Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

isdem episcopus subigat, quia et mundanis legibus A cautum atque usitatum esse dignoscitur, ut mala quæ perpetrantur in illis locis emendentur, in quibus perpetrata fuisse legaliter comprobantur. Præter hæc niñil mihi videtur agendum, nisi aut domni apostolici monita exsequamur aut judicium incurramus.

De sacramento autem, quoniam quasi ad pietatem confugit ecclesiasticam, quia tuum, id est episcopale poposcit auxilium, quod ex impunitate, in membrorum vel vitæ, si ita qualitas facti exegerit, legali privatione requiris, super id quod sanctus decrevit Gregorius pro eis etiam qui ad sacraria sacra confugerint requirendum, videlicet de æquitate servanda, subtiliter debes perpendere, ne videaris vel dicaris non solum Ecclesie, verum et totius mundi statum et ordinem atque vigorem velle confundere B atque destruere, et apostolicæ atque apostolicorum virorum doctrinæ obsistere, qui non solum leges a Christianis regibus promulgatas observaverunt, et observantes tradiderunt, verum etiam promulgandas expetierunt, sicut in Carthaginensis atque Africani concilii cæterorumque conciliorum canonibus, et in decretis apostolicæ sedis multoties reperitur. Unde et sanctus Gregorius commonitoria ad Joannem defensorem et ad alios etiam ex integro de legalibus edictis condiderat, et sanctus Gelasius ad imperatorem Anastasium scripsit (epist. 10, sub initium) :

Si enim, inquiens, quantum ad ordinem publicæ pertinet disciplinæ, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus mundanis C exclusæ videantur obviare sententiæ, quo, oro, te decet affectu eis et convenit obedire, qui prærogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis. Et sanetus Leo ad Turibium Asturicensem episcopum scribens (epist. 4, sub initium): « Merito, inquit, patres nostri, sub quorum temporibus hæresis hæc nefanda prorupit, per totum mundum instanter egerunt ut impius furor ab universa Ecclesia pelleretur; quando etiam mundi principes ita hanc sacrilegam amentiam detestati sunt, ut auctorem ejus cum plerisque discipulis legum publicarum ense prosternerent. Videbant enim omnem curam honestatis auferri, omnem conjugiorum copulam dissociari, simulque divinum jus humanumque subverti, si hujusmodi hominibus usquam vivere cum tali professione licuisset. Profuit diu ista districtio ecclesiastica lenitati, quæ etsi sacerdotali contenta judicio cruentas refugit ultiones, severis tamen Christianorum principum constitutionibus adjuvatur, dum ad spiritale nonnunquam recurrunt remedium qui timent corporale judicium. Ex quo autem multas provincias hostilis occupavit irruptio, et exsecutionem legum tempestates interclusere bellorum, ex quo inter sacerdotes Dei difficiles commeatus, et rari cœperunt esse conventus, invenit ob publicam perturbationem secreta perfidia libertatem, et ad multarum mentium subversionem his malis est incitata, quibus debuit

esse correcta. ›

D

Lege librum xv legis Romanæ, lege decreta Damasi, percurre Leonis epistolas et cæterorum poutificum de diversis conciliis ad imperatores transmissas; revolve Augustorum edicta de hæreticis ad petitionem pontificum promulgata, scrutare Cæsarum nostrorum capitula, et invenies quantum profuerit atque prosit legum severitas, non solum ecclesiasticae lenitati, verum totius Christianitatis optandæ paci et colendæ tranquillitati. Sapientia namque, videlicet Christus Dei virtus et Dei sapientia dicit: Per me reges regnant, et conditores legum justa decernunt (Prov. vi); et Apostolus: Lex quidem est sancta, et mandatum sanctum, et justum et bonum (Rom. VII, 12). Unde Ambrosius: Mandatum legem intelligi evangelicus sermo testatur. Ait enim : Si vis ad vitam venire, serva mandata (Matth. xix). Et item Apostolus: Lex propter transgressiones posita est (Gal. m, 19). Et: Lex non est posita justis, sed injustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis, contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et si quid aliud sane doctrinæ adversatur (1 Tim. 1, 9). « Et item : Nam qui principantur non sunt timori bonis operibus, sed malis (Rom. XIII, 3). Unde Ambrosius: Principes hos reges dicit, qui propter corrigendam vitam et prohibenda adversa creantur. Dei habentes ima-ginem, ut sub uno sint cæteri. Et item Apostolus: Vis autem non timere potestatem? Bonum facito, et habetis laudem ex illa (ibid.). Hinc idem doctor: Laus ex potestate tunc surgit, cum quis innocens

[ocr errors]

invenitur. Dei enim minister est tibi in bono. Manifestum est ideo rectores datos ne malum fiat. Si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat: hoc est, ideo comminatur, ut, si fuerit contemptus, vindicet. Dei enim minister est, vindex in ira in cum qui male agit. Quoniam futurum judicium Deus statuit, et nullum perire vult, huic sæculo rectores ordinavit, terrore interposito hominibus, velut pedagogi sint, erudientes illos quid servent, ne in poenam incidant futuri judicii. Ideoque subditi estote, non solum propter iram, id est ultionem præsentem, sed etiam propter conscientiam. Recte dicit subjectos debere esse, non solum propter iram, id est ultionem præsentem, parit enim vindictam, sed propter futurum judicium, quia si hic evaserint, illic eos pœna exspectat, ubi, accusante ipsa conscientia, punientur. Et sanctus Cyprianus in nono abusionis gradu dicit : « Quia regem non iniquum, sed correctorem iniquorum esse oportel. Et item ibi inter cetera: Debet furta cohibere, adulteria punire, impios de terra perdere, parricidas et perjurantes non sinere vivere, filios suos non sinere impie agere. » Et beatus Joannes Chrysostomus in homilia decima sexta Matthæi evangelistæ: Auditis, inquit Dominus, quia dictum est antiquis: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Matth. v). Non enim ut nobis vicissim effoderemus oculos sanxit hanc legem, sed ut metu quo ab alio

istud timemus pati, ipsi quoque tale quidpiam cave- A tali sicut iste est sacerdoti : Quare, inquit, tu enarras

remus admittere, ut et qui ipso voluntatis bono nollent a crudelitate desinere, saltem metu cogerentur oculis parcere proximorum: si vero illud crudele dicitur, et homicidam et adulterum coerceri crudele dicatur. Sed insipientium omnino ista verba sunt, et extremo furore dementium. Ego enim adeo metuo dicere hæc esse crudelia, ut his contraria etiam iniqua perdoceam, quod certe communis quoque ratio deprehendit. Tu enim dicis quia oculum pro oculo jussit auferri, idcirco crudelis; ego autem refero, quia nisi præcepisset istud, tunc vere apud plurimos talis fuisset, qualem tu cum falso esse conquereris. Denique sermone fingamus omnem legem esse dissolutam, nec quemquam pro hujuscemodi factis formidare supplicium, sed cunctis prorsus malignis licere uti moribus suis, et adulteris, et homicidis, et furibus, et perjuris, et parricidis, nonne sub hac licentia omnia pariter una confusio iniquitatis involveret? Nonne mille sceleribus et cædibus urbes, fora, domus, maria, totusque omnino mundus fuisset impletus? Nam si legibus certe dominantibus, et vigente comminatione atque terrore, vix tamen voluntates cohibentur malignæ, si etiam hoc præsidium defuisset, quanam po set malitia ratione frænari? aut quæ non in vitam hominum pestis irrueret? Nec tamen solum istud crudele est, permittere scilicet malis agere quæ velint: sed aliud quoque isto certe nihil minus, id est læsum et immerito afflictum negligere atque despicere? Dic enim mihi, si quis feros homines ac semper malignos in unum colligens, gladiis armaret, totamque circumire civitatem juberet, atque obvios sibi quosque confodere, quid tandem hoc esset immanius? At si alius eos quidem, qui ab illo armati essent, ligaret, violenterque constringeret, eos vero qui interimendi erant ab iniquis illis manibus liberaret, quid e regione isto inveniretur humanius? Hæc igitur etiam ad legum transfer exempla. Quæ enim oculum pro oculo effodere præcepit, timorem quasi carnificum peccatoribus immittens, illius similis invenitur, qui illos quos dixi cohibuit armatos. Qui vero nullam omnino pœnam decrevit nocenti, sed armasse tibi iniquitatem videtur, eumque imitatum fuisse qui sceleratos illos gladios instruxit, hincque totius civitatis immisit exitium, videsne quemadmodum non solum nullius crudelitatis, verum etiam maximæ pietatis sunt illa præcepta? › Et in epistolis beati Gregorii idem competenti altione plectendis maleficis et iniquis sæpenumero qui legere voluerit, invenire valebit.

Unde, frater charissime, collige, quia contra hæc agere aut exigere, non solum est pietatis jura confundere, verum et sacerdotali innocentiæ ac puritati detractionis molestias importare, et derogationis blasphemias irrogare. Dicent enim maliloqui: Paulus dicit: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte (Rom. 1, 32), iste iniquos coerceri non sinit. Unde et Dominus per Psalmis am

B

C

D

justitias meas, el assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, currebas cum fure, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 16-18). Non enim foveret malos si bonum diligeret : sed diligens Dominum, et odiens vitium, quod suum ageret, et quod a Deo per conditores legum justa decernentes decretum est non oppugnaret. Et iniquæ mulieres ac perversi homines inquient : Faciamus quod volumus, et adeamus ecclesiam vel episcopum, et erimus impuniti. Hinc namque vituperabitur ministerium nostrum, et erimus contemptibiles, ut videlicet legalem justitiam injustis a Domino positam contemnentes, quia unaquæque lex justa crimen non habet, ne sit injusta, et tamen criminosum punit, ut vere sit justa. Et e regione quidam jactabunt, Scriptura dicit: Ne sis multum justus. Beati quoque misericordes (Eccli. vn; Matth. v. Et: Judicium illi sine misericordia, qui non facit misericordiam (Jac. 11, 15); et: Superexaltet judicium misericordia (ibid.); et Dominus adultera : Nec ego te condemnabo: vade, et amplius noli peccare (Joan. vIII, 11). Et tu sacerdos, cui misericordiam nisi misero debes impendere, et illi claudis non miserendo misericordiae viscera, qui in eum liber es a punitione? Quam utriusque partis derogationem erga sacris mysteriis servientes provide atque discre.e cavens beatus Gregorius ad Leontium exconsulem scribit: Debet, inquiens, gloria vestra meminisse quia nunquam meas epistolas pro commendatione alicujus accepit, nisi ut protectionem vestram faciente justitia præstaretis, quia turpe est defendere quod prius non constiterit justum esse. Ego quidem homines propter justitiam diligo, non autem justitiam propter homines postpono. Et ad Romanum defensorem (lib. VII, epist. 24, indict. 2): Patrocinia ecclesiastica, sive mea suscipiatis scripta, sive etiam minime fuerint directa, sub tanto moderamine debeatis impendere, quatenus hi qui in furtis publicis implicati sunt, a nobis non videantur injuste defendi, ne opinionem male agentium ex indiscreta defensionis ausu in nos ullo modo transferamus sed quantum decet Ecclesiam, admonendo et verbum intercessionis adhibendo, quibus valetis succurrite, ut et illis opem feratis, et opinionem sanctæ Ecclesiæ non inquinetis. Sed et de his qui ad septa ecclesiæ, et etiam ad ipsa sacraria confugerint sanctuarii, ad Joannem episcopum Caralitanæ civitatis scribit: Si, inquiens, de quibus est quæstio, ad ecclesiam fortasse refugerint, ita debet causa disponi, ut nec ipsi violentiam patiantur, nec hi qui dicuntur oppressi damna sustineant. Curæ ergo vestræ sit, ut eis sacramento ab his quorum interest, de servanda lege et justitia promittant, et per omnia commoneantur exire, atque suorum actuum reddere rationem. ›

[ocr errors]

Ilæc, domini et fratres, rogatus, vobis audientibus, a suprascripto venerabili consacerdote nostro, sapientiæ vestræ deposui: quæ si illi ad interroga

tionem suam non videntur sufficere, plura hine A quæque utrum probabilia, aut per auctoritatem et

poterit in sanctorum paginis legere, et a nostra mediocritate in solutionibus quæstionum, de quibus ab aliis interrogatus sum, vicesima secundæ, et vicesima octava latius invenire.

:

Quoniam quidem supra chirographi regum nostrorum memoriam feci, quæ de his ibidem constituta sunt hic subnectere procuravi (Capitul. Caroli Calvi, tit. 8, c. 4) Et quia per vagos et tyrannica consuetudine irreverentes homines pax et quies regni perturbari solet, volumus ut ad quemcunque nostrum talis venerit, ut de his quæ egit rationem et justitiam subterfugere non possit, nemo ex nobis illum ad aliud recipiat vel retineat, nisi ut ad rectam rationem et debitam emendationem perducatur : et si rationem rectam subterfugerit, omnes in commune, in cujus regnum venerit, illum persequamur, donec aut ad rationem perducatur, aut de regno deleatur. Similiter et de eo agendum est, qui pro aliquo capitali et publico crimine a quolibet episcopo corripitur, vel excommunicatur, aut ante excommunicationem crimen faciens, regnum et regis regimen mutat, ne debitam pœnitentiam suscipiat, aut 'susceptam legitime peragat interdum etiam incestam propinquam suam, aut sanctimonialem, vel raptam, sive adulteram, quam illic ei non licebat habere, fugiens secum ducit. Hic talis, cum episcopus, ad cujus curam pertinebit, nobis notum fecerit, diligenter perquiratur, ne morandi vel latendi locum in regno alicujus nostrum inveniat, et Dei ac nostros fidéles suo morbo inficiat, sed a nobis, vel per ministros reipublicæ constringatur, et ut simul cura diabolica præda, quam secum duxit, ad episcopum suum redeat, et de quocunque 'crimine publico debitam pœnitentiam suscipiat, aut susceptam legitime peragere compellatur.

EPISTOLA XXV.

AD HILDEGARIUM EPISCOPUM MELDENSEM.

De judicio aquæ frigidæ.

(Apud eumdem, ex codice S. Remigii Rhemensis.) HINCMARUS Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, dilecto fratri ac venerabili episcopo HILDEGARIO salutem.

Duin confabularemur, et inter nos de quibusdam quæreremus, sermo habitus est de judicio aquæ frigidæ, de quo Rabanum venerabilem archiepiscopum Moguntinæ civitatis quædam scripsisse dixisti, ex cujus scriptis quid mihi videretur sciscitari curasti. Unde inter alia et me scripsisse ad interrogationem fratrum ac coepiscoporum nostrorum de regno quondam junioris Lotharii tibi respondi, quæ ex scriptis nostris excipi et tibi transmitti magnopere postulasti. Et quia scriptum est: Omni petenti te da, et volenti mutuari a te ne averlaris (Matth. v, 42), quæ petisti de responsionibus exiguitatis nostræ ad interrogationes prædictorum fratrum nostrorum excerpta tuæ dilectioni transmitto,

B

rationem improbanda sint, catholici lectoris judicio derelinquo. Loquens Dominus de judicio quod in secundo adventu suo est futurum per ignem, commemoravit illud quod primum per aquam factum est Sicut, inquiens, factum est in diebus Noe, ita erit et in die filiis hominis (Matth. xxiv, 37). Et referens quod per ignem Sodomam judicaverit, similiter, inquit, sicut factum est in diebus Lot (Luc. XVII, 28). Solertia Christianitatis, inter acta et agenda judicia consistentis, ex antiquo sanxit et frequentavit judicium quod fit per aquam, quodque sub Noe factum fuerat in arca fidei, liberans innocentes et condemnans noxios. In ignita autem aqua, sicut factum est sub Lot in igne, et fiendum in adventu Filii hominis, Petro attestante, qui, dicit : Quod cœli erant prius et terra, de aqua, et per aquam consistens Dei verbo, per quæ ille tunc mundus aqua inundatus periit. Cœli autem qui nunc sunt et terra, eodem verbo, repositi sunt, igni reservati in diem judicii et perditionis impiorum hominum (II Petr. 1, 5); aperte docens quia non alii cœli sunt igne perituri, quam qui aqua perditi, hoc est inania hæc et nubilosa ventosi aeris spatia. Neque enim aqua diluvii, quæ quindecim tantum cubitis montium cacumina transiit, ultra aeris ætherisque confinia pervenisse credenda est. Quocunque autem pervenire potuit, eo nimirum, juxta præfatam beati Petri sententiam et ignis judicii perveniet. Sed quia scriptum est: Cœlum et terra transibunt (Matth. C XXIV, 55); et iterum: Terra vero in æternum stat (Eccle. 1, 4), sciendum est quia cœlum et terra per eam quam nunc habent imaginem transeunt, allamen per essentiam sine fine subsistunt. Præterit enim figura hujus mundi (1 Cor. v11, 31), et erunt, inquit, cœlum novum et terra nova; quæ quidem non alia condenda sunt, sed hæc ipsa renovabuntur. Transient et permanebunt, quoniam ab ea specie quam nunc habent tergentur, et in sua semper natura servabuntur. Unde scriptum est: Mutabis ea, et mulabuntur (Psal. cı, 27).

D

Quapropter fieri aquam ignitam, ad hæc duo copulata in unum indaganda judicia, illud videlicet quod jam per aquam factum est, et illud quod per ignem fiendum est, licet sint pro temporum varietate disparia, sed unum sunt operationis mysterio, in quibus sancti liberantur illæsi, et reprobi puniuntur addicti, Ecclesiæ, quam designavit arca diluvii, creditur tradidisse auctoritas, quæ etiam inde sanxit ut aquæ baptismatis halitu sacerdotali sanclus insuffletur Spiritus, qui inter ipsa mundi primordia ferebatur super aquas. Ut jam tunc virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet, et quo rubigo omnium excoquitur peccatorum, cerei lumine sanctificato accensi a loco teneantur immissi, donec ejusdem fontis consecratio compleatur, per eum qui nocentis mundi crimina per aquas abluens, regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signavit, ut unius ejusdemque elementi mysterio. et finis

esset vitiis, et origo virtutibus, quique venturus A Hebræos per mare Rubrum, respiciente Domino in

est judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. Quia in eodem baptismate, in quo signanter Moyses propheta lignum velut in myrrhato fonte miserat, et dulcoratus est (Exod. xv, 25), prædicata per Domini sacerdotem sanguinis Christi cruce, tres unum sunt, non natura, sed operationis mysterio, id est, sanguis redemptionis, spiritus sanctificationis, et aqua lavacri: ubi exsufflatus et exorcizatus immundus spiritus exit ab homine, fitque mundi judicium, et princeps mundi foras ejicitur, et qui in veritate non stetit, mendax et pater mendacii a veritate natura secernitur, quæ ad imaginem Dei condita, et ex aqua et Spiritu sancto renata, ad suum reformatur principium, ac fide interius exteriusque purgatur, et ab omni figmento mendacii totiusque malitiæ innocens comprobatur. Sed et si quis frigida tantum aqua, vel igniti cujuscunque elementi judicio, in auctorem et gubernatorem elementorum, quem omnia fideliter invocatum sentiunt elementa, sicut in Moysi virga et aquæ in sanguinem versæ, et iterum sanguis in aquas, et petra quæ dedit aquam (Exod. v11, 20; xvII, 6), et sub Eliseo sal vel lignum aquæ immissum (IV Reg. 1, 21), indubitanti fide, quæ est argumentum non apparentium, credens fieri satis sibi decreverit, nihil differt. A qua enim frigida, sicut et in baptismate sacratur, in diluvio innoxii cum arca sunt ad coelum levati, et noxii perditi, igneque sunt Sodomitæ puniti. Et in libro Numeri aqua frigida, in quam Dominus imprecationes jussit elui, hausta a muliere adultera computrescendum femur ipsius legitur (Num. v, 27). Et Joannes Apostolus de olei ferventis dolio evasit illæsus. Et qui aquam ignitam delegerit, intelligat quoniam venientem ad futurum judicium terribilem Judicem tempestas ignisque comitabuntur, sicut scriplum est: Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3), ut tempestas examinet quos ignis exuret. Et ignis ille futurus sanctis erit pervius, qui rapientur nubibus obviam in aera Domino, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.

Quoniam quidem de purgationis judicio per aquam ferventem vel frigidam se ratio intulit, dicamus quod quidam sagacis ingenii vigilanter adjiciunt. Constat nimirum, ut inquiunt, quia in aqua ignita coquuntur culpabiles, et innoxii liberantur incocti. Quia de igne Sodomitico Lot justus evasit inustus. Et futurus ignis, qui præibit terribilem Judicem, sanctis erit innocuus, et scelestos aduret: ut olim Babylonica fornax, quæ pueros omnino non contigit, neque contristavit, vel quidquam molestie intulit, sed vincula eorum comburens, incendit quos reperit de Chaldæis ministros regis qui eam succendebant (Dan. II, 48, 50). Sed in aquæ frigidæ judicio quibusdam non constare videtur quod innoxii submerguntur, et aquam culpabiles supernatant, cum in cataclysmi judicio innocentes cum arca levantur, et noxii submersione perierint. Et Ægyptii insequentes

B

vigilia matutina per columnam ignis et nubis, submersi sint quasi plumbum in aquis vehementibus, et ne unus quidem superfuit ex eis (Exod. xiv, 24). Et filii Israel super littus stantes viderunt Ægyptios mortuos. Et infideles ac peccatores terra sustinere non potuit, quando aperta est et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron (Num. xvi, 32). Et Petrum fide fidentem aquæ instabilitas se calcantem sustinuit, in fide vero dubitantem jam pene dimersum obsorbuit, quando eum Christi dextera allevavit (Matth. XIV, 29); et ipsius Epistolæ sententiam (I Petr. 1, 20) de figura baptismatis in arca diluvii exponentes Patres catholici, dicunt quia non aliis, sed ipsis aquis hæretici et mali Christiani ad inferna merguntur, quibus orthodoxi et justi.quique ad cœlestia regna sublevantur. Sed sciendum nobis est, ut beatus dicit Gregorius (hom. 26 in Evang.), quod divina operatio si ratione comprehenditur, non est admirabilis: nec fides habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum. Et cum Paulus apostolus dicat: Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. x1, 1), profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est quæ apparere non possunt. Quæ enim apparent, jam fidem non habent, sed agnitionem. Sed hæc ipsa Redemptoris nostri opera, quæ ex semetipsis comprehendi nequaquam possunt, ex alia ejus operatione pensanda sunt, ut rebus mirabilibus fidem præbeant C facta mirabiliora. Et idcirco Dominus quædam de Scripturis per semetipsum dignatus est exponere, ut sciamus rerum significationes quærere in his etiam quæ per semetipsum noluit explanare. Unde in responsum accipiant, qui in divinis judiciis atque miraculorum signis experimentum humane postulant rationis, quoniam et justos continens arca, qua fidelium est designata Ecclesia, fides sanctæ Trinitatis, quæ per incarnationem Jesu Christi ædificata, et omnes de quibus dixit Dominus: Finis venit universæ carnis coram me, repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra (Gen. vi, 13), superfluente aqua operti, et non omnes submersi sunt, sed innoxii liberati, et puniti sunt noxii, sicut scriptum est: Ingressus est Noe, et filii ejus, uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum eo in arcam, propter aquam diluvii (Gen. vII, 7); et post paululum: Rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cœli apertæ sunt, et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus (ibid., 11); et item: Et multiplicatæ sunt aquæ, et levaverunt arcam in sublime a terra (ibid., 17); et post pauca Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca (ibid., 21, 23); et item post pauca: Et clausi sunt fontes abyssi, et cataracte cœli (Gen. vIII, 2). Et nubes una, tenebrosa facta est Ægyptiis, et luminosa Hebræis, ut iterum scripium est: Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat

D

B

ducem Christum, qui nos per baptismum eduxit de Ægyptia servitute ad terram repromissionis, videlicet de peccati servitute et mortis dominatione, in libertatem gloriæ filiorum Dei, et in regnum æternæ vitæ, præfiguravit, sicut et petra per desertum consequens populum, qui nos in eremo istius sæculi mysteriis suis consequitur. Unde item dicit de baptismate idem Apostolus: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte (Rom. VI, 3). Quid est, inquit Joannes Chrysostomus (homil. 10 in Epist. ad Rom.), in morte ipsius baptizati sumus? ut et ipsi moriamur sicut et ille. Crux enim est baptisma. Quod ergo crux Christi et sepulcrum, hoc nobis baptisma factum est, tametsi non eisdem ipsis. Quapropter non dixit: Complantati morti, sed similitudini mortis (Rom. vi, 5). Ipse namque carne et mortuus et sepultus, nos autem peccato in utroque.› Quibus dictis colligi posse videtur, ut consepultus Christo per baptismum in morte, et liberatus per idem baplisinum a morte, et per peccatum ad eamdem servitutem et mortem reversus. Anima, inquit, quæ peccaverit, ipsa morietur (Ezech. xvII, 4), complantetur similitudini mortis in aqua, ut aut noxius comprobatus, velit nolit, quia sæpe bona invitis præstantur, confiteatur, et per emendationis ac correctionis confessionem liberetur iterum a morte commissi peccati: aut innoxius Dei judicio demonstratus, inter peccati reos non tenetur a nobis, complantatus similitudini mortis in aqua. Mare quippe, sicut supra ostensum est, baptisma designans, nihil in se mortuum retinet; quod, ut scriptum est, mortuos Ægyptios ejecit super littus (Exod. XIV, 31). Ergo Egyptius mortuus, id est peccato obnoxius, quandiu negando in peccati sui morte manet, ab aqua invocatione veritatis, quæ Christus est, sanctificata non recipitur, non tenetur. Veniat autem ligatus institis iniquitatum suarum foras de latebris malæ conscientiæ confitendo, et per confessionem veritatis consepelietur in aqua, quasi quodammodo complantatus similitudini mortis verissimæ veritatis, liberatus ab eadem veritate.

castra Israel, abiit post eos, et cum eo pariter co- A ptismum Christi sanguine rubricatum, et ipse Moyses lumna nubis priora dimittens, post tergum stetit inter castra Ægyptiorum et castra Israel. Et erat nubes tenebrosa et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent (Exod. XIV, 19). Et una eademque virga extenta super aquas, quæ erant quasi pro muro a dextris et a sinistris, filios Israel transduxit, sicut scriptum est, per aquam nimiam (Sap. x, 18), et involvit Ægyptios in mediis fluctibus, ut ne unus quidem superfuerit ex eis, quos viderunt Israelitæ mortuos super littus maris (Exod. xiv, 28), quos respexerat Dominus in vigilia matutina, ut diximus, in columna ignis et nubis, et expandit nubem in protectionem suorum, et ignem ut luceret eis per noctem (Psal. civ, 39), videlicet Christum, qui est columna lucis, tenebras infidelitatis depellens, et lucem veritatis ac gratiæ spiritalis affectibus humanis infundens, et per columnam nubis, qui est Spiritus sanctus. In quo baptismate typus baptismatis jam sicut et in diluvio monstrabatur. Adhuc addamus quia invocavit Elias nomen Domini Dei sui, et descendit de cœlo ignis (IV Reg. 1, 10); invocavit et Eliseus nomen Domini, et de aqua ferrum securis levatum est ad manubrium ligneum et supernatavit aquis (IV Reg. v1, 7). Gravior enim est ferri species quam aquarum liquor. Advertinus igitur majoris esse gratiam quam naturam. De his omnibus beati Ambrosii sufficiat explanatio, ut colligi possit assimilatio cur in frigidæ aquæ judicio unius fiat mersio, alterius sublevatio. Ait enim in libro de Sacramentis sive mysteriis (lib. 11, cap. 6): Verumtamen, ne in hoc sæculo diaboli fraus vel insidia prævalerent, inventum est baptisma. De quo baptismate audi quid dicat Scriptura, imo Filius Dei, quia Pharisæi, qui noluerunt baptizari baptismo Joannis, consilium Dei spreverunt (Luc. VII, 3). Ergo baptismum consilium Dei est. Et post paululum: ‹ Quod mergis, solvitur sententia illa: Terra es, et in terram ibis (Gen. 1, 19). Impleta sententia, locus est beneficio remedioque cœlesti. Ergo aqua de terra, possibilitas autem vitæ nostræ non admittebat ut terra operiremur, et de terra resurgeremus. Deinde non terra lavat, sed aqua lavat. Ideo fons quasi sepultura est. Cæterum, ut dicit Apostolus, omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instruc:us (11 Tim. 1, 16). Et sicut in Patrum catholicorum dictis legimus, margaritum est sermo divinus quod ex omni parte forari potest; et qui ad instructionem fidelium Scripturarum testimonia profert, etiamsi aliter illa exposuerit quam ea intellexerint per quos fuere prolata, non est fabricator mendacii, salvo majorum intellectu, hinc dicam quod ex eorum verbis pro exiguitate ingenioli mei exsculpere conjiciendo posse suspicor.

Sanctus Apostolus docet (I Cor. x) Rubrum mare, quod sub duce Moyse patres nostri transierunt, ba

C

D

Colligatur autem fune qui examinandus in aquam dimittitur, quia, ut scriptum est, funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. v, 22). Qui ob duas causas colligari videtur: scilicet ne aut aliquam possit fraudem in judicio facere, aut si aqua illum velut innoxium receperit, ne in aqua periclitetur ad tempus valeat retrahi. Nam et Lazarus quatriduanus mortuus, per quem designatur quisque criminum mole sepultus, ligatus institis sepultus, et eisdem colligatus institis a sepulcro Domino vocante legitur egressus, et ipsius jussu a discipulis disligatus (Joan. v1, 39). Et hoc examinandus judicio colligatus in aquam dimittitur, et colligatus retrahitur, et aut purgatus statim judicio arbitrorum absolvitur, aut usque ad purgationem colliga

« VorigeDoorgaan »