Pagina-afbeeldingen
PDF

minationis vestræ sinceritate, de qua miliil contra A duerunt; et latebat sub melle venenum. Et comple

puritatem volumus autumare, alia quædam possint intelligi. Et quia beatus Petrus omnem monet episcopum ut paratus sit ad satisfactionem omni poscenti se rationem, quæ nunc videmus, pro tempore damus fideliter dominationi vestræ consilia.

IV. Ut consideret cur in fratris regnum venerit, et utrum talia sustinere velit, qualia fecit.

Primo quidem in ipsa radice cordis adventum vestrum in hoc regnum inspicite, et coram oculis Domini, cui secundum Psalmistam, cogitatio hominis confitetur, statera æquitatis ponderale; et quidquid hortatores et consiliarii ac laudatores vestri vobis dicant, ad cor redite; et quidquid ad accusationem et commendationem adventus vestri invenire et dicere potueritis, vestram conscientiam interrogate; et si talia sustinere vultis qualia facitis, judicate. Et illam horam quam certi estis quia nullo modo poteritis effugere, quando anima vestra de corpore exiet, ante mentis oculos ponite, quando totum mundum et omnem potestatem, et omnes divitias, et ipsum corpus derelinquet, et sine adjutorio uxoris ac filiorum, et sine solatio et comitatu drudorum atque vassorum nuda el desolata exibit, et quidquid cogitavit et ordinare disposuit, infectum dimittet, sicut licit Scriptura : In illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. cxlv); et videbit omnia peccata sua et sentiet, videns diabolos se constringentes el coarctantes, et quidquid contra charitatem et fidem debitam cogitavit, parabolavit, et fecit in isto sæculo, et per dignos pœnitentiæ fructus non emen' davit, ante oculos semper habebit, et effugere volet, et non valebit. Nam certum est quia ad omnes homines, quando egrediuntur de corpore, veniunt diaboli, et ad justos et ad peccatores : sed et ad ipsum Christum venit, in quo suum nihil invenit, sicut scriptum est : Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam (Joan. xiv). El crede nobis veraciter, rex utinam semper bone et ch:istiane, nec longe est, sed satis et plusquam speretur, prope tibi est illa hora. Propterea non te seducant ista quæ vides. ln tempore quippe patris vestri vidimus per aliquos incepta et facta quæ in tempore isto, per istos qui ista conficiunt, videmus

[ocr errors]

fieri, el per alios videbuntur compleri. Et quando [)

tibi adveniet hora exitus tui, sicut rident nunc, quando per te obtinent quæ volunt, in hora volunta1is suæ; sic ridebunt et in hora exitus tui, et quærent quomodo per alium teneant quæ per te obtinuerunt. Quod et fieri potest ut quidam etiam quærant in tempore tuo. Sed et illi, nisi dignam pœnitentiam egerint, miserabiliter ad illam horam venient exitus sui, sicut venerunt et illi qui defecerunt a patre tuo cum fratre tuo. Nam ut illi ordinantes seditiones in paternam reverentiam, sic et isti vos excitantes in fraternam dilectionem, nomen pacis et slatum Ecclesiæ, et salutem ac unitatem populi obtendere stu

tum est in illis, complenturque in istis Psalmistæ dictum : Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum (Psal. xxvii); et reliqua quæ sequuntur. Et receperunt illi in sæculo isto quæ nota sunt, et receperunt in sæculo altero quæ in judicio plenius cognoscentur. Quorum isti intuentes exitum, timere debuerant actionem : et facient, si illos respexerit Dominus qui respicit humiles et custodit parvulos. Et sic pestilente flagellato, ut scriptum est, sapientior erit parvulus; et sapient, quia non repellet Dominus plebem suam, nec obliviscetur in finem : Quoniam Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam (Psal.xi), dicit Dominus. Alioqui sicut tunc dixit illis, ita ex nunc dicit Dominus istis : Tacui, nunquid semper tacebo? quam si parturiens clamabo (Isa. xlii). Nondum venit hora mea, sed nunc est hora vestra, et potestas tenebrarum. Et quidem in hac die tua quæ ad pacem tibi! nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, quia venient dies in te. Roga tibi, quæsumus, in tali loco ubi bene possis intendere homiliam sancti Gregorii legere in lectione Evangelii : Videns Jesus civitatem, flevit super illam. Precamur vos, Domine, ul et diem ante mentis oculos habeatis, quando cum omnibus hominibus anima vestra proprium corpus recipiet, et venietis ante faciem æterni judicis in conspectu omnium angelorum et hominum : in qua die, sicut dicil sanctus Paulus, judicabit Dominus unumquemque, non per alienum testimonium, sed occulta uniuscujusque per cogitationes accusantes, aut etiam defendentes, quando recipiet unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum. Et non despicientur tunc nostra verba quæ scripsimus, ab eis qui nunc illa contemnunt; quando sine dubio replicata erunt in testimonium in ipso tremendo judicio, et nullus illorum te tunc adjuvabit, qui nec seipsum adjuvare sufficiet, quando ibunt qui talia agunt qualia audimus et sentimus atque dolemus, si in talibus perseveraverint, in ignem aeternum, et justi, qui injusta patiuntur, in vitam :elernam.

V. De eis quæ crudeliter et impie, qua transibat, fiebant, ut ea prohibeat et compescat.

Quia tanta et talia erudelia et abominanda fieri, per paroehias quas pertransitis, audivimus, et quædam sentimus, quædam sentire timemus, et illis qui senserunt et sentiunt condolemus, quæ calamitatem et miseriam quam a paganis a patimur, superant, quoniam a claristianis in christianos, a parentibus in parentes, a rege christiano in regem christianum, a fratre in fratrem, contra omnes leges divinas et humanas aguntur : contra quos clamat Ecclesia a paganis afflicta : Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt (Psal. lxvui): Et nos omnes cunctique patientes, Sustinuimus pacem, et non venit; quæsivimus bona, et ecce turbatio (Jer. xiv); propterea talia vestrum debet esse sacrum, et non sacrilegum. Palauium enim regis dicitur propter rationabiles homines inhabitantes, et non propter parietes insensibiles, sive macerias. Et rex a regendo dicitur, ut se sub Deo et bonos cum Deo puritate cordis, veritate oris, firmitate stabilitatis regat, et pravos a pravitate corrigat et in rectitudinem dirigat. Et si quæ male facta sunt emendare venistis, pejora quam viderimus a claristianis in christianos fieri, ingerere non debetis. Et si pacem facere advenistis, pacem pacifice ab auctore pacis obtinere debetis. Et si discordiaum effugare et charitatem redintegrare venistis, illam quam Christus per Paulum docuit, monstrare debetis. Ait enim : Charitas non est ambitiosa, non agit perperam, non quaerit quæ sua sunt; non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati (I Cor. xiii); quæ est de corde puro et conscientia hona, et fide non ficta ; quæ operatur per dilectionem, et non per potestatem, vel indebitam cupiditatem : sine qua charitate, sicut scriptum est, etiamsi qui tradiderit corpus suum ut ardeat, nihil illi prodest. Quam omnibus Dominus in signum dedit, ut sciant si quisque est christianus, aut si inurabit in regnum Dei, an non, dicens: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. x.) Nam qui in primordio fidei discipuli appellabantur, nunc christiani dicuntur. Et ipsa est vestis nuptialis, quam qui non habuerit, de nuptiis coelestis convivii in futuro judicio ejicietur in tenebras exteriores, et in ignem • aeternum, ubi erit fletus et stridor deiitium. vi. Ut contra paganos potius arma conrertat; et illos qui ab illis íí, vexari a suis non sinat. Ipsa charitas vos contra paganos accendat; ut qui tunc moti non sunt ad pietatem ut nobiscum irent contra eos, qui de isto regno amplos habebant et habent honores (quod si facerent, et zelo recto accensi unanimiter vellent, expelli aut disperdi pagani, adjuvante Domino, poterant), vel nunc quacumque intentione a dominatu illorum per vestram ordinationem sancta liberetur Ecclesia, et regnum, quod contra eos redimitur, a tributo indebito eripiatur. Sed et qui fugiunt a facie paganorum, cum

Paganis, par fes Normanls, qui m'étaient pas encore conve- tis au christianisme.

prohibete, compescite et sedate; quoniam palatium A ritis restaurare, debita episcopis et sibi commissis

in illas partes venerint in quibus digitis, refugium D

uranquillum inveniant, et non talem deprædationem ut nec incolæ vivere nec fugientibus solatium possint præbere. Quia nunc peccatis nostris exigentibus completur quod olim dictum est per proplietam: Qui fugerit a facie leonis, irruet in ursum; et cum intraverit domum, et innisus fuerit super parietem, morde* bit eum coluber. Et cum effugerint arma ferrea , irruent in arcum æreum (Amos v.) In omni enim parte miseri, proh dolor! afflictionem inveniunt.

VII. Ut privilegia et immunitates ecclesiarum con

serpet, rectoresque illarum non inquietet, nec possessioues diripi permittat.

Et si Ecclesiam Dei, sicut moois scripsistis, quæ

[ocr errors][ocr errors]

ecclesiis privilegia intemerata, sicut divinitus constituta sunt, custodite. Præcepta et immunitates et honorem earum, sicut avus et pater vester conservaverunt, conservare curate. Et quæ frater vester dominus noster, qui et paterna donatione, et vobiscum, cum vestris vestrorumque fidelium mutuis firmitatibus, regni partem accepit, pro cultu el honore ecclesiarum egit, similiter conservate; et rectores ac pastores ecclesiarum ut patres et Christi vicarios colite, sicut sancta Scriptura præcipit, dicens: Sacerdotes Dei sanctifica, et magnatis humilia caput tuum (Eccli. vii). Eorumque spiritualia consilia obaudite, iterum dicente Scriptura : Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi; majores tuos, et dicent tibi (Deut., xxxi); Et item : Interroga sacerdotes meos legem meam (Agg. ii); Et Dominus per Malachiam prophetam : Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. ii). Eosque tempore incongruo et inopportuno nolite inquielare; sed liceat eis ministerium sacrum, ad quod ordinati sunt, in populi salutem peragere : sibique domestica cura suhjectos nolite concutere, et non sinatis dehonestare, sive opprimere. Ut presbyteris honor congruus et jura debita, quæ canones et capitula avi et patris vestri statuerunt, conserventur, satagite. Ut episcopi quielam libertatem suas parochias circumeundi, et prædicandi ac confirmandi, atque corrigendi habeant, ordinate. Ut missus reipublicæ, id est minister comitis, cum ipsis, si jusserint, eat, qui liberos homines incestuosos, si per admonitionem presbyterorum venire ad episcopum noluerint, eos ad episcopi placitum venire faciat, commendate. Ut si episcopus pro quacunque necessitate ecclesiaslica ad vos direxerit, ad quem suus missus veniat, per quem quæ rationabiliter petierit, obtinent, in palatio vestro, sicut comes palatii est in causis reipublicæ, ministerio congruum constitutum habete. Ut temporibus a sacris regulis constitutis comprovinciales synodos cum episcopis, et speciales cum presbyteris, habere quiete possint, annuite a. Res et facultates ecclesiasticas, quæ sunt vota fidelium, pretia peccatorum, stipendia ancillarum et servorum Dei, deprædari et ab ecclesiis discindi molite sustinere ; sed fortiter, ut rex christianus et Ecclesiæ alumnus, resistite atque defendite. De quibus consecratis Deo rebus quod habent liberi homines ecclesiis servientes per dispositionem rectorum ipsarum ecclesiarum, ideo constituerunt apostolorum succes.ores hoc ordinari, ut quia creverunt fidelium vota, et increverunl fidelium mala, augeretur per dispensationem ecclesiasticam regni militia ad resistendam malorum nequitiam, quatenus ipsæ ecclesiæ defensionem haberent et pacem, et christianitas obtineret tranquillitatem. Quapropter sicut et illæ res ac facultaues de quibus vivunt clerici, ita et illæ sub coiisecratione immuni

a îl parait quo Louis de Germanie avait défendu aux évêques de tetiir des conciies.

tatis sunt, de quil,iis debent imilitare vassalli ; et A in libro Capitulorum ejus, quieunque librum illum

pari tuitione a regia potestate in ecclesiarum usibus debent muniri. Quia vero Carolus a princeps, Pippini regis pater, qui primus inter omnes Francorum reges ac princeps, res ecclesiarum ab eis separavit atque divisit, pro hoc solo inaxime est æternaliter perdifus. Nam sanctus Eucherius Aurelianensium episcopus, qui in monasterio sancti Trudonis requiescit, in oratione positus ad alterum est sæculum raptus, et inter cætera quæ, Domino sibi ostendente, conspexit, vidit illum in inferno inferiori torqueri. Cui interroganti, ab angelo ejus ductore responsum est, quia sanctorum judicatione, qui in futuro judicio cum Domino judicabunt, quorumque res abstulit et Jivisil, ante illud judicium anima et corpore sempiternis pœnis est deputatus, et recipit simul cum suis peccatis pœnas propter peccata omnium qui res suas et facultates in honore et amore Domini ad sanctorum loca, in luminaribus divini cultus et alimoniis servorum Christi ac pauperum, pro animarum suarum redemptione tradiderunt. Qui in se reversus sanctum Bonifacium et Fulradum, 8)batem monasterii sancti Dionysii, et summum capellanum regis Pippini ad se vocavit, eisque talia dicens in signum dedit ut ad sepulcrum illius irent, et si corpus ejus ibidem non reperissent, ea quæ dicebat, vera esse concrederent. Ipsi autem pergentes ad prædictum monasterium, ubi corpus ipsius Caroli humatum fuerat, sepulcrumque illius aperientes, visus est subito exisse draco, et totum illud sepulcrum interius inventum est denigratum, ac si fuisset exustum. Nos autem illos vidimus qui usque ad nostram ætatem duraverunt, qui huic rei interfuerunt, et nobis viva voce veraciter sunt testati quæ audierunt atque viderunt b. Quod cognoscens filius ejus Pippinus synodum apud Liptimas congregari fecit, cui præfuit cum sancto Bonifacio legatus apostolicæ sedis Georgius nomine e ; nam et synodum ipsam habemus, et quantumcunque de rebus ecclesiasticis, quas pater suus abstulerat, potuit, ecclesiis reddere procuravit. Et quoniam omnes res ecclesiis a quibus ablatæ erant, restituere, propter concertationem quam cum Waifario Aquitanorum principe habebat, non prævaluit, precarias fieri ab episcopis exinde

[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors]

habet, et legere voluerit, invenire valebit. Hane etiam relationem et in scripturis habemus, et quidam nostrum etiam viva voce domnum Ludovicum imperatorem patrem vestrum referre audivimus. Sed et sacri canones Spiritu sancto dietati, eos qui facultates ecclesiasticas diripiunt, et res ecclesiasticas indebite sibi usurpant, Judæ traditori Christi siimiles con putant. Et sancti qui cum Deo in cœlo regnant, et in terris miraculis coruscant, divino judicio tanquam necatores pauperum ab Ecclesiæ Himinibus et a coelesti regno secludunt. De quibus sacrilegis in prophetia psalmi prædictum est : Qui direrunt : Hereditate possideamus sanctuarium Dei. Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Et sicut ignis qui comburit sylvam, et sicut flamma comburens montes, ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia (Psal. lxxxii.)

VIII. Ut monasteria laicis a Carolo concessa religiosis personis res, u: uat.

Monasteria etiam religiosa at{ue præcipua canonicorum et inonachorum atque sanctiiuonialium habitacula, quæ ab antiquo tempore parentes vestri sub religioso habitu constituerunt, et in eis rectores et rectrices fecerunt, et quando parentes vestri primatum regni tenuerunt, et etiam quando sanctus Itemigius Francos ad fidem, cooperante Domino, convertit, et cum rege ipsorum baptizavit, et frater vester dominus noster partim juventute, partim fragilitate, partim aliorum callida suggesiione, etiam et minarum necessiuate, quia dicebant petitores, nisi eis illa loca sacra donaret, ab eo deficerent, et ipse aliquando per vos, sicut nunc patet, aliquando per fratrem vestrum regnum destitutus ab eis perderet, talibus, sicut scitis, personis commisit, debito privilegio resuituite. Nam idem frater vesler et divina inspiratione, et sacerdotali redargutione , et etiam ab apostolica sede commonitus, ex aliqua parte quae perpere egit, correxerat : quæ autem adhuc incorrecta erant, quomodo eimendare posset, saepe gemebundus quærebat. Absit autem ut vos, qui pro restauratione sanctæ Ecclesiæ huc venistis, aut illa quæ ipse emendavit deterioretis, et sicut ille offendit, et vos oftendatis, aut quae ipse necdum emendare potuit, inemendaia sinatis : qui saepe, sicut et nos testes sumus, fratres vestros de talibus, monuistis, et in omni annunii;;tione quam communiter faciebalis, promptissime inde disputabatis; sicut et secus Teut!onis villam, in loco qui Judicium dicitur, capitula quæ habemus cum vestris fratribus acceptastis, et in chirographo apu.l Marsnam manu propria confirmastis. Contra quod si forte aliquis Carloman, maire du palais, en 745. Hincmar prétend que Georges, legat du saint-siège, y assista ;\vec saint, Boniface, c'est urie erreur: Georges ne fut envoyé en France qu'après la mori de cet evêque. egit, non propterea vos immunes eritis, si illud quod, A teste Domino, pepigistis et confirmastis, observare, quod absit, non studueritis. Neminem quippe adjtivat quod aliena mala, reprehendit, nisi et ipse illa caveat : quod demonstrat Paulus, dicens : Putas, o homo, quod tu evades judicium Dei, qui eadem agis quae judicas ? (Rom. ii.)

IX. Ut rectores monasteriorum sollicite provideant , ut servi et ancillæ Dei secundum ordinem íivant. Rectores etiam monasteriorum, quibus monasteria committitis, firmiter et obnixe præcipite ut secundum ordinem et habitum ac sexum , quo inhabitantes constituti sunt, sollicite et solerter prævideant ut secundum debitum ordinem servi vel ancillæ Domini vivant, et necessaria stipendia in victu et vestitu, et c;eleris quibusque habeant, et domos ac servitores, prout coinpetit, sicut religiosi et habitus et conversationis rectores, eis provideant, susceptionem etiam hospitum et pauperum nullomodo negligant. Quin et inconvenientes personæ, et res tales quæ religioni non congruunt, in monasteria non introducantur, non dicimus : quoniam religiosos rectores providentiam et curam debitam inde sumere debere non ignoramus

[ocr errors]

X. Ut hospitalia peregrinorum ad hoc ad quod deputata sunt, episcoporum concilio a rectoribus suis administrentur. Hospitalia peregrinorum, sicut sunt Seottorum, et quæ tempore antecessorum vestrorum regum constructa et constituta fuerunt, ut ad hoc ad quod C deputata sunt teneantur, et a rectoribus Deum timentibus ordinentur, custodiantur, ne dissipentur, obtinete. Sed et rectoribus monasteriorum et xenodochiorum, id est hospitalium, pr;ecipite ut sicut canonica docet auctoritas, et capitula avi et patris vestri præcipiunt, episcopis propriis sint subjecti, et monasteria atque hospitalia sibi commissa ipsorum regant consilio; quoniam episcopi paternam sollicitudinem eis, secundum ministerium illorum , studebunt impendere. Et quia sæpe unicuique in omni ordine competentem legem et justitiam, una cum fratribus vestris, frequenti annuntiatione perdomastis, ecclesiastici et religiosi habitus viri ac feminæ, atque peregrini el pauperes, in quibus spe-cialiter Christus suscipitur, perdonationem vestram l) sibi sentiant semper adesse. XI. Quod regem ita vitam instituere conveniat, ut omnibus sit exemplo. Et quia de statu et salute populi christiani, sicut nobis scripsistis, vultis quærere, primo a vobis ipsis incipite, qui alios debetis corrigere, sicut scriptum est : Medice, cura temetipsum (Luc. iv); et munda debet manus a sordibus esse, quæ alienas sordes curat detergere. Et quæ in aliis debetis corrigere, nemo in vol)is juste valeat reprehendere. Super quantos enim estis in regni culmine, tantorum moribus debetis servire, et sicut lucerna super candelabrum in domo posita, honitatis exempla monstrare;

quia omnium oculi in vos del)ent intendere : quos si malo exemplo destruxeritis, qui per vos et a vobis in bonum debuerant ædificari, sub tantis sine dubio in futuro sæculo pœnis vos necesse est torqueri. Propterea oportet ut qui rex estis, et dominus appellamini, in illum semper suspenso corde suspiciatis a quo videlicet, Rege regum et Domino dominorum, nomen regis et domini mutuatis. Et sicut ille disponit orbem terræ in æquitate, et ad hoc, sicut in libro Sapientiæ dicitur, constituit hominem ut ipse similiter faciat, imitamini illum, si vultis regnare cum illo. Quia qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare, qui dicit: Estote et vos perfecti, sicut et Pater vester cqelestis perfectus est (Matth. v). Et si dixeritis quomodo possum esse perfectus,cum alia scriptura dicat: Si quis in verbo non offendit, ille perfectus est vir, non cadit a perfectione qui non peccat malitiæ cupiditate : Septies enim cadit justus et resurgit : impii autem corruunt in malum (Prov. xvi). Et : Justus, cum ceciderit, non collideiur, quia Dominus supponit manum suam (Psal. xxxvi). Qualitercunque vero quis peccet, cupiditatis voluntate aut fragilitatis necessitate, nemo illi prævalet melius indicare quam conscientia sua, quæ non po:est latere oculos inspectoris sui. Propterea ita oportet vos vivere, judicare et agere etiam in occulto, quasi sitis semper in publico; quia saepe talis vos verbo laudabit, qui corde acriter reprehendet, sæpe etiam illa quæ vobis et in vobis laudaverit, apud alios de vobis reprehensibilia judicabit. Si autem , ut dicimus, adjuvante Domino, vivere, judicare et agere prævalebitis; si vos non stimulaverit amor privatus; si vos non infla:, maverit cupiditas gloriæ, divitiarum, possessionum, et potentatus; si non plus credideritis alienæ linguæ, quam propriæ conscientiæ; si vos non roserit tinea adula tionis; si non vos usserit livor alienæ felicitatis; si vos non vexaverit neglectus animæ et amor carnis; si credideritis regem Christum uon pro se, id est non pro sua necessitate mortuum, sed pro nobis, ut viveremus qui mortui eramus; et vos plus studeatis aliis vivere in salutis suæ utilitatibus, quam vobis ipsis in propriis voluntatibus; si scieritis vos esse morituros, et vos credideritis de factis propriis ra tionem Domino reddituros; et quæ digne receperitis, sine fine vel immutatione aliqua hal)ituros. XII. Quomodo domesticos regere, quid Deo, quid subditis reddere, et quales palatii ac reivublicæ ministros constituere debeat. Domum vestram domesticam sic nutrite, regite et disponite, ut quando regni populus ad vos convenerit, in vobis et in domesticis vestris videant qualiter se atque domum, cum tanta humilitate atque castitate, quam sobrie, quam juste, quam pie nutrire, disp0nere debeant, et gubernare : quia sicut quidam sapiens dixit, secundum mores domini erit familia custodita. Et ideo domus *egis schola dicitur, id est disciplina; quia non tantum scbolastici, id est disciplinati et bene corre* li sunt, sicut alii; sed potius rectio, dicitur, quæ alios habitu, incessu, verbo, et actu, atque totius vanitatis continentia corrigat. Et vos, sicut paxillus non bene infixus, nisi in Domino virtntuum innixi fortiter fueritis, et vos cadetis, et qui in vobis pendent, labentur. Quapropter, sicut Dominus sub polestate constitutos ex tentatorum occasione docuit reddere quæ sunt Cæsaris Caesari, et quæ sunt Dei Deo; ita et vos qui sub Deo estis et super homines estis, reddite quæ sunt Dei Deo; et sicut Cæsar æquus, quæ subditorum sunt, subditis reddite. Reddite Deo puram et immaculatam fidcm et sincerissimum cultum in sacerdotibus, in ecclesiarum privilegiis, in sacris locis, in ecclesiasticis ét religiosis viris ac feminis, in defensione Ecclesiæ et christianitatis, in æquitate et justitia populi christiani, in sublevatione et tranquillitate et consolatione omnium indigentium, sicut præmisimus. Reddite illi quotidianum pensum in quotidiana oratione, in justis et assiduis eleemosynis. Offerte illi devotionem vestram in sacris oblationibus et lacrymis secundum magnitudinem ac multitudinem quotidianorum peccatorum profusis. Reddite subditis judicium cum misericordia, justitiam cum æquitate. Studete exaltare humiles et Deum timentes, et debellare atque humiliare superbos. Studete a bonis plus diligi, quam timeri. Curate ut mali, si non propter Deum, vel propter timorem vestrum malum agere metuant. Non plus apud vos lingua dolosa, manus plena, obsequium indebitum valeat, quam veritas, æquitas et sinceritas, scientes scriptum : Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in earcelsis habitabit (Isa. xxxiii). Unde consequenter intelligi debet, et iion aliud. Munus enim est a lingua, favor; munus a manu, doaatio; munus ab obsequio indebita subjectio. Constituite ministros palatii qui Deum cognoscant, ament, et metuant, qui maximam curam gerant quatenus quicunque necestuosi palatium adierint, et per quos perrexeritis, patrem et consolatorem mirantes, gaudendo vos videre accurrant, non, qualiter dicere nolumus, gemendo et maledicendo refugiaiit. Constituite comites et ministros reipublicæ qui non diligant munera, qui odiant avaritiam, qui detestentur superbiam, qui non opprimant neque dehonestent pagenses a, qui messes et vineas et prata ac sylvas eorum nequaquam devastent; qui eorum pecora vel friskingas b, vel quaecunque illorum sunt, non prædentur, neque diripiant, et per violentiam ac mala ingenia quæ illorum sunt nullo modo auferant, qui episcoporum suorum consilio quæ Dei sunt, et Christiauitaui conveniunt, faciant; qui placita non pro acquisitione lucri teneant, sed ut casæ Dei, et vidu;e, ac pupilli, et populus justitiam habeant, et plus litigantes ad concordiam, salva justitia, revocare studeant, quam committere ut ipsi inde aliquod lucrum possint habere : quos si pacificare non potuerint, tunc sicut rectum est, justum judicium decerimi cum

ipsa scliola, quæ interpretatur disciplina, id est cor- A magna sollicitudine faciant, scientes scriptum esse :

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, id est , facere judicium et justitiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Mich. vi). Id est, ut quod illi placet, tibi placeat et facias; quod illi displicet, tibi displiceat et non facias. Quod si per fragilitatem feceris, non contumaciter vel pertinaciter in tuo malo facto perseveres; sed statim pedem sicut a ferro calido revoca, et in viam voluntatis Domini Dei tui dirige. Et sicut scriptum est : Quia sunt viæ quæ videntur hominibus bonae, et ducunt ad interitum (Prop. xvi), fac sicut Scriptura tibi præcipit, quicunque es homo. Interroga de via bona, et ambula per eam (Jer. vi), quia sicut dicitur in Evangelio: Ampla via est quae ducit ad perditionem, et multi vadunt per eam : arcta et angusta via est quæ ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam (Matth. vn). Propterea quicunque es homo, audi prophetam, et ora cum propheta : Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et erquiram eam semper (Psal. cxviii). Et : Deduc me in semitam mandatorum tuorum, et viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei (ibid.). Quia sicut Jere.

mias propheta dicit : Non est hominis ria ejus, nec.

viri est ut ambulet et dirigat gressus suos (Jer. x); sed a Domino dirigentur gressus viri, et viam ejus tolet (Psal. xxxvi). Ipsi comites similiter quantum potuerint, similes sibi timentes Deum, et justi. tiam diligentes per se ministros constituant, qui sicut seniores suos benignos et affabiles pagensibus suis viderint, et ipsi pro modulo suo illos imitari in omni bonitate et justitia certent.

XIII. Ut eos qui propter has seditiones ercommunicati sunt , ad Ecclesiæ pacem revocare studeat.

llomines etiam et potentes saeculi, qui inter istas seditiones legis jugum et justitiam aequitatis refugerunt, et talia ac tanta fecerunt pro quibus ecclesiasticam et episcopalem excommunicatio;;em meruerunt, ad leges et justitiæ tramitem revocate; et ut ad suos episcopos humiliter, sicut eis necesse est, veniant, jubete vel cogite; et ut Ecclesiae, in quam peccaverunt, aut cum debita necessaria humilitate satisfaciant, aut humiliter et veraciter se excusent, qualiter absolvi a Domino per ministerium episcopale valeant, sua lete, atque regia potestate præcipite. Et si forte vos, vel quicunque alii de eorum societatis et conjunctionis communicatione infecti et condeminati sunt, pœnitentiam quiscunque se recognoscendo faciat; quia, teste sacra auctoritate, non poterit absolvi a suis, qui peccatis damnabiliter gravatur externis. Sicut orans Deum sanctus propheta David demonstrat, dicens : Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce serro tuo (Psal. xviii.)

XIV. Judices villarum regiarum qualiter constituendi sint.

Judices denique villarnm regiarum constituite qui non sint c:ipidi, qui non diligant avaritiam, et Friskingas, jeunes porcs.

« VorigeDoorgaan »