Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tertio mersisti, ut multiplicem lapsum superioris ætatis absolveret trina confessio. Denique, ut vobis afferamus exemplum, sanctus apostolus Petrus, posteaquam in passione Domini lapsus videtur infirmitate conditionis humanæ, qui antea negaverat, postea ut illum lapsum aboleret et solveret, tertio interrogatus a Christo si Christum amaret, tum ille dicit, Tu nosti, Domine, quia amo te (Joan. xxi, 15). Tertio dixit, ut tertio absolveretur. Sic et inventus in judicio noxius, si fuerit forte super plura suspectus, iterato est judicio examinandus, quousque inveniatur emendationis confessione probatus. Et ad hoc assumamus sancti Ambrosii verba dicentis: Denique ut vobis afferamus exemplum, sanctus

[ocr errors]

tus judicio examinatur. Et item in sacra historia A Credis et in Spiritum sanctum? Dixisti : Credo, ¡egimus quia venit Elias ad Jordanem cum discipulo Eliseo, et involuto pallio suo percussit aquas, quæ divise sunt, et transierunt ambo. Postea levavit Eliseus pallium Elia quod ceciderat ei, et veniens ad Jordanem percussit aquas, atque, invocato Deo Eliæ, divisit ac transiit (IV Reg. 11). Recte enim per Jordanem fluxus nostræ mortalitatis exprimitur, quia et Jordanis Latine dicitur descensus eorum, scilicet Christianorum. Quia, inquit Gregorius (Mor. lib. xxx, c. 6), in Jordane flumine ipse auctor redemptionis nostræ baptizari dignatus est, recte Jordanis nomine eorum multitudo exprimitur, qui inter sacramentum baptismatis tenentur. Unde scriptum est in Job de antiquo hoste humani generis: Et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Job XL, 18); B apostolus Petrus posteaquam in passione Domini quia postquam infideles quosque a mundi origine rapuit, adhuc se posse suscipere etiam fideles præsumit. Nam ore pestiferæ persuasionis eos quotidie devorat in quibus a confessione fidei reproba vita discordat. Unde ac si pallio Elixe involuto aqua percutitur et dividitur, et per eam transitus præparatur, quando tales, ut præmisimus ex verbis sancti Gregorii, colligantur et in aquam dimittuntur: et quasi aqua dividitur, cum aut quosdam aqua recipit, et innoxios ostendit, aut quosdam rejicit, et noxios esse demonstra; et transitus præparatur, cum aut quidam a reputatis criminibus ad innoxios transferendi judicantur, aut a negatione sua rei inter criminum noxios declarato judicio deputantur. Nam et quando qui putatur et qui est noxius, in aquam examinandus dimittitur, a dimittentibus, secundum quemdam modum forinæ baptismatis, Dominus invocatur, quatenus veritas unde requiritur demonstretur, et tenebras ignorantiæ nostræ illuminare dignetur, ne aut innocens injuste a nobis damnetur, aut nocens sua negatione, aut diabolica fraude aliquo modo impunitus evadat. Sed et ipse qui examinandus in aquam dimittitur, invocationem invocantium sua responsione et denotatione confirmat, juxta formam quodammodo ante baptisma, quando aut ore patroni, qui alieno, id est originali peccato perditus, aliena fide salvatur aut adultus peccata sive contracta, sive admissa confitetur, abrenuntians diabolo, et omnibus operibus ac pompis ejus, et ad interrogationem sacerdotis, ut in quo jam non est immunditia ejus per negationem abscondita, sed per confessionem publicata, illum recipiat aqua, et consepeliatur Christo, et demergantur peccata ejus, juxta Scripturam in profundum maris, ad instar Ægyptios in mare Rubrum, de fidei suæ confessione respondet, sicut sanctus Ambrosius in libro de Sacramentis dicit (lib. 11, c. 7): ‹ Interrogatus es: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Dixisti : Credo, et mersisti, hoc est consepultus es. Iterum interrogatus es: Credis in Dominum nostrum Jesum Christum et in crucem ejus? Dixisti : Credo, et mersisti. Ideo et Christo es consepultus. Qui enim Christo consepelitur, cum Christo resurgit. Tertio interrogatus es :

lapsus videtur infirmitate conditionis humanæ, qui ante negaverat, postea ut illum lapsum aboleret et solveret, tertio interrogatur a Christo si Christum amaret, tum ille dicit: Tu nosti, Domine, quia amo te. Tertio dixit, ut tertio absolveretur. » Et quoniam, sicut supra ostendimus divina auctoritate baptismum esse judicium, unde et Jordanis baptisma designans interpretatur rivus judici, quo princeps mundi, mendax, et pater ejus foras ejicitur, et baptismum consilium Dei est, consilium divini viri ad ignota investiganda invenerunt judicium aquæ frigidæ. In quo aquæ frigida judicio, ad invocationem veritatis, quæ Deus est, qui veritatem suo mendacio cupit obtegere, in aquis, super quas vox Domini majestaCtis intonuit, non potest mergi, quia pura natura aquæ naturam humanam, per aquam baptismatis ab omni mendacii figmento purgatam, iterum mendacio infectam non recognocit puram, et ideo eam non recipit, sed rejicit ut alienam. Et ut in baptismate ab homine spiritus immundus, id est princeps hujus mundi ejicitur, ita et qui a diabolo, principe videlicet mundi hujus, per peccatum reoccupatus, sicut scriptum est (Matth. XII, 45), quia cum exierit ab homine revertitur ad eum a bonis operibus vacantem, imo vacuum, cum aliis septem spiritibus nequioribus se ab aqua invocatione divini nominis sacrata rejicitur. Quem hominem non naturalem, sicut ex aqua et Spiritu rena tus est, purgatum, non carnis depositione sordium, sed interrogatione et confessione conscientiæ bonæ in Deum, verum potius talem de quo in Levitico scriptum est sentit : Omnis, inquit, homo, qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino (Levit. xx11, 3). Non dicit: In quo fuit immunditia. Immunditia quippe ejus in ipso est, qui mendacio contegit veritatem; et idcirco de stirpe sacerdotali: Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotium (1 Petr. 11, 9); et in Apocalypsi Fecisti nos regnum Deo et sacerdotes (Apoc. v, 10), ad ea quæ consecrata sunt Domino accedens, quandiu immunditia ejus in ipso est, non poterit aquis invocatione Dei sanctitatis immergi, ut

D

innoxius pereat, sed percundus monstrabitur. Expur- A igne consumpta. Sed et Gedeonis sacrificium cum gale, inquit Apostolus, vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi (I Cor. v, 7). Ac si patenter dicat Reputatum de crimine, atque negantem, quem idoneis testibus judiciario ordine comprobare nequitis, aut sacramento, aut Dei judicio expurgate, ne in medio vestri manens anathema, dicatur vobis: Anathema in medio tui, Israel, non poteris stare coram inimicis tuis (Josue vi, 15). Et item dicit Apostolus: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum (Ephes. v, 11). Unde Augustinus (de verbis Domini serm. 18): Nolite communicare, hoc est, nolite consentire. Et quia parum erat non consentire si sequeretur negligentia disciplinæ, magis, inquit, et redarguite. Duobus modis non te maculat malus, si non consentias, et si redarguas. Igitur arguendus est peccator, et si negaverit et ordine judiciario comprobari non poterit, examinetur, ut probatus manifestus fiat, et reprobatus latere non possit. Deprehensus autem confiteatur et pœniteat, et non tenebitur fune peccatorum suorum, quo est illigatus, ut non mergatur et lavetur aqua salutari perfusa lacrymis, et dimergatur ut Egyptii, et qui corrupti erant carnali corruptione coram Domino, sicut plumbum in aquis vehementibus, et secundum prophetam : Projiciantur iniquitates ejus in profundum maris (Mich. vi, 19), quia antea cum mendacio suo mergi ut ablueretur non poterat, donec confessione a se illud in profundum projiceret, et ablutus emergeret, qui ante confessionem sicut ferrum Elisei premebatur aqua (IV Reg. vi, 7), C usquedum ad confessionem divini nominis ad lignum rediit ita nihilominus negans peccati pondere premitur anxia conscientia, usque dum pronuntians impietatem peccati sui Domino, in cujus ligno crucis omnium hominum, ut dicit Ambrosius, levatur infirmitas. Et hoc est diluvium, quod et baptisma, quo peccata omnia diluuntur, sola justi mens et gratia resuscitatur, pridem quippe mortui negatione peccati. Legat devotus librum Dialogorum beati Gregorii (lib. 11, cap. 23, 24, 3, 28, 7, 6), et inve niet sanctimoniales non correctas, et pro incorrectione sua a sancto Benedicto excommunicatas, post mortem tempore communionis de sepulcris ab Ecclesia, quia non communicabant, exisse, post reconciliationem autem, se in suis sepulcris continuisse, et pueri monachi corpus a terra teneri non potuisse, quia Benedicti gratiam non habebat, et vas vitreum signo crucis per Benedictum edito disruptum : et iterum vas vitreum in ingens præcipitium, saxorum molibus aspersum, ejus jussione propter inobedientiam projectum, atque incolume reservatum, et discipulum ejus Maurum super undas laci deambulasse ferrum autem de profundo laci, Elisei more, per ipsum in manubrium revocatum fuisse. Et sicuti scriptum divinis paginis continetur (II Mac. 1, 20),; sacer ignis absconsus, post multa annorum curricula in crassam aquam versus reperitur, eadem aqua super oblatum sacrificium versa divina potentia est PATROL. CXXVI.

superfuso jure, cujus abundantia solet ignis exstingui, per angelicum ministerium, igne etiam lambente petram consumptum est (Jud. vi, 19); et in unius ejusdemque elementi, mysterio et finis est vitiis, et origo virtutibus, operante Spiritu sancto, in aqua sacri baptismatis. Hæc diligens lector legat, et non mirabitur in judicio aquæ frigidæ innocentes ab aqua recipi, nocentes autem non recipi: sicut et in aqua calida coquuntur noxii, innoxii vero reservantur incocti. Quia et Christus, cœlestis medicina Patris, verus humanæ medicus salutis, invocatus a suis fidelibus, ut et medici carnis ipso inspirante solent, contraria contrariis, calida frigidis, frigida calidis curat. Et in veteri Ecclesia, quæ vocatur usitatius B Synagoga, de unius ejusdemque seditionis hominibus, quosdam terra absorptos operuit, quosdam vero super terram edax flamma consumpsit (Num. XVI, 30 et 35). Dumque caro innoxia Salvatoris aquis frigentibus tinguitur, opposita quondam noxiis romphæa ignea paradisi restinguitur. Sed et dispositione ipsius elementorum conditoris atque rectoris, uno eodemque sole lutum stringitur, cera liquatur. Hæc dicta sint, quia elementum instabile in mergendo, pro fide credentium, quosdam recipit. quosdam autem non recipit : sed et fervore elementi ejusdem quidam coquuntur, et quidam evadunt incocti.

[ocr errors]

Nec prætereundum quia legimus in capitulis Augustorum (addit. Iv, cap. 80) fuisse vetitum frigidæ aquæ judicium: sed non in illis synodalibus, quæ de certis accepimus synodis. Quod, ut quidam insulse dicunt, propterea fuerat vetitum, quoniam quasi rebaptizatur, qui in nomine Domini aquis immergitur. Sed hoc ibidem scriptum nequaquam reperimus. Nec nos etiam ignoramus quia beatus Ambrosius plura dicit baptismata, id est plura baptismatis adnotat præconia. Et sacri canones rebaplizationes omnibus ut vitandæ sunt prohibent: nemo tamen est pene fidelium, qui se sine crucis signo, vel invocatione divini nominis aquis etiam ad lavandum immittat, jubente Apostolo: Omnia agendum in nomine Domini (I Cor. x, 31); et non se illo baptizari putat baptismate quo renatus est ex aqua et spiritu. Sermo enim, et opus Dei, cunctaque sacramenta divina, manna sunt, quod sicut scriptum est. Habuit omne delectamentum, et omnis saporis suavi tatem (Sap. xv1, 2), quodque sicut pro desiderio suscipientium quondam factum est in saporem gustantium, ita et hæc pro devotione credentium fiunt causa ostensionum. Velut incarnatio Domini in ruinam et resurrectionem multorum est, et crux ejus, pereuntibus quidem stultitia est, credentibus vero in salutem virtus Dei est, et prædicatio ipsius aliis est odor mortis in mortem, aliis odor vite in vitam; et baptismatis sacramentum, quod verbis solemnibus consecratur, ut catholici doctores produnt, infidelibus est ludificatio, fidelibus autem redemptio. Si autem extra Domini institutionem et apostolicam fit

6

traditionem, lavacrum est corporalium sordium, A
non ablutio peccatorum. Veluti et sanctus Augusti-
mus de consecratione corporis et sanguinis Domini
nostri Jesu Christi in libro contra Faustum dicit
(lib. xx, cap. 13) : ‹ Panis et calix non qualibet sed
certa consecratione mistus fit nobis, non nascitur.
Proinde quod non ita fit, quamvis sit panis et calix,
alimentum est refectionis, non sacramentum reli-
gionis.

EPISTOLA XXVI.

AD HILDEBOLDUM EPISCOPUM SUESSIONENSEM.

Illum, infirmitate detentum, juxta petitionem litterarum confessionis ejus, absentem reconciliando absolvit.

(Apud eumdem, ex codice S. Remigii Rhemensis.)

HINCMARUS, nomine, non merito, Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, charissimo filio et venerabili fratri nostro HILDEBOLDO mentis et corporis salutem tribui a Deo deposco.

Et ipsa sacramenta altaris devote ad se accedentibus vita, indevotis judicium, sicut et panis vitam fortium roborat, parvulorum necat, et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat, et sol qui ceram liquat, lutum stringit, sanis oculis lumen est, et lippientibus tenebræ ; utque venenum mors est homini, et vita serpenti, sic et istud judicium firmi- B fessionem relegi, et pro tua animæ et corporis salute

ter et rite credentibus ostensio veritatis, hæsitantibus autem et dubiis error involvens esse dignoscitur. Quoniam sicut Paulus dicit: Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. x1, 1), profecto liquet quia, exponente beato Gregorio (hom. 26), fides illarum rerum argumentum est quæ apparere non possunt. Quæ etenim apparent, jam fidem non habent, sed agnitionem. Sic in hoc divino judicio his, de quibus antea dubitabamus, divina ostensione monstratis, quæ corporalibus oculis videre non possumus, oculis fidei contemplantes credulitatem accommodare debemus. Sicut Thomas antea dubitans, dum Dominum palpavit, aliud vidit, et aliud credidit: a mortali quippe homine Divinitas videri non potuit. Hominem

igitur vidit, et Deum confessus est, dicens: Dominus meus, et Deus meus (Joan. xx, 28). Videndo ergo credidit, quem considerando verum hominem, hunc Deum quem videre non poterat exclamavit. Ita et veritatem rei de qua dubitamus, quia corporalibus oculis videre nequibamus, divinæ ostensioni credentes, veritatem, quæ Deus est, exclamando laudare debemus, cum impleri viderimus quod dicit Apostolus: Nolite judicare ante tempus, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (1 Cor. iv, 5). Venit quidem nunc Dominus ad illuminationem nostrarum tenebrarum, ut cognoscamus veritatem per manifestationem ipsius judicii, qui venturus est ad manifestanda consilia cordium in futuro judicio. Hæc autem dicimus, non quo quemquam reprehendamus, quia nec ibi scriptum est cur hoc judicium non debeat fieri, sed tantummodo dictum ne fieret, aut nostra, quasi sapientius prolata, quam alii invenire ex sanctorum documentis prævaluerint, sive prævaleant, defendere satagamus. Unusquisque enim in suo sensu abundat. Tantum quilibet hoc caute provideat, ut a fide catholica et traditione apostolica sedis non discrepet. Sed quæ sentimus humiliter proferentes, parati sumus, si quis convenientius nobis ostenderit, sine contentione sano intellectui cedere, et libentissime non modo consentire, quin etiam discere.

[ocr errors]

C

Quando confratres et coepiscopi nostri, Hodo et Rainelmus, Willebertus quoque, et Adalbernus atque Geroldus, et noviter ordinatus Hadebertus, mecum Rhemi fuerunt, humilis ac sinceræ mentis tuæ con

per omnem nostram parochiam Domini misericordiam implorari poposci. Et quoniam fratrem nostrum Hodonem ad te iturum cognoveram, non putavi necesse fore ut tibi litteras mitterem, quia ipse et unanimitate nostra, et ministerio episcopali, ea quæ agenda sunt erga infirmum fratrem per se agere poterat. Sed quoniam presbyterum tuum ad me nittens eumdem breviculum confessionis tuæ mihi remisisti, petens ut absolutorias litteras tibi transmittam, quam devotionem tuam gratanter suscepi : scio enim quia non in me bona merita quæ nulla sunt, sed virtutem ministerii immerito mihi commissi attendis. Et ideo per verba sancti Leonis exsecutionem ministerii indignitatis meæ, et fidem tuam, ad

pontificem confessionis nostræ Jesum mitto. Ait enim idem sanctus Leo, quia aliter in Ecclesia Dei, que corpus Christi est, nec rata sunt sacerdotia, nec vera sacrificia, nisi in nostræ proprietate naturæ verus non Pontifex reconciliet, verus immaculati Agni sanguis emundet. Qui licet sit in Patris dextera constitutus, in eadem tamen carne quam sumpsit ex Virgine sacramentum propitiationis exsequitur, dicente Apostolo: Christus Jesus, qui mortuus est pro nobis, imo qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. vIII, 34); cujus misericordiæ nec modum possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem nullas patitur venia moras vera confessio, dicente Dei Spiritu per prophetam Cum conversus ingemueris salvus eris; et Dalibi: Dic iniquitates tuas prior, ut justificeris; et item: Quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio (Psal. cxxix, 7); et sanctus dicit Ambrosius Beatus qui vel sub ictu mortis avertit a vitiis. Beati enim quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1), quia scriptum est: Desine a malo et fac bonum, et inhabita in sæculum sæculi (Psal. XXXVI, 27). Quicunque ergo desierit a peccatis, et fuerit ad meliora conversus, habebit superiorum indulgentiam peccatorum, que fuerit vel pœnitendi confessus affectu, vel corrigendi aversus ingenio.

Quapropter sicut principali sententia constat, quia in multis offendiraus omnes, unde ingemisci

esto unde cecideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac (Apoc. 11, 5). Sed sciendum est quia tunc bona opera nos a culpis mundant et liberant, cum perpetrata mala plangimus et abdicamus. Nam qui semper peccare vult, et quasi semper bona agere, scire debet quia commista pravis actibus opera bona animam non redimunt, quam a vitiis non compescunt. Cor, inquit, contritum et humiliatum Deus non despicit (Psal. L, 19). Quisquis enim peccata plangit, nec tamen deserit, cor quidem conterit, sed humiliare contemnit : quisquis vero peccata sua jam deserit, nec tamen plangit, jam quidem humiliat, sed conterere cor recusat. Quotidiana autem leviaque peccata, secundum Jacobi Apostoli (cap. v, 16) hortamentum, alterutrum coæqualibus quotidie confitenda sunt. Quæ quotidiana eorum oratione cum quotidianis piis actibus credenda sunt mundari, si cum benignitate mentis in oratione Dominica veraciter dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ( Luc. XI, 4).

mus; ita principali sententia consolamur, quia si A divinum per beatum Joannem consilium: Memor confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, quin Jesus Christus, conditor et redemptor ac salvalor noster, quem habemus advocatum justum apud Patrem, et est propitiatio pro peccatis nostris, et interpellat pro nobis, fideliter confitentibus nobis dimittit nobis peccata nostra, et emundat nos ab omni iniquitate. Quibus animati divinis sententiis, frater et consacerdos noster Hildebolde, confitenti tibi peccata tua, per ecclesiasticam apostolicæ auctoritatis potestatem, quam Dominus noster Jesus Christus tradidit discipulis et apostolis suis, dicens : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata remittuntur eis (Joan. xx, 22, 23); et per eosdem apostolos suos ipsorum successoribus, quorum vices licet indigni tenemus, etsi non merito, tamen B nomine atque officii susceptione, eamdem poteslatem donavit, et in se credenti fideliter dixit: Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. vi, 13; ix, 22), gratia et omnipotentia sua, virtute sancti Spiritus, qui est remissio omnium peccatorum, dimittat tibi omnia peccata tua, liberet te ab omni malo, conservet in omni bono, et perducat te ad vitam æternam, et ad sanctorum sacerdotum consortium, Amen.

Et quia, dulcissime frater, tali infirmitate, sicut ipse nosti, detentus corpore ad te ire non possum, spiritu et devotione ad te vado, et quod ipse corporaliter erga te gererem spiritu ago, et per comministros ac compresbyteros nostros in te agi corporaliter posco: mittens manu mea, secutus majorum exempla, in manu istius presbyteri oleum sanctifi- C catum, ut etiam obsequio meo per ejus mentionem, Spiritus sancti gratia, qui est remissio omnium peccatorum, indulgentiam percipias omnium deliclorum, et consortium sanctorum episcoporum. Velut ex superfluo denique, quoniam hæc te egisse non dubito, bonam devotionem tuam commoneo, ut præter istam generalem confessionem, quæque ab ineunte ætate, usque ad hanc in qua nunc degis, te commisisse cognoscis, specialiter ac singillatim Deo et sacerdoti satage confiteri; et dum unumquodque, erroris tui inquinamentum singillatim confiteris et defles, simul te de omnibus actorum lacrymis mundes. Unde dicitur per Prophetam : Divisiones aquarum deduxit oculos meus (Psal. cxviu, 156). Divisam quippe ex oculis aquam deducimus, quando D peccatis singulis dispertitas lacrymas confitendo exhibemus. Que singillatim de singulis semel sacerdoti sufficit confessio facta, si post hanc confessionem, et per sacerdotale consilium emendationem, non fuerint iterata peccata. Quotidie tamen de singulis singillatim cum gemitu vel lacrymis in oratione Deo est facienda confessio, ut ita confitens Domino cum Psalmista dicere possit: Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper (Psal. L, 3). Si autem quiddam subreptum fuerit de his quæ per dignos pœnitentiæ fructus deleta sunt, recurrendum est ad

Frater charissime, de quotidiana communione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi noli te securare ut quotidie te illa non munias : quatenus per hanc communionem sacramentorum ejus unum effectus cum eo, in quo princeps mundi veniens nihil suum invenit, et fidelis in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis dixit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo (Joan. vI, 57), ab omni hoste munitus, securus ad conditoris et redemptoris ac salvatoris tui præsentiam venias. EPISTOLA XXVII.

AD ADRIANUM PAPAM.

Respondet ad ea quæ pontifex de regno Lotharii et de
Hincmari nepotis causa mandarat.

(Apud eumdem, ex editione Parisiensi.)
Domino sanctissimo et reverentissimo Patrum
Patri ADRIANO, primariæ sedis apostolicæ et univer-
salis Ecclesiæ papæ, HINCMARUS, nomine, non me-
rito, Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus.

Excellentiæ vestræ auctoritas nuper xiv Kalend. Novembris, indict. iv, mihi per legatos suos multis et magnis increpationibus repletam, sicut sibi placuit, misit epistolam. De quibus, ut viri flagellis eruditi verbis utar, quantum ad humanum spectat judicium: Non viro qui similis mei est respondebo, nec qui mecum in judicio possit audiri : nec est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus (Job 1x, 31, 32); et : Si locutus fuero, non quiescet dolor meus; et si tacuero, non recedet a me (Job xvi, 17). Propterea non ex quo ad omnia, sed ad quædam de his quæ scripsistis, de quibus tacere non audeo, brevi et humili sermone mihi est respondendum. Quia scripsistis me reminisci debere, si unquam epistolis non rescriptum sit, et convenientibus responsis de negotiis de quibus agebatur

apostolicæ sedi remissum, sicut me pro vestro con- A vel non resistendo consenserit, non jam pastoris, temptu fecisse penitus constat, quando nuper per sed mercenarii nomine se noverit censendum, et viros missos in Galliarum partes epistolas tam mihi quia jam non pertinebit ad eum de ovibus, non quam aliis destinastis, et nullum inde responsum re- pertinebit consequenter de pastoralibus dignitacepistis. Humiliter suggero, quia uunquam per contem- tibus. Quæ autem in epistolis ad episcopos et plum a sedis apostolicæ præceptionibus deviavi, et regnorum primores regni quondam Lotharii diin vestra epistola per commemoratos missos vestros, rectis contineantur, melius ipsi scitis, qui eas Paulum scilicet et Leonem venerabiles episcopos, legistis. Audivi etiam quod similes epistolæ, sicut pusillitati meæ directa scripsistis quid inde agerem, domino nostro Carolo, et episcopis ac primoribus sed non scripsistis ut inde vobis rescriberem. Ve- regni ipsius directæ sunt, domno nihilominus Ludorumtamen eisdem missis vestris verbis respondi, vico regi glorioso, et episcopis ac regni ejus pripro viribus me jussionem vestram exsecuturum. Egi moribus missæ sunt, quo vos qui de regno ejus autem exinde quantum valui, et quantum mihi estis certius scitis. Mihi quoque exiguo Rhemorum agendum esse videre potui, et quod me agere non episcopo auctoritate sua domnus apostolicus specia posse vidi, ad potestatis vestræ auctoritatem tractaliter commendavit, ut vice sua tam reges, quant tione mea referre curavi, sicut et vobis innotescen- B cæteros Dei ac mundi ministros admonendo, suadum cujus rei exitum et effectus certitudinem scivi, dendo, ac prohibendo a cupiditatis vel avaritiæ vitio, quando præfatas increpatorias litteras mibi misistis, et ut aliena non suscipiant, atque regnum quondam parabam scilicet, quomodo ipsa die, quando epiLotharii et homines in eo degentes non invadant, stolas vestræ auctoritatis mihi Paulus et Leo vene- comprimant et compescant. Sed et per multos et a rabiles episcopi dederunt regi et episcopis, et re- multis audio, divulgatum inter principes nostros, gnorum primoribus, qui tam de regno quod antea doninos scilicet ac reges gloriosos, mutuis sacradomnus Carolus habuit, quam et de regno quod olim mentis firmatum, ut inter eos qui se dicunt ipsius rex Lotharius habuit adfuerunt, relegi, et eis ut ita regni hæredes esse æqua divisio ipsius regni fiat : servarent denuntiare curavi. quæ firmitas si facta non fuisset, ut multi affirmant, jam seditio inter populos illis subjectos exorta fuisset. Et si ipsa firmitas exsecuta non fuerit, prælia et seditiones, sicut jam fuerint post obitum domni Ludovici imperatoris, inter eos exsurgent, et maxima strages populi ac perditio animarum inde C proveniet, quod postea emendari non poterit. Quapropter inter tanta et talia pericula, scilicet domni apostolici præceptum negligere, et pactum juramentis in nomine Domini et sanctorum ejus inter reges nostros firmatum dissolvendum judicare, et seditiones populorum ac pralia parviperdere, et ut ecclesiarum rectores ac viri nobiles, de multis partibus a paganis impetiti, et sine rege ac principe, nisi quem ipsi post mortem Lotharii pro sua quisque convenientia elegerint, sicut fatentur, existentes, non debeant vel sicut habent necessitatem non habeant libertatem rectorem eligere, qui sanclam Ecclesiam, et eos atque Christianitatem in illo regno consistentem defendat et gubernet, dicere anxians sine generali unanimitate episcoporum regni domni Caroli, quibus domnus apostolicus de causa regni Lotharii suam misit epistolam, quam eis, sicut mihi est præceptum, direxi, de his quæ præmisi, quantum ex me est, nulli definitioni audeo consentire, reservato per omnia privilegio sententiæ domni papæ, cujus auctoritas, si aliquid de actis corrigendum fuerit, admonitione paterna corriget, et quæ stabilienda sunt poterit roborare. ›

His autem quidem episcopis regni quod antea domnus Carolus habuit, detulerunt epistolam, ad eos generaliter directam transmisi. Indeque episcopis tam ex regno suo quondam Lotharii, qui in Attiniaco jussu ipsius domni Caroli regis convenerunt, eamdem epistolam relegi, et præfato domno regi Carolo, sed et episcopis regni ipsius, et episcopis regni dudum Lotharii, et episcopis regni Ludovici, sed et ipsi Ludovico regi Germaniæ hanc schedulam quæ subsequitur, post juramenta inter reges sine me facta, dedi. In qua sic auctoritatis vestræ præceptionem indixi, ut periculis imminentibus commemoratis, quomodo eis obviare, et illa omnia penitus et insimul commovere non poteram, relatione ad aucloritatem vestram, et si non resistentibus, vel mihi consulerem. Ipsa autem schedula, et regibus, et episcopis, ac regnorum primoribus a me recitata et data, ita se habet: ‹ Domnus apostolicus Adrianus, sicut multis est cognitum, et litteris suis, quas præ manibus habeo, exiguitati meæ dignatus est intimare, regibus et præsulibus ac regnorum primoribus in his Galliarum partium regionibus, et inter cætera auctoritate ministerii sui mandavit, ut regnum quondam ac regis Lotharii, quod domno imperatori Ludovico spirituali filio ejus hæreditario jure debetur, et quod ad eum post mortem ipsius Lotharii rediet, vel homines in eo degentes, mortalium nullus invadat, nullus commoveat, nullus ad se conetur inflectere. Quod si quis præsumpserit, non solum per sue auctoritatis ministerium infirmabitur, verum etiam vinclis anathematis obligatus, nomine Christianitatis privatus, cum diabolo omnino locabitur; et si quis nostrum de episcopis tam nefariæ temeritatis auctorem vel tacendo fugerit,

D

De hoc vero quod mihi scripsistis dicentes : « Quis melius te novit, quod filii quondam Ludovici imperatoris, in unum convenientes, regnum inter se di-. viserunt, jureque jurando sibi invicem promiserunt, ut nullus eorum regnum alterius fratris sibi usurparet, aut omnino pervaderet, et tunc Carolus rex.

« VorigeDoorgaan »