Pagina-afbeeldingen
PDF

•tionem suam non videnlur sufficere, plura hinc A quæque utrum probabilia , aut per auctoritatem et

poterit in sanctorum paginis legere, et a nostra mediocritate in solutionibus quæstionum, de quibus ab aliis interrogatus sum, vicesimæ secundæ, et vicesimæ octavæ latius invenire. Quoniam quidem supra chirographi regum nostrorum memoriam feci, quæ de his ibidem constituta sunt hic subnectere procuravi (Capitul. Caroli Calvi, tit. 8, c. 4): . Et quia per vagos et tyrannica consuetudine irreverentes homines pax et quies regni perturbari solet , volumus ul ad quemcunque no

strum talis venerit, ut de his quæ egit rationem et

justitiam subterfugere non possit, nemo ex nobis illum ad aliud recipiat vel retineat, nisi ut ad rectam orationem et debitam emendationem perducatur : et si rationem rectam subterfugerit, omnes in commune, in cujus regnum venerit, illum persequamur, donec aut ad rationem perducatur, aut de regno deleatur. Similiter et de eo agendum est, qui pro aliquo capitali et publico crimine a quolibet episcopo corripitur, vel excommunicatur, aut ante excommumicationem crimen faciens, regnum et regis regimen mutat, ne debitam poenitentiam suscipiat, aut susceptam legitime peragat : interdum etiam incestam propinquam suam, aut sanctimonialem, vel raptam, sive adulteram, quam illic ei non licebat habere, fugiens secum ducit. lIic talis, cum episcopus, ad cujus curam pertinebit , nobis notum fecerit, diligenler perquiratur, ne morandi vel la'tendi locum in regno alicujus nostrum inveniat, et Dei ac nostros fideles suo morlio inficiat, sed a nobis, vel per ministros reipublicæ constringatur, et ut simul cum diabolica præda, quam secum duxit, ad episcopum suum redeat, et de quocunque crimine publico debitam pœnitentiam suscipiat, aut ~susceptam legitime peragere compellatur. »

EPISTOLA XXV. Ad hilioEGARiUM epiSCOPUM MElDENSEM. De judicio aquæ frigidæ. (Apud eumdem, ex codice S. Remigii l{hemensis.)

HixcMARus Rhemorum episcopus, ac plebis l)ei famulus, dilecto fratri ac venerabili episcopo HildegARio salutem.

Dum confabularemur, et inter nos de quibusdam <quæreremus, sermo habitus est de judicio aquæ frigidæ, de quo Rabanum venerabilem archiepiscopum Moguntinæ civitatis quædam scripsisse dixisti, ex cujus scriptis quid mihi videretur sciscitari curasui. Unde inter alia et me scripsisse ad interrogationem fratrum ac coepiscoporum nostrorum de regno quondam junioris Lotharii tibi respondi , quae ex scriptis nostris excipi et tibi transmitti magnopere postulasti. Et quia scriptum est : 0mni petenti te da , et volenti mutuari a te ne avertaris (Matth. v, 42), quæ petisti de responsionibus exiguitatis nostræ ad interrogationes prædictorum fratrum nostrorum excerpta tuae dilectioni transmitto,

[ocr errors]

rationem improbanda sint, catholici lectoris judicio derelinquo. Loquens Dominus de judicio quod in secundo adventu suo est futurum per ignem , commemoravit illud quod primum per aquam factum est : Sicut, inquiens, factum est in diebus Noe, ita erit et in die filiis hominis (Matth. xxiv, 57). Et referens quod per ignem Sodomam judicaverit, similiter, inquit, sicut factum est in diebus Lot (Luc. xvii, 28). Solertia Christianitatis , inter acta et agenda judicia consistentis , ex anliquo sanxit et frequentavit judicium quod fit per aquam, quodque sub Noe factum fuerat in arca fidei, liberans innocentes et condemnans noxios. ln ignita autein aqua, sicut factum est sub Lot in igne, et fiendum in adventu Filii hominis, Petro attestante, qui, dicit : Quod cæli erant prius et terra, de aqua, et per aquam consistens Dei verbo , per quæ ille tunc mundus aqua inundatus periit. Cæli autem qui nunc sunt et terra , eodem verbo, repositi sunt, igni reservati in diem judicii et perditionis impiorum hominum (! I Petr. iii, 5); aperte docens quia non alii coeli sunt igne perituri, quam qui aqua perditi, hoc est inania hæc et nubilosa ventosi aeris spatia. Neque enim aqua diluvii, quæ quindecim tantum cubitis montium cacumina transiit, ultra aeris ætherisque

-confinia pervenisse credenda est. Quocunque autem

pervenire potuit, eo nimirum, juxta præfatam

beati Petri sententiam et ignis judicii perveniet. Sed

quia scriptum est: Cælum et terra transibunt (Mauh. xxiv, 55); et iterum : Terra vero in æternum stat (Eccle. 1, 4), sciendum est quia cœlum et terra per eam quam nunc habent imaginem transeunt, altamen per essentiam sine fine subsistunt. Præterit enim figura hujus mundi (I Cor. vii, 51), et erunt, inquit, coelum novum et terra nova; quæ quidem non alia condenda sunt, sed hæc ipsa renovabuntur. Transient et permanebunt, quoniam ab ea specie quam nunc habent tergentur, et in sua semper natura servabuntur. Unde scriptum est : Mutabis ea , et muta

buntur (Psal. ci, 27).

Quapropter fieri aquam ignitam, ad hæc duo copulata in unum indaganda judicia, illud videlicet quod jam per aquam factum est, et illud quod per ignem fiendum est, licet sint pro temporum varietate disparia, sed unum sunt operationis mysterio, in quibus sancti liberantur illæsi, et reprobi pumiumtur addicti, Ecclesiæ, quam designavit arca diluvii, creditur tradidisse auctoritas , quæ etiam inde sanxit ut aquæ baptismatis halitu sacerdotali sanctus insuffletur Spiritus, qui inter ipsa mundi primordia ferebatur super aquas. Ut jam tunc virtutem sanctificationis aquarum matura conciperet, et quo rubigo omnium excoquitur peccatorum, cerei lumine sanctificato accensi a loco teneantur immissi, donec ejusdem fontis consecratio compleatur, per eum qui nocentis mundi crimina per aquas abluens, regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signavit, ut unius ejusdemque elementi mysterio . ct finis est judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. «Quia in eodem haptismate, in quo signanter Moyses propheta lignum velut in myrrliato fonte miserat, et dulcoratus est (Exod. xv, 25), prædicata per Domini sacerdotem sanguinis Christi cruce , tres unum sunt, non natura, sed operationis mysterio, id est, sanguis redemptionis, spiritus sanctificationis , et aqua lavacri : ubi exsufllatus et exorcizatus immundus spiritus exit ab homine, fitque mundi judicium, et princeps mundi foras ejicitur, et qui in veritate non stetit, mendax et pater mendacii a veritate naturae secernitur, quæ ad imaginem Dei condita, et ex aqua et Spiritu sancto remata, ad suum reformatur principium, ac fide interius exteriusque purgatur, et al) omni figmento mendacii totiusque malitiæ innocens comprobatur. Sed et si quis frigida tantum aqua, vel igniti cujuscunque elementi judicio, in auctorem et gubernatorem elementorum, quem omnia fideliter invocatum sentiunt elementa, sicut in Moysi virga et aquæ in sanguinem versæ, et iterum sanguis in aquas, et petra quæ dedit aquam (E.rod. vii, 20; xvii, 6), et sub Eliseo sal vel lignum aquæ immissum (IV Reg. 1, 21), iudubitanti fide, quæ est argumentum non apparentium, credens fieri satis sibi decreverit, nihil differt. A qua enim frigida, sicut et in baptismate sacratur, in diluvio innoxii cum arca sunt ad coelum levati, et noxii perditi, igneque sunt Sodomitæ puniti. Et in libro Numeri aqua frigida, in quam Dominus imprecationes jussit elui, hausta a muliere adultera computrescendum femur ipsius legitur (Num. v, 27). Et Joannes Apostolus de olei ferventis dolio evasit illæsus. Et qui aquam ignitam delegerit, intelligat quoniam venientem ad futurum judicium terribilem Judicem tempestas ignisque comitabuntur, sicut scriptum est: Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. xlix, 5), ut uempestas examinet quos ignis exuret. Et ignis ille futurus sanctis erit pervius, qui rapientur nubibus obviam in aera Domino, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Quoniam quidem de purgationis judicio per aquam ferventem vel frigidam se ratio intulit, dicamus quod quidam sagacis ingenii vigilanter adjiciunt. Constat nimirum, ut inquiunt, quia in aqua ignita coquuntur culpabiles , et innoxii liberantur incocti. Quia de igne Sodomitico Lol justus evasit inustus. Et futurus ignis, qui præibit uerribilem Judicem, sanctis erit innocuus, et scelestos aduret : ut olim Babylonica fornax, quæ pueros omnino non contigit, neque contristavit, vel quidquam molestiæ intulit, sed vincula eorum comburens, incendit quos reperit de Chaldæis ministros regis qui eam succendebant (Dan. iii, 48, 50). Sed in aquæ frigidæ judicio quibusdam non constare videtur quod innoxii submerguntur, et aquam culpabiles supernatant, cum in cataclysmi judicio innocentes cum arca levantur, et noxii submersione perierint. Et Ægyptii insequentes

esset vitiis, et origo virtutibus, quique venturus A IIebræos per mare Rubrum, respiciente Domino in castra Israel, abiit post eos, et cum eo pariter co- A ptismum Christi sanguine rubricatum, et ipse Moyses

[ocr errors]

vigilia matutina per columnam ignis et nubis, sul». mersi sint quasi plumbum in aquis vehemenlibus, et ne unus quidem superfuit ex eis (Erod. xiv, 24). Et filii Israel super littus stantes viderunt Ægyptios mortuos. Et infideles ac peccatores terra sustinere non potuit, quando aperta est et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron (Num. xvi, 52). Et Petrum fide fidentem aquæ instabiliuas se calcantem sustinuit, in fide vero dubitantem jam pene dimersum obsorbuit, quando eum Christi dextera allevavii (Matth. xiv, 29); et ipsius Epistolæ sententiam (I Petr. iii, 20) de figura baptismatis in arca diluvii exponentes Patres catholici, dicunt quia non aliis, sed ipsis aquis hæretici et mali Christiani ad inferna merguntur, quibus orthodoxi et justi.quique ad coelestia regna sublevantur. Sed sciendum nolis est, ut beatus dicit Gregorius (hom. 26 in Evang.), • quod divina operatio si ratione comprehenditur, non est admirabilis : nec fides.habet meritum , cui humana ratio præbet experimentum. Et cum Paulus apostolus dicat : Est enim fides sperandarum substantia rerum , argumentum non apparentium ( IIebr. xi, 1), profecto liquet quia fides illarum rerum argumenlum est quæ apparere non possunt. Quæ enim apparent, jain fidem non hal)ent, sed agnitionem. » Sed hæc ipsa Redemptoris nostri opera, quæ ex semetipsis comprehendi nequaquam possunt, ex alia ejus operatione pensanda sunt, ut rebus mirabilibus fidem præbeant

C facta mirabiliora. Et idcirco Dominus quædam

de Scripturis per semetipsum dignatus est exponere, ut sciamus rerum significationes quærere in his etiam quæ per semetipsum noluit explanare. Unde in responsum accipiant, qui in divinis judiciis atque miraculorum siguis experimentum humauae postulant rationis, quoniam et justos continens arca, qua fidelium est designata Ecclesia, fides sanctæ Trinitatis, quæ per incarnationem Jesu Christi ædificata, et omnes de quibus dixit Doininus: Finis venit universæ carnis coram me, repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra (Gen. vi, 13), superfluente aqua operti, et non omnes submersi sunt, sed innoxii liberati, et puniti sunt noxii, sicut scriptum est: Ingressus est Noe, et filii ejus, uiror ejus, et urores filiorum ejus cum eo in arcam, propter aquam diluvii (Gen. vii, 7); et post paululum : Rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractæ cæli apertæ sunt, et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus (ibid., 11); et item : Et multiplicatæ sunt aquæ, et levaverunt arcam in sublime a terra (ibid., 17); et post pauca : Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca (ibid., 21, 25); et item post pauca : Et clausi sunt fontes abussi, et cataractæ cæli (Gen. viii, 2). Et nubes una, tenebrosa facta est Ægyptiis, et luminosa Ilebræis, ut iterum scriptum est : Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat

tumna nubis priora dimittens, post tergum stetit in-
ter castra AEgyptiorum et castra Israel. Et erat nubes
tenebrosa et illuminans noctem, ita ut ad se invicem
toto noctis tempore accedere non valerent (Exod. xiv,
{9). Et una eademque virga extenta super aquas,
quæ erant quasi pro muro a dextris et a sinistris,
filios Israel transdurit, sicut scriptum est, per aquam
nimiam (Sap. x, 18), et involvit Ægyptios in mediis
fluctibus, ut ne unus quidem superfuerit ex eis,
quos viderunt Israelitæ mortuos super littus maris
(Exod. xiv, 28), quos respexerat Dominus in vigilia
matutina, ut diximus, in columna ignis et nubis, et
erpandit nubem in protectionem suorum, et ignem ut
luceret eis per noctem (Psal. civ, 39), videlicet Chri-
stum, qui est columna lucis, tenebras infidelitatis
depellens, et lucem veritatis ac gratiæ spiritalis af-
fectibus humanis infundens, et per columnam nubis,
qui est Spiritus sanctus. In quo baptismate typus
baptismatis jam sicut et in diluvio monstrabatur.
Adhuc addamus quia invocavit Elias nomen Domini
Dei sui, et descendit de cœlo ignis (IV Reg. 1, 10);
invocavit et Eliseus nomen Domini, et de aqua fer-
rum securis levatum est ad manubrium ligneum et
supernatavit aquis (IV Reg. vi, 7). Gravior enim est
ferri species quam aquarum liquor. Advertinus
igitur majoris esse gratiam quam naturam. De his
«omnibus beati Ambrosii sufliciat explanatio, ut col-
ligi possit assimilatio cur in frigidæ aquæ judicio
unius fiat mersio, alterius sublevatio. Ait enim in
libro de Sacramentis sive mysteriis (lib. ii, cap. 6):
a Werumtamen, ne in hoc sæculo diaboli fraus vel
insidiæ prævalerent , inventum est baptisma. De
quo baptismate audi quid dicat Scriptura, imo Fi-
lius Dei , quia Pharisæi, qui noluerunt baptizari
baptismo Joannis, consilium Dei spreterunt (Luc.
vii, 5). Ergo baptismum consilium Dei est. » Et post
paululum : « Quod mergis, solvitur sententia illa :
Terra es, et in terram ibis (Gen. iii, 19). Impleta sen-
tentia, locus est beneficio remedioque coelesti. Ergo
aqua de terra, possibilitas autem vitæ nostræ non
admittebat ut terra operiremur, et de terra resurge-
remus. Deinde non terra lavat, sed aqua lavat. Ideo
fons quasi sepultura est. » Cæterum, ut dicit Apo-
stolus, omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est
ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad
erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei ad
omne opus bonum instrucius (II Tim. iii, 16). Et
sicut in Patrum catholicorum dictis legimus, mar-
garitum est sermo divinus quod ex omni parte fo-
rari potest; et qui ad instructionem fidelium Scri-
pturarum testimonia profert, etiamsi aliter illa ex-
posuerit quam ea intellexerint per quos fuere pro-
lata, non est fabricator mendacii, salvo majorum
intellectu, hinc dicam quod ex eorum verbis pro
exiguitate ingenioli mei exsculpere conjiciendo posse
suspicor.
Sanctus Apostolus docet (I Cor. x) Rubrum mare,
quod sub duce Moyse patres nostri transierunt, ba-

ducem Christum, qui nos per baptismum eduxit de Ægyptia servitute ad terram repromissionis, videlicet de peceati servitute et mortis dominatione, in libertatem gloriæ filiorum Dei, et in regnum æternæ vitæ, præfiguravit, sicut et petra per desertum comsequens populum, qui mos in eremo istius sæculi mysteriis suis consequitur. Unde item dicit de baptismate idem Apostolus : Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte (Rom. vi, 5). • Quid est, inquit Joannes Chrysostomus (homil. 10 in Epist. ad Rom.), in morte ipsius baptizati sumus ? ut et ipsi moriamur sicut et ille. Crux enim est baptisina. Quod ergo B crux Christi et sepulcrum, hoc nobis baptisma factum est, tametsi non eisdem ipsis. Quapropter non dixit : Complantati morti, sed similitudini mortis (Rom. vi, 5). lpse namque carne et mortuus et sepultus, nos autem peccato in utroque. » Quibiis dictis colligi posse videtur, ut consepultus Christo per baptismum in morte, et liberatus per idem baptisimum a morte, et per peccatum ad eamdem servitutem et mortem reversus. Anima, inquit, quæ peccaverit, ipsa morietur (Ezech. xviii, 4), complantetur similitudini mortis in aqua, ut aut noxius comprobatus, velit nolit, 'quia sæpe bona invitis præstantur, confiteatur, et per emendationis ac correctionis confessionem liberetur iterum a morte commissi peccati : aut innoxius Dei judicio demonstratus, inter peccati reos non tenetur a nobis, complantatus similitudini mortis in aqua. Mare quippe, sicut supra ostensum est, baptisma designans, nihil in se mortuum retinet; quod, ut scriptum est, mortuos Ægyptios ejecit super littus (Exod. xiv, 51). Ergo Ægyptius mortuus, id est peccato obnoxius, quandiu negando in peccati sui morte manet, ab aqua invocatione veritatis, quæ Christus est, sanctificata non recipitur, non tenetur. Veniat autem ligatus institis iniquitatum suarum foras de latebris malæ conscientiæ confitendo, et per confessionem veritatis consepelietur in aqua, quasi quodammodo complantatus siimilitudini mortis verissimæ veritatis, liberatus ab eadem veritate. Colligatur autem fune qui examinandus in aquam dimittitur, quia, ut scriptum est, funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. v, 22). Qui ob duas causas colligari videtur : scilicet ne aut aliquam possit fraudem in judicio facere, aut si aqua illum velut innoxium receperit, ne in aqua periclitetur ad tempus valeat retrahi. Nam et Lazarus quatriduanus mortuus, per quem designatur quisque criminum mole sepultus, ligatus institis sepultus, et eisdem colligatus institis a sepulcro Domino vocante legitur egressus, et ipsius jussu a discipulis disligatus (Joan. vi, 39). Et hoc examinandus judicio colligatus in aquam dimittitur, et colligatus retrahitur, et aut purgatus statim judicio arbitrorum absolvitur, aut usque ad purgationem colliga

tus judicio examinatur. Et item in sacra historia A Credis et in Spiritum sanctum ? Dixisli : Credo, iisnoxius pereat, sed pereundus monstrabitur. Erpur- A igne consumpta. Sed et Gedeonis sacrificium cuiu

aegimus quia venit Elias ad Jordanem cum discipulo Eliseo, et involuto pallio suo percussit aquas , quæ divisæ sunt, et transierunt ambo. Postea levavit Eliseiis pallium Eliae quod ceciderat ei, et veniens ad Jordanem percussit aquas, atque, invocato Deo Eliæ, divisit ac transiit (IV Reg. 11). ltecte enim per Jordanem fluxus nostræ mortalitatis exprimitur , quia et Jordanis Latine dicitur descensus eorum, scilicet Christianorum. Quia, inquit Gregorius (Mor. lib. xxxiii, c. 6), in Jordane flumine ipse auctor redemplionis nostræ baptizari dignatus est, recte Jordanis nomiiie eorum multitudo exprimitur, qui inter sacramentum baptismatis tenentur. Unde scriptum est in Job de antiquo hoste humani generis: Et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Job xl, 18); quia postquam infideles quosque a mundi origine rapuit, adhuc se posse suscipere etiam fideles præsumit. Nam ore pestiferae persuasionis eos quotidie devorat in quibus a confessione fidei reproba vita discordat. Unde ac si pallio Eliæ involuto aqua perculitur et dividitur, et per eam transitus præparatur, quando tales, ut præmisimus ex verbis sancti Gregorii, colligantur et in aquam dimittuntur : et quasi aqua dividitur, cum aut quosdam aqua recipit, et innoxios ostendit, aut quosdam rejicit, et moxios esse demonstra* ; et transitus præparatur, cum aut quidam a reputatis criminibus ad innoxios transferendi judicantur, aut a negatione sua rei inter criminum noxios declarato judicio deputantur. Nam

[ocr errors]

et quando qui putatur et qui est noxius, in aquam C

examinandus dimittitur, a dimittentibus, secundum quemdam molum forimæ baptismatis, Dominus invocatur, quatenus veritas unde requiritur demonstretur, et tenebras ignorantiæ nostræ illuminare dignetur, ne aut innocens injuste a nobis damnetur, aut nocens sua negatione, aut diabolica fraude aliquo modo impunitus evadat. Sed et ipse qui examimandus in aquam dimitlitur, invocationem invocantium sua responsione et denotatione confirmat, juxta formam quodammodo ante baptisma, quando aut ore patroni, qui alieno, id est originali peccato perditus, alier:a fide salvatur : aut adultus peccata sive contracta, sive admissa confitetur, abrenuntians diabolo, et omnibus operibus ac pompis ejus, et ad interro

gationem sacerdotis, ut in quo jam non est immun- "

ditia ejus per negationem abscondita , sed per confessionem publicata, illum recipiat aqua, et consepeliatur Christo, et demergantur peccata ejus, juxta Scripturam in profundum maris, ad instar Ægyptios in mare Rubrum, de fidei suæ confessione respondet, sicut sanctus Ambrosius in libro de Sacramentis dicit (lib. ii, c. 7): « Interrogatus es : Credis in Deum Patrem omnipotentem ? Dixisti : Credo, et mersisti, hoc est consepultus es. Iterum interrogatus es : Credis in Dominum nostrum Jesum Christum et in crucem ejus ? Dixisti : Credo, et mersisti. Ideo et Christo es consepultus. Qui enim Christo consepelilur, cum Christo resurgit. Tertio interrogatus es :

tertio mersisti, ut multiplicem lapsum superioris ætatis absolveret trina confessio. Denique, ut vo!)is afferamus exemplum , sanctus apostolus Petrus, posteaquam in passione Domini lapsus videtur infirmitate conditionis humanæ, qui antea negaverat, postea ut illum lapsum aboleret et solveret, tertio interrogatus a Christo si Christum amaret, tum ille dicit, Tu nosti, Domine, quia amo te (Joan. xxi, 15). Tertio dixit, ut tertio absolveretur. » Sic et inventus in judicio noxius, si fuerit forte super plura suspectus, iterato est judicio examinandus, quousque inveniatur emendationis confessione probatus. Et ad hoc assumamus sancti Ambrosii verba diceiitis : « Denique ut vobis afferamus exemplum, sanctus apostolus Petrus posteaquam in passione Domni lapsus videtur infirmitate conditiouis luumanæ, qui ante negaverat, postea ut illum lapsum aboleret et solveret, tertio interrogatur a Christo si Cliristum amaret, tum ille dicit : Tu nosti, Domine, quia amo te.Tertio dixit, ut tertio absolveretur. » Et quoniam, sicut supra ostendimus divina auctoritate baptismum esse judicium, unde et Jordanis baptisma designans interpretatur rivus judicii , quo princeps mundi, mendax, et pater ejus foras ejicitur, et baptismum

consilium Dei est, consilium divini viri ad ignota

investiganda invenerunt judicium aquæ frigidæ. In quo aquæ frigidæ judicio, ad invocationem veritatis, quæ Deus est, qui veritatem suo mendacio cupit obtegere, in aquis, super quas vox Domini majestatis intonuit, non potest mergi, quia pura natura aquae maturam humanam, per aquam baptismatis ab omni mendacii figmento purgatam , iterum mendacio infectam non recognocit puram, et ideo eam non recipit, sed rejicit ut alienam. Et ut in baptismate ab homine spiritus immundus , id est princeps hujus muudi ejicitur, ita et qui a diabolo, principe videlicet mundi hujus , per peccatum reoccupatus, sicut scriptum est (Matth. xui , 45), quia cum exierit ab homine reverlitur ad eum a I)onis operibus vacanlem , imo vacuum, cum aliis septem spiritibus nequioribus se ab aqua invocatione divini nominis sacrata rejicitur. Quem hominem non naturalem, sicut ex aqua et Spiritu rena tus est, purgatum, non carnis depositione sordium, sed interrogatione et confessione conscientiæ bonae in Deum, verum potius talem de quo in Levitico scriptum est sentit : 0mnis, inquit, homo, qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino (Levit. xxii, 3). Non dicit : ln quo fuit immunditia. Immunditia quippe ejus in ipso est, qui mendacio contegit veritatem; et idcirco de stirpe sacerdotali : Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotium (I Petr. ii, 9); et in Apocalypsi : Fecisti nos regnum Deo et sacerdotes (Apoc. v, 10), ad ea quæ consecrata sunt Domino accedens, quandiu immunditia ejus in ipso est, non poterit aquis iuvocatione Dei sanctitatis immergi, ut gate, inquit Apostolus, vetus fermentum, ut sitis nota consparsio, sicut estis azymi (I Cor. v, 7). Ac si pauenter dicat : Repulatum de crimine, atque neganuem, quem idoneis testibus judiciario ordine comprobare nequitis, aut sacramento, aut Dei judicio ex

purgate, ne in medio vestri manensanathema, dicatur,

vobis : Anathema in medio tui, Israel, non poteris stare coram inimicis tuis (Josue vii, 15). Et item dicit Apostolus : Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum (Ephes. v, 11). Unde Augustinus (de verbis Domini serm. 18) : • Nolite communicare, hoc est, nolite consentire. Et quia parum erat non consentire si sequeretur negligentia disciplinæ, magis, inquit, et redarguite. Duobus modis non te maculat malus, si non consentias, et si redarguas. • Igitur arguendus est peccator, et si negaverit et ordine judiciario comprobari non poterit, examinetur, ut probatus manifestus fiat, et reprobatus latere non possit. Deprehensus autem confiteatur et poeniteat, et non tenebitur fune peccatorum suorum, quo est illigatus, ut non mergatur et lavetur aqua saluuari perfusa lacrymis, et dimergatur ut Ægyptii, et qui corrupti erant carnali corruptione coram D0mino, sicut plumbum in aquis velementibus, et secundum prophetam : Projiciantur iniquitates ejus in profundum maris (Mich. vii, 19), quia antea cum mendacio suo mergi ut ablueretur non poterat, donec confessione a se illud in profundum projiceret, et ablutus emergeret, qui ante confessionem sicut ferrum Elisei premebatur aqua (IV Reg. vi, 7), usquedum ad confessionem divini nominis ad lignum rediit : ita nihilominus negans peccati pondere premitur anxia conscientia, usque dum pronuntians impietatem peccati sui Domino, in cujus ligno crucis omnium hominum, ut dicit Ambrosius, levatur infirmitas. Et hoc est diluvium, quod et baptisma, quo peccata omnia diluuntur, sola justi mens et gratia resuscitatur, pridem quippe mortui negatione peccati. Legat devotus librum Dialogorum beati Gregorii (lib. ii, cap. 25, 24, 5, 28, 7, 6), et inveniet sanctimoniales non correctas, et pro incorreclione sua a sancto Benedicto excommunicatas, post mortem tempore communionis de sepulcris ab Ecclesia, quia non communicabant, exisse, post reconciliationem autem, se in suis sepulcris continuisse, et pueri monachi corpus a terra teneri non potuisse, quia Benedicli gratiam non habebat, el vas vitreum signo crucis per Benedictum edito disruptum : et iterum vas vitreum in ingens præcipitium, saxorum molibus aspersum, ejus jussione propter inobedientiam projectum, atque incolume reservatum, et discipulum ejus Maurum super undas laci deambulasse : ferrum autem de profundo laci, Elisei more, per ipsum in manubrium revocatum fuisse. Et sicuti scriptum divinis paginis continetur (II Mac. i, 20), sacer ignis absconsus, post multa annorum curricula in crassam aquam versus reperitur, eadem aqua super oblatum sacrificium versa divina potentia est

PATRol. CXXVI.

superfuso jure, cujus abundantia solel ignis exsuiugui, per angelicum ministerium, igne etiam lambente petram consumptum est (Jud. vi, 19); et in unius ejusdemque elementi, mysterio et finis est vitiis, et origo virtutibus, operante Spiritu sancto, in aqua sacri baptismatis. Hæc diligens lector legat, et non mirabitur in julicio aquæ frigidæ innocentes ab aqua recipi, nocentes autem non recipi : sicut et in aqua calida coquuntur noxii , innoxii vero reservantur incocti. Quia et Christus, cœlestis medicina Patris, verus humanæ medicus salutis, invocatus a suis fidelibus, ut et medici carnis ipso inspirante solent, contraria contrariis, calida frigidis, frigida calidis curat. Et in veteri Ecclesia, quæ vocatur usitatius

B Synagoga, de unius ejusdemque seditionis homini

bus, quosdam terra absorptos operuit, quosdam vero super terram edax flamma consumpsit (Num. xvi, 50 et 55). Dumque caro innoxia Salvatoris aquis frigentibus tinguitur, opposita quondam noxiis romphæa ignea paradisi restinguitur. Sed et dispositione ipsiüs elementorum conditoris atque rectoris, uno eodemque sole lutum stringitur, cera liquatur. Hæc dicta sint, quia elementum instabile in mergendo, pro fide credentium, quosdam recipit. quosdam autem non recipit : sed et fervore elementi ejusdem quidam coquuntur, et quidam evadunt incocti. Nec prætereundum quia legimus in capitulis Augustorum (addit. iv, cap. 80) fuisse velitum frigidæ aquæ judicium : sed non in illis synodalibus, quæ de certis accepimus synodis. Quod, ut quidam insulse dicunt, propterea fuerat vetitum , quoniam quasi rebaplizatur, qui in nomine Domini aquis immergitur. Sed hoc ibidem scriptum nequaquam reperimus. Nec nos etiam ignoramus quia beatus Ambrosius plura dicit baptismata, id est plura baptismatis adiiotat præconia. Et sacri canones rebaptizationes omnibus ut vitandæ sunt prohibent: nemo 1amen est pene fidelium, qui se sine crucis signo, vel invocauione divini nominis aquis etiam ad lavandum immittat, jubente Apostolo : 0mnia agendum in nomine Domini (I Cor. x, 31); et non se illo baptizari putat baptismate quo renatus est ex aqua et spiritu. Sermo enim, et opus Dei, cunctaque sacramenta divina, manna sunt, quod sicut scriptum est • Habuit omne delectamentum, et omnis saporis suavi tatem (Sap. xv 1, 2), quodque sicut pro desiderio suscipientium quondam factum est in saporem gustantium, ita et hæc pro devotione credentium fiunt causa ostensionum. Velut incarnatio Domini in ruinam et resurrectionem muluorum est, et crux ejus, pereuntibus quidem stultitia est, credentibus vero in salutem virtus Dei est, et prædicatio ipsius aliis est odor mortis in mortem, aliis odor vitæ in vitam; et baptismatis sacramentum, quod verbis solemnibus consecratur, ut catholici doctores produnt, infidelibus est ludificatio, fidelibus autem redemptio. Si autem extra Domini inslitutionem et apostolicam fiu

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »