessio, dicente Dei Spiritu per prophetam : Cum conversus ingemueris salvus eris; et alibi : Dic iniquitates tuas prior, ut justificeris; et ilem : Quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio (Psal. cxxix, 7); et sanctus dicit Ambrosius : Beatus qui vel sub ictu mortis avertit a vitiis. Beati enim quorum tecta sunt peccata (Psal. xxxi, 1), quia scriptum est : Desine a malo et fac bonum , et inhabita in sæculum sæculi ( Psal. xxxvi, 27). Quicunque ergo desierit a peccatis, et fuerit ad meliora conversus, habebit superiorum indulgentiam peccatorum , quæ fuerit vel pœnitendi confessus affectu, vel corrigendi aversus ingenio. Quapropter sicut principali sententia constat , quia in muluis offendiraus omnes, unde ingemiscimus ; ita principali sententia consolamur, quia si A divinum per beatum Joannem consilium : Memor

confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, quin Jesus Christus, conditor et redemptor ac salvator noster, quem habemus advocatum justum apud Patrem, et est propitiatio pro peccatis nostris, et interpellat pro nobis, fideliter confitentibus nobis dimittit nobis peccata nostra, et emundat nos ab omni iniquitate. Quibus animati divinis sententiis, frater et consacerdos noster Hildebolde, confitenti tibi peccata tua, per ecclesiasticam apostolicæ aucloritatis potestatem, quam Dominus noster Jesus Christus tradidit discipulis et apostolis suis, dicens: Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata remittuntur eis (Joan. xx, 22, 25); et per eosdem apostolos suos ipsorum successoribus, quorum vices licet indigni tenemus, etsi non merito, tamen nomine atque officii susceptione, eamdem potestatem donavit, et in se credenti fideliter dixit : Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. viii, 15; Ix, 22), gratia el omnipotentia sua, virtute sancti Spiritus, qui est remissio omnium peccatorum, dimittat tibi omnia peccata tua, liberet te ab omni malo, conservet in omni bono, et perducat te ad vitam æternam, et ad sanctorum sacerdotum consortium, Amen. Et quia, dulcissime frater, tali infirmitate, sicut ipse nosti, detentus corpore ad te ire non possum, spiritu et devotione ad te vado, et quod ipse corporaliter erga te gererem spiritu ago, et per comministros ac compresbyteros nostros in te agi corporaliuer posco : mittens manu mea, secutus majorum exempla, in manu istius presbyteri oleum sanctificatum, ut etiam obsequio meo per ejus mentionem, Spiritus sancti gratia, qui est remissio omnium peccatorum, indulgentiam percipias omnium deliclorum, et consortium sanctorum episcoporum. Welut ex superfluo denique, quoniam hæc te egisse non dubito, bonam devotionem tuam commoneo, ut præter istam generalem confessionem, quæque ab ineunte ætate, usque ad hanc in qua nunc degis, te commisisse cognoscis, specialiter ac singillatim Deo et sacerdoti satage confiteri; et dum unumquodque erroris tui inquinamentum singillatim confiteris et defles, simul te de omnibus actorum lacrymis mundes. Unde dicitur per Prophetam : Divisiones aquarum deduxit oculos meus (Psal. cxviii, 156). Divisam quippe ex oculis aquam deducimus, quando peccatis singulis dispertitas lacrymas confitendo exhibemus. Quæ singillatim de singulis semel sacerdoti sufficit confessio facta, si post hanc confessionem, et per sacerdotale consilium emendationem, non fuerint iterata peccata. Quotidie tamen de singulis singillatim cum gemitu vel lacrymis in oratione Deo est facienda confessio, ut ita confitens Domino cum Psalmista dicere possit : Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper (Psal. l, 5). Si auuem quiddam subreptum fuerit de his quæ per dignos pœnitentiæ fructus delela sunt, recurrendum est ad

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

esto unde cecideris, et age pænitentiam, et prima opera fac (Apoc. ii, 5). Sed sciendum est quia tunc bona opera nos a culpis mundant et liberant, cum perpetrata mala plangimus et abdicamus. Nam qui semper peccare vult, et quasi semper bona agere, scire debet quia commista pravis actibus opera bona animam non redimunt, quam a vitiis non compescunt. Cor, inquit, contritum et humiliatum Deus non despicit (Psal. l, 19). Quisquis enim peccata plangit, nec tamen deserit, cor quidem conlerit, sed humiliare contemnit : quisquis vero peccaia sua jam deserit, nec tamen plangit, jam quidem humiliat, sed conterere cor recusat. Quotidiana autem leviaque peccata, secundum Jacobi Apostoli (cap. v, 16) hortamentum, alterutrum coæqualibus quotidie confitenda sunt. Quæ quotidiana eorum oratione cum quotidianis piis actibus credenda sunt mundari, si cum benignitate mentis in oratione Dominica veraciter dicitur : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Luc. xi, 4). Frater charissime, de quotidiana communiono corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi noli te securare ut quotidie te illa non munias : quatenus per hanc communionem sacramentorum ejus unum effectus cum eo, in quo princeps mundi veniens nihil suum invenit, et fidelis in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis dixit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo (Joan. vi, 57), ab omni hoste munitus, securus ad conditoris et redemptoris ac salvatoris tui præsentiam venias.

EPISTOLA XXVlI. AD ADRIANUM PAPAM.

Respondet ad ea quæ pontifex de regn9 Lotharii et de Ilincmuri nepotis causa mandarat.

(Apud eumdem, ex editione Parisiensi.)

Domino sanctissimo et reverentissimo Patrum Patri AdriANo, primariæ sedis apostolicæ et universalis Ecclesiæ papæ, HiNCMARus, nomine, non merito, Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus.

Excellentiæ vestræ auctoritas nuper xiv Kalend. Novembris, indict. iv, mihi per legatos suos multis et magnis increpationibus repletam, sicut sibi placuit, misit epistolam. De quibus, ut viri flagellis eruditi verbis utar, quantum ad humanum spectat judicium : Non viro qui similis mei est respondebo, nec qui mecum in judicio possit audiri : nec est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus (Job ix, 51, 52); ei : Si locutus fuero, non quiescet dolor meus; et si tacuero, non recedet a me (Job xvi, I7). Propterea non ex æquo ad omnia, sed ad quædam de his quæ scripsistis, de quibus tacere non audeo, brevi et humili sermone milii est respondendum. Quia scripsistis me reminisci debere, si unquam epistolis non rescriptum sit, et convenientibus responsis de negotiis de quibus agebatur

apostolicæ sedi remissum, sicut me pro vestro contemptu fecisse penitus constat, quando nuper per viros missos in Galliarum partes epistolas tam mihi quam aliis destinastis, et nullum inde responsum re

cepistis.flumiliter suggero, quia uunquam per contem

ptum a sedis apostolicæ præceptionibus deviavi, et in vestra epistola per commemoratos missos vestros, Paulum scilicet et Leonem venerabiles episcopos, pusillitati meæ directa scripsistis quid inde agerem, sed non scripsistis ut inde vobis rescriberem. Verumtamen eisdem missis vestris verbis respondi, pro viribus me jussionem vestram exsecuturum. Egi autem exinde quantum valui, et quantum mihi agendum esse videre potui, et quod me agere non posse vidi, ad potestatis vestræ auctoritatem tractatione mea referre curavi, sicut et vobis innotescendum.cujus rei exitum et effectus certitudinem scivi, quando præfatas increpatorias litteras mihi misistis, parabam scilicet, quomodo ipsa die, quando epistolas vestræ auctoritatis mihi Paulus et Leo venerabiles episcopi dederunt regi et episcopis, et regnorum primoribus, qui tam de regno quod antea domnus Carolus habuit, quam et de regno quod olim rex Lotharius habuit adfuerunt, relegi, et eis ut ita servarent denuntiare curavi. His autem quidem episcopis regni quod antea domnus Carolus habuit, detulerunt epistolam, ad eos generaliter directam transmisi. ìndeque episcopis tam ex regno suo quondam Lotharii, qui in Attiniaco jussu ipsius domni Caroli regis convenerunt, eamdem epistolam relegi , et præfato domno regi Carolo, sed et episcopis regni ipsius, et episcopis regni dudum Lotharii, et episcopis regni Ludovici , sed et ipsi Ludovico regi Germaniæ hanc schedulam quæ subsequitur, post juramenta inter reges sine me facta, dedi. In qua sic auctoritatis vestræ præceptionem indixi, ut periculis imminentibus commemoratis, quomodo eis obviare, et illa omnia penitus et insimul commovere non poteram , relatione ad auctoritatem vestram, et si non resistentibus, vel mihi consulerem. Ipsa autem schedula, et regibus, et episcopis, ac regnorum primoribus a me recitata et data, ita se habet : « Domnus apostolicus Adrianus, sicut multis est cognitum, et litteris suis, quas præ manibus habeo, exiguitati meæ dignatus esl intimare, regibus et præsulibus ac regnorum primoribus in his Galliarum partium regionibus, et inter cætera auctoritate ministerii sui mandavit, ut regaum quondam ac regis Lotharii, quod domno imperatori Ludovico spirituali filio ejus hæreditario jure debetur, et quod ad eum post mortem ipsius Lotharii rediet, vel hoinines in eo degentes, mor1alium nullus invadat, nullus commoveat, nullus ad se conetur inflectere. Quod si quis præsumpserit, non solum per su;e auctoritatis ministerium infirmabitur, verum etiam vinclis anathematis obligatus, nomine Christianitatis privatus, cum diabolo omnino locabitur; et si quis nostrum de episcopis tam

nefariæ temeritatis auctorem vel tacendo fugerit , .

A vel non resistendo consenserit, non jam pastoris, sed mercenarii nomine se noverit censendum, et quia jam non pertinebit ad eum de ovibus, non pertinebit consequenter de pastoralibus dignitatibus. Quæ autem in epistolis ad episcopos et regnorum primores regni quondam Lotharii directis contineantur, melius ipsi scitis, qui eas legistis. Audivi etiam quod similes epistolæ, sicut domino nostro Carolo, et episcopis ac primoribus regni ipsius directæ sunt, domno nihilominus Ludovico regi glorioso, et episcopis : » regni ejus primoribus missæ sunt, quo ' vos qui de regno ejus estis certius scitis. Mihi quoque exiguo Rhemorum episcopo auctoritate sua domnus apostolicus specia . liter commendavit, ut vice sua tam reges, quamf B cæteros Dei ac mundi ministros admonendo, suadendo, ac prolhibendo a cupiditatis vel avaritiæ vitio, et ut aliena non suscipiant, atque regnum quondam Lolharii et homines in eo degentes non invadant, comprimant et compescant. Sed et per multos et a multis audio, divulgatum inter principes noslros, donuinos sciiicet ac reges gloriosos, mutuis sacramentis firmatum, ut inter eos qui se dicunt ipsius regni hæredes esse æqua divisio ipsius regni fiat : quæ firmitas si facta non fuisset, ut multi aflirmant, jam seditio inter populos illis subjectos exorta fuisset. Et si ipsa firmitas exsecuta non fuerit, prælia et seditiones, sicut jam fuerint post obitum domni Ludovici imperatoris, inter eos exsurgent, et maxima strages populi ac perditio animarum inde proveniet, quod postea emendari non poterit. Quapropter inter tanla et talia pericula, scilicet domni apostolici pr;eceptum negligere, et pactum juramentis in nomine Domini et sanctorum ejus inter reges nostros firmatum dissolvendum judicare, et seditiones populorum ac prælia parvipemdere, et ut ecclesiarum rectores ac viri nobiles, de multis partibus a paganis impetiti, et sine rege ac principe, nisi quem ipsi post mortem Lotharii pro sua quisque convenientia elegerint, sicut fatentur, existentes, non debeant vel sicut habent necessitatem non habeant libertatem rectorem eligere, qui sanctam Ecclesiam, et eos atque Christianitatem in illo regno consistentem defendat et gubernet, dicere anxians sine generali unanimitate episcoporum regni domni Caroli, quibus domnus apostolicus de causa regni Lotharii suam misit epistolam, quam eis, sicut mihi est præceptum, direxi , de his quæ præmisi, quantum ex me est, nulli definitioni audeo consentire, reservato per omnia privilegio sententiæ domni papæ, cujus auctoritas, si aliquid de actis corrigendum fuerit, admonitione paterna corriget, et quæ stabilienda sunt poterit roborare. » De hoc vero quod mihi scripsistis dicenles : « Quis melius te novit, quod filii quondam Ludovici imperatoris, in unum convenientes, regnum inter se diviserunt, jureque jurando sibi invicem promiserunt, ut nullus eorum regnum alterius fratris sibi usurparet, aut omnino pervaderet, et tunc Carolus rex.

178

juramentis contemptis, illud regnum quod Lothario A secundum ordinem Ecclesiæ, sive ultro confessum,

imperatore defuncto domino serenissimo imperatori filio ejus debetur invasit, et fidem debitam violavit? » Reverentiæ vestræ debita humilitate respondebo, quoniam etsi ita esse ut scribitis scirem, cum ipse rex Carolns ita esse non confiteatur, nec vel legali vel regulari judicio inde convictus appareat, et multis attestantibus fateatur hanc regni partem sibi a patre Ludovico Augusto, consensu tam episcoporum quam cæterorum procerum totius imperii traditam, et a fratre Lothario sacramento publice confirmatam , sequendum tamen mihi arbitrarer quod praemisso judicio dicit Africanum concilium (can. 100) : • Ut magis caveat episcopus ne dicat in quemquam, quod aliis documentis convincere non potest. » Unde sanctus Angustinus, qui eidem concilio interfuisse legitur, a sede apostolica, beato Cœlestino docente, pro vita sua atque meritis ac magna scientia inter magistros optimus habitus, in libro de Pœnitentia dicit (homil. 50, cap. 3) : • I'lerique boni Christiani propterea tacent, et sufferunt aliena peccata quæ noverunt, quia documenlis s:epe deseruntur, et ea quæ ipsi sciunt indicibus ecclesiasticis probare non possunt. Quamvis enim vera sint quædam, non tamen judici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur. Nos vero a communione quemquam prohibere non possumus, quamvis haec prohibitio nondum sit mortalis, sed melicinalis, nisi aut sponte confessum, aut aliquo sive sæculari, sive ecclesiastico judicio nominatum atque convictum. Quis enim sibi utrumque audet assumere, ut cuiquam ipse sit accusator et judex? Cujusmodi regulam etiam Paulus apostolus in Epistola ad Corinthios breviter insinuasse intelligitur, cum quibusdam talibus commemoratis criminibus, ecclesiastici judicii formam ad omnia similia ex quibusdam daret, ait : Scripsi vobis in Epistola, non commisceri fornicariis, et reliqua (I Cor. v, 9); et aliquando I ost : Si quis frater nominetur aut fornicator, aut rapaae, cum ejusmodi nec cibum quidem simul sumite. Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare ? nonne de his quæ sunt inter ros judicatis ? de his autem qui foris sunt Dominus judicabit. Auferte malum a vobis ipsis (ibid., 11, 12, 15). Quibus verbis satis ostendit non teimere aut quomodolibet, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiæ communione : et si per judicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia ipse discedens, eos quos fugere videtur vinciat ad gehennam. Et item : Si quis frater nominatur fornicator, aut raptor, et reliqua. Eam, inquit, nominationem intelligi Apostolus voluit, quæ fit in quemquam, cum sententia ordine judiciario atque integritate profertur. Nam si nominatio sufficit, multi damlandi sunt innocentes, quia sæpe falso in quemquam crimen nominatur. Noluit enim hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato judicio, sed potius ex lege Dei,

sive accusatum, atque convictum. » Sunt enim leges, et canones, ac decreta sedis apostolicæ ex eisdem canonibus promulgata, quæ manifestant qualiter et a quibus, vel ulii quis debeat accusari vel judicari; de quibas sanctus Augustinus in libro de vera Religione (cap. 51) dicit : c In istis temporalibus legibus, quanquam de his homines judicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutæ atque firmatæ, non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas. » Et sanctus Gelasius in decretis suis ad Orientales episcopos : « Ideo, inquit, vocatur ad judicium certa quæcunque persona, ut aut fateatur objecta, aut vincatur oljectis. » Et iterum (II Reg. xii) : • Nathan propheta palam puBonifacius, ac cæteri sacræ sedis Romanæ pontifices in decretis suis ex sacris canonibus promulgatis dicunt, unaquæque provincia suo metropolitano debet: esse contenta. De hoc quod scripsistis, ut si ipse rex Carolus in obstinationis suæ perfidia post meam conventionem persistere maluerit, quam juxta vestra monita resipiscere, ab illius me communione atque consortio sequestrem, et secundum apostolum : Ne ave ei dicam (Joan. 1, 10), si vestræ communionis volo esse particeps, præsentiam ejus modis omnibus devitem, cum magno cordis dolore ac gemitu dico, quoniam et ecclesiastici et sæcularis ordinis viri, qui diversis de regnis Rhemis civitatem plurimi convenerint, quos mandatum vestrum ibidem mihi delatum, quia non debuit, latere non potuit, exiguitati meæ, qui quantum scivi et potui semper apostolicæ sedis privilegium:extuli, improperando dixerunt et dicunt : Nunquam hujusmodi præceptionem ab illa sede ulli decessorum meorum missam fuisse, cum inter reges sacramentis etiam confedoeratos, sed inter patrem et filios, ac inter fratres prælia et seditiones eorum temporibus fuisse noscantur. Et aliis peccatis meis reputo, me hac intentionis vestræ comminatione singulariter ab auctoritate vestra impetitum, cum cæteros episcopos regni sui, confra1res scilicet et consacerdotes meos, tantum monueritis, increpueritis, redargueritis et instruxeritis, non tamcu sicut me illos de participatione commuuionis vestræ intentando comminari voluistis, nec etiam eos qui, ut quidam dicunt, regem nostrum in regnum quondam Lotharii pro sua necessitate invitaverunt, et honores ex eodém regno obtinuerunt, neque illos qui regibus et regnorum primoribus sicut ego vestram præceptionem et de ipso regno interdictionem non intimaverunt, et ex adverso ascendentes non restiterunt ut ego, qui secundum quod potuijussionem vestram perficere procuravi, et nihil emolumenti, et quantum passus est pedis in re])us cum plures ex Ecclesia milii commissa diuturnis temporibus abstractae in eodem regno habeantur, ncc aliud quodcumque commodum, nisi impedimenta et dispendia sim adeptus. Sed et domno nostro regi Carolo ad exaggerationem dicitur a quibusdam, quod nec pro Lothario, sicut multorum certa nolitia, et infantes inde geniti protestati sunt, publico adulterio denotato, et apud sedem apostolicam aecusato, in cujus parte regni non solum pars diœcesis, verum et pars parochiæ meæ conjacuit, talem præceptionem et comminationem ab antecessore vestro muhus episcoporum in isto regno acceperit, nec etiam áb hæreticorum, vel schismaticorum, sive tyrannicorum imperatorum ac regum, quales fuerunt Constantius Arianus, ac apostata Julianus, et Maximus tyrannus, præsentia et salutatione sive collocutione, sedis apostolicæ pontifices, vel alii magnæ auctoritatis atque sanctitatis episcopi, cum locus et ratio ac causa exigit, se subtraxisse leguntur. Et si, aliis episcopis regi nostro communicantibus, ego me ab illius commu

B bliceque in facie regis David et commissum pronun

tiavit errorem, et ipsum commissum non tacuit, et
confessione correctum consequenter absolvit. » Et
sanctus Bonifacius longe ante decrevit : • Et accu-
satus præsens, si confidit, ad objecta respondeat. »
Non insurgendum ergo milii est visum ad judicam-
dum illum qui non confessus, aut in aliquo sive
sæculari, sive ecclesiastico judicio nominatus est
atque convictus : nec utrumque fui ausus assumere,
ut ejus ipse forem et accusator et judex.
De eo quod sanctitas vestra exiguitati meæ scri-
psit, quia silui, et contra tale facinus saltem leviter
non insurrexi, non soluim consors, sed etiam, quod
est deterius, hujus tyrannidis auctor ipse videor,
cum venia et pace vestræ sublimitatis dico, quia ille

C qui forte hac opinione, sed non cognitione, ad inju

riam et increpationem meam vobis suggessit, scire
debuerat vestræ auctoritatis gravitatem sufficienter
recelere quod scriptum est : Causam quam nescie-
bam diligentissime investigabam (Job xxix, 16). Et
ut beatus dicit Gregorius (Moral. xix, cap, 14) :
« Cum omnia nulla et aperta sint oculis Domini,
tamen mala Sodomæ noluit audita judicare, qui ait:
Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me
opere compleverint, an non est ita, ut sciam (Gen.
xviii, 21). Omnipotens itaque Dominus et omnia
sciens, cur ante probationem quasi dubitat, nisi ut
gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala homi-
num ante præsumamus credere quam probare ? »
Nam ut vestræ dignationi veraciter fatear, nec au-

D ctor, nec consors, nec consensor ullius tyrannidis

unquam, vel usque ab ipsis cunabulis hactenus ex-
sliti. Hæc qui vobis talia nuntiavit, adjuvaute D0-
inino, de me probare non valebit. Et quia non silui,
et in annuntiando vel exsequendo ea quæ mihi a
vestra auctoritate præcepta sunt, pro scire et posse
meo, deses vel segnis non exstiti, sicut et ante scri-
ptis ostendi, et coram missis vestris viva voce mon-
stravi.
De hoc quod dicitis, quia honore et dignitate
cæteris Caroli regis regni episcopis sum sublimior,
suggero quia scientia et meritis inferiorem, et non
dignitate ac honore loci priorem cæteris metropoli-
tauis me esse cognosco. Quia sicut Innocentius et.

A nione vel praesentia subtraxero, dicunt secundum concilium Africanum (can. 100), quandiu illi non communicavero, ut mihi ab illis non communicetur episcopis. Praesertim cum ipse rex se perjurum esse deneget, se invasorem alterius et non ad se pertimentis regni difliteatur, se tyrannum non esse confirmet, se hæreticum vel schismaticum , quibus apostolus nec ave a quoquam diei præcepit, non esse confiteatur : sed confessione rectæ fidei, et amplexione ecclesiasticæ pacis, se catholicum et in pace ecclesiastica manere et permanere velle demonstret : et secundum leges ac canones, præsens in judicio, aut ad ol)jecta respondere, aut objectis convinci, se non refugere dicat. Et ut de regia persona, inquiunt, reticeamus, nec sicut quemlibet pleB beium vel liberi capitis virum, in istis regionibus, secundum ecclesiasticas regulas et secundum leges publicas, illum accusatum vel sponte confessum, aut legaliter ac regulariter aperte convictum audivimus. Sed in libris ilia satis notissima ad legendum oculis ingerunt, qualiter proavus suus Pipinus, a Stephano ipsius auxilium petente, et pro liberatione Romanæ Ecclesiæ in Galliam veniente, in regem sit unctus, cum adhuc degeret Romana Ecclesia sub nomine et non auxilio defensionis Græcorum imperatoris , et idem Pipinus non excommunicatione apostolica, sed virtute hostili, Haistulfum qualemcumque regem Christianum oppressit, et Italiam domuit, atque justitias sancti Petri obtinuit. Similiter et quæ avus ejus Carolus temporibus C Adriani et Desiderii regis Longobardorum egerit, et quomodo patriciatum Romanum suscepit, quomodo etiam temporibus Leonis papæ nomen imperatoris adeptus fuit, et quæ in Italia, et quanta erga Romanam Ecclesiam fecerit; et quomodo Stephanus in Belgicam veniens, et Rhemi patrem suum imperatorem coronans sacraverit ; et quomodo Gregorius subreptus cum Lothario patre suo repugnante in Franciam venit, et pax postea in Francia ut antea non fuit, et ipse papa cum tali honore sicut decuerat et sui antecessores fecerunt, Romam non rediit. Et computant quanta iste ab episcopis et populo qui regem non habebant, et a paganis et seditiosis impetebantur, in regnum quod Lotharius habuit invitatus exordinata ordinaverit : et dicunt sæcularem scripturam dicere, quia omne regnum saeculi hujus bellis quæritur, victoriis propagatur, et non apostolici vel episcoporum excommunicationibus obtinetur, et Scripturam divinam proponunt dicere : Quia Domini est reanum, per quem reges regnant, et cui voluerit dat iltud (Psal. xxi, 29; Prov. viii, 15; Dan. iv, 29); ministerio angelorum et hominum. Quibus cum verba beati Jacobi apostoli opponimus, dicentis : Unde bella et lites inter vos ? Nonne hinc ? id est eae concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ? Litigatis et belligeratis , et non habetis, propterea quod non postulatis (Jac. iv, 1,2). Et ideo, quia Domini est regnum, et per cum regc*

« VorigeDoorgaan »