Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

cari, si populi auribus non publicetur conscientia A juncta, legitime dotata, et publicis nuptiis honestata, poenitentis. Et quoniam qualiter debeat iniri conjugium, et vetus et nova lex edocet, Domino per Moysen præcipiente, et Evangelio demonstrante : Cum esset, inquit, desponsata mater Jesu Maria Joseph antequam convenirent (Matth. 1), id est antequam nuptiali celebratione convenirent, sicut in nuptiis celebratis idem ostendit, quas sua præsentia sanctificare, et miraculo ibidem patrato illustrare dignatus est. Sed et sanctus Evaristus, quartus a beato Petro Romanæ sedis episcopus, et sanctus Siricius, et beatus Leo, atque cæteri quique doctores ostendunt, quæ omnia hic ponere propter pluralitatem et longitudinem devi

tamus.

Tantum dicere necessarium duximus, et inter æquales legitima fiunt conjugia, cum a parentibus, quorum interest, petita, et legaliter desponsata, et dotata, et publicis nuptiis honorata femina conjugii copulæ sociatur, et ex duobus unum corpus unaque caro efficitur, sicut scriptum est: Erunt duo in carne una (Gen. 11); jam non duo, sed una sunt caro. Et : Quod Deus junxit, homo non separet (Matth. XIX). De qua conjunctione magnus Leo papa ad Narbonensem scribit episcopum Non omnis, inquiens, mulier viro juncta uxor est viri, quia nec omnis filius hæres est patris. Nuptiarum autem fœdera inter ingenuos sunt legitima, et inter æquales. Et paulo post : Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut præter sexuum conjunctionem, baberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum; dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Et nos e regione hinc etiam ostendere possumus, quia non omnes nuptiæ conjugalem copulam faciunt, quas non sequitur commistio sexuum sicut nec semper illius est filius omnis et hæres, cujus esse noscitur hæres. Nec habent nuptiæ in se Christi et Ecclesiæ sacramentum, sicut beatus Augustinus dicit, si se nuptialiter non utuntur, id est, si eas non subsequitur commistio sexuum. Nec pertinere poterit illa mulier ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse commistio sexuum : sieut dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Quod ita esse præfatus Leo demonstrat dicens: Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut præter sexuum conjunctionem haberet in se Christi et Ecclesiæ sacramentum. Et item idem Igitur, inquiens, qui filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est, quasi eam conjugato dederit : nisi forte illa mulier et ingenua facta, et legitime dotata, et publicis nuptiis honestata videatur. Paterno arbitrio viris junctæ carent culpa, si mulieres, quæ a viris habebantur, in matrimonio non fuerunt. Quibus sententiis evidenter ostendit, quia tunc est vera legitimi conjugii copula, quando inter ingenuos, et inter quales fit, et paterno arbitrio viro mulier PATROL. CXXVI.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

sexuum commistione conjungitur. Et tunc habent nuptiæ in se Christi et Ecclesiæ sacramentum, et tune pertinere noscitur mulier ila ad matrimonium, in qua et sexuum commistio, et nuptiale docetur fuisse mysterium. De quo mysterio Paulo apostolus ad Ephesios di-' cit: Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam; quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Sacramentum koc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. v). Hinc sanctus Ambrosius mysterii sacramentum grande in unitate viri ac feminæ esse significat: nec hoc tantum prodit, sed aliam causam, quæ non discordet a memorato mysterio, flagitat, quam scit ad profectum humani generis pertinere, hoc est Ecclesiæ et Salvatoris, ut sicut relictis parentibus homo uxori suæ adhæret, ita et relicto omni errore Ecclesia adhæreat, et subjiciatur capiti suo quod est Christus. Quoniam una natura in viro et femina est idcirco vir quasi seipsum et mulierem diligere commonetur. Naturali ratione mulier portio corporis viri est ac per hoc vir in muliere seipsum diligit; quo modo si fornicetur in seipsum peccat, quia duo in carne una sunt. Non ergo persona substantiam dividunt, ut per personas numerus fiat nature; sed sunt in unitate naturæ. Et sanctus Augustinus in libro de Nuptiis et Concupiscentia dicit: Sane nou tantum fecunditas, cujus fructus in prole est, nec tantum pudicitia, cujus vinculum fides est, verum etiam quoddam sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus conjugatis, unde dicit Apostolus : Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam (Ephes. v). Hujus procul dubio sacramenti res est, ut mas et femina connubio copulati, quandiu vivant, inseparabiliter conjuncti perseverent; nec liceat, excepta causa fornicationis, conjugem a conjuge dirimi. Hoc enim custoditur in Christo et in Ecclesia, ut vivens cum vivente in æternum nullo divortio separetur in civitate Domini nostri, in monte sancto ejus, hoc est in Ecclesia catholica. Et sanctus Gregorius in epistola ad Theoctistam patriciam dicit: Per se enim Veritas dicit : Quod Dominus junxit, homo non separet (Matth. xIx). Quæ etiam ait: Non licet dimittere uxorem excepta causa fornicationis. Scimus enim quia scriptum est: Erunt duo in carne una (Gen. 11). Si igitur vir et uxor una caro sunt, et religionis causa vir dimittit uxorem, vel mulier virum in hoc mundo remanentem, vel fortasse ad illicita migrantem, quæ est ista conversio, in qua una eademque caro ex parte transit ad continentiam, et ex parte manet in pollutione? Si vero utrisque conveniat continentem vitam ducere, hoc quis audeat accusare? quando certum est, quia omnipotens Dominus qui minora concessit, majora non prohibuit. Et post aliquanta: Si vero continentiam, quam vir app tit

5

uxor non sequitur; aut quam uxor appetit, vir re- A ter casteque custodiant. Solum est enim, quod etiam cusat, dividi conjugium non licet: quia scriptum est: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir : similiter vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. vi). Et in epistola ad Adrianum Panormitanum: Nam, inquit, excepta fornicationis causa, virum uxorem relinquere, divina lex nulla ratione concedit: quia postquam copulatione conjugii viri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti, et ex parte in sæculo renianere. Et sanctus Augustinus in libro de Bono conjugii: Ad hoc enim nuptiæ sunt, ut illa concupiscentia, redacta ad legitimum vinculum, non deformis et dissoluta fluitaret, habens de seipsa irrefrenabilem carnis infirmitatem, de nupliis autem indissolubilem fidei societatem de seipsa progressum immoderate cocundi, de nuptiis modum caste procreandi. Debent ergo sibi conjugati, non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem, liberorum procreandorum causa, quæ prima est humani generis in ista mortalitate societas; verum etiam infirmitatis invicem excipiendæ, ad illicitos concubitus evitandos, mutuam quodammodo servitutem: ut etsi alteri eorum perpetua continentia placeat, nisi ex alterius consensu, continere non possit. Ad hoc enim uxor non habet potestatem corporis sui, sed mulier : ut et quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis et incontinentiae causa expetit, vel ille de matrimonio, vel illa de marito, non sibi alterutrum negent; ne per hoc incidant in dam

B

sterile conjugium tenet jura pietatis, jam spe fecunditatis amissa, propter quam fuerat copulatum. Hæe bona nuptialia laudet in nuptiis: qui laudare vult nuptias. Et in Genesi ad litteram : Quod bonum habent nuptiæ, et quod bonæ sunt nuptiæ, peccatum esse nunquam potest. Hoc autem tripertitum est, fides, proles, sacramentum. In fide attenditur, ne præter vinculum conjugale cum altera, vel altero concumbatur in prole, ut amanter suscipiatur, benigne nutriatur, religiose educetur in sacramento, ut conjugium non separetur, et dimissus, aut dimissa, nec causa prolis alteri conjungatur. Hæc est tanquam regula nuptiarum, qua vel naturæ decoratur fecunditas, vel incontinentiae regitur pravitas. Nune cum his quæ sancti doctores dicunt de nuptiis, conferamus Stephani nuptias, non habentes amorem prolis, sed necessitatem vitandi exsilii, sive mortis : non habentes servandæ conjugalis castitatis fidem, sed incurrendi incestus mortiferi non parvipendendum timorem non habentes incorporationis unitate Christi et Ecclesiae sacramentum, sed superducentes turpitudini velamentum totumque quod in eis est actum, figmentum simulationis fuit, non vcritas. Quæ nuptiæ, licet inter ingenuos et inter æquales, paterno arbitrio desponsationem atque dotationem præcedente, fuerunt celebratæ, etiamsi jam sexuum commistio eas subsequeretur, legitimam conjugii copulam obtinere non possent, nec ratum conjugium stabilire valerent, quin potius irrita omnia

nabiles corruptelas, tentante Satana, propter incon- C fierent: quoniam non sine separatione, propter in

tinentiam vel amborum, vel cujusquam eorum.

Et item in codem libro: Generationis itaque causa fieri nuptias Apostolus ita testis est: Volo, inquit, juniores nubere: et quasi ei diceretur: Ut quid? continuo subjecit Filios procreare, matres familias esse (1 Tim. v), ad fidem castitatis illud pertinere : Uxor autem non habet potestatem corporis sui, sed vir: similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. vi), ad sacramenti sanctitatem; et illud: Uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari (I Cor. vn), et: Vir uxorem ne dimittat. Hæc omnia bona sunt, propter quæ nuptiæ bonæ sunt, proles, fides, sacramentum.

Et in libro de Nuptiis et de Concupiscentia: In nuptiis tamen bona nuptibilia diligantur, proles, fides, sacramentum sed proles, non ut nascantur tantum, verum etiam ut renascantur. Nascitur namque ad pœnam, nisi renascatur ad vitam. Fides autem, non qualem habent inter se etiam infideles zelantes carnem : quis enim vir, quamlibet impius, vult adulteram uxorem? aut quæ mulier, quamlibet impia, vult adulterum virum? Hoc enim in connubio bonum naturale est quidem, carnale tamen, sed membrum Christiani conjugis adultero conjugi debet timere, non sibi, et a Christo sperare fides præmium quodlibet conjugi. Sacramentum vero, quod nec separati et adulterati amittunt conjuges concordi

D

cestus crimen, quod habere non potest Christi et Ecclesiæ sacramentum, vulnera quæ concumbentes inflicta susciperent, medicamento pœnitentiæ in eis sanari non valerent, sicut subsequentes orthodoxorum et Ecclesiæ magistrorum sententiæ demonstrabunt. Quapropter tales non mysticæ, neque legales in oculis Dei sunt nuptiæ.

Quia si per Stephani et puellæ, non ante Deum legaliter ductæ, sed magis abductee, coitum carnalis commistionis ex his duobus unum corpus efficeretur, non secundum nuptiale bonum, sed secundum incestale malum, propter incestum Stephani unuin corpus efficerent, sicut scriptum est: Qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur (1 Cor. vi). Et sic puella ab incestu sana, per coitum juncta Stephano, incestuosi caro fieret : et Stephanus illi junctus, sicut antea fornicator, ita et post conjunctionem illius, quoniam cum propinqua ejus concubuit, quod nondum erat, incestuosus existeret. Et propterea saniore consilio, et puellæ sanitati, quæ necdum infirmata erat, intactam cam servans providit, et se, ne gravius offenderet, cautius secundum Deum juxta quod res conjacuit custodivit. Quia sicut sacri canones dicunt, tale connubium, vel potius adulterium, sine separatione sanari non poterat, si carnaliter miscerentur. Unde ibidem scriptum est (concil. Epaon. can. 30): De incestis conjunctionibus nihil prorsus veniæ reservamus, nisi cum adulterium se

paratione sanaverint. Incestuosos vero nullo conjugii A Christus et Ecclesia, huic eidem ordini maritus et

nomine censemus deputandos, quos etiam designare
funestum est. Et S. Gregorius in epistola ad Felicem
Siciliensem episcopum, quem audierat perverse
interpretari quod beatus Gregorius Augustino An-
glorum episcopo consilium secundam indulgentiam
de Paganis a quarto genu, et in reliquum, ne a fide
refugerent, dederat, quodque ipsi venerando papæ
suggesserat, ad eumdem Felicem rescribens dicit:
Progeniem, inquiens, suam unumquemque, de his
qui fideliter edocti, et jam firma radice plantati
stant inconvulsi, usque ad septimam observare de-
cernimus generationem, et quandiu se agnoscunt
affinitate propinquos, ad hujusmodi copulæ non ac-
cedere societatem : nec eam, quam aliquis ex pro-
pria consanguinitate conjugem habuit, vel aliqua B
illicita pollutione maculavit, in conjugium ducere
ulli profecto Christianorum licet, vel licebit : quia
incestuosus est talis coitus, et abominabilis Domino,
et cunctis fidelibus incestuosos vero nullo conjugii
nomine deputandos a sanctis patribus dudum legi-
mus constitutum.

Nec hoc quoque in hac sollicitudinis parte relin-
quimus, quod homines incestuosi a liminibus san-
ctæ Ecclesiæ sunt separandi, usquequo per satisfa-
ctionem precibus sacerdotum eidem sanctæ Eccle-
siæ catholicæ reconcilientur. Et in edicto canonico
ante corpus beati Petri prolato : Si quis de propria co-
gnatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem,
anathema sit. Et responderunt omnes tertio, anathe-
C
ma sit. Et non dubium est huic anathematismo nu-
ptias Stephani subjacere debuisse, si cum ista con-
cumberet, qui se cum cognata ejus concubuisse fa-
tetur. Et item in canonibus scriptum est (conc. Ilerd.
can. 4): De his qui se incesti pollutione commaculant,
placuit, ut quousque in ipso detestando et illi-
eito carnis contubernio perseverant, usque ad mis-
sam tantum cathecumenorum in Ecclesia admittan-
tur; cum quibus etiam, nec cibum sumere ullum
Christianorum, sicut Apostolus jussit, oportet. Et
hinc plura ex canonibus potuissemus congerere, si
incestu intercedente quod Stephanus devitavit, se
el uxorem suam propter hoc necesse fuisset disjun-
gere. Nunc autem, ne nuptiali simulationi super-
addatur incestus, quoniam oportet eos, et coram
divinis et coram humanis oculis legaliter ac rationa-
biliter disjungi, qui non legaliter in divina justitia
visi fuere conjuncti; talia sanctorum Patrum done-
mus testimonia, quæ ad agendam causam sint ma-
nifestissime pertinentia.

Sanctus Ambrosius in Epistolam ad Corinthios dicit: Non est enim frater, aut soror, servituti subjectus in ejusmodi, hoc est, non debet reverentiam conjugii, ei qui horruit auctorem conjugii. Non enim ratum est matrimonium quod sine Domini devotione est. Et sanctus Hieronymus in tertio libro commenti Epistolæ Pauli ad Ephesios: Quomodo itaque Christo subjecta est Ecclesia, sic subjecta sit uxor viro suo. Quem enim habet principatum et subjectionem

D

uxor astringitur. Sed videndum, ut quomodo in Christo et in Ecclesia sancta conjunctio est, ita et in muliere sancta sit copula. Sicut autem non omnis congregatio hæreticorum Christi Ecclesia dici potest, nec caput eorum Christus est; sic non omne matri-, monium, quod non viro suo secundum Christi præcepta conjungitur, rite conjugium appellari potest, sed magis adulterium. De quibus ita sacri definiunt canones: Sane quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris conjugii libertatem. Et in synodo apud Liptinas (an. 745) habita, cui sub Carlomanno principe Georgius episcopus, et Joannes sacellarius, ac sanctus Bonifacius, ex præcepto Zachariæ papæ præsederunt, legitur, ut si vir mulieri desponsata, dotatæ, ac publicis nuptiis ducte secundum Apostolum debitum conjugale, non potuerit reddere, et hoc aut amborum confessione, aut certa qualibet approbatione fuerit manifestum, ut separentur, et mulier, si se continere nequiverit, alteri viro legaliter nubat. Videlicet, quia secundum diffinitionem sancti Leonis papæ, et traditionem doctorum superius demonstratam, dubium non est, eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua conjunctione sexuum non docetur Christi et Ecclesiæ sacramentum, hoc est nuptiale fuisse mysterium.

Multo magis autem hujusmodi, de quo agitur, sèparato conjugio, aliam legaliter adire licebit copulam, cui concubitum non contraxit impotentia carnis, sed reverentia mentis. In copula vero conjugali. in qua desponsatione, dotatione et nuptiarum sacramento, corporis scilicet, unitate, Christi et Ecclesiæ docetur fuisse mysterium, nisi morte corporis intercedente, conjugii non poterit solutio fieri, sicut evangelica et apostolica testatur auctoritas, et omnium catholicorum doctorum chorus. Et beatus Augustinus in libro de adulterinis Conjugiis dicit : Quoniam si vel pro intolerabili ac diuturna infirmitate concubitum vir exercere, aut femina sustinere nequiverit, nec etiam pro sterilitate, seu religionis continentia, aut pro alia qualibet excepta fornicationis causa, vir et uxor, legaliter et carnali commistione conjuncti, separari non valebunt. Quapropter hanc legem a Domino audientes discipuli dixerunt: Si hæc causa ita cum uxore habetur, non expedit nubere (Matth. xix). Non tamen pro hoc Dominus suam mutavit sententiam. Unde et Leo ad Nicetam Aquileiensem episcopum scripsit, ut si per bellicam cladem, et gravissimos hostilitatis incursus, ita quædam fuerint divisa conjugia, ut abductis in captivitatem viris, feminæ eorum remanserint destitutæ, quæ viros proprios, aut interemptos putaverint, aut nunquam a dominatione hostium crediderint liberandos, in aliorum conjugum amplexus solitudine cogente transierint, quia a Domino scriptum est: Jungitur mulier viro; et : Quod Deus junxit, homo non separet (ibid.), si reversi, vel raptæ reversæ fuerint conjuges, legitima fœdera nuptiarum redintegranda perdocuit. Nec tamen tanquam pervasorem quem

quam judicari, qui personam ejus mariti vel uxoris, A quippe usus se ita habet, ut si quid in eis per carqui vel quæ jam non æstimabatur, assumpsit; sed inculpabile judicandum quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poposcit. Mulieres autem, vel viros, posteriorum virorum vel uxorum delectatione captos, et ad priorum conjugum amorem redire nolentes, communione privari decrevit.

nis commistionem fiat, quod excedit generandi necessitatem, quamvis venialiter factum contaminatio sit. Et post paululum: Bonum igitur nuptiarum, per omnes gentes atque homines in causa generandi est, et in fide castitatis; quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, dum conjux ejus vivit, nec saltem ipsa causa pariendi, quæ cum sola sit qua nuptiæ fiunt, nec ea re non subsequente, propter quam fiunt, solvitur vinculum nuptiale, nisi conjugis morte.

Et statim de ordinatione cleri ad plebem supposuit, sub quo sensu in libro de Nuptiis et Concupiscentia dicit: Ita manet etiam inter viventes quiddam con

Et quia ecclesiasticæ regulæ de his etiam definitionis sententiam proferunt, qui sponsalitiorum fidem infringunt, videtur nobis, non secundum auctoritatem promendo, sed consilium, si forte vobis ita visum fuerit, dando, ut quia Stephanus, si sponsalitiorum fidem fregisset, secundum legem civilem multam eorumdem sponsalitiorum judicaretur componere: et ipsa puella, post desponsalitia dotem acceptam, quam de seipsa, si carnaliter jungeretur, mercari B jugale, quod nec separatione, nec cum altero copudebuerat, ut eamdem dotem habere non debeat, non ipsa, sed Stephanus, ut videtur, commisit; habeat leco multæ sponsalitiorum dotem a Stephano sibi datam, et cum eadem dote patri restituatur, et nubat parentum consilio cui vult, tantum in Domino, sitque pax inter parentes ejus et Stephanum. Et ne quis argute his quæ posuimus volens resistere dicat: Si dos manebit, et desponsalitia, atque celebratæ nuptiæ non negantur, quomodo esse poterit, ut et Stephanus maritus, et illa uxor non maneant? aut quomodo ille alteri feminæ, et illa alteri viro se sine adulterio conjungere poterunt? præsertim cum idem sanctus Augustinus in præfato libro de Bono conjugii dicat: Si fiat ordinatio cleri

latione possit auferri. Manet autem ad noxam criminis, non ad vinculum fœderis; sicut apostatæ anima, quæ de conjugio Christi recedens, etiam fide perdita sacramentum fidei non amisit, quod lavacro regenerationis acceperat. Redderetur enim procul dubio redeunti, si amisisset abscedens.

Et in præcedentibus ipsius libri dicit de sacramento nuptiarum: Propterea, inquiens, sacramentum nuptiarum temporis nostri, sic ad unum virum et uxorem redactum est, ut Ecclesiæ dispensatorem non liceat ordinare, nisi unius uxoris virum. Quod acutius intellexerunt, qui nec eum, qui catechumenus vel paganus habuerit alteram, ordinandum esse censuerunt. De sacramento enim agitur, non de pec

ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio Ccato. Nam in baptismo peccata omnia dimittuntur.

non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis sacramentum ordinationis et si aliqua culpa quisquam ab officio suo removeatur, sacramento Domini semel imposito non carebit, quamvis ad judicium. permanente: sic et in istis desponsatione, dotatione, et nuptiis permanentibus, conjugale vinculum permanebit, et alteri nemo eorum, nisi cujuslibet ex eis morte intercedente, sine adulterio se poterit jungere. Audiat, si quis hæc fuerit conatus opponere, quia de dotalitio puellæ habendo, non nisi propter pacificationem parentum ejus et Stephani, loco muliæ fractorum sponsalitiorum diximus, quam multam si dissoluto dotalitio puellæ parentes exigere maluerint, aut utraque indulgere, vel utraque reposcere, ipsi viderint, et legibus civilibus eorumdemque pacificationi exinde conveniat. Nos autem, quod ad nos pertinet, astute forte quærenti respondemus, quoniam hanc comparationem de ordinandis positam beatus Augustinus, non de imaginaria viri et uxoris conjunctione, sed de incorporata per sexuum commistionem copulatione posuit, sicut in proxime præcedentibus infit: Sequentur, inquiens, aguum pueri cantantes canticum novum, sicut in Apocalypsi scriptum est, qui cum mulieribus se non contaminaverunt, nec ob aliud, nisi quia virgines permanserunt. Nec ideo se arbitrentur meliores esse primis patribus sanctis, qui nuptiis, ut ita dicam, nuptialiter usi sunt. Earum

Sed qui dixit: Si acceperis uxorem non peccasti, et si nupserit virgo non peccat, et quod vult faciat, non peccat si nubat (I Cor. vn); satis declaravit nuptias nullum esse peccatum. Propter sacramenti autem sanctitatem, sicut femina, etiamsi catechumena fuerit vitiata, post baptismum in Dei virginem consecrari, ita non absurde visum est, eum qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse, sed normam quamdam amisisse sacram, non ad vitæ bonæ meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticæ signaculum necessariam. Et hinc dicat, si quis ad hæc quæ prædiximus opponere attentaverit, et nunc Stephanus morte præventus fuerit, et illa intacta, sicut hactenus manet, permanserit, Det nubere non voluerit, quia catechumena vitiata, post baptismum in Dei virginem consecrari non poterit, utrum hæc in sacram virginem ab episcopo consecrari valebit, qui non nisi virginem in virginitatis professione, vel in legitima conjugii copula, sacrare debet sicut nec episcopus fieri, qui præter virginem et unam duxit uxorem. Dicat etiam, si post mortem Stephani virgo permaneat, et se continere non potuerit, et nubere magis quam continere elegerit, utrum fratri ejusdem Stephani copulari valebit. Quibus cum contradicere non valebit, aut in quæstione sua deficiat, aut ei nostra solutio satisfaciat. Et hæc in vita Stephani, de consecratione si delegerit, vel de maritatione si maluerit puella, ficri

posse ratione et auctoritate monstrante cognoscat: A esse servandam, quoniam non solum mulier non hasciatque ut traditione majorem docuimus propter talem desponsationem, dotationem, atque pro talibus nuptiis, sicut istæ fuerunt, non esse conjugium, quibus defuit conjunctio sexuum, ac cum prolis spe fidei sacramentum : quæ ut plurimum in omni salutari actione, tum etiam in hoc negotio, in quo per nuptiale mysterium vir et uxor una caro efficiuntur, sed in baptismate operosius operatur, quo per fidei sacramentum, non solum generaliter omnis Ecclesia corpus Christi, ut dicit Apostolus, et plenitudo fit ejus, verum sigillatim singulus quisque fidelis Christo incorporatus membrum ejus efficitur.

Unde S. Beda in homilia Evangelii dicit: Nam videtur, inquiens, qui baptizatur in fontem descendere, videtur aquis intingui, videtur de aquis ascendere sola autem fidelium pietas novit, quia peccator in fontem descendit, sed purificatus ascendit. Cæterum oculis insipientium videtur talis exire de fonte qualis intravit, totumque ludus esse quod agitur. Et in hac desponsatione, dotatione, atque in his nuptiis, totum simulatio fuit, non veritas. Propterea sicut sanctus Leo, de his qui formam tantum baptismi sine sanctificationis virtute susceperunt, decernit at episcopali confirmatione firmentur: ita hæc non conjugii fides, sed copulationis imago, ecclesiastica functione solvatur, et in eo qui indiget ecclesiastica medicina sanetur.

Cæterum si hæc quæ posuimus studiosis vel cnriosis nequaquam sufficiunt, apponere adhuc etiam alia procurabimus. Ait enim beatus Augustinus in libro de Nuptiis et Concupiscentia: Relinquet homo, inquiens, patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una (Gen. 11): quod magnum sacramentum dicit Apostolus in Christo et in Ecclesia (Ephes. v). Quod est in Christo et in Ecclesia magnum, hoc in singulis quibusque viris atque uxoribus minimum, sed tamen conjunctionis inseparabilis sacramentum.

Quapropter legaliter et nuptialiter copulati excepta causa fornicationis, separari non possunt; el causa fornicationis separati, aut permanere innupti, aut mutuo debent reconciliari, sicut evangelica et apostolica docet auctoritas, et Africana synodus definivit: Placuit, inquiens, ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungatur; sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur. Et quia uxor a marito, vel maritus ab uxore, nisi causa fornicationis, non valet neque debet discedere, ex hac evangelica et apostolica doctrina beatus Augustinus in libro primo de adulterinis Conjugiis ad Pollentium dicit: Quis est qui dicat, si discesserit mulier a viro non fornicante, ut innupta permaneat, cum ei nisi a viro fornicante discedere omnino non liceat? Et item: Hanc solam causam fornicationis Dominus magister excepit, eum de dimittenda loquerctur uxore: deditque intelligi talem formam etiam a viro

bet potestatem corporis sui, sed vir, sed similiter et vir non habet potestatem coporis sui, sed mulier (1 Cor. vn): et propterea, nisi ex communi consensu, non valent etiam propter continentiam separari; adeo ut si vir contra voluntatem mulieris conversus tondeatur, aut mulier sine voluntate viri conversa veletur, mulieri vir vel viro mulier, a sancto Gregorio in epistola ad Secundum Taurominitanum episcopum, et in epistola ad Adrianum Panormitanum, jubeatur restitui. Si autem ex communi consensu se mutare permiserint, et quilibet eorum se inde retraxerit, ad conversionem suum sequi parem præcipitur. Causa autem fornicationis vir aut mulier ab invicem discedentes, propter sacramentum nuB ptialis conjunctionis, aut innupti quousque alter eorum moriatur manebunt, aut sibi reconciliari studebunt. Reconciliatio autem, post pœnitentiam et reconciliationem sacerdotalem ejus qui peccavit, fieri debet, ut prius restituatur Ecclesiæ sacramento, et postea nuptiali mysterio.

[ocr errors]

D

Et hinc sanctus Augustinus in seeundo libro de adulterinis Conjugiis dicit: Licite itaque dimittitur conjux ob causam fornicationis, sed manet vinculum pudoris, propter quod fit reus adulterii qui dimissam duxerit etiam ob hanc causam fornicationis. Sicut enim in se manente sacramento regenerationis excommunicatus cujusquam criminis reus, nec illo sacramento caret, etiamsi nunquam reconcilietur Domino; ita si manente in se vinculo fœderis conjugalis, uxor dimittitur ob causam fornicationis, nec carebit illa vinculo, etiamsi nunquam reconcilietur viro carebit autem, si mortuus fuerit vir ejus; reus vero excommunicatus ideo nunquam carebit regenerationis sacramento, etiam non reconciliatus, quoniam nunquam moritur Deus. Remanet itaque ut, si sapere secundum Apostolum volumus, non dicamus virum adulterum pro mortuo deputandum, et ideo licere uxorem ejus alteri nubere. Quamvis enim sit mors adulterium, non corporis, sed quod pejus est, animæ; non tamen de ipsa morte loquebatur Apostolus, cum dicebat · Quod si mortuus fuerit vir ejus, cui vult nubat (I Cor. vi); sed de illa sola qua de corpore exitur. Et item in eadem : Hæc namque alligatio quandoquidem non solvitur, etiamsi per repudium conjux a casta conjuge separetur; multo minus solvitur, si non separata mochetur. Ac per hoc non eam solvit nisi mors conjugis, non in adulterium corruentis, sed de corpore exeuntis. Quapropter si recesserit mulier ab adultero viro, et ei reconciliari non vult, maneat innupta et si dimiserit vir adulteram mulierem, et eam non vult recipere, nec post pœnitentiam, custodiat continentiam, etsi non voluntate eligendi potioris boni, certe ex necessitate vitandi perniciosi mali.

Et hinc latius in præfatis libris doctor facundissimus disputat, sicut qui intelligenter legerit, nescire non poterit. Sed et in primo libro de Nuptiis et Concupiscentia dicit, quia lavacro regenerationis,.

« VorigeDoorgaan »